Skip to the text

Articulus 45

DECLARATIO CAPITULI TRICESIMI NONI : TU AUTEM, FILI HOMINIS, VATICINARE.

PRÆSENS capitulum præcedenti est condependens, atque in multis cum ipso coincidens. Unde in ipso, sicut in præcedenti, litteralem, quantum decenter fieri posse videtur, prosequar sensum. Tu autem, fili hominis, vaticinare adversus Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. Et circumagam te. Totum istud in principio præcedentis capituli dictum atque expositum est. Et seducam, id est, a diabolo et propria tua superbia seduci permittam, te, o Antichriste. Et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israel. Istud quoque præcedenti capitulo exstat elucidatum. Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam. Hoc ad litteram accipi potest de fraudulentis machinationibus et impiis dolis, callidissimisque viis, quibus Antichristus mundum decipiet. De quibus arcu et sagittis ait Psalmista : Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. Potest item intelligi, quod pugnatores Antichristi Deus omnipotens taliter debilitabit ac destruet, quod nec arcum nec sagittam tenere valebunt.

Super montes Israel cades tu, o Antichriste, et omnia agmina tua, id est quidam de quolibet tuo exercitu tecum exsistenti, et populi qui tecum sunt. Hoc circa finem præcedentis capituli aliis verbis sic dicitur : Convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium. Denique Antichristus dicitur in monte Oliveti interficiendus, et in aliis locis montanis Judææ plurimi de ejus cadent phalangis. Verum-

Ezech. XXXVIII, 21.

Ps. x, 3.

Ibid. 15, 16.

Ezech. XXXVIII, 2-4. tamen quidam manebunt superstites : quibus parcet clementissimus Deus, eo quod simplicitate aut timore decepti fuerunt, qui post Antichristi interitum pœnitebunt. Porro inter agmina Antichristi, et populum qui secum erit, quos sanctus Ezechiel sæpe exprimit separatim, hoc interesse opinor, quod per agmina, bellatores, per populum, ceteri qui non malitiose eum sequentur, intelliguntur. Feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum. Cadavera enim Antichristianorum ad tempus insepulta jacebunt, et sic irrationabilibus erunt ad devorandum exposita. Hieronymus tamen per nomina ista brutorum, intelligit dæmones, propter rationem sæpius dictam : a quibus Antichristus et sui spiritualiter devorabuntur. Super faciem agri cades. Jam dictum est, quod omnes in montibus cadent : quomodo ergo nunc feruntur super faciem agri casuri? nisi forte de his agris sit sermo, in quibus situati sunt montes ; vel nomen agri extense accipitur, etiam pro locis montanis agrestibus.

Et emittam ignem in Magog, id est exercitum Antichristi, et in his qui habitant in insulis confidenter, id est in fautoribus ejus, qui se putant sub ejus dominatione securos. Et scient per experientiam suarum pœnarum, quæ per ignem exprimuntur : omnis enim gravis afflictio solet per ignem intelligi ; quia ego Dominus Deus Israel, id est electorum Judæorum. Imo ante et circa Antichristi occisionem plurimi Judæorum erunt per Eliam conversi. Per Israel quoque, ut dictum est præcedenti capitulo, plebs christiana intelligi potest etiam ad litteram : quia ut ait Apostolus, Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed1

Ezech. XXXVIII, 1

Rom. IX, filii promissionis, computantur in semine. A Et nomen sanctum meum, id est me ipsum, Sancti Sanctorum nomine significatum, notum faciam in medio populi mei Israel, illuminando corda eorum ad contemplandum omnipotentiam, sanctitatem, atque immensam opulentiam meam; et non polluam nomen sanctum meum amplius, id est, illud de cetero ab Antichristo ac suis blasphemari et inhonorari in sæculo isto non sinam: imo omnes illos mox condemnabo. Et scient gentes quia ego Dominus Deus, Sanctus Israel, id est sanctificator Israeliticæ plebis, et ille quem Israel colit pro sancto. Unde et in Isaia legitur: Redemptor noster, Dominus exercituum, Sanctus Israel nomen ejus.2

Ecce venit, et factum est: id est, quod prædico, incessabiliter appropinquat, et tam certitudinaliter est tenendum quod veniat, quasi jam esset impletum; ait Dominus Deus, de cujus testimonio ambiguitas nulla est. Hæc est dies de qua locutus sum: id est, tempus istud dejectionis Antichristi atque satellitum ejus, est de quo per Prophetas ex antiquis diebus effatus sum.

Et egredientur habitatores de civitatibus Israel, et succendent atque comburent arma exercitus Antichristi, videlicet clypeum, hastam, arcum, sagittas, baculos, manus, et contos, et succendent ea igni septem annis. Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni. Totum hujus clausulæ posui textum, ut textu prius inspecto, expositio facilius capiatur. Judæi ergo, ut refert Hieronymus, ista atque sequentia secundum quod littera prima facie sonat intelligunt, asserentes ipsum Gog et Magog, a rege Messia interficiendos: quo facto, Judæi arma occisorum præfata tollent, et septem annis eis ad ignem sufficient. Istud autem, quantum ad hoc, stare non potest, quod asserunt Messiam nondum venisse, atque in primo suo adventu temporaliter regnaturum, materialique gladio præliaturum. — Quidam ergo, quod falsum est resecantes, et litteram, quantum fieri potest, sequentes, affirmant quod occiso Antichristo ac ejus exercitu, fideles in civitatibus Judææ manentes, exibunt ad detrahendum spolia occisorum, quorum etiam arma igni apta comburent quotidie. Et propter innumerabilem interfectorum multitudinem, tanta erit armorum combustibilium copia, quod multo tempore pro igne faciendo eis sufficiet. Quod tempus per septem annos exprimitur, vel quia tantum erit, vel quia numerus determinatus pro indeterminato hic ponitur.

Sed illi videntur supponere, quod post Antichristi interitum erit tempus adhuc notabiliter longum usque ad diem judicii, quum tamen secundum Haymonem, ceterosque doctores et expositores super Danielem, quadraginta quinque dies dandi sint deceptis ab Antichristo, ad pœnitendum. Ad quod respondent, quod quamvis hoc verum sit, non tamen sequitur quod statim post dies illos sequatur dies judicii, præsertim quum Christus testetur: Sicut fuit in diebus Noe, ita erit adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, et nuptui tradentes, usque in diem quo venit diluvium, ita erit adventus Filii hominis.3 Loquitur autem Christus pro tempore inter Antichristi interitum et finale judicium medio. Tempus enim quo talia exercentur, non tam breve futurum videtur. Denique teste Apostolo, quum dixerint, Pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus, et non effugient.4 Ideo dicunt doctores, quod Antichristo occiso, quidam satellitum ejus tam indurati erunt, quod in vitiis perseverabunt, et dicent:5 Quamvis princeps noster defunctus est, nos tamen pacem et securitatem habemus. Apparet ergo, quod post Antichristi mortem erit tempus aliquot annorum.

Insuper de diebus illis quadraginta quinque aliqui asserunt, certum non esse an erunt usuales, id est viginti quatuor horarum, an annuales, ita ut dies contineat annum. Sic enim et Daniel loquitur de hebdomadibus annorum, non dierum, ita quod una hebdomada continet septem annos. Verumtamen istud non reor ambiguum. Daniel quippe duodecimo capitulo ait: Beatus qui pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque:6 qui numerus in quadraginta quinque excedit numerum dierum regni Antichristi, a Daniele illic præmemoratum. Unde clarescit, Prophetam de illis loqui diebus, de quibus et supra. Nihilo minus verum reor quod doctores communiter adstruunt, quod scilicet incertum sit quantum futurum sit tempus quod inter Antichristi interitum et diem judicii mediabit. Unde præinductam expositionem et omnia quæ in hujus capituli explanatione conscribo, providi committo lectoris judicio, nil temere asserens, nec dubia pro certis suscipiens.

Alii ergo doctores per habitatores civitatum Israel, intelligunt cives cœlestes, in diversis mansionibus patriæ consistentes. De quibus civitatibus etiam ad litteram exponunt illud Psalmi:7 Ædificabuntur civitates Juda. Cives isti egredientur de cœlo cum Christo, ut per approbationem judicent secum, et præinducta arma succendant igni, id est, armatos Antichristi ministros cum suo Antichristo ad ignem gehennæ condemnent. Succendentque ea septem annis, id est duratione completa atque perpetua, quæ per septem significatur. Nam universitas temporis septenario significatur, quoniam septem diebus omne tempus hoc volvitur. Præterea Apocalypsis primo et Tobiæ duodecimo per septem spiritus seu angelos, universitas angelorum exprimitur.89 Cives autem isti non de regionibus ligna portabunt, quoniam arbores fructuosas, hoc est homines justos, non condemnabunt; neque succident de saltibus, quia nec eos damnabunt qui in humilitate et saltu pœnitentiæ resident. — Hieronymus autem adhuc spiritualius ista exponit de spiritualibus armis et machinis hæreticorum: quæ habitatores civitatum Israel, id est viri de Christi Ecclesiis egredientes, igne verbi Dei destruunt et comburunt septem annis, id est numero sacrato atque perfecto: quo merito omnis hæreticorum armatura perire asseritur. Siquidem annus septimus, est annus remissionis, in quo sicut in Exodo ac Levitico Deus præcepit, servis Hebræis reddebatur libertas, debita quoque solvuntur, et quies terræ tribuitur, atque pauperibus omnes fruges donantur secundum legem.101112

Et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, id est, præfati fideles Antichristianorum arma ac spolia tollent modis præmemoratis, et diripient vastatores suos, per deprædationem prætactam. Potest etiam istud exponi de direptione ac deprædatione spirituali et bona, per conversionem adversariorum ad fidem. Antichristo nempe perempto, quidam de ejus collegio convertentur a Christianis, et plene subdent se eis.

Consequenter post interitum Gog et Magog fit mentio de sepultura eorum: quam sepulturam quidam exponunt de collocatione eorum in locis pœnalibus inferorum, secundum quod in Evangelio legitur dives mortuus atque sepultus in inferno;13 alii autem, de corporum sepultura in terra. Igitur secundum primum modum loquendi, iste est sensus: Et erit in die illa: Dabo Gog, id est Antichristo et ejus ministris, locum nominatum sepulcrum in Israel, id est mansionem famosam ac omnibus notam, quæ erit eorum sepulcrum vel pœnale receptaculum inter Israelitas qui perierunt cum ipso; vallem viatorum ad orientem maris: quia in locum hunc bassum, scilicet in infernum, viatores mundani descendunt. Porro quod ait, Ad orientem maris, referri potest sive ad vallem, ita ut ipsa versus orientem maris sita dicatur, sive ad viatores, ut ipsi versus orientem maris, videlicet ad congregandas mundi divitias, tendisse ferantur. Quæ obstupescere faciet, id est admirari quammaxime, prætereuntes, id est præsentis sæculi incolas et peregrinos, qui cognita

Antichristi et suorum sepultura in tartaris, erunt attoniti.

Et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog. Quemadmodum enim cœli cœlestesque mansiones nomine montium, ita loca gehennæ nomine vallium designantur. Et sepelient eos domus Israel, id est electi et angeli, qui judicabunt cum Christo, et impios in infernum retrudent, quemadmodum ait Salvator: Mittet Filius hominis angelos suos, et eos qui operantur iniquitatem mittent in caminum ignis. Denique, quod per domum Israel electi, imo et angeli sancti signentur, hinc innotescit quia in cantico Deuteronomii, ubi nostra translatio habet, Constituit terminos populum juxta numerum filiorum Israel, alia continet, Constituit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei. Ut mundent terram: quia tunc terræ elementum ab omni impiorum spurcitia purgabitur in tantum, quod immutatum rutilabit ut aurum. Vel, Ut mundent terram, id est Ecclesiam, segregando reprobos ab electis, ut in Evangelio fert Salvator: In consummatione, inquiens, sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum. Septem mensibus, id est, sepultura hæc perpetue permanebit, ita quod reprobi in gehennæ sepulcris æternaliter erunt. Cur autem septenario perpetuitas exprimatur, jam dictum est de septem annis. Sepeliet autem omnis populus terræ, id est cuncti cives terræ ac patriæ Beatorum, quoniam modo prætacto universi reproborum damnationem approbabunt. Quod vero etiam angeli sancti, homines et viri ac populus appellentur, quoniam in humana solent apparere effigie, certum est. Et erit eis, puta electis, nominata, id est famosa et celebris, dies in qua glorificatus sum in impiorum istorum tartarea sepultura. Dies nempe triumphi, celebris recensetur. In hoc etenim die electi plenam corporis glorificationem sortientur, atque cœlestem Jerusalem omnes pariter ingredientur.

Et viros constituent jugiter lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ. His verbis datur intelligi, quod viri ecclesiastici vel cives superni aliquos deputabunt, qui Antichristo cum suis occiso, in inferisque sepulto, habitatores terræ attendant, et eos quos in Antichristi perfidia viderint induratos, damnationi adjiciant. Post menses autem septem a constitutione præmissa, id est plenitudine temporis id agendi instante, quœrere incipient, et circuibunt peragrantes terram. Unde et angelus Satanæ loquitur: Circuivi terram et perambulavi eam. Quumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores, id est mortuorum curatores, in valle multitudinis Gog: id est, quum aliquem de obstinatis Antichristianis invenerint, hunc notabunt, et per excommunicationem seu alio modo a cœtu fidelium separabunt, donec per mortem cum aliis sepulcrum accipiat in inferno. Nomen autem civitatis, Amona, id est populosa. Multi enim vocati, et in civitate

C Babylonis atque diaboli infinitus est numerus. In civitate quoque Dei seu grege fidelium electorum, juxta quos victoria Dei exercenda est de præinductis adversariis ejus, innumerabiles prorsus consistent.

D Præterea, quoniam expositio ista mystica valde videtur, quidam locum hunc de corporali Antichristi et ejus phalangæ sepultura exponunt: ita quod eis in Judæa occisis, Christiani eorum corpora ob terræ emundationem, non ob illorum honorem, in loco nominato sepelient, puta in valle viatorum sita versus orientem maris, quod est in parte orientali Judææ: ex qua sepultura prætereuntes stupebunt. Fietque sepultura hæc per septem menses vel circiter, propter multitudinem sepeliendorum. Erit quoque dies dejectionis Antichristi ac ejus satellitum celebris, juxta sensum præscriptum. Ordinabunt demum fideles quosdam, qui terram Judææ circumeant, et quidquid cadaveris viderint, humo operiant. Quumque invenerint os

12

Matth. xiii, 41, 42.

Deut. xxxii, 8.

Matth. xiii, 9.14

13

15

Job 1, 7; 11, 2.

16

14 humanum, figent circa hoc titulum, id est evidens signum, quatenus ossa hinc inde inventa faciliter colligantur, et pariter tumulentur. Nomen vero civitatis, juxta quam fiet hæc sepultura, vocabitur Amona. Si expositio ista veritatem certitudinemque sortitur, divino committo judicio et rerum eventui. Prophetæ autem quandoque obscure ac mysterialiter sunt locuti, ita quod absque speciali revelatione certus et plenus eorum nequit intellectus haberi. Unde, secundum Hieronymum, in talibus passibus plena rerum scientia committenda est Deo.

Insuper, ut tactum est supra, quamvis prædictorum reproborum sepelienda sint corpora, quædam tamen vel partim sive totaliter ab irrationabilibus vorabuntur. Hinc subditur: Tu autem, fili hominis, dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri, id est, inspirandum eis divino nutu pronuntia: Convenite et properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, id est ad manducandum de cadaveribus Antichristianorum, quæ vobis tribuo corrodenda, victimam grandem super montes Israel, in quibus (ut dictum est) interibunt, ut comedatis carnes, et bibatis sanguinem hominum reproborum istorum, divina plaga cæsorum.

Carnes fortium temporali et corporali virtute comedetis, et sanguinem principum terræ, qui Antichristo peculiarius adhæserunt, bibetis, arietum, agnorum et hircorum, taurorumque et altilium et pinguium ovium, id est hominum qui per diversas proprietates et culpas istis irrationabilibus comparantur. Aliqui etiam asserunt, quod Deus Antichristum ejusque catervam plagando, bruta quoque eorum pro magna parte occidet, quorum carnes devorationi patebunt. Hinc subditur: Et saturabimini super mensam meam, id est in montibus memoratis, in quibus vobis ista alimenta dabuntur, de equo et equite forti.

Et ponam gloriam meam in gentibus, id est, majestatem meam residuis populis per prædicta notificabo; et videbunt omnes gentes, id est quædam de omnibus, judicium meum quod fecerim, id est justam ultionem Antichristo et suis illatam, et manum, id est potestatem meam, quam posuerim super eos, per debitæ punitionis effectum. Et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps. Quidam hoc loco usque ad finem capituli, per domum Israel intelligunt generaliter populum Christianorum. Quod licet non sit reprehensibiliter dictum, literalius tamen et appropriatius per Jacob et domum seu populum Israel, puto intelligendas tribus, ac filios Israel, de Patriarcharum semine prodeuntes: qui post Antichristi occasum Christiani devotissimi erunt, et per maxima beneficia fidelissime Deum cognoscent, nec postea a fide recedent.

Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, id est, quod filii Israel propter peccata sua usque ad tempus Antichristi, seu prædicationem Eliæ, alienis potestatibus subjecti fuerunt, eo quod dereliquerint me per inobedientiam: juxta illud Osee, Dereliquerunt Dominum in non custodiendo; et absconderim faciem meam ab eis, id est, pietatis ac defensionis meæ effectum seu gratiam eis juste negavi: secundum quod in Isaia habetur, Peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret; et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi, id est multi de omni genere eorum. Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, relinquendo eos in ista longissima atque gravissima captivitate, præsertim propter crimen eorum in Christum, quem non receperunt, sed occiderunt. De qua re Danielis nono prædictum est: Non erit ejus populus, qui eum negaturus est; et finis ejus, scilicet populi hujus, vastitas; et usque in finem perseverabit desolatio.

Propterea hæc dicit Dominus: Nunc, scilicet prædicante Elia, reducam captivitatem Jacob, id est populum captivum de

22

23

Osee IV, 10.

Is. LIX, 2.

24

Dan. IX, 26, 27.

25

17

18 omnium

20

21

Jacob semine natum, et miserebor omnis domus Israel : quia tunc Judæi universaliter convertentur. Et assumam zelum, id est æquitatis efficientiam seu dilectionis effectum, pro nomine sancto meo, id est pro mei ipsius honore et gloria præservandis. Et portabunt confusionem suam, id est, pro suis peccatis intra se salubriter erubescent, et omnem prævaricationem suam qua prævaricati sunt in me, id est, memores erunt pœnitentialiter dolentes transgressionum suarum ; quum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes : Antichristo quippe sublato, habitaturi sunt in Judæa sine hostili pavore, scientes quod Antichristi persecutio sit novissima; et reduxero eos de populis, loco et mente, ad Judæam ac fidem ; et congregavero de terris inimicorum suorum : quia de finibus mundi confluent ad Judæam; et sanctificatus fuero in eis, id est, in eorum reductione apparuero verax, justus et sanctus, in oculis interioribus gentium plurimarum, quibus hæc innotescent.

Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam : id est, ex hoc quod eos castigavi et liberavi, percussi et sanavi, expuli et reduxi, perpendent quod sim vere Deus eorum. De quo in Job asseritur : Ipse vulnerat, et medetur ;15 percutit, et manus ejus sanabunt. Et non dereliquerim quemquam ex eis ibi : quia, ut tactum est, tunc omnes convertentur ad Christum, quemadmodum ad Romanos scribit Apostolus : Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.16 Vel, Deus nullum relinquet, quoniam omnibus facultatem evadendi visibilium ac invisibilium hostium captivitatem præstabit. Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, id est, de cetero clementissimus ero, et de visione viæ per fidem, ad visionem patriæ per speciem deducentur : in qua tam incessabiliter permanebunt, quod omnis temporalis relictio quasi momentanea sit illius respectu. Propterea per Isaiam Dominus ait populo huic : Ad punctum in modico dereliqui te, et in misericordiis magnis congregabo te;17 in momento indignationis meæ abscondi parumper faciem meam a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui. Ec quod effuderim spiritum meum, id est gratiam atque præcipua dona Spiritus Sancti, super omnem domum Israel, omnium corda munificenter illustrando, perficiendo, ac roborando, ait Dominus Deus.

Postremo, quæ in isto capitulo de Antichristo ejusque ministris dicta sunt, quidam secundum spiritualem rationem de hæreticis et ceteris vitiosis justorum persecutoribus interpretantur. Qui omnes dæmonibus, nomine avium ac bestiarum signatis, dantur in cibum, et ruunt super montes Israel : quia auctoritate, virtute, et gratia sublimium ecclesiasticarum personarum vincuntur, atque in bassitudine infernali sepeliuntur.

Footnotes

  1. Ezech. xxxviii, 1 / Rom. ix, ↩

  2. XLVII, 4. ↩

  3. Matth. xxiv, 37-39. ↩

  4. 1 Thess. v, 3. ↩

  5. Dan. IX, 24-27. ↩

  6. Dan. XII, 12. ↩

  7. Ps. LXVIII, 36. ↩

  8. Tob. XII, 15. ↩

  9. Apoc. I, 4; ↩

  10. Exod. X 2; ↩

  11. Deut. X 1, 2; ↩

  12. Luc. XXV, 4. ↩

  13. Luc. X 22. ↩

  14. vers. 9. 2. ↩

  15. Job v, 18. ↩

  16. Rom. xi, 25, 26. ↩

  17. Is. LIV, 7, 8. ↩

Chapter 46 of 59