Articulus 46
ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI : IN VICESIMO QUINTO ANNO.
NUNC caliginem ingredimur. Tanta est enim eorum, quæ nunc de ædificio templi sancto Prophetæ per imaginariam visionem monstrata dicuntur, difficultas, ut dicat B. Hieronymus, quod super interpretatione ejus apud Judæos et Christianos doctores, grande silentium sit. Rursusque ait, quod ejus expositionem, ipsius sæcula tacuerunt.1 Sæpius quoque fatetur, quod in ejus expositione quasi suspicando loquatur.
Denique quidam Judæorum doctores dixerunt, per templum et civitatem Ezechieli imaginarie repræsentata, significari reædificationem templi et Jerusalem post reditum a Babylonica captivitate tempore Esdræ ac Nehemiæ constructorum. Posteriores autem Judæi dicunt, per illa designari templum ac civitatem, per regem Messiam in suo adventu ædificanda : ad cujus erroris falsitatem probandam omnia possunt adduci, ex quibus probatur quod Christus jam venit, quodque Jesus Nazarenus sit vere Messias in lege atque Prophetis promissus. Porro catholicorum doctorum quidam præcipui, scilicet Hieronymus et Gregorius, totum exponunt spiritualiter de ædificatione Ecclesiæ Christi in sacramentis, fide ac moribus, imaginariæ descriptionis expositionem quasi totaliter relinquentes. Quamvis autem ceteri quoque doctores in hoc eis consentiant, quod per templum illud et civitatem, status ac regimen seu spiritualis structura Ecclesiæ designetur, nihilo minus imaginariam descriptionem Prophetæ exponunt, et quid per eam spiritualiter insinuetur, quidam adjiciunt. Gregorius tamen affirmat, quod descriptio templi seu civitatis, juxta litteram nullatenus accipi potest : cujus rationem infra inducam.
Richardus vero de S. Victore et alii multi, satis evidenter ostendunt, descriptionem imaginariam posse ad litteram exponi. Hos ergo sequendo, ab imaginariæ visionis descriptionisque templi expositione est inchoandum. Nec in ea arbitror immorandum : primo, quoniam ipsa non est principaliter intenta, nec finaliter fructuosa, sed quod significatur per eam; secundo, quia nonnulli doctores expositionem istam satis prolixe prosecuti noscuntur, qui vel parum vel nihil de spirituali ac principali intellectu locuti videntur. Idcirco in hujus prosecutione sensus potius reor instandum.
Insuper, sicut frequenter superius, ita et nunc in primis docet Propheta modum, locum ac tempus, quibus revelata sunt ei quæ scribit. In vicesimo quinto anno transmigrationis nostræ : qua ipse Ezechiel et Mardochæus ac alii multi de Jerusalem in Chaldæam cum Joachin rege translati sunt; in exordio anni vicesimi quinti, videlicet primo mense ipsius, decima mensis hujus die, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, id est quatuordecim annis evolutis a destructione Jerusalem sub Sedecia a Chaldæis, qui eam undecimo anno regni Sedeciæ ceperunt.2 Sicque a transmigratione Joachin usque ad hujus visionis ostensionem, fluxerunt anni viginti quatuor consummati. Quibus decursis, in principio anni vicesimi quinti ostensa sunt hæc Ezechieli, sicut subjungitur. In ipsa hac die decima nunc prætacta, facta est super me manus Domini, id est, virtus divina circa me supernaturaliter operata est, mentem meam gratia propheticæ revelationis illustrando, et adduxit me illuc, videlicet in
Judæam, in visionibus Dei : id est, per revelationes prophetales spiritualiter, non corporaliter, illuc adductus sum, ita quod animæ meæ repræsentabantur similitudines : per quas intuebatur quædam ad Judæam spectantia, quasi ibidem fuisset. Quemadmodum ergo Ezechiel realiter atque personaliter in Chaldæa permansit, ita et locus et subjectum visionum istarum fuit Chaldæa, seu ipse Propheta ibidem locatus; locus autem objectalis, fuit Judæa. Propter quod subditur :
Et, pro id est, adduxit me in terram Israel, ita quod illam imaginarie intuebar, et dimisit, id est, statuit seu locavit, me super montem excelsum nimis, id est altissimum secundum apparentiam prophetalem, quia sic apparebat Prophetæ. Verumtamen novit se esse in Chaldæa, et ista non fieri nisi in spiritu : intellexit enim quid ista significarent. Super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum. Per ædificium civitatis, Hieronymus et Gregorius intelligunt ipsum templum, quod significat Ecclesiam, quæ in Scripturis civitas Dei vocatur. Hinc dicit Richardus: Dicitur autem ædificium istud recte habere similitudinem civitatis, eo quod esset undique cinctum muris, firmatum portis, multis stipatum ædificiis. Alii quidam affirmant oppositum, dicentes quod Propheta vidit duo, videlicet templum et civitatem: et nomine ædificii asserunt templum significari; nomine autem civitatis, ipsam civitatem vergentem ad austrum. Præterea Propheta non ait, Super quem erat ædificium, sed, Quasi ædificium: ut innuat non reales se vidisse structuras, sed similitudinem ædificii repræsentativam. Respiciebat autem hoc templum versus plagam australem: unde Septuaginta transtulerunt, E regione (id est ex adverso) aquilonis. Et introduxit me illuc, scilicet in ipsum templum. Omnia autem hæc videbantur Prophetæ sic fieri, per hoc quod rerum istarum imagines in animo ejus ministerio angelico formabantur.
Et ecce vir, id est angelus in forma viri apparens, cujus ministerio circa me omnia ista fiebant, cujus erat species, id est similitudo seu dispositio apparatus, quasi species æris, ut puto, candentis et quasi igniti: ut per ferri duritiam, qua omnia domantur, angelicæ naturæ fortitudo insinuaretur; per ferri candorem, ejusdem naturæ simplicitas atque munditia; per ignitionem, ardor amoris; per sonoritatem quoque ferri, efficacia angelorum ad laudandum Deum, et ad revelandum mysteria ejus hominibus. Et funiculus lineus in manu ejus: venit enim ad mensurandum. Unde et in Zacharia angelus qui venit ad metiendam Judæam atque Jerusalem, funiculum mensorum habuisse in manu describitur.3 Et calamus mensuræ, id est quo mensuratur, in manu ejus. Calamus autem, ut statim dicetur, est genus mensuræ, sex continens cubitos. Stabat autem in porta muri extremi.
Et locutus est ad me locutione interna idem vir: secundum quod Zacharias propheta testatur, Angelus loquebatur in me.4
Fili hominis, vide oculis tuis interioribus, et auribus tuis mentalibus audi. Hi oculi istæque aures realiter idem sunt, scilicet intellectus, consideratio, et advertentia. Et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, id est, fortiter tibi imprime atque memoriter retine ea. Nil enim prodest vidisse et audisse, nisi audita ac visa in memoriæ reponantur thesauris, secundum Hieronymum. Quia ut ostendantur tibi, adductus es huc. Quo verbo, secundum Hieronymum, docet nil theoria ac scientia dulcius. Annuntia omnia quæ tu vides prophetali intuitu domui, id est populo, Israel. Gratia enim prophetiæ ad aliorum utilitatem ac informationem confertur et ordinatur, sicut et ceteræ gratiæ gratis datæ, juxta illud Apostoli ad Corinthios: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.5
Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique. Templum enim, sicut patebit, triplici fuit muro circumdatum: et nunc de muro exteriori est mentio. At vero, juxta Richardum, templum hoc nunc ædificium, nunc sanctuarium, nunc domus vocatur, nunc civitati assimilatur. Et in manu viri, id est angeli, calamus mensuræ sex cubitorum. His verbis ostenditur, quod calamus continebat sex cubitos. Erantque isti sex cubiti in calamo distincte signati, ut aliqui asserunt, sicut in ulnis videmus medietatem, et tertiam, quartamque partem, distincte signatas. Hinc angelus scribitur interim secundum unam partem calami mensurasse, hoc est secundum unum cubitum solum, quandoque secundum duos aut tres. Et palmo. Secundum Richardum, sex cubitis palmus adjicitur, quoniam in mensurando ex ea parte apprehenditur ac tenetur. Itaque palmus vocatur ea pars calami qua angelus eum tenebat. Dicuntque aliqui, quod secundum quantitatem palmi angelus non mensuravit. Alii dicunt oppositum, præsertim quum mensurantes per ulnam, cum illa quoque parte ulnæ quam tenent in manu, mensurant. Verumtamen, secundum Hieronymum, palmus est aliquid ultra sex cubitos, estque sexta pars cubiti.6
Et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. Ex hoc loco argumentatur S. Gregorius, descriptionem templi secundum litteram stare non posse. Nomine enim ædificii, sicut jam patuit, templum exprimitur, et infra porta templi in quatuordecim cubitis dicitur mensurata: sed portam esse templo majorem, est impossibile. Sed contra hoc Richardus sic loquitur: Si ad totum refertur quod hic de ædificio scribitur, totius hujus descriptionis veritas atque auctoritas evacuatur. Nonne melius est, inquit, hoc loco nomine ædificii partem templi quam totum templum, intelligi? ne referendo ad totum, evacuetur totum: sicut et nomine domus, interdum totum templum, interdum partem ejus significavit. Hinc, secundum Richardum, ædificium nunc vocatur structura, seu quædam domuncula, supra portam in qua angelus fertur stetisse, constructa, vel ei conjuncta: cujus tam latitudo quam altitudo, fuit unius calami, vel sex scilicet cubitorum. Porro Hieronymus hoc loco per ædificium intelligit murum: quod et Hebræi affirmant. Sed aliis istud non complacet, quum non videatur dispositio bona muri, cujus spissitudo æqualis est altitudini ejus.
Præterea advertendum, quod in litteræ hujus expositione tanta occurrit doctorum diversitas sive adversitas, ut totum commemorare sit tædiosum. Nihilo minus advertendum, quod licet Propheta non asserat nisi de una porta muri exterioris, in quolibet tamen trium murorum quidam adstruunt tres portas fuisse: quod infra de muro medio ac muro interiori diffuse conscribitur. Frustra autem (ut aiunt) duo hi muri tot portas haberent, nisi et murus exterior portas correspondentes haberet, per quas ad illas pateret ingressus. Hoc valeat quantum potest. Nonne per januam unam ingressi, possunt deinceps per diversas januas interiora templi sive palatium ingredi? Non tutum opinor in hujus ædificii expositione multa asserere quæ ex textu evidenter nequeunt comprobari. Propter quod circa hunc passum dicit Hieronymus: Simpliciter fateor me templum beati Ezechielis non temeritate velle disserere, sed cum fide et timore Dei conjecturam animi mei legentibus cupio demonstrare.
Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem. Istud de porta secundi muri, id est orientali, exponitur, ad quam angelus venit de porta orientali primi muri. Et ascendit per gradus ejus. Quidam affirmant hos gradus extra et ante portam istam fuisse; alii dicunt quod intra portam fuerunt, vel in spissitudine muri portæ. Rationes autem istorum contra se invicem facillime solverentur: ideo quid verius sit, certum non arbitror. Communiter vero tenetur, quod licet Propheta numerum graduum horum non explicet, septem tamen fuerunt: nam totidem gradus habuisse scribuntur duæ aliæ portæ atrii exterioris muri istius. Et mensus est limen portæ hujus calamo uno, puta sex cubitis, latitudinem, ita quod latitudo exstitit tanta. Unde expositorie subditur: id est, limen unum calamo uno in latitudine. Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum. Hic ponitur singulare pro plurali, siquidem juxta portam erant sex thalami pro portariis, tres ab una parte, tres quoque ab alia, quorum omnium fuit una mensura: longitudo etiam eorum latitudini fuit æqualis, ita quod spatium inter parietes fuit quadratum. Et inter thalamos quinque cubitos. ita quod inter thalamum et thalamum erant quinque cubiti, secundum Hieronymum. Et limen portæ juxta vestibulum portæ intrinsecus, calamo uno. Istud, secundum Hieronymum, intelligitur de limine portæ alterius. Unde Septuaginta transtulerunt, Secundi vestibuli. Itaque mensus est limen portæ istius, quæ fuit juxta vestibulum portæ hujus intrinsecus, calamo uno, quemadmodum de priori limine dictum est.
Et mensus est vestibulum portæ, de qua nunc sermo, octo cubitorum: ita quod occupabat spatium octo cubitorum in atrio exteriori. Vestibulum quippe est, proprie loquendo, ante portam muri. Hinc, secundum Hieronymum, interiora vestibuli octo cubitos continebant. Et frontem ejus duobus cubitis. Infra quoque fit sermo de frontibus magnis. Nunc vero est mentio de frontibus parvis, quæ vocantur frontellæ sive turrellæ: erantque duæ, una ad unam portæ partem, alia ad aliam. Itaque mensus est frontem ejus, id est quamlibet duarum frontium, duobus cubitis, secundum spissitudinem muri. Vestibulum autem portæ erat intrinsecus, id est intra portam in atrio exteriori. Porro thalami portæ ad viam orientalem, tres hinc, et tres inde: id est, sex thalami præmemorati, exsistentes juxta portam hanc orientalem, sic fuerant situati, quod tres fuerunt ab una parte portæ, et tres ab alia. Mensura una trium: id est, tam trium thalamorum in uno latere portæ positorum, quam aliorum trium, fuit eadem quantitas in longum et latum, sicut jam patuit; et mensura una frontium exsistentium ex utraque parte portæ. Hoc quoque paulo ante prædictum est.
Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum. Superius dixit, Mensus est limen portæ calamo uno latitudinem; et ibi dictum est, quod latitudo fuit sex cubitorum: quomodo ergo nunc dicitur, Decem cubitorum? Et respondendum, quod ibi descripta est latitudo seu spissitudo, quæ accipitur procedendo ab oriente in occidentem; hic autem mensuratur latitudo, quæ est ab aquilone in austrum. Et longitudinem portæ, id est latitudinem ostii hujus portæ, mensus est esse tredecim cubitorum: ita quod tanta est altitudo postium januæ. Et marginem ante thalamos cubiti unius. Per marginem intelligitur sedile pro portariis; fuitque sedile seu margo ex utraque ostii parte, non directe ante ostium, ne impediret ingressum: cujus mensura fuit cubiti unius. Hinc subditur: et cubitus unus, finis utrinque usque : nam et sedilia erant æqualis mensuræ. Thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. Hoc jam habitum est, quod quilibet thalamus ab utraque parte portæ, fuit sex cubitorum, tam in longum quam in latum.
Et mensus est portam a tecto thalami, usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium: id est, distantia latitudinalis a tecto thalami primi ex una parte portæ locati, usque ad tectum thalami primi ex altera parte portæ situati, viginti quinque cubitos continebat. Itaque a tecto cujuslibet thalami usque ad portam, erant cubiti septem cum medio, et portæ apertura habebat cubitos decem, qui simul sunt viginti quinque cubiti. Porro quod additur, Ostium contra ostium, idcirco adjectum est, quoniam januæ thalamorum ex adverso se invicem respiciebant secundum lineam rectam. Vel, secundum Richardum, est defectiva locutio, oportetque aliquid subaudiri, quasi dicatur: Mensus est partem habentem in ipsis thalamis ostium contra ostium, quoniam ostia trium thalamorum, ex uno latere erant opposita ostiis trium thalamorum ex alio latere.
Et fecit, id est mensuravit, frontes, id est geminam porticus faciem, secundum Richardum: una quippe respiciebat ad interiora, alia vero ad exteriora; per sexaginta cubitos. Secundum quosdam, frontes per tantum spatium fuerunt elevatæ a terra, sive in altum erectæ. Alii dicunt, quod mensura spatii hujus inter parietes sumitur, ut in eo quod dicitur, Frontes fecit per sexaginta cubitos, determinetur totius porticus longitudo. Et ad frontem, scilicet interiorem seu a parte interiori medii muri, atrium portæ undique per circuitum. Istud dicitur fuisse atrium exteriorius, quod fuit platea quadrata ante frontem præfatam. Fuitque, secundum Richardum, pavimentum tria porticus latera ambiens, sicut via altrinsecus jacens evidenter ostendit. Et ante faciem portæ, quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris, extra quam fuit porta claudens vestibu-
10
11 vers. 6.
12
13
14
15
B
C
D
16 lum, quæ fuit in loco vulgi, mensus est quinquaginta cubitos. Unde Hieronymus: Egredientibus, inquit, de porta orientali ad faciem vestibuli quod respiciebat portam exteriorem, quinquaginta cubitos puto obtinuisse locum. Et juxta Richardum, faciem portæ, interiorem muri superficiem vocat. Denique mensus est et fenestras obliquas, id est interius latiores et exterius angustiores seu strictiores, in thalamis, id est præfatis cubiculis, et in frontibus eorum, de quibus prædictum est, quæ erant intra portam, id est porticum, undique per circuitum: quia in singulis thalamis erant, qui thalami intra porticum consistebant. Porticus autem etiam ante et ultra thalamos tendebantur, secundum Hieronymum. Similiter erant et in vestibulis fenestræ, secundum Hieronymum, obliquæ, per gyrum intrinsecus, et ante frontes porticuum pictura palmarum: per quam varia ornamenta istorum, secundum Hieronymum, exprimuntur.
17
Consequenter aliqua describuntur ultra et infra portam secundi muri exsistentia. Et eduxit me de porticu muri secundi ad atrium exterius, illud videlicet quod fuit intra murum medium ac interiorem: quod exterius appellatur, respectu atrii cujusdam interioris pertinentis ad tertium murum; sed respectu superioris primique atrii, vocaretur interius. Propter quod Septuaginta transtulerunt: Introduxit me in atrium interius. Et ecce gazophylacia erant in atrio isto: quorum numerus statim subdetur. Secundum Hieronymum gazophylacia hic dicuntur thalami seu exedræ, habitationibus sacerdotum ac Levitarum deputatæ: propter quod in Hebræo (ut quidam, scilicet Lyra, ait) scriptum est, Cameræ. Et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum. Spatium namque atrii hujus fuit pavatum*. Triginta gazophylacia in circuitu pavimenti, videlicet quindecim hinc, et quindecim inde. Porro, secundum Richardum, quindecim erant ab aquilone, et quindecim a meridie. Alii tamen aliter situant ea. Et pavimentum in* pavitum
18 fronte portarum consistens, secundum longitudinem portarum, id est rectam earum distantiam ab orientali parte in occidentalem, erat inferius: quia jacebat in imo sub ipsis portis sive porticibus, quæ magna proceritate seu extensione protendebantur super illud. Patet ergo, quod non loquatur de pavimento superioris mansionis vel loci sive solarii.
Et mensus est latitudinem pavimenti a facie portæ inferioris, id est portæ atrii exterioris, usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, id est faciem exteriorem superioris porticus, centum cubitos ad orientem et ad aquilonem, ita quod tam procedendo ab oriente in occidentem, quam ab aquilone in austrum, erant centum cubiti.
C Hucusque descripta est porta orientalis secundi muri, nunc aliæ duæ portæ ejusdem muri describuntur: quæ quum orientali portæ sint similes, littera sequens, eas describens, ex prædictis facilius liquet. Portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis, id est portam aquilonarem, atrii exterioris, quod etiam alio respectu vocatur interius, sicut jam patuit, mensus est tam in longitudine, quam in latitudine; et thalamos, id est cubicula ejus, tres hinc, scilicet ab una parte, et tres inde; et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. Omnia ista in orientalis portæ descriptione dicta sunt atque exposita, tamen sub aliis verbis.
D Nempe quod dicitur hic de quinquaginta cubitis, ibi sic scribitur: Et ante faciem portæ quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris, quinquaginta cubitos. Quod vero hic legitur de viginti quinque cubitis, sic habetur ibidem: Mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum. Fenestræ autem ejus, videlicet portæ istius aquilonaris, et vestibulum, et sculpturæ, id est palmarum cælaturæ, mensurabantur secundum mensuram portæ quæ
19
20
21 vers. 15.7
22 respiciebat ad orientem, id est portæ orientalis. Et septem graduum erat ascensus ejus, id est portæ aquilonaris, juxta modum de orientali porta præhabitum; et vestibulum ante eam, sicut et ante ceteras portas. Et porta atrii interioris, videlicet porta hæc aquilonaris, per quam ad interius atrium itur, contra portam aquilonis et orientalem, id est, ex adverso respiciebat portam aquilonarem exteriorem. Habuit quoque dextrum latus suum contra portam orientalem præscriptam. Vel, ut alii dicunt, littera truncata est, indigens subintellectu: eritque sensus, quod etiam porta orientalis atrii interioris, sit e regione contra portam orientalem atrii exterioris. Et mensus est a porta aquilonari muri secundi usque ad portam australem ejusdem muri, centum cubitos. Ista est latitudo pavimenti, cujus latitudo infra patebit.
Deinceps describitur porta australis. Et eduxit me ad viam australem, et ecce porta quæ respiciebat ad austrum, id est, in hac via mihi statim occurrit porta australis; et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores, id est eisdem mensuris quibus frontes atque vestibulum aliarum mensuravit portarum, et fenestras ejus, haud dubium quin obliquas, et vestibula partialia ex lateribus portæ, quæ erant unum totale vestibulum, in circuitu, sicut fenestras ceteras. Denique circa illud, Juxta mensuras easdem, scribit Richardus: Si ejusdem mensuræ sunt omnes, quidquid in una minus dicitur, ex alterius descriptione suppleri videtur. Et in gradibus septem, id est per septem gradus, ascendebatur ad eam, scilicet portam australem; et vestibulum ante fores ejus. Istud omnino de præcedentiexplanatum est porta. Et cælatæ palmæ erant una hinc, et altera inde in fronte ejus, id est in frontibus portæ: quæ habuit duas frontes, ad quodlibet latus unam; et in qualibet fuit una palma cælata, ornata ac picta. De palmarum cælatura seu palmis cælatis dictum est supra; quod autem una fuerit hinc, et altera inde, ibi dictum non est. Et porta plane australis atrii interioris in via australi fuit, eratque portæ australi atrii exterioris opposita; et mensus est a porta usque ad portam, id est ab una porta hujus atrii usque ad aliam, scilicet ab australi ad aquilonarem, seu econverso, centum cubitos. Hæc fuit longitudo pavimenti inter has portas.
Deinde describuntur portæ tertii muri interiorisque atrii: quæ portæ omnino consimiles erant exterioribus portis, perpaucis (quæ paulo post tangenda sunt) demptis. Et introduxit me in atrium interius, quod fuit inter tertium murum ac templum, ad portam australem interiorem tertii muri. Et mensus est portam hanc juxta mensuras superiores aliarum portarum. Thalamum ejus et frontem ejus, id est frontes ac thalamos: ponitur enim singularis numerus pro plurali; et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. Omnia ista de præmemoratis portis inducta sunt. Et vestibulum per gyrum mensus est, utpote longitudinem ejus viginti quinque cubitorum, et latitudinem quinque cubitorum. Istud vestibulum, secundum Richardum, inter thalamos fuit: siquidem inter thalamos spatium ponitur quinque cubitorum. De isto quoque thalamo ante nil dictum est. Et tamen, secundum Richardum, sicut apud hanc portam, ita et apud alias fuit, quum juxta Scripturam sit omnium una mensura.
Consequenter tanguntur, in quibus interiores portæ ab exterioribus differunt. Et vestibulum ejus ad atrium exterius. Superiores etenim portæ respiciebant intrinsecus, et habebant porticus suas extrinsecus. Portæ vero tres interiores respiciebant extrinsecus, et ibidem porticus suas habebant. Et palmas ejus in fronte: id est, in frontibus suis habuit porta hæc palmas, sicut et ceteræ. Et octo gradus erant, quibus ascendebatur per eam. Hoc est secundum, in quo tam porta ista interior,
27
28
29
30
31
23
24
25
26
B
C
D quam aliæ duæ sequentes ac interiores, ab exterioribus omnibus differunt, quod harum sunt octo gradus in ascendendo, illarum sunt septem. Nempe quum ædificia ista in montis fuerint pendulo constituta, per gradus ab inferiori exteriorique loco ad superiora fiebat ascensus.
Insuper porta orientalis tertii muri describitur: Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem, quæ duxit ad portam hanc orientalem, et mensus est portam hanc secundum mensuras superiores, ita quod portis superioribus porta ista fuit in quantitate consimilis. Thalamum ejus et frontem ejus, id est cubicula et frontes, et vestibula ejus sicut supra, id est secundum quod hæc in prædictis superius mensuratis portis erat æqualis. Et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudinem quinquaginta cubitorum, et latitudinem viginti quinque cubitorum. Omnia ista de præcedenti porta inducta sunt. Et vestibulum ejus, scilicet portæ istius orientalis, mensus est, et atrii exterioris. Vestibulum istud quamvis esset portæ ac atrii interioris, dicitur tamen esse atrii exterioris, quoniam extra portam suam jacebat, ut dicit Richardus. Et palmæ cælatæ in fronte ejus hinc et inde: id est, in qualibet fronte hujus portæ fuit una palma cælata; et in octo gradibus ascensus ejus, id est, per octo gradus ascendebatur ad eam, sicut de præcedenti porta innotuit.
Dehinc describitur porta aquilonaris tertii muri. Et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem, id est ad portam aquilonarem interiorem: cujus mensuratio omnino talis describitur, qualis et portæ præcedentis, nec ulla est difficultas in textu usque ad id:
Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum. In atrio enim interiori sunt plura gazophylacia, quorum ostia respiciunt non solum frontes portæ aquilonaris, sed etiam aliarum, quarum frontes sunt partim in atrio interiori. Unde, secundum Richardum, quoniam ostia in frontibus gazophylaciorum erant, et ad pavimenta ante interiores porticus jacentia, omnia respiciebant, recte nunc dicitur, quia ostia gazophylaciorum in frontibus porticuum erant. Et ibi lavabant holocaustum, id est carnes in holocaustorum altari cremandas, quod fuit in atrio interiori. Et in vestibulo portæ, videlicet aquilonaris, duæ mensæ hinc, id est in uno latere, et duæ mensæ inde, id est in alia parte; ut immoletur super eas holocaustum, id est sacrificium totaliter concremandum, et pro peccato, id est pro culpa commissionis, et pro delicto, id est pro culpa omissionis. Et ad latus exterius hujus aquilonaris portæ, quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem, quia per ipsum ascendebatur ad ostium portæ aquilonaris per octo gradus, ut dictum est, duæ mensæ; et ad latus alterum ejusdem portæ ante vestibulum portæ, id est extra illud, duæ mensæ. Quatuor mensæ hinc: quatuor enim erant ad latus unum, videlicet duæ intra vestibulum, et duæ extra illud; et quatuor mensæ inde: nam simili modo ad aliud latus fuerunt duæ mensæ interius, et duæ exterius. Ex quibus concluditur: per latera portæ, octo mensæ erant, videlicet quatuor in quolibet latere, super quas immolabant sacrificia offerentes.
Quatuor autem mensæ de prædictis ad holocaustum deservientes de lapidibus quadris exstructæ, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa, in quibus immolatur holocaustum et victima, id est aliæ hostiæ quæ non incendebantur totaliter, quemadmodum holocaustum. Et labia earum, id est mensarum, erant palmi unius in latum: sumendo palmum non secundum longitudinem manus, sed latitudinem, ut sit dimensio quatuor digitorum ex transverso; reflexa intrinsecus per circuitum, ut holocausta continerent intrinsecus, et non passim fluere sinerent, secundum Hieronymum, qui labia ista appellat coronas mensarum ipsas margines ambientes. Suportarum
39
40
41
42
43
32
33
34 id est
35
38
B
C per mensas autem carnes oblationis, id est oblatæ, ponebantur. sacerdotum, qui excubabant in custodiis templi: nam hi digniores fuerunt servientibus in altari. Utrisque autem sacerdotibus quod subditur convenit, secundum Hieronymum et Richardum. Isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei. Sunt enim de tribu Levi per Aaron et Eleazarum filium ejus.
Et extra portam interiorem, interioris videlicet atrii, gazophylacia, id est exedræ seu thalami, cantorum templi, in atrio interiori quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem, id est aquilonaris portæ. Circa hunc locum expositores discordare videntur. Richardus namque et alii multi affirmant, quod in atrio simpliciter interiori non erat nisi altare holocaustorum: unde gazophylacia ista constituunt extra portam, in atrio quod erat ante templum, jacuitque in medio. Propter quod diversis respectibus dici potest interius, itemque exterius. Alii tenent, quod gazophylacia hæc fuerunt in atrio simpliciter interiori, et isti per Extra, intelligunt Circa*. Unde Hieronymus scribit:8 Ingreditur Ezechiel templum, hoc est Sancta sanctorum, de quibus nunc dicit, Et intra portam interiorem, etc. Verumtamen nescio an liber quem habeo, hoc loco correctus sit: nam in textu ponit Hieronymus, Extra portam. Et facies, id est ostia, eorum contra viam australem, id est, contra austrum respiciebant. Una facies gazophylacii seu unum gazophylacium erat ex latere portæ orientalis, quæ respiciebat ad viam aquilonis.*
Præterea determinatur mensura atrii interioris. Et mensus est atrium, puta interius, longitudinem ejus centum cubitorum, et latitudinem centum cubitorum per quadrum: ita quod longitudo et latitudo erant ejusdem mensuræ; et altare ante faciem templi: altare quippe in hoc atrio fuit quod jacuit ante templum.
Et introduxit me in vestibulum templi. Et mensus est vestibulum istud quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: ita quod quælibet pars vestibuli hujus habuit quinque cubitos, una ex una parte, et altera ex altera: sic quod totum habuit cubitos decem. Et latitudinem portæ interioris, per quam fuit ingressus ad vestibulum templi, trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Porta hic sumitur pro postibus ejus, quarum quælibet habuit tres in latitudine cubitos. Longitudinem autem vestibuli mensus est esse viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum. Et octo gradibus ascendebatur ad eam, scilicet portam præfatam. Ut tangit Hieronymus, in Hebræo non ponitur Octo, sed ipse ponendo Octo, secutus est Symmachum, quia in prædictis interioribus portis determinati sunt octo gradus in ascendendo, unde alii posuerunt plures gradus. Et columnæ erant in frontibus portæ, secundum Hieronymum, una hinc, et altera inde. De quibus dicit Richardus: Has columnas credimus sitas hinc inde e regione contra prædictos tres cubitos portæ, ubi mensus est latitudinem portæ tres cubitos hinc, et tres inde.
Jam dixit, quod duo gazophylacia atrii interioris erant pro cantoribus; consequenter ostendit, quod alia ejus duo gazophylacia pro sacerdotibus fuerant. Hoc gazophylacium, quod respicit viam meridianam, ex transverso, secundum quosdam, sacerdotum qui excubabant in custodiis templi, observantes ut omnia ibi debite peragantur. Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris, vigilanter intuentes ut hoc decenter impleatur. Horum duorum gazophylaciorum primum fuit, secundum Richardum, propinquius templo: ideo esse debuit
Footnotes
Chapter 47 of 59