Articulus 51
ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI TERTII : ET EDUXIT ME AD PORTAM.
NUNC post ædificiorum templi descriptam mensurationem, describitur revelatio atque commissio divinitus facta Prophetæ. Et eduxit me angelus ad portam quæ respiciebat ad viam orientalem, id est ad orientalem portam atrii interioris. Ad hanc portam eductus est Propheta a porta orientali atrii exterioris, secundum quosdam. Et ecce gloria Dei Israel, id est gloriosa Dei apparitio, seu præclara effigies Dei repræsentativa, de qua scriptum est primo capitulo, utpote, Similitudo super capita animalium firmamenti, etc., ingrediebatur per viam orientalem templum nunc descriptum.1 Omnia autem intelligenda sunt accidisse non in re, sed in imaginaria visione seu ostensione. Et vox gloriæ Dei ingredientis, erat ei quasi vox aquarum multarum, ad designandum divinæ majestatis eminentiam. Tale quid etiam dictum est primo capitulo de quatuor animalibus.2 Et terra splendebat a majestate ejus, id est, divinæ claritatis fulgore illustrabatur, ita quod radii terram illustrantes, videbantur a præfata prodire effigie.
Et vidi visionem, id est imaginariam similitudinem, secundum speciem, id est juxta eumdem modum ac formam, quam videram, quando venit gloria Dei ut disperderet civitatem Jerusalem, id est, per Chaldæos destruendam ostenderet. Quomodo autem visio ista sit facta, decimo capitulo dictum atque expositum est. Et species, id est similitudo mihi nunc demonstrata, fuit secundum adspectum, id est imaginarium intuitum, quam videram interioribus oculis juxta fluvium Chobar.3 De qua re dictum est primo capitulo. Et cecidi super faciem meam : vel in reverentiam Creatoris, ut eum pronus in terra adorarem; vel ex virium defectu, tam sublimem visionem ferre non valens ex fragilitate naturæ, sicut in præcedentibus plenius dictum est. Et tamen casus iste non fuit nisi in visione. Et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem, id est per portam orientalem.4 Quemadmodum autem supra legitur majestas seu gloria Dei egressa templum ac civitatem, atque supra montem extra stetisse, ad designandum quod templum ac urbem Jerusalem solita defensione sua privaret, inimicisque traderet; ita nunc scribitur templum jam descriptum ingressa, ad innuendum quod templum hoc, et civitatem paulo post describendam, gratiose protegeret et inhabitaret. Et elevavit me spiritus angelicus, me confortans ac instruens, et introduxit me de porta orientali in atrium interius : quod fuit prope templum. Et ecce repleta erat gloria Domini domus : id est, templum impletum videbatur magnificentia et fulgore majestatis divinæ, quemadmodum decimo capitulo legitur :5 Atrium repletum est splendore gloriæ Domini.
Et audivi loquentem ad me de domo, id est exsistentem in templo : ita quod loquens iste fuit in templo. Nec dicit Propheta, quis ille exstiterit, aut quid dixerit.67
Verumtamen palam arbitror, quod fuit angelus aliquis in Dei loquens persona. Aliis vero apparet, quod loquens iste non fuit in templo, nec alius ab angelo Prophetam docente: sicque loquebatur de domo, tanquam de materia quadam. Sed primum est melius, sicut ex ipso litteræ contextu perpenditur. Nempe de angelo instruente Prophetam, quasi de alio mox jungitur: Et vir qui stabat juxta me, scilicet angelus in specie viri apparens, dixit ad me: Fili hominis, locus solii, id est throni mei, et locus vestigiorum pedum meorum, est templum istud. Hæc verba locutus est angelus non in propria, sed in Dei persona. Loquitur autem Deus de se modo ac more hominis corporaliter residentis in throno. Per vestigia autem pedum Dei, intelliguntur effectuum ejus impressiones. Ubi habito, id est habitabo, in medio filiorum Israel in æternum, non ad tempus tantum, sicut in templo Salomonis.
Ista de Ecclesia intelliguntur, et per filios Israel veri Israelitæ in Christum credentes exprimuntur. Nisi quis dicat, sicut in expositione quadragesimi capituli tactum est, quod tunc per ostensionem templi hujus intelligendum sit templum post reditum a Babylone constructum, vel quod constructum fuisset, si Judæi debite ad Deum se habuissent: ita quod tota ista promissio de templo et civitate ac terræ divisione, intelligenda erat sub conditione; quod item Deus ista promisit per Prophetam, ut Judæi pro tunc incitarentur in Judæam reverti et Deo fideliter obsequi: quod si fecissent, omnia ista tunc litteraliter impleta fuissent. Quamvis autem talis assertio certa non sit, tamen ex littera ista datur non minima occasio taliter opinandi, sicut per sequentia verba considerantibus innotescere potest. Nec istud fidei catholicæ obviat, imo Judæorum contra nos cavillationes dissolvit.
Et non polluent, id est, non inhonorabunt, ultra domus, id est tribus ac populi Israel, nomen sanctum meum, id est me ipsum nomine designatum, ipsi et reges eorum in fornicationibus, id est idololatriis suis, et in ruinis, id est peccatis, regum suorum, et in excelsis suis, id est altis idololatriæ locis. Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos. Quidam enim impii reges Juda, limina ac postes palatii sui juxta limen postesque templi ædificari fecerunt, et ad hoc injuste vixerunt: sicque ex propinquitate ad loca sacra, peccatum eorum aggravabatur, secundum Hieronymum. Vel per limen suum intelligitur, quod limina idolorum suorum juxta templum posuerunt, atque ibidem idololatriam exercuerunt. Et murus erat inter me et eos, id est parva distantia inter locum in quo tam perverse egerunt, et inter templum vel Sanctum sanctorum in quo habitavi per præcipua beneficia meæ clementiæ.
Et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt. Propter quod consumpsi, id est occidi, eos pro maxima parte gladio Chaldæorum, fame, captivitate, ac peste, in ira mea, id est rigore justitiæ meæ. Nunc ergo repellant procul fornicationem suam corporalem ac spiritualem, et omne peccatum mortale, et ruinas, id est vitia, regum suorum idololatrarum, a me, id est a meo conspectu, de præteritis malis veraciter pœnitendo, eademque in posterum devitando.8 Qui enim cordialiter ait, Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper, etiam efficaciter potest orare, Averte faciem tuam a peccatis meis.910 Competetque ei quod scriptum est: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Et habitabo in medio eorum, id est in cordibus singulorum, semper, in præsenti per fidem et gratiam, in futuro autem per gloriam.
Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, id est, formam templi istius jam descripti propone filiis Israel, et confundantur ab iniquitatibus suis, id est, consideratione iniquitatum suarum salubriter erubescant, præsertim quum audiant sibi tot bona promitti a me, quem11 tam graviter offenderunt. Clementia namque et beneficentia ejus qui offensus est, debet reum ad majorem culpæ suæ ruborem inducere, quia opposita juxta se posita, clarius innotescunt. Et metiantur fabricam, id est, mensuras templi considerent. Figuram domus, id est templi, et fabricæ ejus, id est ædificiorum sibi adjunctorum, exitus et introitus, scilicet portas ac ostia, et omnem descriptionem ejus, et universa præcepta ejus, id est præcepta serviendi Deo in templo, cunctumque ordinem ejus in ædificiis ac ministris, videlicet sacerdotibus ac Levitis, et omnes leges ejus in cærimonialibus observandis, ostendes eis, et scribes in oculis eorum, id est, eorum conspectui scripta monstrabis, ne oblivioni tradant audita, ut custodiant omnes descriptiones ejus tenaci memoria, et præcepta illius jam dicta, et faciant ea. Non enim prodest scientia aut memoria præceptorum, nisi et opere impleantur : imo et magis damnabilem reddit, Christo testante, Servus qui scit voluntatem domini sui et non facit, plagis vapulabit multis;12 Jacoboque dicente, Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi.13
Ista est lex domus in summitate montis, id est, ista est justa ordinatio vel censura templi in vertice montis siti ac demonstrati : Omnes fines ejus, id est termini seu ædificia ad templum hinc inde spectantia, Sanctum sanctorum est, id est, ad Sanctum sanctorum se habent ac pertinent; vel, secundum Hieronymum, in Sancta sanctorum reputantur, ad insinuandum quod ista de Ecclesia proferantur. Siquidem in tabernaculo Moysis Salomonisque templo, non nisi interiora, unaque pars, Sancta sanctorum vocatur. Hæc est ergo lex domus : quod tam ad præcedentia quam ad sequentia potest referri.
Consequenter itaque ponitur descriptio altaris holocausti. Istæ autem mensuræ altaris holocausti sunt quæ sequuntur, in cubito verissimo, quia per cubitum istæ mensuræ exprimuntur, qui habebat cubitum ad mensurandum, et palmum, qui est sexta pars cubiti : quo palmo in mensurando cubitus tenebatur in manu, secundum Richardum. Alii intelligunt de cubito sanctuarii secundum modum Hebræorum : qui cubitus ultra communem cubitum continet unum (ut asserunt) palmum. In sinu ejus, id est in fundamento altaris, erat cubitus, id est elevatio super terram spatio unius cubiti. Tantum equidem fundamentum istud a terra elevabatur. Et cubitus in latitudine, id est, fundamentum latius fuit uno cubito ædificio altaris superposito. In minori quippe crepidine cœpit ædificium altaris discrepare a fundamento, restringendo sese a latitudine fundamenti per cubitum unum. Et definitio ejus, id est terminatio altaris, usque ad labium ejus, id est ejecturam sive coronam altaris, in circuitu, fuit palmi unius : quia spatio unius palmi labium ascendebat in superiori extremitate altaris per gyrum ipsius. De quo dicit Hieronymus : In circuitu altaris, hoc est in margine et circulo ejus, repandum fuit labium, et quasi corona in modum labii, habens in adspectu plurimam venustatem. Hæc quoque erat fossa altaris. Fovea ista, secundum Richardum, in se recepit sanguinem et cineres ab altari defluentes, fuitque duorum cubitorum profunditatis, atque unius cubiti latitudinis. Ideo subditur : Et de sinu terræ, videlicet a fundo foveæ, usque ad crepidinem novissimam, id est basim altaris, secundum Richardum, duo cubiti; et latitudo foveæ, cubiti unius. Et a crepidine minori usque ad crepidinem majorem, quatuor cubiti in ascendendo. Crepido, secundum Richardum, vocatur præruptio vel præcisio alicujus planitiei vel superficiei. Et latitudo unius cubiti : quia crepido uno cubito latior fuit ædificio immediate sibi superposito. Propter quod dicitur, quod situs unius cubiti se in latus deflexit, atque in latum expandit.
Ipse autem ariel quatuor cubitorum fuit in ascendendo seu altitudine. Per ariel (quod interpretatur leo fortis) intelligitur corpus seu superior pars altaris, in quo carnes oblatæ cremabantur : sicque locus ille carnes consumpsit, quemadmodum leo bestiam devorat. Vel, secundum Hieronymum, ariel quoque interpretatur fortis Dei, vel secundum quosdam, lux mea Deus : sicque nomen hoc convenit altari, in quo est fortitudo et illuminatio Dei. Et ab ariel usque sursum cornua quatuor. Nam super altare in quatuor ejus angulis, quatuor cornua erant, quæ ab extremitatibus altaris distabant. Et ariel fuit duodecim cubitorum in longitudine, per duodecim cubitos latitudinis : id est, locus cremationis in superiori parte altaris habuit duodecim cubitos, tam in longitudine quam in latitudine. Siquidem altare hoc fuit quadrum æquilaterum. Hoc est quod subditur : quadrangulum æquis lateribus. Et crepido hujus ariel fuit quatuordecim cubitorum longitudinis, per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus : id est, tota superficies altaris superior, fuit quatuordecim cubitorum per quadrum. Habuit namque altare sursum ejecturam quamdam per quatuor partes, seu latera vel angulos. Habuit quoque ejectura hæc cubitum unum altitudinis, et cubitum unum latitudinis, per quatuor partes extra mensuram altaris, quoniam ultra cornua protendebatur. Ideo tota superficies fuit modo prædicto quatuordecim cubitorum. Et corona in circuitu ejus, puta altaris, dimidii cubiti altitudinis, quæ superiorem partem altaris circumdabat. Et sinus ejus, id est fundamentum altaris, fuit unius cubiti per circuitum super terram : per quod ejus altitudo exprimitur. Gradus autem ejus versi ad orientem, id est, gradus altaris positi erant in parte orientali.
Hucusque altare descriptum est : cujus descriptionem diversi variis modis exponunt, sed unum modum qui planior ac rationabilior videbatur, secutus sum. Consequenter describitur altaris consecratio seu dedicatio et expiatio.
Et dixit ad me: Fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris, id est observationes circa altare hoc custodiendæ sive explendæ, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis animalium quæ in holocaustum offeruntur. Et dabis, id est, dandum prædices, sacerdotibus et Levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato. Et assumens, id est sumendum prænuntians, de sanguine ejus, scilicet vituli, pones, id est, ponendum prophetabis, super quatuor cornua ejus, scilicet altaris, et super quatuor angulos crepidinis et super coronam in circuitu; et mundabis illud et expiabis, id est, altare istud hoc modo aptandum expiandumque in posterum denuntiabis, ut fiant in ipso oblationes. Certum est autem, quod tempore Ezechielis templum non fuit neque altare de quibus jam sermo, nec ipse aliquid horum realiter fecit; sed vel litteraliter vel spiritualiter fienda prædixit. Idcirco et ea quæ consequenter ad Ezechielem dicuntur, exponenda sunt sicut præhabita, scilicet, tanquam prænuntianda per ipsum. Subditur hoc : Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus extra sanctuarium, id est in loco aliquo ad hoc deputato, infra extremum totius ædificii murum contento, non tamen in templo.
Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato; et expiabunt sacerdotes altare holocausti, ut sacrificia ibi oblata sint Deo accepta, sicut expiaverunt in vitulo, id est, sicut primo die expiaverunt altare hoc, vitulum offerendo. Quumque compleveris oblationem hirci, expians illud, puta altare, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum, id est sanum et integrum, non monstruosum, maculatum, aut languidum. Et offeres eos in conspectu Domini in templo : quo Deus spiritualiter esse atque videre asseritur, quoniam ibi specialiter operatur; et mittent sacerdotes super eos jam oblatos sal : juxta illud Levitici, In omni oblatione offeres sal; et offerent eos in holocaustum
Lev. II, 13.
19
20
21
22
23
24
16
17
18
B
C
D
Domino: ita quod totaliter comburentur hæc pecora ad reverentiam majestatis divinæ.
Septem diebus facies, id est offeres, hircum pro peccato quotidie, et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent sacerdotes. Septem diebus expiabunt altare, et mundabunt illud: id est, prædicta sacrificia offerendo, consecrabunt atque aptabunt altare, ut in ipso de cetero rite fiat oblatio. Et implebunt manum ejus, id est, capacitatem seu locum altaris quo sacrificia offeruntur et concremantur, dictis oblationibus adimplebunt, ne quid vacuum in conspectu Dei videatur stetisse, secundum Hieronymum. Expletis autem diebus dedicationis septem, in die octava et ultra, facient, id est offerent, sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ pro pace offerunt, id est pro peccatorum remissione atque salute; et placatus ero vobis, ait Dominus Deus: pro quo Septuaginta transtulerunt, Et suscipiam vos.
Footnotes
Chapter 52 of 59