Skip to the text

Articulus 44

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI OCTAVI : ET FACTUS EST SERMO DOMINI.

PAULATIM ac pedetentim ad difficiliora est iter. Nunc enim vaticinia contra Gog et Magog texuntur. Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog et terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, etc.

Quemadmodum refert hoc loco Hieronymus, Judæi et judaizantes putant Gog gentes esse Scythicas, innumerabiles et immanes, quæ trans Caucasum montem ad Indiam usque tendantur : quas dicunt Judæi tempore regis Messiæ, quem putant venturum, ingressuras Judæam, ad pugnandum contra Jerusalem, adjunctis sibi multis ac variis gentibus, quæ infra nominantur in præsenti capitulo : quas omnes asserunt tunc a rege Messia ejusque populo occidendas. Hæc autem opinio falso innititur fundamento, puta quod Christus nondum advenerit. Alii æstimant per Gog et Magog, intelligendas esse decem tribus ultra montes Caspios clausas : quas dicunt cum Antichristo, quem pro Christo recipient, venturas contra Jerusalem, et expugnaturas Ecclesiam. Alii, secundum quod libro vicesimo de Civitate Dei recitat Augustinus, affirmant, Gog et Magog esse Getas et Massagetas : quod ibidem reprobat Augustinus. Porro nonnulli per Gog intelligunt Antichristum, per Magog, ejus exercitum. Verum de hac re multum probabiliter loquitur Augustinus loco prætacto, introducitque verba Joannis in Apocalypsi. Sic namque inter cetera ibidem scribit Joannes : Quum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog et Magog, et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris; et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam;1 et descendit ignis de cœlo, et devoravit eos.

Circa hoc loquitur Augustinus : Ad hoc diabolus tunc gentes istas seducet, ut in hoc eas bellum trahat.2 Hæc enim erit novissima persecutio, novissimo imminente judicio, quam sancta Ecclesia toto terrarum orbe patietur, universa videlicet civitas Christi, ab universa civitate diaboli. Gentes quippe istæ, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendæ, quasi sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti. Toto namque orbe terrarum significati sunt esse, quum dicitur, Gentes quæ sunt super quatuor angulos terræ; easque subjecit esse Gog et Magog. Quorum interpretationem nominum esse comperimus, Gog, tectum; Magog, de tecto : tanquam domus, et ipse qui procedit de domo. Gentes ergo sunt, in quibus diabolus fuit inclusus; et ipse, de illis se efferens ac procedens : ut ipsæ gentes sint tectum, diabolus de tecto. Si autem utrumque referamus ad gentes, tunc eædem gentes sunt tectum seu Gog, quia in eis nunc includitur et quasi tegitur hostis antiquus; et ipsæ de tecto seu Magog erunt, quando in apertum odium et persecutionem erumpent. Quod autem ait, Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam: non ad unum locum venturi significati sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra sanctorum et dilecta civitas, quæ sunt Ecclesia Christi. Ideo sicut illa toto erit orbe terrarum, ita ubique persecutionis illius immanitate cingetur, hoc est, inter angustias tribulationis arctabitur, urgebitur, concludetur. Nec militiam suam deseret, quæ vocabulo est appellata castrorum. Hæc Augustinus.

Præterea constat, quod per Gog intelliguntur hypocritæ, simulatores et callidi, qui Ecclesiam persequuntur occulte; per Magog, qui persequuntur eam manifeste. Postremo Hieronymus in totius hujus atque sequentis expositione capituli, Gog et Magog refert ad hæreticos, ita quod per Gog, intelliguntur principes hæreticorum; per Magog, sequaces. Unde ait: Omnis superbia et falsi nominis scientia, quæ se erigit contra notitiam veritatis, his nominibus demonstratur. Denique, secundum B. Hieronymum, quæ in isto et sequenti scribuntur capitulo, a principio Ecclesiæ impleri cœperunt, persequentibus Christianos hæreticis. Verumtamen expositio sancti Hieronymi videtur spiritualis valde ac mystica, ut eam intuentibus elucescit. Alii quoque expositores ista communiter exponunt pro tempore Antichristi, sicut et Augustinus, et ipse Joannes in Apocalypsi insinuat.

Præterea, quamvis in præinductorum doctorum expositionibus de Gog et Magog, magna videatur diversitas, non tamen est magna, et pro majori parte, quæ dicunt in idem redire probantur. Qui enim per Gog et Magog intelligunt decem tribus, concurrunt in idem cum his qui per Gog et Magog intelligunt, vel exercitum Antichristi, cujus decem tribus pars erunt (Judæi enim in principio familiariter cohærebunt Antichristo, quousque per Eliam ejus falsitas detegatur), vel Antichristum et ejus exercitum. Itaque, quod ex omnibus præmemoratis modis loquendi de Gog et Magog rationabilius colligi posse videtur, eligam, prosequar, et exponam, quantum paracletus Spiritus veritatis donaverit. Quoniam ergo Ezechiel sanctus, hoc loco in principio hujus capituli, et subsequentibus loquitur de Gog, quasi de una quadam persona, appellans eum principem capitis Mosoch; infraque ait, Cades tu et omnia agmina tua: hinc per Gog, Antichristum intelligendum opinor; per Magog vero, universos ejus ministros, fautores, et adjutores, inter quos erunt et invisibiles hostes: qui tamen in istis capitulis per Magog designati non sunt, sicut ex his quæ de congressu, morte et sepultura Magog statim dicentur, ostenditur. Dei igitur clementissimi illuminatione præoptata et expetita, ad expositionem nunc accedendum.

Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, id est, vultu minaci et facie obfirmata loquere contra Antichristum, ut ex vultus tui dispositione detur intelligi, comminationibus plena esse quæ subsequuntur, et terram Magog, id est populum atque exercitum Antichristi. Qui populus est quasi de tecto, ac domo sive familia ejus qui tectum sive Gog nominatur, tanquam operimentum vel tegumentum diaboli, qui Antichristum potissime inhabitabit. Porro quod sequitur, principem capitis Mosoch, non est referendum ad id quod immediate præcessit, scilicet terram Magog, sed ad Gog. Nam paulo post additur: Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch. Jubetur igitur facies dirigi contra Gog principem capitis, id est regis Mosoch, id est Cappadociæ secundum Josephum, et Thubal, id est Iberiæ vel Hispaniæ, secundum eumdem. Horum enim reges et capitanei Antichristo erunt subjecti, cum aliis multis qui infra exprimuntur. Et vaticinare de eo, puta de Gog.

Et dices ad eum: Ecce ego Deus omnipotens ad te, id est, contra te ut judex et ultor intendo, o Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. Et circumagam, id est, pervagari undique sinam te ad persequendum fideles, et ponam frenum in maxillis tuis, id est, domabo te, et sævitiam tuam frenabo, ita quod non aliter vel alibi curres, quam ego permisero, sicut freno circumducitur equus ad nutum sessoris; et educam te de propriis locis sive latibulis, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium. Persæ, Æthiopes et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati, id est scutis et galeis armati. Gomer, id est princeps vel populus sic vocatus, et universa agmina ejus, domus Thogorma, id est gens ita vocata, latera aquilonis, id est illic habitantes seu habitaturi, et totum robur ejus, id est fortitudo aquilonarium populorum, populique multi tecum erunt, o Gog. Præpara et instrue, id est, armando dispone, te et omnem multitudinem tuam, quæ coacervata est ad te. De qua ad Thessalonitenses scribit Apostolus: Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati;3 qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Et esto eis in præceptum, id est, tam prompte obedient tibi, ut non solum in præceptorem, sed et in præceptum eis futurus dicaris. Istud totum, videlicet, Præpara et instrue, etc., ironice dicitur, quasi dicatur, Frustra hæc facies; vel prænuntiative, ut sit sensus, Præparabis et instrues te, etc.

Post dies multos visitaberis, id est, punieris et occideris. Qui dies in Apocalypsi et Daniele determinantur.4 Tribus namque annis et medio durabit persecutio Antichristi.5 Et licet dies isti sint pauci, Christianis tamen atrocissimam persecutionis patientibus rabiem, multi ac longi videbuntur. Propter quod ait Salvator:6 Nisi breviati essent dies illi, non fieret salva omnis caro. In novissimo annorum, id est circa terminum mundi, venies ad terram quæ reversa est a gladio, id est contra Ecclesiam diversis tribulationibus persecutorum afflictam, sed a Deo auxiliante ab omnibus liberatam; et congregata est de populis multis, id est ex omnibus mundi gentibus adunata: ex omni etenim hominum natione ac genere aliqui crediderunt in Christum. Potest quoque per terram istam Judæa intelligi, quæ ab Assyriorum, Chaldæorum, aliarumque gentium erepta est gladio: quæ et de populis multis dicitur congregata, eo quod habitatores ejus Judæi, ibi a captivitatum provinciis sint collecti. Unde subjungitur, ad montes Israel. Quamvis enim satellites Antichristi per omnia mundi loca discurrent prædicando, seducendo, et persequendo, ipse tamen faciem suam potissime diriget versus Jerusalem et Judæam montibus abundantem. Qui fuerunt deserti jugiter, id est diu atque frequenter. Sæpissime enim vastata fuit Judæa, ut patet in libris Judicum, Regum, et Machabæorum; et nunc usque permanet desolata, Sarracenis eam habentibus. Hæc Judæa, seu plebs Judaica vel Ecclesia, de populis educta est, id est ab aliis separata, vel in regionem Judææ reducta. Nam ante Antichristi adventum obtinebunt (ut creditur) Christiani Judæam, et pacifice incolent eam. Ideo subditur: et habitaverunt in ea confidenter universi.7 Ascendens autem quasi tempestas venies, id est impetuose cum grandi caterva, et quasi nubes, ut operias terram Christianorum, præsertim Judæam, tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum. Antichristus enim quosdam sibi alliciet simulata sanctitate, quosdam miraculorum operatione, quosdam muneribus, quosdam pœnis ac minis.

Hæc dicit Dominus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, id est, verba mentalia intra te proferes plena blasphemiis, et cogitabis cogitationem pessimam,

11 et dices: Ascendam ad terram absque muro, id est auxilio destitutam. Veniam ad quiescentes, habitantesque secure. Antichristus enim primo quasi improvise ac subito prorumpet in medium, et incredibili severitate ac celeritate invalescet. Omnes hi ad quos ascendo, habitant sine muro, id est, munitionibus carent, atque a me ita faciliter, quasi muris carerent, superabuntur; vectes et portæ non sunt eis, id est, humanis privantur subsidiis. Et forte multi fidelium ad litteram in habitaculis commanebunt, quæ nec muros, nec vectes, nec portas habebunt: quos Antichristus dejiciet. Hæc itaque dices, ut diripias spolia, et invadas prædam, Christianos spoliando, ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerunt, et postea restituti, id est, Christianis manum violentam injicias, qui ad longum tempus persecutionibus fuerunt expositi, et postea ad pacem reducti, vel qui a Terra sancta diu fuerunt repulsi, et post in eam adducti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, et, pro id est: populus enim Christianus ex gentibus electis est congregatus, atque a gentibus reprobis separatus merito et virtute, et insuper quantum ad plurimos, etiam loco; qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ, id est Judææ in medio terræ habitabilis sitæ.

12

13

Saba et Dedan et negotiatores Tharsis, et omnes leones, id est principes, ejus dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? Istud dupliciter potest intelligi: Primo, de gentibus ab Antichristo aversis atque fidelibus, quæ ista increpatorie dicunt ad Antichristum; secundo, de gentibus ei faventibus, quæ ista dicent ad eum congratulando ac adulando. Similem sensum habet quod subditur: Ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas, id est, omnes Christianorum opes in tuam redigas potestatem.

14

Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Hæc dicit Dominus Deus: Numquid non in die, id est tempore, isto quum habitaverit populus meus Israel, id est electi Judæi et ceteri Christiani Deum per fidem videntes, confidenter in terra promissionis et ceteris Ecclesiæ locis, scies eos taliter habitare? Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum. Et ascendes super populum meum Israel, scilicet Christifideles, qui sunt veri Israelitæ atque Judæi spiritu et virtute, non carne, quasi nubes, ut operias terram.8 Istud jam dictum est atque expositum. In novissimis diebus eris, instante de proximo fine mundi. Et adducam te, saltem permissive, super terram meam Judæam, in qua Christus operatus est mundi salutem; ut sciant gentes meæ meam potentiam, justitiam, veritatem, tuam quoque fallaciam, quum sanctificatus fuero in te, id est, in tua occisione justus ac sanctus apparuero, in oculis eorum, id est evidenter, ita ut eis tua ad sensum punitio pateat, o Gog.

15

16

Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu, id est per ministerium, servorum meorum Prophetarum Israel. Sancti namque Prophetæ, Psalmista, Isaias, Jeremias, et maxime Daniel, plura de Antichristo locuti sunt. Ut adducerem te super eos, videlicet populum meum. Et erit in die illa adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus: Ascendet indignatio mea in furore meo, et in zelo meo contra Antichristum et ejus exercitum, quia pro electis meis secundum æquitatis rigorem pugnabo. In igne iræ meæ, id est districtione justitiæ, [locutus sum,] quia in die illa erit commotio magna super terram Israel. Erit enim tunc tribulatio, qualis non fuit a principio mundi: quia tot modis seducet Antichristus fideles, ut in errorem ducantur, si fieri potest, etiam electi, quemadmodum in Matthæo prædictum est.9 Unde in Daniele legitur:10 Veniet tempus, quale non fuit ex eo, ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud.11

17

18

19

20

Et commovebuntur a facie mea, id est, me permittente turbabuntur, pisces maris, et volucres cœli, et bestiæ agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terræ, id est universi in Ecclesia exsistentes: qui propter proprietates diversas præfatis nominibus designantur. Possunt autem hæc nomina interpretari tam in bono quam in malo: ut pisces maris dicantur vel voluptuosi, qui sunt in aquis deliciarum, vel laboriosi, qui sunt in fluctibus adversitatum; similiter volucres cœli, contemplativi, per considerationem sublimium et amorem cœlestium, vel superbi, per excellentiæ appetitum; bestiæ quoque agri, vel cupidi et terreni, vel simplices et indocti; reptilia autem, qui in imis versantur; homines vero, qui rationabiliter et humane se habent. Isti diversimode turbabuntur. Aliqui enim in fide nutabunt et cadent; alii vacillabunt, nec tamen deficient. Nihilo minus aliqui etiam magnæ æstimationis ac dignitatis vincentur: de quibus annectitur:

Et subvertentur montes, id est majores, videlicet quidam prælati ac principes, et cadent sepes, id est prælati minores et pastores, quorum est alios custodire, quemadmodum sepes muniunt hortum. De talibus sepibus loquitur Isaias: Vocaberis ædificator sepium. Et omnis murus corruet in terram. Murus quandoque in Scripturis in malo accipitur, sicut in Psalmo, In Deo meo transgrediar murum; quandoque in bono, ut supra, Non opposuistis vos murum pro domo Israel. Sponsa quoque in Canticis ait: Ego murus. Muri ergo in malo accepti, sunt qui a Deo avertunt, et omne obstaculum boni inferunt. Isti tunc prorsus succumbent. Muri vero in bono accepti, sunt qui alios fulciunt, et in bonis stabiliti apparent: quorum nonnulli tunc cadent. Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium: quia in montibus seu locis Judææ montanis, divina virtute ministri Antichristi pro magna parte dejicientur. Gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur. Hoc quidam exponunt, quod Antichristo occiso, inter residuos sui exercitus erit dissensio atque invasio. Vel dici potest, quod adhærentes Antichristo, impugnabunt quoscumque proximos suos in Christi fide constantes.

Et tunc judicabo, id est, ad mortem damnabo, eum, id est exercitum Antichristi, peste et sanguine et imbre vehementi, id est, quosdam de ejus ministris occidam pestilentia, quosdam gladio, quosdam tempestatibus elementorum, et lapidibus immensis, id est valde atque insolito modo magnis: forsitan grandinis, secundum quod in Josue libro legitur factum Chananæis. Ignem et sulfur pluam super eum, et super exercitum ejus, et, pro id est, super populos multos qui sunt cum eo. Propter quod multi dicunt, Antichristum cum magna parte sui exercitus fulminandum. Et magnificabor et sanctificabor, id est, magnus, imo omnipotens ac immensus apparebo et sanctus; et notus ero in oculis multarum gentium, id est in cordibus hominum, qui post Antichristi punitionem convertentur ad fidem, vel stabilientur in ea; et scient quia ego Dominus per evidentissimos præcipuosque potestatis ac æquitatis meæ effectus.

De tropologia pertranseo, quum in præhabitis sæpius dictum sit, quod nunc dicendum occurreret. Hoc autem sciendum, quod expositio hæc litteralis, non videtur in aliquibus passibus certitudinem magnam habere. Consonat tamen dictis catholicorum doctorum quorumdam.

21

22

23

Josue x, 11.

LVIII, 12.

S. XVII, 30.12

Cant. VIII,

Footnotes

  1. Apoc. xx, 7-9. ↩

  2. Apoc. xx, 7-9. ↩

  3. Thess. II, 11. ↩

  4. Apoc. XI, 2; II, 6, 14; ↩

  5. An. VII, 25; II, 7. ↩

  6. Matth. XXIV, 22. ↩

  7. * habita-bunt ↩

  8. Rom. IX, vers. 9 ↩

  9. Matth. XXIV, 24. ↩

  10. Dan. XXV, 1. ↩

  11. Dan. XII, 1. ↩

  12. zech. XIII, ↩

Chapter 45 of 59