Skip to the text

Articulus 43

DECLARATIO CAPITULI TRICESIMI SEPTIMI : FACTA EST SUPER ME MANUS DOMINI.

Ab hoc loco usque in finem voluminis, magna est difficultas, et grandis valde obscuritas. Porro principium hujus capituli, quidam ad litteram exponunt de resurrectione generali futura, præsertim omnium electorum. Alii vero, sequentes B. Hieronymum, exponunt de reductione Judæorum a Babylonica captivitate in terram Judææ. Quod autem expositio ista amplius consonet litteræ, in textus expositione patebit.

1 Facta est super me manus Domini, id est gratia illustrationis divinæ atque propheticæ, et eduxit me in spiritu Domini, id est, de loco quo fui seu mansi, abstraxit me per operationem Spiritus Sancti. Eductio vero hæc non fuit corporalis, nec per realem animæ a corpore separationem ; sed secundum imaginariam apparitionem, prophetalemque visionem, sicut superius dictum est de translatione Ezechielis a Chaldæa in Jerusalem.1 Omnium enim istorum quæ nunc describuntur imaginariæ similitudines, angelico ministerio formabantur in interiori animæ sensu, seu vi imaginativa, et repræsentabantur eidem, et etiam intellectui ad intuendum et cognoscendum. Et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus mortuorum. Sic enim apparebat in visione, nec erat figmentum aut fraus, quia divinitus aliud verum et utile significabatur. Et circumduxit me per ea in gyro, ut omnia diligentius considerarem. Erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer : sicut sunt ossa hominum diu defunctorum. Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista? id est, an rursus vitali spiritu seu anima informabuntur? Et dixi : Domine Deus, tu nosti ; de quo scriptum est in Daniele : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant.2

Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis. Visio et allocutio ista fuit interior, per alienationem animæ ab exteriorum sensuum usu. Ossa arida, audite verbum Domini. Qualiter autem inanimata præcipiantur seu moneantur audire verbum Domini, in præcedentis articuli principio scriptum est. Potest quoque sic accipi : Audite verbum Domini, id est, per modum audientis, divino obedite imperio, cui omnis obedit creatura. Etenim sicut Deus vocat ea quæ non sunt tanquam sint, sic inanimatis imperat, quemadmodum animatis. Propter quod potentia obedientialis creaturis innata asseritur. Hæc dicit Do- minus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, id est animam rationalem, et vivetis vita humana. Quo autem modo et ordine fieret, subditur : Et dabo super vos nervos, quorum nexibus ossa colligantur in corpore, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, cujus pulchritudine ac tenacitate nudarum carnium fœditas operiatur, teneritudoque contineatur. Et dabo vobis spiritum, et vivetis : sicut jam dictum est ; et scietis quia ego Dominus, id est, totum compositum ex carne, ossibus et anima, me cognoscet.

Et prophetavi sicut præceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me. Nam Propheta hæc verba loquente, videbantur ossa ad suas juncturas accedere, ex quo accessu videbatur fieri sonus magnus. Et ecce commotio, id est ossium ad ossa accessus. Et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt. Nervi namque inter ossa carnesque mediant. Et extenta est in eis cutis desuper. Et spiritum non habebant : adhuc enim inanimata videbantur. Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum, id est animam rationalem ; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum. Ecce quam gratiose, seriose, et familiariter locutus est Deus beato huic Prophetæ. A quatuor ventis, id est a quatuor terræ plagis seu partibus, unde veniunt quatuor venti principales, veni, spiritus vitalis, et insuffla super interfectos istos, id est, mortuis istis corporibus vitam inspira. Denique etiam qui naturali et propria morte discedunt, a Deo dicuntur interfecti, ut patet tertio Regum de filio viduæ ab Elia resuscitato. Et reviviscant. Et prophetavi sicut præceperat mihi. Et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt ; steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. Quod tunc quidem imaginarie apparebat, sed in resurrectione finali realiter fiet : in quo Dei omnipotentia commendatur.

Consequenter Dominus visionem hanc exponit Prophetæ. Intelligentia quippe est opus in visione.3 Et dixit Dominus ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israel est, id est, filios Israel, et quid eis eveniet, repræsentant et signant per ea quæ ego circa hæc ossa exerceo. Ex quo sequi videtur, quod visio ista non loquatur de resurrectione futura communi. Sed ad hoc alii dicunt, quod per domum Israel omnes Sancti exprimuntur. Unde Apostolus diversam esse resurrectionis maneriem in Sanctis et reprobis innuens :

B Omnes (inquit) resurgemus, sed non omnes immutabimur.4 Verum huic responsioni repugnare videtur quod subditur : Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra. Electi enim et Sancti defuncti, habent spem certam resurgendi feliciter. Quamvis interea non loquatur Propheta de resurrectione communi, tamen ex verbis his illa probatur futura : quia, ut ait hoc loco Hieronymus, Nunquam poneretur similitudo resurrectionis ad reductionem Israelitici populi significandam, nisi ipsa resurrectio staret, essetque futura credenda. Igitur ad insinuandum quod filii Israel reducendi essent a Chaldæa in propriam terram, ponitur similitudo resurrectionis generalis futuræ. Quasi implicite sic argueretur : Sicut videtur incredulum, quod ossibus aridis vita præstetur, et tamen divina virtute id fiet ; ita reductio Judæorum a diversis captivitatis suæ latibulis in propriam humum, apparet incredula Dei omnipotentiam non pensanti, nihilo minus Deo agente continget. Est itaque sensus : Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, id est, mortuis similes facti sumus, et virtus nostra defecit, ut illud dicere valeamus : Ossa mea sicut cremium aruerunt ;56 et periit spes nostra redeundi in propriam regionem, et abscisi sumus, id est irreparabiliter a loco natali ablati.

Propterea vaticinare et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, populus meus. Quoniam captivitas est mors civilis, idcirco per re-7

Ezech. xxxii, 22, 24, etc.

13

14

Gen. xlv, 27.

15

16

II Par. xi, 12, 13.

III Reg. xii, 20. vivificationem mortuorum apte signatur a captivitate eductio sive redemptio. Loca quoque captivitatis congruenter appellantur sepulcra, sicut superius loca infernalia impiorum damnatorumque regum Ægypti, et Assur, et Elam, etc., sepulcra vocata sunt. Promittit igitur Deus Judæis in Babylonica captivitate detentis, quod tumulos eorum aperiet, id est, loca captivitatis patula eis faciet ad redeundum in propria, sicque de sepulcris captivitatis eos educet. Et inducam vos in terram Israel. Et scietis quia ego Dominus, quum aperuero sepulcra vestra : secundum intellectum præhabitum; et dedero spiritum meum, id est consolationem, animum sive fiduciam, et vixeritis, non solum naturali vita, sed et civili. Vel, Vixeritis, id est, vigorem vitæ resumpseritis. Unde formidolosi ac desolati, quasi mortui perhibentur; consolatione autem recepta, reviviscere asseruntur, sicut in Genesi de Jacob habetur, quod revixit spiritus ejus, cognito quod adhuc viveret filius ejus Joseph. Et requiescere, id est quiete habitare, vos faciam super humum vestram, videlicet terram Judææ. Præterea ex his quæ jam immediate subduntur, probatur quod littera præinducta loquatur de reductione populi Judæorum in terram suam.

Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judæ, et filiorum Israel sociorum ejus : id est, in uno ligno scribe nomen Judæ, et Benjamin ac Levi : quæ duæ tribus adhæserunt regno et populo Judæ, quando sub Roboam filio Salomonis decem tribus recesserunt a domo David, regem sibi constituentes Jeroboam Ephratæum. Unde Septuaginta interpretum translatio clarior est hoc loco, quæ talis est : Et tu, fili hominis, assume tibi virgam unam, et scribe super eam : Judam et filios Israel qui appositi sunt ei. Et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph lignum Ephraim : id est, lignum istud, in quo nomen Joseph scribetur, est atque vocatur lignum

A Ephraim : quoniam primus rex decem tribuum, nomine Jeroboam, erat de tribu Ephraim filii Joseph; et cunctæ domus Israel, sociorumque ejus, id est, omnes tribus Israel quæ socialiter adhæserunt regno Jeroboam, describes in ligno secundo. Et adjunge illa, unum ad alterum, tibi in lignum unum, id est duo hæc ligna per contignationem copula, ut quasi unum lignum appareant; et erunt in unionem in manu tua, id est, in una manu tenebis ea unita.

III Reg. x 26.

17

Quum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis, id est, quid per ista designes? Noverant nempe Judæi, quod consuetudo fuit Prophetis, nunc verbis, nunc rebus seu factis aliqua prophetare, quemadmodum jam ante sæpius dictum est. Loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, etc., id est, ligna ista seu populos per ea signatos, per te coram eis in manu tua conjungam, vel jungendos ostendam. Unde expositionem Dominus clarissime subdit :

18

19

21

C

22

Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum ad quas abierunt; et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam. Non enim solum populus regni Juda, sed multi quoque de populo decem tribuum, a locis captivitatum in Judæam reducti fuerunt. Et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israel, id est, unius regis populus erunt, et rex unus erit omnibus imperans, scilicet Christus (sicut mox subditur); et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna, quemadmodum a tempore Jeroboam usque Osee ultimum regem decem tribuum. Et salvos eos faciam de universis sedibus, id est locis, in quibus peccaverunt, et emundabo eos a peccatis eorum; et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. Et servus meus David, id est Christus (ut omnes exponunt), erit rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum, videlicet Christus, qui loquitur : Ego sum pastor

23

24

Joann. 11, 16. bonus; et fiet unum ovile et unus pastor. Unde et in Jeremia scriptum est:8 Non dominabuntur Jacob amplius alieni; sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis. Hoc est quod in Evangelio legitur: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.9 In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, id est, evangelicæ legis testimoniis atque mandatis obtemperabunt.

25 Et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, id est in terra promissionis; et habitabunt super eam ipsi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in sempiternum. Quod in Scripturis per sempiternum, frequenter intelligatur duratio multum longa, non autem simpliciter sine fine duratura, jam supra dictum est plenius, ubi hic ipse Propheta de Tyro prædixit, quod non reædificaretur in sempiternum.10 Iterum certum est, quod habitatio in terra Judææ non potest absolute intelligi sempiterna, quum ex Scripturis utriusque Testamenti evidenter probetur hic mundus inferior, cursusque sæculi in generatione et corruptione, esse finiendus;11 itemque resurrectio generalis futura, de qua in Isaia, Daniele et Job, aliisque Scripturis multa contenta sunt.1213 Ideo promissiones hic positæ, partim spiritualiter intelligendæ sunt, et in primo Christi adventu impletæ noscuntur: quia ex omnibus tribubus Israel multi crediderunt in Christum, qui in ipso facti sunt unus populus, unumque regnum.14 Unde Jacobus apostolus in sua Canonica scribit duodecim tribubus, utique Christianis, qui omnes per fidem et caritatem in ecclesiastica unitate collecti sunt; et usque in finem mundi habitant in Christi Ecclesia universi qui credunt. Multo etiam tempore conversi ad Christum Judæi, in terra Israel habitaverunt. Quidam autem doctores per terram istam intelligunt patriam Beatorum, quæ est terra regioque viventium: quæ fuit sanctis Patriarchis principaliter atque finaliter repromissa, quemadmodum ad Hebræos docet Apostolus, quod Abraham exspectavit manentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus. Et David servus meus princeps eorum in perpetuum.15 Christus namque per fidem regnat in cordibus fidelium, in Ecclesia militanti inchoative; deinde regnat in eis per beatificam visionem in Ecclesia triumphanti consummative in sempiternum. Ideo Isaias prædixit: Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum.16

B17 Et percutiam eis fœdus pacis: quod in Evangelio proponitur, atque in patria perpetuatur. Vel fœdus pacis, est novum Testamentum, sicut in præcedentibus plenius dictum est. Hinc dixit Salvator discipulis, iturus ad Patrem: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.18 Pactum sempiternum erit eis. Istud enim fœdus seu pactum perpetuum, est quod in via inchoatur, atque in patria consummatur. Et fundabo eos, id est, in Ecclesia eos stabiliam, et corda eorum roborabo per gratiam. Optimum enim est gratia stabiliri cor.19 Et multiplicabo eos numero et merito, præsertim per spiritualem generationem, quæ est iniquorum conversio. De qua ait Apostolus: In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.20 Et dabo sanctificationem meam, id est gratiam sanctificationis, ac dona Spiritus Sancti, in medio eorum, id est in cordibus universorum, in perpetuum. Et erit tabernaculum meum in eis, id est, habitatio mea erit in corde ipsorum, nunc quidem per fidem et gratiam, in futuro autem per speciem. Imo et ipsi tabernaculum meum erunt. Templum enim Dei sanctum est, dicit Apostolus, quod estis vos.21 Propterea in Apocalypsi inducitur: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis.22 Et ero eis Deus, id est, devote me colent, et ipsi erunt mihi populus, id est, in omnibus regam et dirigam eos. Et scient gentes ad fidem conversæ, quia ego Dominus sanctificator Israel, id est electorum Judæorum, præsertim primitivæ Ec-

26

27

28 clesiæ: cujus fuit Deus sanctificator per eminentiam gratiæ, quippe quæ primitias Spiritus Sancti accepit; quum fuerit sanctificatio mea in medio eorum, videlicet electorum Israelitarum, in perpetuum, id est indesinenter.23 Hæc namque sanctificatio in via incipitur, in patria vero perficitur.

POSTREMO juxta mysticam interpretationem, per apertionem tumulorum, et educationem Judæorum ex eis, inductionemque ipsorum in terram suam, intelligenda est illuminatio peccatorum, per quam de sepulcris vitiorum eruuntur, atque ad ecclesiasticam unitatem per caritatis coagulum reducuntur.24 Tumuli etenim animarum, sunt habitus vitiosi et consuetudines pravæ, potissime autem obstinatio in peccato. De quibus sepulcris fertur in Psalmo: Eripe me de luto ut non infigar;25 non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. — Insuper, per duo ligna præmemorata, intelligi possunt duo populi in Christo adunati, unaque plebs facti, videlicet electi Judæi atque conversa gentilitas: de quibus scribit Apostolus, quod Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum.26 De quibus in Zacharia habetur: Consilium pacis erit inter duos illos.27 Itaque per regnum Juda, intelliguntur omnes reliquiæ Israel in Christum credentes; per regnum autem decem tribuum, quæ statim a tempore separationis suæ de domo David, cœperunt idola colere, intelliguntur gentiles conversi, olim idolorum ministri.

Porro et id quod in principio hujus capituli de ossibus aridis dictum est, moralizari potest: per ossa hæc arida plura valde ac siccissima, intelligendo omnes peccatores in vitiis habituatos, in quibus nihil est vitalis humoris gratiarum Spiritus Sancti. Ossa hæc jacent in peccatis suis prostrata, instar lapidum ad ea quæ Dei sunt, dura; ita ut vomere, seu gladio spirituali, qui est verbum Dei, nequeant scindi super faciem campi, id est latitudinem orbis terrarum, qui plenus est talibus.28 Fit autem manus Domini super Ezechielem, quæ eum dimittit in campo hoc, circumducitque per gyrum ossium, dum homo spiritualis divinitus illustratur, ad considerandum duritiam impiorum, per latam mundi viam pergentium, qui nec per beneficia nec adversa convertuntur. Dicit præterea Deus homini spirituali: Putasne vivent ossa ista? Difficile nempe apparet, ut tales ad Dominum convertantur, quum majus miraculum sit justificatio impii, quam creatio mundi. Sed quoniam apud Deum omnipotentem omnia æque facilia sunt, jubet Dominus ut homo spiritualis peccatoribus istis veniæ spem promittat, et dicat: Ossa arida, audite verbum Domini. Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego intromittam in vos spiritum, id est dona Spiritus Sancti, et vivetis per gratiam, ita quod vita vestra erit Deo accepta, æternæque vitæ meritoria. Et dabo super vos nervos, id est caritatis connexiones, et succrescere faciam super vos carnes, id est operum bonorum pinguedines, et superextendam in vobis cutem, id est in exterioribus debitam honestatem, vel operum virtuosorum decorem ac firmitatem.

Factus est autem sonitus, prophetante me: quia frequenter dum impii verba prædicantium audiunt, Spiritus Sanctus corda eorum ad compunctionem ac fletum inducit. Et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. Hoc fit, dum isti qui erant per odia ceteraque peccata ab invicem separati, amoris sancti vinculo connectuntur, atque in formam unius mystici corporis Christi compaginantur seu rediguntur, ita quod quilibet id quod sui exstat officii, ordinate exercet, unusque alteri per caritatem deservit, quemadmodum apostolus Paulus in suis ubertim docet epistolis. Venit insuper spiritus a quatuor ventis, qui insufflat super istos, olim per peccata mortalia interfectos: dum Spiritus Sanctus, qui totum universum implet, nec cluditur, undique pietatis suæ dona effundit, dispergit, multiplicat.

10 Ingresso ergo in istos Spiritu Sancto, steterunt super pedes suos, id est in virtutibus erecti, atque ad Deum recta intentione contemplationisque acie elevati : ita ut dicere possint, Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos; exercitus grandis nimis valde, de quo in Apocalypsi scribit B. Joannes : Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus stantes ante thronum. Ipsi etenim cum fiducia accedunt quotidie ad thronum gratiæ, ut misericordiam consequantur, gratiamque inveniant in auxilio opportuno.2930

Footnotes

  1. Ezech. viii, 3. ↩

  2. Dan. xiii, 42. ↩

  3. Dan. x, 1. ↩

  4. 1 Cor. xv, 51. ↩

  5. Ps. ci, 4. ↩

  6. Ps. ci, 4. ↩

  7. 1 Reg. xvii, 10. ↩

  8. Jer. xxx, 9. ↩

  9. Luc. i, 32. ↩

  10. Ezech. vi, 14; vii, 36. ↩

  11. Ez. xxvi, 19; ↩

  12. Ez. xix, 25. ↩

  13. Ez. xii, 2; ↩

  14. Jacob. i, 1. ↩

  15. Hebr. xi, 10. ↩

    1. ix, 7.
    ↩
  16. Is. ix, 7. ↩

  17. Joann. xiv, 27. ↩

  18. Hebr. xiii, 9. ↩

  19. 1 Cor. iv, 15. ↩

  20. 1 Cor. iii, 17. ↩

  21. Apoc. xxi, 3. ↩

  22. Rom. viii, 23. ↩

  23. Expositio mystica. ↩

  24. Ps. LXVIII, 15, 16. ↩

  25. Ephes. ii, 14. ↩

  26. Zach. vi, 13. ↩

  27. Ephes. vi, 17. ↩

  28. Hebr. iv, 16. ↩

  29. Apoc. vii, 9. ↩

Chapter 44 of 59