Articulus 48
EXPLANATIO CAPITULI QUADRAGESIMI PRIMI : ET INTRODUXIT ME IN TEMPLUM.
POST multos progressus, tandem sanctus propheta Ezechiel in ipsum templum perducitur, cujus nunc descriptionem prosequitur. Et introduxit me angelus, cujus ministerio omnia ista per imaginariam visionem mihi ostendebantur, in templum infra tres muros, de quibus in præcedenti articulo dicebatur, contentum. Et mensus est frontes ipsius templi, secundum Hieronymum, id est superficies parietum, quorum alter fuit ex una parte aperturæ ostii, alter ex altera parte, sex cubitos latitudinis quantum ad unam frontem hinc, id est ex una parte jam dicta, et sex cubitos latitudinis in alia fronte inde, id est ex altera parte præfata. Unde, secundum Richardum, primo mensus est quantum latitudinis in latere portæ fuit usque parietem ligneum, qui latera quæ postea describuntur, ab interiori parte portavit; secundo metitur quid latitudinis ex altera parte fuit. Latitudinem tabernaculi : id est, latitudo hæc frontium una cum latitudine aperturæ ostii, fuit latitudo templi : siquidem templi latitudo fuit viginti cubitorum; apertura autem seu explicatio ostii, fuit octo cubitorum, qui duodecim cubitis latitudinis frontium juncti, faciunt viginti cubitos. Nec obstat quod subditur : Et latitudo portæ decem cubitorum erat, quia porta hic sumitur, ut includit ejecturas illas, ad quas valvæ reverberabantur quum porta clauderetur : et ipsæ ejecturæ continebant hinc inde cubitum, id est cubitos duos in toto; hiatus vero portæ inter has ejecturas fuit octo cubitorum. Hæc est Richardi responsio. Alii dicunt, quod porta hoc loco accipitur pro ostio, cujus latitudo excedit latitudinem aperturæ in tantum, quanta est ostii spissitudo : per quod innuitur, quod spissitudo ostii est cubiti unius, sicque latitudo ejus excedit latitudinem aperturæ uno cubito hinc, alio cubito inde. Et latera portæ mensus est quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : ita quod ab extremitate latitudinis cujuslibet valvæ seu ostii quod claudebatur ac aperiebatur, usque parietem templi valvæ annexum, sunt cubiti quinque : quibus verbis nil aliud designatur, nisi quod jam de latitudine portæ prædixit.
Porro, secundum Hieronymum, quod latitudo templi ex utraque parte portæ sex cubitos habuit, sacramentum omnium creaturarum exprimitur : in sex namque diebus mundus est conditus, id est ea quæ in universo continentur, per quorum notitiam, rationem causasque conditionis, intramus ad spirituale templum Dei, et ex creaturarum ordine atque constantia intelligimus Creatorem. Alii per templum intelligunt vitam perfectorum sive perfectos : quorum frontes mensurantur, dum eorum perfectio aliis pro ædificatione insinuatur; habentque sex cubitos latitudinis hinc, et totidem inde, quoniam in dilectione Dei ac proximi perfecte proportionabiliter sunt extenti, juxta illud : Si quis dixerit, Diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Insuper latitudo portæ decem exstitit cubitorum, quia per observantiam decem præceptorum ex caritate, ingredimur templum Dei, videlicet societatem militantis ac triumphantis Ecclesiæ, juxta illud : Si vis intrare ad vitam, serva mandata. Quod si per portam intellexerimus fidem, latitudo portæ, id est dilatatio caritatis fidem perficiens, est decem cubitorum, quia in decem præceptorum observationem extenditur. Pro-
1 Joann. IV, 20.
Matth. XIX, 17. pter quod ait Joannes in prima sua epi-stola: Qui servat verbum Christi, in eo caritas Dei perfecta est.1 Et ipsemet Chri-stus testatur: Si quis diligit me, sermo-nem meum servabit, id est, præcepta im-plebit.2 Præterea latera portæ hinc inde quinque cubitos habent, videlicet quod-libet quinque, ad designandum quod per quinque sensuum exteriorum ac interio-rum gubernationem ac refrenationem, in-ter fideles veraciter computamur.
Post hæc longitudo ac latitudo templi determinatur. Et mensus est longitudinem ejus, utpote templi, quantum ad partem ejus quæ dicitur Sanctum vel Sancta, quadraginta cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum. Per quadragenarium numerum designatur tempus pœnitentiæ ac laboris: tot enim diebus Christus et ante eum Elias ac Moyses jejunaverunt;3456 tot quoque annis filii Israel in deserto vexati, probati et castigati sunt. Ideo lon-gitudo templi quadraginta habuit cubitos, quia per abstinentias variosque labores ac tribulationes oportet nos introire regnum Dei atque salvari. Quum autem Christo sic incorporati ac bene exercitati fuerimus, ita ut cum Apostolo dicere valeamus, In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur;7 tunc nobis latissimus aperitur introitus ad incrementa virtutum, et ambulamus in latitudine caritatis: quate-nus superatis mundi certaminibus ac ter-renis, ingrediamur penetralia templi, au-diamusque Christum dicentem: Confidite, ego vici mundum.8 Hinc latitudo templi describitur cubitorum viginti, quia mente et actu in caritate dilatamur.
Deinceps pars templi quæ dicitur San-ctum sanctorum, describitur. Et introgres-sus intrinsecus, videlicet in Sancta sanctorum, quæ dicebantur interius templum, mensus est in fronte portæ duos cubitos. Per frontem portæ, quidam intelligunt pa-rietem ex utraque parte ostii situm. Unde pro fronte portæ, Symmachus transtulit, Juxta portam. Per duos vero cubitos, qui-dam intelligunt spissitudinem parietis; alii eam muri sive parietis partem quæ ad portæ pertinebat ornatum: quod verius reor. Et portam, sex cubitorum; et latitu-dinem portæ, septem cubitorum. Per por-tam sex cubitorum in latitudine, intelligi-tur exterior hiatus, apertura quoque portæ Sancti sanctorum. Porro per portam septem cubitorum in latitudine, accipitur ostium, cujus latitudo latitudinem aperturæ exces-sit dimidio cubito ex utraque parte, ut dictum est de integro cubito portæ imme-diate præcedentis: quod ex verbis Richar-di plenius innotescit. Et mensus est longi-tudinem ejus, videlicet Sancti sanctorum, in quod jam legitur introgressus, viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cu-bitorum: fuit enim Sanctum sanctorum quadrum æquilaterum; ante faciem tem-pli, videlicet ante faciem anterioris partis ipsius. Quod autem ista de Sancto sanctorum dicantur, subjecta verba elucidant. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum.
Juxta intellectum principalem et spiri-tualem, imo et litteralem, per Sanctum sanctorum intelliguntur fideles in præci-puo perfectionis vertice constituti, et Deo propinquissimi facti. Quod autem de tem-plo ejusque loco qui dicitur Sanctum, in Sanctum sanctorum mensor ingressus est, id designat quod quantumcumque profi-ciamus, semper nobis major profectus ape-ritur, restat atque proponitur. Per duos insuper cubitos, utriusque Testamenti sa-pientialis doctrina, vel amor et contempla-tio, seu vita activa ac contemplativa acci-pitur: quæ sunt in fronte portæ, id est in fidei ornamentis; et per dualem hunc numerum ingredimur locum in quo sunt Sancta sanctorum. Denique apertura portæ hujus est sex cubitorum, quia ad perfectionem virtutum spectat senarius: quam adeptis patet ad secretiora divina ingres-sus, ut dicere queant:9 Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Latitudo autem ostii, septem est cubitorum: quod ad dignissimum septenarium Spiritus San-cti, puta ad septem ejus dona refertur, quibus latitudo caritatis ornatur. Et qui dona ista sortiti sunt secundum excellentiæ gradum, ad diviniora introeunt, et alios secum adducunt. Nempe per dona efficimur bene mobiles, faciliterque dociles ac dirigibiles a Spiritu Sancto. Idcirco, quo dona amplius perficiuntur in mente, eo stabilius, promptius, eminentius et incessabilius a Spiritu Sancto afflatur, dirigitur et movetur, ita ut sit quasi in continuo quodam actuali contactu Spiritus Sancti. Hinc dicit Apostolus: Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Postremo, quod Sanctum sanctorum in quadro æquilatero situatur, et tam in longitudine, quam in latitudine æqualitatem, viginti scilicet cubitos possidet:10 hoc designat, quod viri heroici ac divini per spiritualem circumcisionem, ad præeminentem æqualitatem justitiæ pervenerunt, quam in affectuali simul et effectuali observatione Decalogi ostendere sategerunt.
Et mensus est parietem domus, id est templi interioris, sex cubitorum. Tanta fuit altitudo parietum seu murorum in spissitudine. Et latitudinem lateris, quatuor cubitorum undique per circuitum domus; latera autem, latus ad latus, bis triginta tria. Non de uno dumtaxat latere accipendum est quod dicitur. Et latitudinem lateris quatuor cubitorum; sed de sexaginta sex lateribus, juxta illud, Bis tringinta tria. Erant autem taliter situata, quod unum alteri fuit conjunctum. Ideo textus ait: Latera autem, latus ad latus, id est, latera sic erant disposita, quod unum fuit juxta aliud. De quibus sic ait Richardus: Latera ista, aliud ad aliud, aliud nihil intelligo, quam quædam deambulatoria intus et extra in duobus templi lateribus per parietem ordinata, erantque ab inferioribus usque ad superiora, unum post unum sibi invicem immediate conjuncta. Erant autem tria interius usque ad cœnaculum, et triginta exterius ab imo seu infimo usque ad summum. Interiora autem templi, in suis superioribus hujusmodi latera non habebant. Itaque bene dicitur, Bis triginta tria: quoniam triginta tria erant ex parte una, et totidem ex altera. De quorum descriptione subjungitur: Et erant eminentia, quæ ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi. Trabes itaque de parietibus prominebant, et latera supportabant: sed idcirco tabulata, quæ super ipsas fundata erant, non usquequaque usque ad parietem pertingebant, quatenus visum admitterent, et intuentium intuitus ab infimis usque ad superiora libere curreret, totumque sub uno adspectu comprehendens, de toto judicare posset. Alii asserunt, latera ista fuisse sedilia, juxta interioris templi latera collocata pro sacerdotibus laudes divinas cantantibus.
Contra assertiones has quidam multipliciter arguit. Et primo contra Richardum, quia secundum ejus positionem latera impedirent illuminationem templi per fenestras, adspectum quoque pulchritudinis parietum templi. Rursus, quia (ut sibi apparet) Richardus sibimetipsi contradicit, quantum ad latera, quæ ponit exterius seu extra templum: quia inferius latus seu deambulatorium distat a terra sex cubitis; secundum, a primo aliis sex, sicque deinceps de aliis in altitudine. Ex quo sequitur, quod altitudo hæc tricesies sex cubitos habeat, vel sexies triginta: quo dato, altitudo murorum templi erit centum octoginta cubitorum; ipse autem dicere habet, quod est tantum centum viginti cubitorum, quemadmodum templum Salomonis, cui istud assimilat.11 Insuper arguit contra secundam expositionem, argumenta quædam inducens quæ non videntur recitatione condigna. Sed nec argumenta contra Richardum inducta, alicujus sunt ponderis. Jam enim ex ipsis Richardi verbis innotuit, quod dispositio laterum nequaquam visum prohibuit: imo visus libere ab imo usque ad summum percurrebat, totumque sub uno comprehendens intuitu, de toto judicare valebat. Quod autem dicit Richardum contradicere sibi ipsi, nec veritatem nec apparentiam habet. Primo, quia secundum Richardum, unum latus seu deambulatorium fuit in ipso pavimento, et secundum distabat a primo sex cubitis, tertium etiam a secundo pari distantia; cœnaculum autem, a tertio deambulatorio, cubitis octo. Non ergo, secundum Richardum, primum latus distabat sex cubitis. Præterea quod de altitudine murorum objicit, nihil est. Richardus namque distantiam istam laterum inter se non ponit, nisi in lateribus seu deambulatoriis interius situatis; objectio autem procedit, quasi ponere eam æqualiter inter deambulatoria, exterius constituta. Præinductis ergo positionibus, secundum suam imaginationem destructis, adstruit quod latera ista sint appendicia lateribus templi exterius adhærentia. Modum hujus opinionis, prolixitatem vitans, non prosequor: quanquam certum sit, multa posse contra eam induci; sed res ipsa non est magni ponderis.
Præterea juxta intelligentiam principalem, quod paries templi habuit sex cubitos in spissitudine, id figurat quod viri perfecti, qui sunt quasi paries interior potioris partis Ecclesiæ, sint in virtutibus intra se solidati spiritualiterque compacti, quemadmodum ait Apostolus ad Hebræos: Perfectorum est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus.12 Isti etenim assimilantur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, ita quod tempestatibus subverti nequit.13 Per latera vero intelliguntur progressiones de virtutibus in virtutes, vel animæ justorum quæ sedes sunt sapientiæ:14 quarum latitudo est quatuor cubitorum, per quos virtutes cardinales intelliguntur, quibus nihil utilius est hominibus in hac vita, sicut in libro Sapientiæ legitur.1516 Porro quod subditur, Et erant eminentia, etc., secundum Hieronymum signat, quod sancti viri in multitudine credentium erumpant per parietes templi, per omnia scilicet latera in circuitu, et contineant Ecclesiæ fundamenta, et tamen non tangant parietem templi, tantum vidisse contenti, et de longe inenarrabilia adorasse mysteria. Nunc enim videmus per speculum et in ænigmate, et plenissimam tangere atque comprehendere non possumus veritatem.17
Et platea, id est via quædam intra muros, erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam: quia in via hac erant gradus circulariter ascendendi; et in cœnaculum templi deferebat, id est, ascendentem ferebat sive ducebat hæc via, per gyrum, id est per circularem ascensum. Templum enim creditur habuisse tres mansiones, scilicet locum inferiorem, et duo cœnacula sive solaria, ad quæ per cochleam ascendebatur: tales siquidem vias ascendendi per cochleam videmus quotidie in castris ac turribus. Idcirco latius erat templum in superioribus, puta in tertia mansione quam in secunda, et in secunda amplius quam in prima. Nam immediate post primum tabulatum restringuntur parietes a parte inferiori. Et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora et medium, id est, de inferiori mansione per cochleam fuit ascensus ad ambo cœnacula. Quod autem dicto, Ad superiora, subjectit, Et medium, innuit quod ibi fuerunt tres mansiones, et primo veniebatur ad medium, per quod intelligitur primum cœnaculum inter inferiorem locum et tertium cœnaculum medie collocatum.
At vero per viam hanc circularem in cœnaculum templi ducentem, intelligitur circulatio illa virtuosa atque pulcherrima, qua mens creata contemplando ac diligendo redit in suum principium, a quo per creationem effluxit. Fit autem ascensus iste per cochleam. Nam licet reditio hæc ex sua natura prompta ac dulcis sit, multæ tamen difficultates occurrunt ascendenti, ex propria defectuositate, carnis fragilitate, dæmonum impugnatione, mundi illecebris, variisque adversis atque obstaculis. Cœnacula autem templi intelliguntur religiosa cœnobia, vel devotissima corda: in quibus Deus cœnat cum anima, juxta illud Apocalypsis, Si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo.18 Vel cœnaculum est, de quo in Canticis loquitur Sponsa:19 Introduxit me rex in cellam vinariam. Denique primum cœnaculum accipi potest locus contemplationis veritatis creatæ, vel ratio inferior; secundum, locus contemplationis veritatis increatæ, ratioque superior. Latius demum fuit templum in superioribus: quoniam quanto quis proficit, tanto fit caritate diffusior, ad agendumque promptior, ita ut quod ante fecit cum difficultate, jam agat cum jucunditate. Ideo scriptum est:20 Viam mandatorum tuorum cucurri, quum dilatasti cor meum. Et Christus inquit:21 Jugum enim meum suave est.
Consequenter, secundum Richardum describitur altitudo laterum, quorum paulo ante latitudo descripta est. Et vidi in domo interiori, puta in templo, altitudinem per circuitum, fundata latera, quorum fuit hæc altitudo ad mensuram calami sex cubitorum spatio: ita quod tantum distat tabulatum primum a terra, a qua latera ascendebant gradatim. Vidi quoque et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum. His verbis exprimitur spissitudo parietis cludentis latera in parte exteriori, secundum quosdam. Et erat interior domus, id est Sanctum sanctorum, in lateribus domus, id est prædictis lateribus quodammodo cinctum.
Per altitudinem sex calamorum ante directorum insinuatur, quod antequam ad cœnaculum contemplationis pertingere valeamus, oporteat nos in inferioribus et passionum reformationibus, activæque vitæ operibus diligentissime exerceri. Spissitudo autem parietis, quinque describitur cubitorum, ut viri perfectioni operam dantes, spiritualiter studeant esse compacti per quinque spiritualium sensuum adeptionem. Sed et interior domus est in lateribus domus, quando in viis virtutum proficientes, ad perfectos undique confluunt, ut plenius instruantur et ampliorem perfectionem obtineant. Tuncque perfectorum est, implere illud Apostoli ad Thessalonicenses: Consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.22
Et inter gazophylacia latitudinem vi- ginti cubitorum in circuitu domus undique. De istis gazophylaciis dicetur infra. Quidam autem per ea intelligunt ædificia aquilonare et australe, de quibus sequenti dicetur capitulo. Quid autem per gazophylacia intelligatur, præcedenti capitulo dictum est sæpe.
Et ostium lateris ad orationem: id est, ostium appendicii cujusdam vidi, per quod ostium intratur etiam ad locum orationis. Jam autem est sermo de loco orationis eorum qui templum ingredi non debebant: fuitque locus iste extra templum. Ostium unum loci vidi ad viam aquilonis respicere, et ostium unum ad viam australem. Et latitudinem loci ad orationem deputati, sex cubitorum sub dio in circuitu, id est per tres partes templi in gyro: circubat enim totum templum, parte orientali excepta. Circuitus autem in Scripturis non semper totalem ambitum exprimit. Et ædificium quod erat separatum versumque ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum. Istud ædificium inter domum aquilonarem et australem secundum aliquos fuit, et aliqui dicunt ipsum situm fuisse inter occidentalem partem templi locumque vulgi: respiciebat autem ad mare occidentale, habuitque septuaginta cubitos in latitudine. Paries autem ædificii hujus separati, quinque cubitorum latitudinis fuit in circuitu: et hoc, quantum ad spissitudinem, ut opinor; et longitudo ejus fuit nonaginta cubitorum.
D Spiritualiter, ostium lateris ad orationem intelligi potest quælibet virtus theologica, vel etiam latria.23 Accedentem enim ad Deum oportet credere.24 Et Jacobus ait: Postulet autem in fide nihil hæsitans. Ostium vero unum est ad viam aquilonis, et aliud ad viam australem: quia non solum ferventibus ac perfectis, qui nomine austri signantur, sed imperfectis quoque et frigidis, per aquilonem expressis, patet ostium invocandi Dominum Deum. Porro latitudo loci ad orandum, est sex cubitorum (quo numero, ut multoties dictum est, consummatio quædam virtutum innuitur), ad demonstrandum quod hi qui in loco orationis consistere debent, ad spiritualem consummationem tendere habent. Insuper per ædificium separatum, rite intelliguntur solitarii, qui conversatione et loco ab aliis segregantur. Qui dicere possunt: Similis factus sum pelecano solitudinis, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Hi, quia in luctu pœnitentiæ commorantur, his quoque qui in sæculi hujus fluctibus periclitantur, compatiuntur atque orando subveniunt, ad mare versi feruntur. Quorum latitudo in caritate caritatisque operosa extensione est septuaginta cubitorum, videlicet usque in finem vitæ perdurans: etenim dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Parietem autem ædificii hujus patientiam puto, quæ solitariis valde prænecessaria est, ne inordinate tristentur ac tædio afficiantur: eritque paries quinque cubitorum, ut spiritualibus sensibus innitatur ac fulciatur. Longitudo vero, est nonaginta cubitorum mensuram complectens, ut per omnia opera quasi linealiter protrahantur, quousque ad nonaginta oves, quæ non perierunt, perveniatur.
Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum. Per domum hoc loco intelligit Hieronymus domum interiorem seu Sanctum sanctorum. Et quod separatum erat ædificium et parietes ejus mensus est esse longitudinis centum cubitorum. Ex hoc sequitur, quod per ædificium separatum non intelligitur templum, ut quidam exponit, præsertim quum pro ædificio separato et parietibus ejus, Septuaginta transtulerunt, Et reliqua. Latitudo autem ante faciem domus, id est templi, fuit centum cubitorum, et ejus quod erat separatum, id est latitudo ædificii separati nunc memorati respicientis contra orientem, fuit centum cubitorum. Et mensus est longitudinem ædificii aquilonaris, secundum Richardum, contra faciem ejus quod erat separatum, id est contra adspectum ædificii separati, ad dorsum templi; hecthecas ex utraque parte centum cubitorum. Circa quod ait Richardus: His verbis situm ædificiorum determinat: nam ædificium superius descriptum, ad dorsum templi separatum erat, et contra faciem suam hinc inde ex utraque parte templi ædificium quoddam habebat: et utrumque hecthecas, id est antesolaria, habuit; et eo ipso quo hecthecas mensuravit, etiam domorum mensuras accepit. — Insuper quæ sequuntur, per recapitulationem pro parte dicuntur cum additione quorumdam. Et templum interius, id est Sanctum sanctorum; vel templum vocatur interius, quoniam inter prædicta ædificia medium teneat locum; et vestibula atrii, id est vestibula adjacentia atrio, in quo fuit altare holocausti. Quidam per vestibula atrii, intelligunt porticus atriorum. Limina et fenestras obliquas, id est exterius strictas, interius latas, hecthecas in circuitu per tres partes, id est per tria ædificia dispositas, ita quod tria præfata ædificia habuerunt hecthecas contra uniuscujusque limen. Quia hecthecæ de ipsis cœnaculis exterius prominebant, ideo contra uniuscujusque limen fuisse narrantur. Ne enim altiores vel demissiores ipsis cœnaculis putarentur, per limina solariorum situs antesolariorum, secundum Richardum, exprimitur. Stratumque lignum per gyrum in circuitu: per quod, secundum quosdam, intelligitur tabulatum quo inferiora hecthecarum sternebantur. Omnia ista dimensus est. Terra autem usque ad fenestras: id est, a pavimento seu a terra usque fenestras fuit structura lignorum, omniumque junctura per ligna. Sic exponit Hieronymus, subintelligendo præpositionem a, quum dicitur, Terra, id est a terra. Alii nihil subintelligendo, dicunt his verbis insinuari quanta illic erat devexitas, quando parietes ædificiorum quæ ex parte templi erant, terram usque fenestras habebant.
Circa hunc locum scribit quidam, quod translatio nostra, puta Hieronymi, videtur hic in pluribus defectiva. Quod mihi nequaquam videtur: tum quia ex textu Hieronymi clarior habetur sententia, quam ex his quibus translationem Hieronymi corrigit, sicut rite pensantibus elucescit; tum quia Hieronymus cum doctissimis Judæorum, præsertim in locis obscuris, vigilantissime contulit, aliorum quoque translationes diligentissime consideravit: sed et Spiritus Sanctus propter commune bonum Ecclesiæ virum sanctum direxit, ne in tam brevi passu tam multipliciter deficeret vel erraret.
Præterea, juxta spiritualem principalemque intellectum, omnia præinducta illa centenos habuisse cubitos, perfectum videlicet numerum decem decadarum, scribuntur, quatenus totis mente et sermone atque operibus Domino famulemur, et juxta Pauli apostoli documentum, scire cum omnibus sanctis possimus, quæ sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum. Sed et cetera jam præfata, videlicet templum interius, et vestibula, limina, fenestras et hecthecas, angelus mensuravit, ad denotandum quod sine ratione atque mensura nihil a Deo in sancta Ecclesia fiat. Quid autem in istis per longitudinem latitudinemque signetur, frequenter nunc patuit: quanquam singulorum in descriptione templi positorum, certam idoneamque rationem ac significationem proferre, vires excedat humanas. Quod vero inferiora lignis strata fuerunt, significat quod in sapientia (quæ lignum vitæ vocatur) omnia opera nostra debeant radicari, ut sine discretione nihil agatur. De significatione autem obliquarum fenestrarum et atriorum ac vestibulorum, liminum quoque, ni fallor, in superioribus dicta sunt plurima, quamvis non satis condigna. Postremo, per hecthecas seu antesolaria, intelligi possunt dispositiva ad arcem speculationis, vel qui contemplativorum perfectioni jam proximi sunt. Postremo, quod terra usque fenestras erat, præfiguravit quod humilitas usque ad contemplationis ingressum extenditur atque servatur, nec unquam sit relinquenda, quantumcumque profecerit quispiam. Vel, juxta aliam expositionem, quod a terra usque fenestras erat statura sive junctura lignorum, expressit quod nostri profectus ab infimis inchoantes, per sapientiæ informationem cohærere continuarique debent, quousque ad contemplationis introitum admittamur.
Et fenestræ clausæ fuerunt: quæ tamen, secundum translationem Septuaginta interpretum, tripliciter aperiebantur. Porro quod subditur, super ostia, referri potest ad verba præhabita, eritque sensus, Fenestræ exsistentes super ostia, in loco scilicet altiori, erant clausæ; itemque ad verba sequentia, ut sit sensus: Super ostia et usque in domum interiorem, id est Sancta sanctorum, et forinsecus, id est in templi parte exteriori, quæ dicitur templum exterius, per omnem parietem in circuitu intrinsecus et forinsecus, scilicet ex utraque parte templi, vel secundum quosdam, Sancti sanctorum, ad mensuram, id est apte et commensurate, et fabrefacta, id est artificiose formata, Cherubim, id est tales imagines, et palmæ, de quibus dictum est sæpius. Hæc erant pro ornamento in ostiis, parietibus, exteriori interiorique domo. Verumtamen quod ait Scriptura, Usque in domum interiorem, quidam intelligunt exclusive; sed inclusive potius intelligendum videtur. Nam translatio Septuaginta interpretum sic habet: Et usque ad domum interiorem et exteriorem, etc. Et palma inter Cherub et Cherub. Septuaginta transtulerunt, Palmæ. Unde Hieronymus exponendo disseruit: Unum Cherub duarum palmarum lateribus vallabatur. Erat ergo Cherub inter duas stans palmas. Duasque facies habebat Cherub uterque: faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte expressam. Ex hoc patet Cherub inter duas palmas fuisse. In principio autem hujus libri scribitur Cherub quatuor facies habuisse: nam ibi per ipsum aliud figuratur. Per omnem domum, id est templum, in circuitu, de terra usque ad superiorem partem templi, Cherubim et palmæ cælatæ erant in pariete templi, ita quod omnia
17
18
19
20
Ephes. III, 18.
Prov. III, 18. taliter ornabantur. Quidam tamen asserit, quod iste ornatus fuerit tantum in inferiori mansione templi, non in media ac superiori. Cui repugnat quod ait Propheta, Per omnem domum, et item, De terra usque ad superiorem partem. Sed et translatio Septuaginta interpretum habet: Cælatus omnis paries per circuitum a pavimento usque ad laquearia. Argumentum quoque ipsius, quum nullius ponderis videatur, commemorandum non reor. Limen domus quadrangulum fuit.
Præterea, juxta intelligentiam principalem, fenestræ clausæ fuerunt, ut corporis nostri sensus claudere instruamur, custodire ac refrenare. Fenestræ quoque Ecclesiæ sunt viri perfecti, per quorum doctrinam alii gratiæ lumen suscipiunt. De quibus loquitur Isaias: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas? Rursus, fenestræ sunt virtutes contemplativæ. Quæ omnes pro causa, loco, et tempore sunt claudendæ et aperiendæ: tempus enim loquendi, et tempus tacendi. Nec perfectorum virtutes manifestandæ sunt aliis, quum dicat Scriptura: Secretum meum mihi. Insuper, super ostium templi, scilicet fidem, et in interiori exteriorique domo, id est activis et contemplativis, vel proficientibus ac perfectis, in parietibus quoque, id est aliorum prælatis ac defensoribus, intus et foris esse debent Cherubim, id est decor scientiæ (de qua dicit Apostolus, Omnia arbitror ut stercora propter eminentem scientiam Christi; et rursus, Semper crescentes in scientia Dei : unde et Dominus ait, Scientiam Dei plus volui quam holocausta), et palmæ, id est victoriæ vitiorum, quatenus fides et reliqua alia jam expressa, scientia salutari ac bonis operibus decorentur, in tantum ut et proximi ædificentur, juxta illud Apostoli, In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt; Christus quoque in Evangelio, Luceat lux vestra coram hominibus, etc. Insuper Cherub inter duas fuerat palmas : quo docemur, quod scientia nostra vallari debet bipartito triumpho, utpote
Is. LX, 8.
Eccle. III, 7.
Is. XXIV, 16.
Philipp. III, 8.
Coloss. I, 10.
Osee VI, 6.
Coloss. IV, 5.
Matth. V, 16. visibilium ac invisibilium hostium. Quod autem ornatus hujusmodi fuit per omnem domum, quid aliud figuravit, nisi quod omnes qui in Christi Ecclesia vere ac proprie sunt, salutari scientia, quæ est donum Spiritus Sancti, imo septem donis ac bonis operibus seu præceptorum custodiis, fulciuntur? Postremo, per limen quadrangulum intelligi potest firma, perfecta, ac fundamentalis humilitas, per quam se homo universis supponit. Quæ sæpe præhabita sunt, non sunt prolixius resumenda.
Et facies adspectus sanctuarii, contra adspectum altaris lignei, id est, sanctuarium et altare ligneum incensi, ex opposito se mutuo respiciebant. Istud enim altare describitur situm ante parietem Sancti sanctorum; vel secundum Richardum, in medio templi contra portam sanctuarii. Hoc quoque altare dicitur fuisse ligneum interius, aureum autem exterius. Trium cubitorum altitudo ejus, videlicet altaris istius, et longitudo ejus duorum cubitorum; et anguli, id est cornua ejus, et longitudo ejus, et parietes, id est latera ejus, lignei erant. Et locutus est angelus mensor ad me: Hæc est mensa coram Domino, id est, altare istud incensi, est mensa coram Deo per approbationem seu acceptionem significati.
Præterea, quod per sanctuarium designentur viri contemplativi atque heroici, per altare incensi, corda ignita, non dubium arbitror. Hæc ergo se invicem e regione respectant: quoniam claritas contemplationis et fervor dilectionis proportionabiliter coordinantur; et quanto quis in divino amore fortius inardescit, eo in sapientia quæ donum est amplius crescit, et vice versa. Altaris istius altitudo trium est cubitorum: per quos tres virtutes theologicæ figurantur, per quas corda ferventia in contemplationum sublimia sustolluntur. Longitudo autem duos continuit cubitos: per quos perseverantia et longanimitas accipi possunt. Porro quod cornua, latera et longitudo altaris, lignea erant, quid innuit, nisi quod tota spiritualis fabricæ nostræ erectio, in humilitate semper figi atque persistere debet, ne vento elationis, ignis nostræ devotionis exsuffletur? Præterea, secundum Hieronymum, mirum est quod altare incensi, in quo ignis succenditur, ligneum appellatur, nec tamen consumitur.
Et duo ostia erant in templo, utique exteriori, et in sanctuario, id est Sancto sanctorum. Dicunt quidam, quod in quolibet horum locorum, fuit tantum unum ostium, sicut et una apertura; sed dicuntur in eis duo ostia, quia utrumque ostium duas habuit portiones, de quibus exponunt quod subditur. Et in duobus ostiis istis principalibus ex utraque parte templi, videlicet quarum una vocatur Sanctum, alia Sanctum sanctorum, bina erant ostiola, quæ in se invicem plicabantur, id est, ita disposita, quod unum potuit claudi et aperiri sine alio, ut apparet in ostiis quæ divisa seu fracta dicuntur. Ista expositio non videtur textui consona. Unde Richardus exponit subtilius. Ait enim, quod ostia ista erant in muro qui fuit in spissitudine sex cubitorum; et ipsa spissitudo, tam in templo quam in sanctuario, ostia duo tenebat, ita quod unum fuit in muro ex parte interiori, aliud ex parte exteriori. Pendebat quoque unum ex his ostiis a dextris, aliud a sinistris, quemadmodum fuit in templo Salomonis, testante Scriptura:25 Et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus. Utrumque vero in gemina fuit divisum, quæ ferreis nexibus copulabantur, et quum portæ aperirentur, invicem plicabantur, ne scilicet ostium latitudinem muri excederet quum aperiretur. Unde subjungitur: Bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum, id est adituum sive hiatuum vel aperturarum, secundum Richardum: ita quod nomen ostii hic æquivocatur. Nam quod ait, Bina ostia, de fabrica sumitur; quod vero subditur, Ostiorum, ad aditum qui in muro patebat, refertur. Huic expositioni consonat quod ait Hieronymus: Juxta litteram, inquit, perspicuum est quod dicitur, Bina ostia erant ex utraque parte ostiorum.
A Solent enim in majoribus tricliniis bina sibi hærere ostia atque conjungi, ut major introitus nequaquam duobus et grandibus, sed quatuor minoribus claudatur aperiaturve foribus. Et cælata erant in ipsis ostiis templi Cherubim et sculptura palmarum, sicut in parietibus quoque expressa erant. Istud jam dictum est, quod similis pictura atque ornatus fuit in ostiis, itemque maceriis. Quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus: quatenus et firmitatem haberent, et cælaturam majorem recipere possent. Solent enim circa exteriora templorum in portis ac muro hinc inde, magnæ et prominentes atque notabiles fieri cælaturæ. Denique, secundum Richardum, his verbis datur intelligi, parietes ligno fuisse opertos, sicut in templo Salomonis. Super quæ ligna vel ostia erant fenestræ obliquæ et similitudo palmarum depicta hinc atque inde (totum istud præhabitum est) in humerulis, id est postibus, vestibuli secundum latera domus, latitudinemque parietum. Dictum est namque, per omnem domum seu templum fuisse præfatos ornatus imaginum.
C Præterea, juxta intellectum intentum, per duo ostia templi ac sanctuarii, utriusque Testamenti sacramenta designantur, secundum Hieronymum. Quod vero in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quæ in se invicem plicabantur, insinuat in historia spiritualem intelligentiam, et in tropologia seu spirituali intelligentia contineri historiæ veritatem: quorum utrumque altero indiget. Et si unum defuerit, perfecta caret scientia. Quid autem per cælaturam Cherubim et palmarum, ostia et parietes, eorumque ornatum, fenestras quoque obliquas signetur, subinde tractatum est. Quod vero in fronte vestibuli ligna fuerant grossiora forinsecus, præfiguravit Ecclesiæ Christi in principio firmissimam adhibendam custodiam, juxta illud, Principiis obsta: ne animarum corruptor irrumpat, interioraque templi, videlicet corda ubi per fidem et caritatem habitat Christus, violare præsumat.
Footnotes
-
I Joann. II, 5. ↩
-
Joann. XIV, 23. ↩
-
Matth. IV, 2; ↩
-
III Reg. XIX, 8; ↩
-
Exod. XXXIV, 28; ↩
-
Deut. VIII, 2. ↩
-
II Cor. IV, 8. ↩
-
Joann. XVI, 33. ↩
-
Ps. I, 8. ↩
-
Rom. viii, 14. ↩
-
II Par. III, 4. ↩
-
Hebr. v, 14. ↩
-
Matth. vii, 24, 25. ↩
-
Prov. xiv, 33; ↩
-
Sap. viii, 7. ↩
-
Sap. vii, 27. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Apoc. iii, 20. ↩
-
Cant. ii, 4. ↩
-
Ps. cxviii, 32. ↩
-
Matth. xi, 30. ↩
-
I Thess. v 14. ↩
-
Hebr. xi, 6. ↩
-
Jacob. 1, 6. ↩
-
III Reg. vi, 34. ↩
Chapter 49 of 59