Articulus 49
EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI SECUNDI : ET EDUXIT ME IN ATRIUM EXTERIUS.
POSTQUAM quæ intus et in Sancto sanctorum erant, Propheta diligenter fuerat contemplatus, eduxit eum angelus secundum modum qui in principio hujus capituli explicatur. Et eduxit me in atrium exterius. Forte de fronte vestibuli, de quo jam novissime egit, eduxit eum in atrium exterius ante templum : quod atrium et jam antea vidit, antequam interiora penetravit. Verum nunc aliqua sibi ibidem monstrantur, quæ prius ostensa non erant. Eduxit autem Prophetam per viam ducentem ad aquilonem*, id est partem aquilonarem*. Et induxit me in gazophylacium quod erat contra separatum ædificium : de quo præcedenti capitulo plenius dictum est; et contra ædem, id est ædificationem, vergentem ad aquilonem, id est respicientem aquilonis partes, sed non in aquilone locatam, secundum Hieronymum. In facie longitudinis, supple, habentis, centum cubitos. In tantum protendebatur longitudo totius ædificii aquilonaris : ideo subditur, ostii aquilonis : ita quod ab ostio aquilonari mensuratio poterat inchoari. Et latitudinis quinquaginta cubitos, id est in facie latitudinis habentis quinquaginta cubitos. Tanta enim exstitit ædificii latitudo. Hæc autem, itemque sequentia, superius sunt descripta. Contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici, id est tres mansiones habenti, de quibus prædictum est. Itaque una pars cubitorum istorum centum, seu quinquaginta cubitorum, sita fuit ex opposito viginti cubitorum atriis interioris; alia vero pars, ex opposito pavimenti atrii exterioris.
Et ante gazophylacia, deambulatio de- cem cubitorum latitudinis, id est via ad ambulandum continens in latitudine cubitos decem, ad interiora (id est versus templum) respiciens viæ cubiti unius, id est ad interiora, ubi erat via quædam unius cubiti in lato : quæ via, secundum Richardum, loco orationis adhærebat; vel, ut alii opinantur, fuit quidam angustus introitus de atrio interiori ad viam decem cubitorum ex transverso. Itaque, secundum Hieronymum, his verbis significatur, quod ante fores omnium gazophylaciorum seu thalamorum, fuit deambulationis via pro sacerdotibus, decem cubitorum latitudinem habens : quæ via, secundum alios, præcedenti capitulo vocata est platea longitudinis centum cubitorum. Id quoque pensandum, quod supra singulariter dixit, Gazophylacium, nunc autem pluraliter, Gazophylacia : quoniam plura gazophylacia erant, et ut aliqui dicunt, duo, secundum quod ædificium aquilonare præfatum, divisum fuit per interiores parietes ex transverso totius ædificii transeuntes.
Et ostia eorum, vel earum, videlicet gazophylaciorum seu exedrarum, secundum Hieronymum, quæ idem significant, secundum eumdem, ad aquilonem respiciebant; ubi erant gazophylacia in superioribus, id est cœnaculis seu mansionibus secundis ac tertiis gradatim ascendentibus, humiliora, id est magis angusta seu strictiora minusque spissa, quia supportabant porticus, quæ ex illis, scilicet gazophylaciis, eminebant exterius de inferioribus et de mediis ædificii, scilicet aquilonaris : ita quod porticus de inferioribus ac mediis mansionibus prædicti ædificii eminebant, id est, altius sitæ erant. Prima siquidem porticus de inferioribus ædificii1 eminebat, quia secundum Richardum, fuit supra inferiorem gazophylacii mansionem locata, et mediæ ejus mansioni correspondens atque vicina. Secunda porticus de mediis ædificii eminebat, quoniam supra primam porticum sita erat, quæ mediis ædificii respondebat. Porro, secundum Richardum, gazophylacia dicuntur in superioribus humiliora, id est minus alta, per respectum ad dispositionem situs arduitatisque montis, in quo templum fertur ostensum. Tristega enim erant, id est, gazophylacia tres mansiones habebant, videlicet locum inferiorem, et duas mansiones, quarum fuit una alteri superposita; et non habebant columnas sustentantes, sicut erant columnæ atriorum exteriorum, de quibus in præcedentibus dictum est. Igitur ista gazophylacia, ab exteriorum atriorum gazophylaciis differebant: quia ista non sustentabantur columnis ut illa; sed ista, secundum quosdam, quia illis majora fuerant, sustentabantur forti muro cum robustis pilariis. Propterea eminebant mansiones gazophylaciorum supremæ seu tertiæ, de inferioribus et de mediis mansionibus, a terra cubitis quinquaginta. Nam propter fortitudinem muri, poterant sublimiter elevari. Sic quidam exponunt, Richardus vero quædam aliter subtiliterque exponit; difficulter tamen atque prolixe: idcirco pertranseo, quum et ejus expositio habeatur in promptu. Verum circa hæc omnia plurimæ mihi occurrunt dubitationes: quas idcirco non tango, quoniam eas solvere nequeo.
Et peribolus exterior secundum gazophylacia. Peribolus, secundum Hieronymum, murum significat qui cingebat gazophylacia in via atrii exterioris. Iste peribolus fuit secundum gazophylacia, id est protensus secundum longitudinem gazophylaciorum, quæ erant in via, prope præfatam sacerdotum viam atrii exterioris, in quo fuit hæc via, et prædicta gazophylacia, ante gazophylacia hæc ipsa, videlicet ex orientali parte, quæ respectu gazophylaciorum istorum exstat anterior. Longi- tudo ejus, videlicet hujus periboli, quinquaginta cubitorum, quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum. Unde jam dictum est, quod peribolus fuit protensus secundum longitudinem gazophylaciorum istorum. Et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum. Hoc est quod præcedenti capitulo dixit de latitudine seu platea quadam centum cubitorum. Et erat subter gazophylacia hæc introitus, id est janua in procliviori videlicet parte sita, ab oriente ingredientium in ea, id est in gazophylacia ista, de atrio exteriori. Itaque ostia gazophylaciorum istorum in inferioribus mansionibus erant, atque in parte aquilonari, in qua fuit mons ipse declivior istis, propter pendulum montis. In latitudine periboli, id est spissitudine muri sive parietis, atrii quod erat contra viam orientalem in facie ædificii separati, de quo supra jam patuit.
Consequenter ædificium australe describitur. Et erant ante ædificium, id est templum, gazophylacia, supple, australia, sicut ex sequentibus datur intelligi; et via veniendi ad ea, ante faciem, id est orientalem murum eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quæ erant in via aquilonis, id est aquilonarium gazophylaciorum, de quibus jam dictum est. Secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum: ita quod utrorumque gazophylaciorum longitudo ac latitudo fuerunt æquales. Itaque verbis his de latitudine gazophylaciorum, hic exprimit quod superius tacuit.
Et omnis introitus eorum, et similitudines et ostia eorum, secundum ostia gazophylaciorum quæ erant in via respiciente ad notum, id est austrum. Non dixit, Ad aquilonem, sed, Ad notum, ad innuendum quod similitudo istorum sit mutua. Ostium in capite viæ fuit; quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus. In hujus ergo viæ principio fuit janua quædam. Quidam per vestibulum separatum, intelligunt vestibulum ædificii separati; alii porticum templi. At
8
9
10
11
12
6
7 vero, secundum Richardum, caput istius viæ ad orientem respiciebat, quæ ab atrio exteriori juxta aquilonaris ædificii porticum incipiebat. Hieronymus hanc viam nominat orientalem.
Præterea quæ sequuntur, faciliorem intelligentiam sortiuntur. Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis et gazophylacia austri, id est in parte aquilonari australique sita, quæ sunt ante ædificium separatum: de quo dictum frequenter est; hæc sunt gazophylacia sancta, id est divino obsequio deputata. Inanimata namque sancta dicuntur, quoniam consecrata aut divino cultui ordinata. In quibus vestiuntur sacerdotes sacerdotalibus indumentis, qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum, ut illic ministrent.2 Tamen in Sancta sanctorum summus sacerdos tantum introiit;3 alii propinquabant. Ibi ponent sancta sanctorum: id est, in prædictis gazophylaciis sacerdotes reponent ea sacrificiorum, quæ sancta sanctorum dicuntur. Unde in Levitico Moyses ait ubertim:
Sanctum sanctorum est de oblationibus Domini.4 Et oblationes exhibitas pro peccato, id est culpa commissionis, et pro delicto, id est vitio omissionis: quod intelligitur de oblationibus in usum sacerdotum cedentibus, quæ in locis his edebantur. Hinc subditur: Locus enim sanctus est: id est, gazophylacia ista sunt sancta ratione prætacta: unde et sancta cibaria in eis sumenda sunt.
Quum autem ingressi fuerint sacerdotes gazophylacia ista, non egredientur de sanctis his locis, in atrium exterius, id est ad loca vulgi, cum sacerdotalibus ornamentis. Et ibi, videlicet in gazophylaciis, reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, id est ad Dei cultum consecrata: idcirco sicut in loco sancto induuntur, sic in eo exuuntur ac dimittuntur. Vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum cum solitis indumentis.
Quumque complesset angelus mensurator mensuras domus interioris, videlicet templi et Sancti sanctorum, eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem, id est per portam orientalem; et mensus est eam undique per circuitum. Nec solum mensus est portam hanc, verum et murum ejus, sicut subjungitur.
Mensus est autem contra ventum orientalem, id est partem seu latus muri: quæ pars fuit respiciens versus ventum seu plagam orbis orientalem; calamo mensuræ, id est cum tali instrumento mensurandi, quod continebat sex cubitos, per circuitum, scilicet totam ipsius extensionem, seu longitudinem, quingentos calamos, ita quod quingentos calamos continebat: qui faciunt tria millia cubitorum, hoc est unum milliare; in calamo mensuræ per circuitum. Hoc propter clariorem intellectum repetitur. Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum: id est, eodem modo mensus est aquilonarem partem muri istius cum calamo mensurante, ita quod ista pars muri fuit tanta ut pars orientalis præfata. Et ad ventum, id est plagam, australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum. Partem muri australem mensus est sicut partes prædictas. Simili sensu subditur de mensuratione occidentalis partis muri istius. Et ad ventum occidentalem, mensus est quingentos calamos, etc.
Consequenter quasi recapitulans, aliquid tamen adjiciens, subdit: Per quatuor ventos, id est ex quatuor partibus et versus quatuor principales ventos plagasque terræ, mensus est murum ejus, videlicet portæ orientalis per quam me eduxit, undique per circuitum, id est per quatuor latera muri, longitudinem quingentorum calamorum: ita quod quælibet pars muri habuit in longitudine quingentos calamos, totidem quoque in latitudine intra parietes: nam murus fuit quadratus. Ideo sequitur: et latitudinem quingentorum. Aliqui textus continent, Cubitorum: sic enim Hieronymus transtulit. Sed ipse in commento translationem suam emendat, dicens se simplicitate et celeritate dictandi ex inadvertentia posuisse, Cubitorum:5 quod, secundum eum, in Hebraico non habetur, sed dumtaxat, Longitudinem quingentorum et latitudinem quingentorum: ita quod subaudiendum est, Calamorum. Hinc miror quosdam hic facere grandem quæstionem ac difficultatem, quomodo murus idem dicatur habere quingentos calamos et quingentos cubitos, quum calamus contineat sex cubitos.
De quo autem templi muro ista dicantur, deinceps ostenditur. Dividentem inter sanctuarium et vulgi locum. Ex quo aliqui dicunt his verbis describi medium murum, inter locum vulgi ac atrium exterius dividentem: per sanctuarium namque intelligitur templum quod fuit intra muros; et vulgi locus fuit immediate post primum extremumve murum. Alii asserunt hic describi murum exteriorem, qui totum ædificium intra se clausit, adjicientes in Hebræo haberi, Dividentem inter sanctum et vile: ita ut sanctum dicatur quidquid intra primum murum locatur, quia divino cultui deputatum; vile autem, quidquid extra ipsum consistit, quia humanis deputatum est usibus. Quidquid autem horum amplius quis approbet, certum reor reprobationes quibus quidam in loco hoc dicta Richardi redarguit, facillime posse dissolvi. Imo venerabilis ille Richardus sufficienter ostendit, calamum quandoque pro integro calamo, quandoque pro parte calami etiam ut mensura accipi posse. Quid vero de hoc loco sanctus Hieronymus senserit, ex ejus commento certitudinaliter considerare non queo: quippe quum aliqua dicat, ex quibus sentire videtur quod Propheta de exteriori muro loquatur, aliqua quoque, ex quibus alteri opinioni favere putatur.
Footnotes
Chapter 50 of 59