Skip to the text

Articulus 47

ELUCIDATIO LITTERALIS EJUSDEM CAPITULI QUADRAGESIMI.

SENSUS litteralis sacræ Scripturæ non semper est ille qui prima facie per terminos significatur, sed qui principaliter intenditur. Quamvis igitur expositio præsentis capituli præhabita, aliquo modo litteralis vocetur, in quantum ostenditur quod ipsa templi descriptio, quantum ad primam terminorum significationem, impossibilitatem nequaquam contineat, non tamen est proprie litteralis, sed quod per res prima terminorum illorum significatione designatas significatur. Denique in principio præinducti articuli breviter tactum est, qualiter tam catholici quam Hebræi expositores capitulum istud variis modis exponunt.

Quamvis vero communiter Catholici reprobent opinionem antiquorum Hebræorum, per templi ac civitatis Ezechieli imaginarie ostensorum ædificationem, intelligentium reparationem templi ac urbis Jerusalem post reditum de Babylonica captivitate (siquidem templum illud et illa Jerusalem valde exigua fuerunt, comparatione templi et urbis de quibus vaticinatur Ezechiel, sicut patebit lucidius: et nunc eatenus tangi potest, quod circuitus templi Ezechielis quatuor milliaria continebat); nihilo minus quidam nostrorum affirmant, quod per visionem templi et civitatis imaginariam, intelligi potest ædificatio materialis templi urbisque post reditum a Chaldæa, quamvis non eo modo quo posuerunt Hebræi. Promissiones namque et comminationes veteris Testamenti, quamvis absolute proponebantur, frequenter tamen conditionaliter intelligebantur, videlicet nisi Judæi aliud mererentur: illa quoque conditio aliquando exprimebatur. De quo quasi innumerabiles possent auctoritates adduci. Dicunt ergo, quod si Judæi post reditum a Babylone, debite coram Deo se habuissent, obtinuissent ac construxissent templum ac civitatem juxta omnem formam Ezechieli monstratam. De hac opinione pertranseo, tum quia Lyra eam satis prosequitur, tum quia omnino incerta est. Verumtamen S. Hieronymus super illud Isaiæ:1 Surge, illuminare, Jerusalem, aliquid simile ponit: quod scilicet promissiones illic factæ Judæis, fuissent corporaliter impletæ, si credidissent in Christum. Sed hoc S. Hieronymus recitando vel opinando, non asserendo, conscribit.

Ceteri ergo sancti Patres ac orthodoxi doctores concorditer adstruunt, quod per ædificium templi Prophetæ ostensum, significata est spiritualis ædificatio Ecclesiæ Christi in sacramentis, fide ac moribus; per civitatem vero ac terræ divisionem, de quibus infra dicetur, status ac regimen ejus in temporalibus ac terrenis. Quod ergo templum illud Ezechieli ostensum, tantæ magnitudinis exstitit (siquidem murus exterior in unoquoque quatuor laterum suorum quingentos habuit calamos, quæ faciunt milliare), id designavit, quod status Ecclesiæ sub Christo ac tempore evangelicæ legis, fuit quasi incomparabiliter in spiritualibus bonis ac donis Spiritus Sancti, in multiplicatione quoque fidelium, major, ditior atque sublimior, quam unquam ante. Per ea insuper quæ in nova sunt lege, multo evidentius quam per ea quæ in veteri fuerant lege, figurata sunt futura bona patriæ donaque gloriæ. Propter quod ad Hebræos dicit Apostolus: Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum.2 Unde divinus ac magnus Dionysius statum evangelicæ legis ponit inter statum veteris Testamenti statumque patriæ medium. Præterea ædificium templi situm fuit in spatio plene quadrato, ad insinuandum quod Christi Ecclesia spiritualiter construitur ex vivis lapidibus spiritualiter circumcisis atque quadratis, primo in fonte Baptismi, deinde in Pœnitentiæ sacramento: et ipsa Ecclesia per observantiam æquitatis, ad æqualitatem ex omni latere tendit. At vero templum hoc in monte fundatum est, hoc est in Christo, de quo in Daniele habetur, quod crevit in montem magnum, et implevit universam superficiem terræ.3 Ipse quippe est de quo scribit Apostolus:4 Fundamentum aliud nemo ponere potest, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Ipse quoque est petra de qua ipsemet protestatur: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.5

Denique in hunc montem fuit Propheta adductus atque dimissus: quoniam revelante Spiritu Sancto, contemplabatur Filium Dei incarnandum, omniumque fidelium fundamentum futurum, et in hac contemplatione ad tempus quievit. Sed et mons iste non solum altus, sed et altus nimis describitur. Nam quamvis per humanitatem assumptam, ut Verbo unitam, totque charismatibus decoratam, cunctis quantumcumque sublimibus personis creatis emineat; tamen secundum quod verus est Deus, in infinitum excellit. Denique secundum utramque naturam competit Christo esse fundamentum Ecclesiæ: nam secundum divinitatis majestatem, ipse cum Patre et Spiritu Sancto est unum universorum fidelium fundamentum primum, principale, summum, in nullo fundatum. Secundum naturam vero assumptam, est fundamentum quodammodo instrumentale, mediativum, alicui innitens atque fundatum. Etenim quantum ad hoc, caput Christi Deus.6

Super hunc montem, est ædificium quasi civitatis, id est Ecclesiæ: de qua fertur, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei;7 et,

Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. De qua in libris de Civitate Dei pulcherrime loquitur Augustinus.8 In ea enim est fidelium gratiosa unio animarum. Præterea civitas ista vergebat ad austrum, ubi plenum est lumen gratiarum, Sol quoque justitiæ in summo cœli vertice positus. Unde in Canticis ait:9 Surge, Aquilo; et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Fugatur nempe, secundum Hieronymum, de horto Domini Aquilo ventus durissimus, ne infrigidetur dilectionis calor, et flores marcescant. Hinc, juxta Gregorium, Auster ventus in Spiritus Sancti typo poni solet, quoniam in calore mentem relaxat et dilatat, ut in divino amore viam mandatorum percurrat.10 Per aquilonem vero designari solet diabolus, in torporis frigore cor constringens. Civitas ergo hæc ad austrum vergit, quoniam electorum Ecclesia cogitationes suas in afflatu Spiritus Sancti aperit, atque ab omni superbiæ suæ vertice atque timore discedens, in Deo cui credit, amoris calorem concipit, ut ei nil libeat, nisi divinæ gratiæ subjici, divino amore succendi, afflatus Spiritus Sancti dono semper repleri. Et introduxit me illuc. Cœlestis istius civitatis ædificium intrat, cujus fides per dilectionem operatur, cujus anima bonorum semitas speculando fortiter imitatur.

Et ecce vir, cujus erat species quasi species æris. Secundum beatissimos patres Hieronymum et Gregorium, qui per montem, etiam per virum signatur, videlicet Christus, qui vocat se pastorem et ostium: ipse namque est via, veritas et vita, perducitque nos ad se ipsum. De quo viro loquitur Zacharias: Ecce vir, Oriens nomen ejus;11 et Jeremias, Mulier circumdabit virum. Cujus adspectus est, quasi adspectus æris: quod valde sonorum, forte atque durabile est.12 Christus autem non solum eloquentissimus fuit, sed ipse demum est verbum ac sermo omnipotentis Patris;13 ipse quoque est virtus Dei, et dominatio ejus in omni generatione et generatione;14 qui idem ipse est, et anni ejus non deficient.15

Quibusdam autem apparet aptius esse, ut alius per montem, aliusque per virum signetur. Potest ergo per virum quicumque Christi vicarius accipi, puta prælatus ac pastor, aut etiam angelus sanctus, quorum ministerio ad Christi contemplationem, amorem et cultum ceteri perducuntur. Et funiculus lineus in manu ejus. Per hunc funiculum lineum judiciaria Christi potestas, atque scientia qua singulorum actus cognoscit meritaque metitur, designantur: qui funiculus ob scientiæ ac censuræ Christi subtilitatem ac sinceritatem, recte lineus appellatur. Et calamus mensuræ in manu ejus. Calamus iste est providentia sempiterna, qua omnia in numero, pondere et mensura constituit. Stabat autem in porta. Porta Ecclesiæ dicitur fides, per quam primo fidelium societati unimur. In hac porta stat Christus: quia per fidem ipsum accedimus, et ipsum in ea invenimus, juxta illud libri Sapientiæ: Apparet eis qui fidem habent in ipsum. Vel, Christus stetit in porta, ad insinuandum quod ipse est porta Ecclesiæ, secundum quod ait: Ego sum ostium ovium;16 et iterum: Nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me.17

Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique. Templum istud, ut patuit, triplici muro circumdatum fuit. Per murum ergo hunc exteriorem universa cludentem, divina protectio intelligitur, atque custodia cuncta complectens, circumdans ac muniens: juxta illud in Psalmo, Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam;18 et iterum, Custodiens parvulos Dominus.19 Isaias quoque ait: Urbs fortitudinis nostræ Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale.20 Et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo. His verbis, secundum Hieronymum, significatur notam esse Domino conversationem nostram, quæ in sex diebus, quibus mundus factus est, continetur; notam etiam ei esse rationem operum nostrorum: ut cubiti ad opera, palmus ad mentem pertineant. Et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. Secundum Gregorium, latitudo ædificii ad caritatem, quæ omnia intra se recipit, pertinet (unde Apostolus ait: Cor nostrum dilatatum est);21 altitudo autem ad contemplationem. Latitudo ergo et altitudo templi æquales scribuntur, quoniam unaquæque anima, quantum fuerit lata in caritate, tantum elevatur in contemplatione.

Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, id est ad portam orientalem: per quam Gregorius intelligit ipsummet Christum, qui est janua vitæ, et de se ipso fatetur:22 Ego sum lux mundi. Verum ut juxta distinctionem litteræ, sit et distinctio expositionis, et ne idem sæpe reiteretur, per portam orientalem potest intelligi fides formata seu illustrata, vel portio fidelium contemplativa. Et ascendit per gradus ejus: quia per diversos profectus virtutum moralium aptatur anima contemplativa, ut ad eam perveniat exuberantius Christus Dei sapientia increata.

Et mensus est limen portæ calamo uno. Per limen portæ istius, intelligitur vita activa seu operatio virtuosa, a qua tanquam a limine surgit ac incipit vita contemplativa, fidei quoque illustratio copiosa atque theorica: cujus vitæ activæ mensura ponitur sex cubitorum ac palmi, prout jam ex verbis sancti Hieronymi claruit. Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum. Per calamum hic singulariter positum, intelliguntur sex calami, sicut in præcedenti articulo dictum est. Thalamorum ergo, secundum Hieronymum, longitudo et latitudo pari mensurantur mensura, quoniam in electis opera ratioque consentiunt. Porro, secundum Gregorium, in thalamo sponsus et sponsa fœderantur, et sibi invicem in amore junguntur. Qui ergo sunt thalami in sancta Ecclesia, nisi eorum corda qui per spiritualem amorem Sponso invisibili copulantur? quorum longitudo ad longanimitatem exspectationis, latitudo ad amplitudinem pertinet dilectionis. Et inter thalamos quinque cubitos. Sicut per thalamos designati sunt contemplativi, in quorum mentibus per speculationes theoricas Sponsus cœlestis quiescit : ita per quinque intermedios cubitos, exprimuntur activi adhuc plurimum imperfecti, quinque corporis sensibus pressi : qui subtilia atque secreta penetrare non valentes, tanto minus in Creatoris sui contemplativo amore amorosaque contemplatione quiescunt, quanto plus sensibilibus illigantur. Isti ergo thalami non sunt, sed inter thalamos collocantur, quia per spirituales ac contemplativos viros ad mentis profectum ducuntur, instruuntur, ædificiique cœlestis fabricæ connectuntur, ne a mystico Christi corpore separentur.

Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum. Istud de vestibulo portæ secundæ ac muri medii dicitur. Subditur enim : vestibulum autem portæ erat intrinsecus. Hujus ergo vestibuli octo sunt cubiti : quia proficientibus atque interna gustare incipientibus octo beatitudines competunt. Et frontem ejus duobus cubitis : quæ vel ad duo præcepta caritatis, vel ad duo testamenta, vel ad litteram ac spiritum referuntur : quibus omnibus tanquam frontibus beatitudines, vel illi quibus beatitudines competunt, decorantur. Porro thalami portæ ad viam orientalem, tres hinc, et tres inde; mensura una trium. Jam dictum est, per thalamos, contemplativos intelligi; per portam autem orientalem, fidem illuminatam seu radiosam, seu vitam theoricam. Thalami ergo sex fuisse narrantur, ad innuendum quod universi contemplativi sex ætatum mundi, ad fidem catholicam et ecclesiasticam pertinent unitatem : fueruntque tres hinc et tres inde, ad distinctionem eorum qui Christi adventum præcesserunt atque secuti sunt. Horum est una mensura, idem judicium, æqualeve meritum, saltem in genere. Rursus thalami hinc et inde tres fuerunt : quoniam contemplationis gratiam alii in castitate conjugali, alii in castitate viduali, alii in castitate virginali sortiti sunt. Et mensura una frontium ex utraque parte. Frontes thalamorum, sunt virtuosa exempla contemplativorum, quibus et ipsi ornantur ac dignoscuntur, et proximi ædificantur ac instruuntur. Harum frontium ex utraque parte thalamorum est una mensura, quemadmodum et thalamorum.

Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum. Jam nomine portæ, fidem intelligi dixi. Limen autem hujus portæ est timor, qui initium sapientiæ appellatur, quia per eum fides succrescit in altum ac irradiatur :2324 qui timor est decem cubitorum, quoniam per custodiam perficitur decem præceptorum, extenditurque in observationem eorum. Et longitudinem, id est altitudinem, portæ tredecim cubitorum : quoniam decem præceptorum impletio, per tres virtutes theologicas ad obtinenda bona æterna erigitur, finaliterque refertur. Et marginem ante thalamos cubiti unius. Per marginem humilitas rite accipitur, quæ est velut quædam planities ante apicem contemplationis, et iter ad eam : in qua planitie Sponsus cœlestis cum Sponsa deambulat, atque per eam ad ipsam subintrat. Et quia humilitas intra proprios limites manet, modicisque contenta est, unius cubiti esse describitur. Et cubitus unus, finis utrumque. Utrumque, secundum Gregorium dicitur, quasi utrorumque, videlicet timoris seu fidei et humilitatis :25 quæ tria sunt bases virtutum, et proportionabiliter commensurantur ac crescent. Thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. Per senarium cubitorum, qui est numerus perfectus, insinuatur consummatio contemplativorum tempore legis ac gratiæ.

Et mensus est portam a tecto thalami, usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum. Quemadmodum portam fidem, ita tectum thalami contemplationis operationem opinor;26 duoque tecta thalamorum, mysterium superbeatissimæ Trinitatis et sacramentum incarnationis Verbi queunt intelligi : quæ sunt duo principalia, fidem hinc inde respicientia. Horum latitudinalis inter se per fidem distantia, viginti quinque cubitorum asseri- tur, quoniam unum alio incomprehensibilius valde est.

Et fecit frontes per sexaginta cubitos. Frontes portæ, sunt respectus seu facies fidei concernentis opera sex dierum : et quoniam per decem præceptorum observantiam fides ornatur, quoad quamlibet faciem ejus, merito frontes ejus per sexaginta cubitos mensurantur : sexies enim decem, sexaginta efficiunt. Et ad frontem atrium portæ undique per circuitum. Ante has fidei frontes seu facies, est atrium fidei, id est amplitudo eorum quæ cadunt sub fide, quæ tanquam objecta ipsius, ad eam vel ante eam in gyro esse feruntur.

Et ante faciem portæ, quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris, quinquaginta cubitos. His verbis interior ante portam hanc locus describitur, dum usque ad faciem vestibuli portæ interioris pertingere perhibetur. In hoc igitur fidei loco sunt æterna atque divina sub fide cadentia, in quorum visione quies æterna et tota nostra beatitudo consistit. Quumque quinquagenarius numerus ad jubilæum pertineat, requiemque æternam designet, recte in hoc loco quinquaginta cubitorum exprimitur numerus. Et fenestras obliquas in thalamis. Fenestræ obliquæ in thalamis, sunt capacitates et habitus contemplativorum, per quæ divinæ illustrationis claritatem suscipiunt : quæ capacitates ac habitus seu virtutes fenestris obliquis, id est extra angustis et intra latis, comparantur, quia per eas increatæ lucis splendorem quasi tenuiter participamus, per quem tamen intus non parum, sed late secundum nostræ parvitatis mensuram perfundimur. Istæ fenestræ fuerunt in frontibus atque vestibulis : quia non solum eorum qui in altis Ecclesiæ locis ac gradibus sunt, corda Spiritus Sanctus illustrat, sed et eorum qui inferioris sunt ordinis, atque despecti videbantur hominibus, unde per vestibula denotantur. Et ante frontes pictura palmarum, id est descriptio cœlestium triumphorum. Nempe per palmas, quæ dantur victoribus, juxta illud Apocalysis, Palmæ in manibus eorum, præmia victoriæ designantur :27 quæ in templo Dei fidelium oculis quotidie proponuntur, et quasi picta monstrantur, imo studiosorum mentibus instar picturæ tenaciter imprimuntur.

Et eduxit me ad atrium exterius. Sicut in præcedenti articulo patefeci, atrium istud est medium inter extremum et intimum : idcirco et interius et exterius appellatur. Per quod status proficientium intelligi potest : sicut per atrium exterius, status incipientium; atque per atrium interius, status perfectorum. Nihilo minus per tria hæc atria congrue designantur tres virtutes theologicæ, vel vita conjugatorum et monasticorum, itemque eorum qui inter hos mediam viam incedunt. Et ecce gazophylacia. Per gazophylacia (quæ sunt loca in quibus conservantur divitiæ) intelliguntur, secundum Gregorium, corda eorum qui donis Spiritus Sancti sapientia atque scientia pleni sunt, juxta illud in Isaia : Divitiæ salutis sapientia et scientia.28

Et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum. Pavimentum istud est basis spiritualis structuræ virtutum, sive id nominetur humilitas, sive timor, sive fides, sive constantia mentis in Deo, sive Pœnitentiæ sacramentum. Estque pavimentum hoc pretiosis stratum lapidibus, id est virtuosis ornatum operibus, ne luto aut pulvere vitiorum maculentur Christifideles proficere satagentes. Triginta gazophylacia in circuitu pavimenti : quatenus, juxta Hieronymum, perfectam habitantium demonstrarent ætatem; vel, secundum Gregorium, ad innuendum quod impletio decem præceptorum, in fide Trinitatis fieri debet; vel ideo, quoniam præceptorum istorum custodia ad tres pertinet status Ecclesiæ, imo et ad tria tempora ejus, puta ad tempus legis naturæ, ad tempus legis scriptæ, ad tempusque gratiæ. Denarius autem numerus per ternarium multiplicatus, ad tricesimum usque pertingit. Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum, erat inferius. Fundamentum enim humilitatis in fide fundatum secundum fidei considerationes, manet in imo fabricæ spiritualis.

Et mensus est latitudinem pavimenti a facie portœ inferioris, usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad orientem et ad aquilonem. His verbis docetur, quod humilitas, timor, seu reliqua spiritualia pavimenta, sua extensione ad omnia prætenduntur. Quod per centum cubitos designatur: centum quippe est numerus magnæ perfectionis.

Descripta porta orientali muri secundi, jam describitur ejusdem muri porta aquilonaris: quæ portæ sicut conformiter describuntur in textu, ita et consimiliter exponuntur. Eædem etenim proprietates diversis fidelibus competunt, sed gradatim. Hinc et porta australis post aquilonarem similiter describitur; nec quæ dicta sunt, arbitror resumenda, quum ad has portas faciliter valeant applicari. Verumtamen per portas trium murorum, intelligenda est fides secundum triplicem suæ perfectionis gradum. Et sicut per portam orientalem intelligitur fides illuminata ac radiosa, quæ est cum rationibus credendorum et purgatæ mentis intelligentia: ita per portam aquilonarem accipitur fides, secundum quod reproborum supplicia respicit; per portam vero australem, in quantum electorum felicitatem concernit. His nempe tribus modis, quidam per fidem intrant Ecclesiam seu ecclesiasticam vitam. Nam aliqui consideratione suppliciorum convertuntur; aliqui, intuitu præmiorum; aliqui, ratione miraculorum, et reliquorum quibus fides christiana a Deo data ostenditur. In omnibus tamen præmemoratæ virtutes necessariæ sunt, sed aliis et aliis sublimiori ac sublimiori modo conveniunt.

Denique, sicut in littera declaratur, ad exteriores portas ascendebatur per septem gradus: qui intelliguntur septem dona Spiritus Sancti, ab inferioribus, puta a dono timoris, inchoando: quibus donis ad perfectissimam fidem pertingitur, non solum in credendo et cognoscendo, sed etiam in agendo ac patiendo. Porro ad tres interiores seu tertii muri portas, per octo gradus ascenditur: ad altiorem namque virtutum verticem difficilius pervenitur. Unde per gradum octavum, prædictis adjectum, intelligenda est, secundum Gregorium, consiliorum adimpletio, quæ ad christianæ legis perfectionem deducunt, quemadmodum ait Salvator: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et veniens sequere me.29

Insuper, sicut præhabitum est, sex exteriores portæ respiciebant intrinsecus, et habebant porticus suas extrinsecus; sed tres portæ interiores respiciebant extrinsecus, et ibidem porticus suas habebant. Cujus ratio est, quoniam incipientes et proficientes, necessario habent ad se ipsos respicere, ne vincantur, et ut concrescant: perfecti vero, jam bono communi principaliter sunt intenti, atque ad alios per compassionem, subventionem et directionem conspiciunt; et ibidem porticus suas habent, quia sub alis suæ defensionis proximos affectuose suscipiunt. Superiores quoque sex portæ, porticus suas habebant extrinsecus, quia et incipientes ac proficientes, juxta modulum suum subveniunt proximis. His dictis, patet littera usque ibi:

Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum. Gazophylacia sunt corda fidelium, præsertim contemplativorum atque doctorum, spiritualium divitiarum conservativa. Frontes autem portarum, sunt verba et exempla eorum. In quibus frontibus ponitur ostium, quia per verba doctrinalia et opera exemplaria eorumdem alii ad regnum cœleste ducuntur ac intrant. Ibi lavabant holocaustum. Qui se ipsos Deo totaliter devoverunt, aut ejus se cultui integraliter manciparunt, holocausta Dei efficiuntur. Verumtamen, quia quotidie venialibus saltem peccatis maculantur, multipliciterque defectuosi redduntur, ita ut omnes eorum justitiæ panno menstruatæ comparentur;30 opus eis est, in prætactis portarum frontibus per pœnitentiæ fletus lavari, ac per ceteros virtutum actus, devotionis dilectionisque lacrimis expurgari. Quod tunc apte adimplent, dum sanctorum patrum vitam ac mores perpendunt, sicque comparatione eorum imperfectionem suam deplorant et corrigunt.

Deinde in littera octo mensæ describuntur, quæ qualiter sitæ sint, in præcedenti articulo patuit.31 Itaque per quatuor mensas infra vestibulum portæ contentas, intelligi potest quadruplex sacræ Scripturæ intellectus, mentes fidelium spiritualiter nutriens, scilicet sensus litteralis, tropologicus, allegoricus, anagogicus. Super has mensas offertur holocaustum, victimaque pro peccato commissionis, et delicto omissionis : quæ victima est quodcumque opus satisfactionis. Hæ mensæ sunt intra vestibulum portæ, per quod perfectorum ordo seu numerus designatur : talium enim est, multiplices Scripturarum intelligentias penetrare. Insuper, per quatuor mensas extra locatas, intelligi potest quadriforme genus Scripturæ, videlicet lex et prophetia, Evangelium et Apostolorum doctrina. Vel certe quatuor mensæ istæ, quatuor sunt virtutes, in quibus per omnia sacrificia nostra Deo præcipue immolamus, vel obsequia nostra fundamus, videlicet fides et caritas, pœnitentia et latria.32 Quidquid enim non est ex fide, peccatum est, secundum Apostolum; et sine caritate nihil est meritorium.33 Porro post virtutes theologicas, pœnitentia et latria præcipue ad Deum nos ordinant.

Quatuor autem mensæ ad holocaustum, ut dictum est, de lapidibus quadris, id est solidissimis patrum sententiis seu actibus virtuosis, exstructæ, sive ab ipsis viris perfectis ac justis, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii. Per quod designatur, quam imperfecta omnino sit sapientia viatorum, etiam illorum qui aliis sapientiores videntur. Ideo dicit Apostolus : Ex parte cognoscimus.34 Et in libro Job legitur :35 Nos quippe involvimur tenebris. Et altitudine cubiti unius : quoniam sapientia viatorum, per comparationem supernorum civium, minor est, quam si ad alios referatur peregrinantes in terra. Super quas ponant vasa, in quibus immolatur holocaustum et victima. Vasa ista super præfatas mensas ponenda, sunt exercitia virtuosa, in prædictis virtutibus ac doctrinis fundanda, vel animæ devotorum, quæ verbum vitæ suscipiunt, ut ex eorum mentibus holocaustum vitæ ac orationis immoletur. Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum. Labia ista mensarum, sunt circumspectio cordis seu seriosa custodia mentis, ne quid sacrificii spiritualis excidat menti. Quæ labia sunt cubiti unius, quoniam in altum non eriguntur per vanitatem, sed manent in inferioribus per humilitatem : quæ intrinsecus sunt reflexa per gyrum, hoc est ad propriæ imperfectionis considerationem ex omni parte conversa. Super mensas autem carnes oblationis. Dum juxta sacræ Scripturæ sapientialem discretionem corpora nostra castigamus, carnes oblationis super præfatas mensas locamus, implentes illud Apostoli ad Romanos :36 Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum. Gazophylacia cantorum sunt devotissima corda, Creatorem suum die ac nocte laudantia, quibus et dicitur : Cantate Domino canticum novum.37 In atrio interiori : quoniam sunt in statu perfectorum; quod erat in latere portæ respiciens ad aquilonem : nam isti adhuc temporaliter sæculi tentationibus quatiuntur. Et facies eorum contra viam australem : id est, plenam divinæ lucis claritatem, quæ nomine austri exprimitur, adspiciunt ac suspirant; una ex latere portæ orientalis. Unus namque cordium horum respectus est ex parte fidei radiosæ. Hoc gazophylacium, quod respicit viam meridianam, puta australem jam dictam, sacerdotum qui excubabant in custodiis templi, id est sacerdotum majorum, prælatorum atque pastorum, qui dominicum gregem custodiunt : de quo grege scribit Apostolus, Templum Dei sanctum est, quod estis vos.38 Qui ergo orando, prædicando, bene agendo, sapienter regendo, aliis præsunt, in templi custodiis excubant : unde et corda eorum ad plenam divinæ sanctitatis lucem expansa sunt. Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris. Isti sunt inferioris dignitatis presbyteri, qui aliis in minoribus cooperantur, et eos qui ab aquilone sunt, puta carnales ac frigidos, respicere habent : suntque ad ministerium altaris intenti, in quo corpus per pœnitentiæ actus affligitur. Isti sunt filii Sadoc. Per Sadoc (qui justus sive justificans interpretatur) intelligitur Christus, de quo dicit Apostolus :39 In hoc omnis qui credit justificatur. Cujus spirituales filii, sunt sacerdotes evangelicæ legis. Qui accedunt de filiis Levi, id est populi christiani a Deo assumpti (Levi equidem interpretatur assumptus), ad Dominum, ut ministrent ei in Ecclesia militanti. Qui etiam dici possunt filii Sadoc et Levi veterum patrum, per imitationem virtutum, et similitudinem ordinum.

Et mensus est atrium, longitudinem centum cubitorum, et latitudinem centum cubitorum per quadrum. Per atrium istud interius, amplitudo ac numerus perfectorum signatur, quorum longitudo in longanimitate spei, et latitudo in eminentia caritatis est centum cubitorum : per quod summa perfectionis exprimitur, quatenus, secundum Hieronymum, in consummato virtutum numero commorentur. Et altare ante faciem templi. Altare istud, est ara caritatis, seu mens devota, in qua Deo sacrificium laudis offertur in conspectu fidelium. Quidam altare hoc dicunt holocaustorum, per quod intelligunt Eucharistiæ sacramentum, in quo Christus offertur quotidie ; per gazophylacia autem cantorum ac sacerdotum, accipiunt merita celebrantium et eis ministrantium.

Hucusque exposuit sanctus Gregorius præsens capitulum. Residuam ejus partem, et sequentia septem capitula, propter gravissimam tunc Urbis obsidionem, non exposuit.

Et introduxit me in vestibulum templi. Per quod intelliguntur, qui ex singulari gratia Deo præ ceteris vicinius familiariusque propinquant, filialem semper in ipso habentes fiduciam. Et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : quoniam isti quinque spiritualibus sensibus a Spiritu Sancto edocti sunt. Et latitudinem portæ trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Quod ad supergloriosissimæ Trinitatis mysterium pertinet, sine cujus fide ex nulla jam parte ad vitam gloriæ patet ingressus. Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum : quia Decalogum affectu atque effectu custodiunt, in adversis quoque et prosperis, spei longanimitatem observant ; et latitudinem undecim cubitorum : quoniam et in operibus caritatis, quia vicissim deficiunt, pœnitentiæ actibus interdum insistere egent. Per undenarium namque, peccata vel opera pro peccatis satisfactoria designantur. Unde in tabernaculo Moysis jussa sunt fieri undecim saga cilicina, per40 quæ pœnitentiæ opera figurantur. Et octo gradibus ascendebatur ad eam. Hoc jam supra expositum est. Et columnæ erant in frontibus, una hinc, et altera inde. Columnæ in frontibus portæ templi, sunt viri perfecti, sublimes atque fortissimi, aliorum imbecillitatem sustentantes ac roborantes : qui sunt velut robur ac stabilimentum fidelium, sicut loquitur Paulus, quod

Cephas et Jacobus et Joannes videbantur columnæ esse.41 In Apocalypsi quoque Dominus protestatur : Qui vicerit, faciam illum columnam in templo meo.42

Itaque, sicut ex omnibus præinductis elicitur, templum muro triplici cingebatur. Per murum ergo exteriorem, ut dictum est, quidam intelligunt protectionem divinam ; per medium murum, custodiam angelicam, juxta illud, Angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis;43 per murum interiorem ac minimum, custodia humana per prælatos. Denique intra muros istos est aditus ex triplici parte: per quod designantur tres partes terræ, Asia, Africa et Europa, ex quibus multi sunt ingressi Ecclesiam. Verum circa hoc merito dubitatur, quum sint quatuor plagæ partesque terræ, cur in occidentali muro, seu ex parte occidentis, portæ nullæ fuisse scribantur, præsertim quum ex hac quoque parte terræ, sicut ex ceteris, sint multi Ecclesiam ingressi, Christo dicente: Multi ab oriente et occidente venient.44 Hujus solutionem non facile cerno, nisi ad spiritualia recurrendo.

Insuper, ex qualibet trium partium prædictarum sunt tres portæ, in tribus muris ex opposito se respicientes: per quas intelligunt tres gradus seu status credentium, puta incipientium per portam exteriorem ac primam, proficientium per portam secundam, perfectorum per tertiam. Per vestibulum autem portæ, intelligunt gratiam prævenientem, vel bonam voluntatem. Per porticum vero, gratiam subsequentem seu virtuosam operationem. Per duas frontes portarum, intelligunt patientiam in adversis, et humilitatem seu modestiam in prosperis. Porro per thalamos, intelligunt pacem, quæ duplex est, interna videlicet et fraterna. Nam sicut in thalamo homines dormiunt, ita in pace quiescunt, juxta quod scriptum est: Factus est in pace locus ejus;45 et rursus, In pace in id ipsum dormiam et requiescam.46 Quum ergo duplex sit pax, ex utraque parte sunt thalami; tres quoque ex una parte, quia pacem internam tria efficiunt, quæ sunt, conscientia munda, amicitia divina, sufficientia moderata; et tres ex alia parte, quoniam pacem fraternam tria constituunt, humilitas, justitia, refrenatio linguæ. Postremo, per octo mensas intelligunt quatuor partes veteris legis, et quatuor novæ. Vetus etenim lex, dividitur in libros legales, historiales, prophetales, ac sapientiales. Pariformiter dividitur lex evangelica, eo quod libris legalibus correspondeant quatuor Evangelia; historialibus, Actus apostolorum; sapientialibus, epistolæ Pauli et septem Canonicæ; prophetalibus autem, Apocalypsis. De his octo partibus Scripturarum, quasi de octo mensis, reficitur plebs fidelis, quoniam non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.47

Nulli autem expositio ista de templo Prophetæ ostenso, inepta, irrationabilis seu incredibilis videatur:48 si tamen modum loquendi sanctorum Prophetarum agnoscit: quorum consuetudo est, per corporalia spiritualia designare; nominibus quoque rerum veteris Testamenti, ea quæ ad novum pertinent testamentum, insinuare, eo quod totus status Synagogæ fuit figura status Ecclesiæ. Sed et præclarus theologus divinus Dionysius sapientissime docet, cur sacra Scriptura subinde obscure metaphoriceque loquatur: quatenus studiosæ mentes salubriter exerceantur, atque indignis veritas occultetur. Quod autem descriptio templi hujus eo modo non possit intelligi quo ipsam exponunt infideles Judæi, ex aliis veteris Testamenti Scripturis facillime atque copiosissime valet probari: et forte in fine operis hujus, si Spiritus veritatis sic ordinaverit, ostendetur.

Footnotes

  1. Is. lx, 1. ↩

  2. Hebr. x, 1. ↩

  3. Dan. II, 35. ↩

  4. I Cor. III, 11. ↩

  5. Matth. XVI, 18. ↩

  6. I Cor. XI, 3. ↩

  7. Ps. LXXXVI, 3. ↩

  8. Ps. XLV, 5. ↩

  9. Cant. IV, 16. ↩

  10. Ps. CXVIII, 32. ↩

  11. Joann. X, 11, 9; XIV, 6. ↩

  12. Zach. VI, 12; ↩

  13. Jer. XXXI, 22. ↩

  14. I Cor. I, 24; ↩

  15. Ps. CXLIV, 13; CI, 28. ↩

  16. Joann. x, 7. ↩

  17. Joann. xiv, 6. ↩

  18. Ps. cxxvi, 1. ↩

  19. Ps. cxiv, 6. ↩

  20. Is. xxvi, 1. ↩

  21. II Cor. vi, 11. ↩

  22. Joann. viii, 12. ↩

  23. Eccl. 1, 16. ↩

  24. Ps. cx, 10; ↩

  25. *alias utrinque ↩

  26. *alias operationem ↩

  27. Apoc. vii, 9. ↩

  28. Is. xxxiii, 6. ↩

  29. Matth. xix, 21. ↩

  30. Is. LXIV, 6. ↩

  31. 39-41 ↩

  32. Rom. xiv, 23. ↩

  33. 1 Cor. xiii, 1-3. ↩

  34. Ibid. xiii, 9. ↩

  35. Job xxxvii, 19. ↩

  36. Rom. xii, 1. ↩

  37. Ps. xcv, 1; xcvii, 1; cXLIX, 1. ↩

  38. 1 Cor. III, 17. ↩

  39. Act. XIII, 39. ↩

  40. Exod. xxvi, 7. ↩

  41. Galat. II, 9. ↩

  42. Apoc. III, 12. ↩

  43. Ps. XC, 11. ↩

  44. Matth.viii, 11. ↩

  45. Ps. LXXV, 3. ↩

  46. Ps. IV, 9. ↩

  47. Matth.iv, 4. ↩

  48. Deut.viii, 3. ↩

Chapter 48 of 59