Articulus 50
DE PRINCIPALI SPIRITUALIQUE INTELLECTU EJUSDEM CAPITULI QUADRAGESIMI SECUNDI.
Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem. Quemadmodum in præcedenti articulo patuit, postquam angelus Prophetam de exterioribus in interiora templi deduxit, ut interiora ac secretiora conspiceret, rursum eumdem ad exteriora eduxit, ut quæ ibi sunt videat. Cujus una hæc ratio est, quia sub persona Prophetæ, prælati et contemplativi atque perfecti designantur. Qui primo circa exterioris hominis compositionem, passionum reformationem, vitam activam ac sensibilia occupantur; deinde, gratia duce, circa secreta cœlestia, divinarumque speculationum spectacula per contemplativæ exercitia vitæ feruntur: quia (ut ait Apostolus) non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale. Verumtamen, quum conditionis humanæ fragilitas, humanæque mentis admiranda instabilitas, defectuositas ac paupertas non sinat hominem jugiter, imo nec diu neque stabiliter contemplationi actualiter inhærere: quantumcumque viri præfati profecerint, coguntur post contemplativam elevationem descendere, rursusque circa exteriora intendere. Insuper, quia in superioribus per exteriora templi designati sunt sæculares et imperfecti, seu conjugati sive activi; per interiora vero templi, spirituales, continentes, perfecti et contemplativi: per præinductam Prophetæ inductionem et eductionem figuratur, quod viri perfecti, pastores, prælati et contemplativi, primo circa subditorum suorum imperfectiorum tanquam magis indigentium, reformationem, informationem ac directionem intendere debent, deinde ad altiora conscendere, et perfectioribus perfectiora proponere, ut sapientiam loquantur inter perfectos, et solidum cibum ministrent capacibus.12 Sic nempe in suis epistolis egit Apostolus: primo culpabiles increpando et docendo, deinde perfectis sublimia Christi mysteria conscribendo; et nihilo minus circa finem epistolarum ad inferiora exterioraque redeundo, docens qualiter conjuges pariter vivere et debitum solvere debent. Denique hæc ipsa exteriora, quæ ante superiorum seu inferiorum speculationem obscurius vidimus, post contemplationum sublimia clarius atque profundius penetramus.
Et induxit me in gazophylacium quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad aquilonem. Jam multoties dixi quid per gazophylacium, quid per ædificium separatum, quid per aquilonem spiritualiter designetur. Dictum est namque, quod per separatum ædificium exprimantur religiosi, solitarii et abstracti. Porro per gazophylacium quod erat contra separatum ædificium, intelliguntur fideles in medio sæculi fluctuantes, tamen Deo placentes. Ideo sunt contra ædificium separatum, non per voluntatis vitiosam discordiam, sed per conversationis dissimilitudinem magnam atque distantiam. Ad horum directionem redit prælatus, prædicator ac doctor, postquam circa interiora fuit intentus, ut claruit. Per ædem autem quæ vergit ad aquilonem, signantur qui in adversitatum frigoribus aut pœnitentiæ luctibus commorantur: a quorum exercitio sæculares frequentius distant.
Gazophylacium istud est in facie longitudinis centum cubitos habentis: per quos decem præceptorum observatio, mente, verbo, et factis exhibita figuratur: aliter enim salvari non valent. Quæ longitudo est ostii aquilonis, id est fidei supplicia reproborum adspicientis: quæ fides atque inspectio sæculares ad præceptorum custodiam inducere solent. Proficientes vero, spe ac desiderio præmii sempiterni Deo ministrant; perfecti autem, puro amore ejus, quem super omnia sincere irreflexeque diligunt, ex ipso boni affectu, æquitatisque zelo. Et latitudinis quinquaginta cubitos habentis. Hoc convenientissime junctum est, quia per latitudinem, caritatis extensio, per quinquagenarium numerum, tempus remissionis, quietis æternæ, ac pacis internæ accipitur. Quicumque ergo Christifideles Deo per observantiam præceptorum non complacent, nisi hæc ipsa ex caritate observent, ea intentione ut ad remissionem, quietem, pacemque cœlestem pertingant: quemadmodum ad Hebræos scribit Apostolus, Festinemus ingredi in illam requiem;3 et Christus in Evangelio, Si fuerit oculus tuus simplex, id est intentio recta, totum corpus tuum lucidum erit, id est, tota operationum congeries erit Deo accepta.4
Contra viginti cubitos atrii interioris. Viginti cubiti atrii interioris, sunt varii habitus et actus et species ad contemplativam animam pertinentes, quæ multiformiter assignantur, et re atque mysterio ad vicesimum perveniunt numerum: ad quæ tamen sæcularium conversatio nequit attingere. Idcirco esse dicuntur ex opposito viginti cubitorum atrii interioris. Et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris. Per pavimentum istud atrii exterioris lapidibus stratum, intelliguntur quorumdam conjugatorum vel sæcularium corda humilia, variis virtutibus decorata: quæ licet in statu perfectionis seu religionis non sint, nihilo minus tantis gratiæ donis ornantur, tanta humilitate figuntur in imo, et tanto caritatis ardore demorantur in summo, ut multis religiosis præfulgeant; ceterosque sæculares, quamvis in statu salutis exsistentes, tanta perfectione transcendant, ut illi contra eos, seu contra pavimentum hoc propter profectus distantiam constituti scribantur. Ubi erat porticus juncta porticui triplici. Per porticum intelligitur Pœnitentiæ sacramentum, vel fidei christianæ umbraculum: quorum utrumque in prædictis virtutibus virtutumque actibus ac personis fidelibus esse debet. Estque conjuncta porticui triplici, quæ sunt tres Pœnitentiæ partes : contritio, confessio, satisfactio. Vel porticus triplex est superbeatissimæ Trinitatis constantissima ac securissima fides, ab omni adverso custodiens : quæ esse debet unita fidei simplicissimæ Deitatis, quatenus unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.
Et ante gazophylacia, deambulatio decem cubitorum latitudinis. Deambulatio ista est semita mandatorum Decalogi : quorum caritativa custodia semper esse debet ante gazophylacia, id est coram oculis devotorum, præcipue sacerdotum, ut ambulent incessanter in ea. Estque deambulatio ista ad interiora respiciens, ut coram Deo sit recta intentio, et ejus honor in omnibus expetatur. Respicit ergo ad interiora viæ cubiti unius. Hæc est arcta via salutis, quam pauci inveniunt. Quamvis equidem deambulatio memorata sit lata per caritatem, angusta tamen et arcta est ob nostram defectuositatem ac difficultatem ad bona, seu pronitatem ad mala : difficulter namque attingimus medium. Verum, quo amplius per gratiam adjuvamur, per caritatem fervemus, in virtutibus exercemur ac stabilimur, eo levior atque jucundior nobis fit via salutis.
Et ostia eorum ad aquilonem. Per ostium fides, per gazophylacia viri fideles in gratia locupletes, per aquilonem adversitas, vel ignaviæ torpor, seu caritatis infrigidatio, aut pœna gehennæ (ut sæpius tactum est) designatur. Ostia itaque gazophylaciorum ad aquilonem respiciunt, dum virtuosi per fidei suæ oculum, sua aut proximorum adversa considerant, dum sæcularium seu indevotorum spirituali infrigidationi torporique condolent, dum futura supplicia pensant. Ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora : quia in his considerationibus viri virtutum quo sublimius crescunt, seu magis proficiunt, eo profundius se ipsos humiliant : scientes quod Deus superbis resistat, humilibus autem det gratiam. Quia supportabant porticus quæ ex illis eminebant. Per porticus ex gazophylaciis eminentes, intelliguntur imperfectiores ac subditi, qui adhuc ad motus vanitatis proclives sunt, et esse volunt in aere. Unde et vitiis impelluntur. Indigent ergo a perfectis et prælatis supportari, ne ruant et pereant, sed ex illis emineant, majorum suorum auxilio in gratia proficiendo. Hinc dicit Apostolus :
Debemus autem nos firmiores, aliorum imbecillitatem portare, et non nobis placere. Justi quippe sunt fundamenta, quibus imperfecti debent inniti, figi, et confortari, juxta illud Proverbiorum : Justus quasi fundamentum æternum. Hinc filio suo dicit Tobias : Consilium semper a sapiente require. Eminebant ergo de inferioribus et de mediis ædificii, id est de doctrinis majorum minus aut magis altis.
Tristega enim erant. Gazophylacia sunt tristega seu tres mansiones habentia : quoniam sciunt [perfecti] qualiter nondum pœnitentibus, qualiter incipientibus, quomodo item proficientibus instructionem, opem, atque umbraculum impendere debent, unicuique secundum suam capacitatem loquentes ac providentes. Qualis fuit Apostolus : Non potui, inquiens, vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : non enim poteratis accipere.5 Et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum. Hi enim in gratiæ donis ditati et aliis præsidentes, a subditis non fulcuntur aut sustentantur, sed econverso. Hinc viri perfecti dicuntur aliorum columnæ.
Propter quod ait Salvator : Si sal evanuerit, in quo salietur? Rursusque scriptum est : Quis medebitur incantatori a serpente percusso?6 Propterea eminebant porticus de inferioribus et de mediis gazophylaciorum mansionibus (sicut exposui), a terra, id est conversatione terrena carnaliumque amore, cubitis quinquaginta : quo numero annus remissionis et gratiæ denotatur, æternaque requies designatur. Etenim ad salutem requiritur, ut omnis Christianus
Jacob. IV, 6;
1 Petr. V, 5.
Rom. XV, 1.
Prov. X, 25.
Tob. IV, 19.
1 Cor. III,
Matth. V,7
Eccli. XU,
Matth. VII, in tantum a terrena affectione ac vita sejungatur, quod amore Dei in ipso prædominante, remissionis gratiam consequatur.8
Et peribolus exterior secundum gazophylacia quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia. Per peribolum, quo nomine murus seu paries gazophylacia ambiens significatur, gratia divinæ protectionis, vel majorum prælatorum auctoritas atque custodia sumitur. Iste peribolus secundum extensionem gazophylaciorum extenditur, quia his quos ambit aut protegit, commensuratur, dum eis specialiter applicatur. Ideo longitudo periboli, est quinquaginta cubitorum: quoniam gratia et potestas hæc, ad jubilæum felicitatis cœlestis, quæ quinquagenario denotatur, perducit. Et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum. Per longitudinem istam accipitur proxima dispositio ingrediendi Ecclesiam, hoc est incorporandi Christo per vitam contemplativam, quia per exteriora designata est vita activa. Longitudo ergo hæc centum est cubitorum, quoniam in activa vita atque moralibus virtutibus debet esse perfectus, qui ad theoricam admittetur. Centenarius autem perfectus est numerus. Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori. Introitus iste ad gazophylacia, est humilis imitatio, qua imperfecti ac subditi majorum virtutes sectantur, atque per hoc unum in Christo cum eis efficiuntur, eodem spiritu vegetati, unumque mysticum corpus effecti. Ingrediuntur autem ab oriente, id est ab illuminatione lucis supernæ, quæ viam ostendit. In latitudine periboli, id est in soliditate divini subsidii: periboli, inquam, atrii quod erat contra viam orientalem, id est eorum quorum interior oculus ad summæ lucis splendorem dirigitur: hi enim divinitus proteguntur; in facie ædificii separati, id est coram eis per vitæ conformationem, qui solitariæ et abstractæ conversationis consistunt.
Et erant ante ædificium gazophylacia. Per ædificium hoc loco, templum videlicet, diviniores intelliguntur, qui in cordibus suis Deo quasi continue psallunt. Ante hos sunt alii virtuosi, quamvis nondum ita perfecti, sed perfectioribus per similitudinem juncti, eisque perfectius cupientes uniri. Et via ante faciem eorum. Via ante faciem gazophylaciorum, est semita æquitatis, per quam boni semper curant incedere. Juxta similitudinem gazophylaciorum quæ erant in via aquilonis, id est eorum qui mundi adversis pulsantur, impiis condelent, inferni supplicia intuentur. tur. Secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum: quia justitiæ æqualitatem in omnibus amant; actio quoque et contemplatio pariformiter in eis concrescunt, et quo longanimiores sunt in spe, eo latiores fiunt in caritate. Denique, sicut in littera edocetur, gazophylacia australia et aquilonaria, quantum ad introitum et figurationes ac ostia, erant similia. Per quod datur intelligi similitudo meriti eorum, qui in gaudio spirituali, et qui in luctu pœnitentiali versantur.
Ostium in capite viæ: id est, fides esse debet principium operationis bonæ. Fides namque dirigit operationem ad debitum finem, videlicet vitam beatam, ad quam omnis operatio nostra est referenda. Quæ via erat ante vestibulum separatum: quia opera virtuosa, quæ sunt medium quo imus ad patriam, sunt coram eorum adspectu qui merito vitæ et gratia ab impiis separantur; per viam orientalem ingredientibus, id est, deserviens his qui per iter virtutum ac lucis ingrediuntur, seu conversantur et ambulant. Illorum namque operatio est veraciter virtuosa. His vero qui in hypocrisi, calliditate, duplicitateque sunt, via virtutum non convenit.
Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, etc. Per gazophylacia aquilonaria atque australia, intelliguntur corda diversis gratiarum charismatibus opulenta, sicut frequenter expositum est. Ista plane sunt gazophylacia sancta formaliter, in quibus sacerdotes Christi vescuntur, ac spiritualiter reficiuntur multis effectibus Sacramenti altaris, paneque vitæ, et cibo virtutum, de quo ait Salvator:9 Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Qui appropinquant ad Dominum, non corporis progressione, sed mentis devotione, in Sancta sanctorum, id est apice intelligentiæ ac scintilla synderesis: ubi per limpidissimam contemplationem ardentissimumque amorem Deo omnipotenti immediate junguntur, aggressi cor altum, et ingressi sanctuarium Dei, ut audiant quid in secretissimo spiritus sinu loquatur in eis Dominus Deus. Ibi ponent sancta sanctorum, id est superdignissimum Eucharistiæ sacramentum, quod propter sacramentalium specierum diversitatem pluraliter nominatur ac dicitur, Sacramenta.10 Hoc enim Sacramentum quod vere est sanctum sanctorum, in intimo mentis per devotissimam meditationem semper est recondendum, juxta illud in Canticis: Pone me ut signaculum super cor tuum.11 Et oblationes pro peccato et delicto, id est spiritualia sacrificia, quibus Deus placatur et vitia remittuntur: quæ sunt orationes devotæ, compunctiones internæ, affectiones ferventes, dolores mentales. Caritas namque operit multitudinem peccatorum;12 et, Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Locus enim sanctus est: id est, corda hæc sancta sunt, quæ sunt thalami Sponsi cœlestis, throni ac sedes Sapientiæ increatæ, et templum Dei viventis, ubi per fidem habitat Christus.1314
Quum autem ingressi fuerint sacerdotes evangelicæ legis gazophylacia ista ac Sancta sanctorum, id est, per contemplationem amoris ardore flammigeram intra se conversi ac elevati ad Deum, non egredientur de sanctis in atrium exterius, id est, non statim ab interioribus occupationibusque divinis ad exteriora redibunt, sed quantum virtus ratioque permittunt, Deo manebunt intenti, atque ad dignam Eucharistiæ perceptionem se totis viribus præparabunt. Perceptione quoque peracta, grati esse nitentur. Et ibi, videlicet in cordibus suis, reponent vestimenta sua in quibus ministrant: id est, singularia illa devotionis, contemplationis atque amoris exercitia, quæ sunt speciosissima sacerdotum indumenta, in quibus tempore celebrationis ministraverunt, sacrificium tantum Patri æterno offerentes, intra se abscondent, dum ab altari recedunt; quia sancta sunt, id est eminenter virtuosa. Talia autem ex humilitate sunt occultanda. Vestienturque vestimentis aliis: id est, communibus ac solitis virtutum operibus ad quæ tenentur, se induent, ne alii scandalizentur, et sic procedent ad populum, quos verbo et opere ædificare utique obligantur.
Mensus est portam orientalem undique per circuitum. Per portam orientalem, sicut sæpissime patuit, intelligitur fides illuminata, vel sacramentum Baptismi, quæ sunt portæ ad Christi Ecclesiam. Hæ portæ undique mensurantur ab eo qui judex est omnium, dum ipse opera fidei nostræ ex omni parte considerat, et qualiter vestem innocentiæ tenuerimus, inspicit.
Postremo, quid per murum istum, qui nunc ex quatuor suis partibus mensuratus describitur, et inter locum vulgi ac sanctuarium dividit, intelligatur, dictum est in quadragesimi expositione capituli.15 Si enim murus iste dicatur murus exterior, per ipsum intelligitur divina protectio; si vero murus medius, angelorum custodia. Quorum utrumque Christus mensurat, quoniam quidquid beneficiorum a Deo vel angelis participamus, ipse perpendit ac judicat; et ab eo cui plus datum est, plus requiret.16 Mensuratur ergo hic murus versus quatuor ventos terræ, ad innuendum quod omnium in toto orbe terrarum habitantium corda, mores et opera, Christus infallibiliter judicat ac mensurat atque remunerat. Denique quælibet pars muri istius, habet quingentos calamos, tam in longitudine quam in latitudine, ita quod totius muri ambitus, duo millia continet calamorum. Per quæ omnia divinæ sive angelicæ custodiæ generalitas, magnitudo, efficaciaque signatur. Sed quomodo murus iste inter sanctuarium et locum vulgi dividit, quum utraque custodia cunctis fidelibus adhibeatur ?17 Et respondendum, quod quamvis omnibus adsit, non tamen æqualiter : nam et supersapiens universorum creator, atque omnipotens dominator, cunctis et singulis providet secundum qualitatem, gradum, virtutem, dispositionem aut statum eorum.
Footnotes
Chapter 51 of 59