Articulus 52
DE INTELLIGENTIA EJUSDEM CAPITULI QUADRAGESIMI TERTII PRINCIPALI.
QUUM mystico sermone descripsisset sanctus Propheta templum, utpote Christi Ecclesiam, in principio hujus capituli, asserit se ductu angelico ad orientalem portam deductum: per quam, ut sæpius dictum est, intelligitur fides catholica illustrata. Et ecce gloria Dei Israel, id est unigenitus Filius Dei Patris: de qua loquitur Isaias, Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro salutare Dei nostri.12 Etenim juxta Scripturam, filius sapiens gloria patris:34 quanto magis Filius qui est ipsa sapientia prorsus immensa, est gloria Genitoris? Ingrediebatur per viam orientalem: quia per fidem catholicam intrat Christus Ecclesiam, hoc est corda fidelium. Denique gloria Dei Israel, quæ de templo Judæorum et civitate Jerusalem supra recessisse descripta est, templum istud seu primitivam Ecclesiam introivit, potissime post Christi ascensionem, misso desuper Spiritu Sancto. Tunc enim Christifidelium animæ, præsertim beati Apostoli, cognoverunt quid visio ista gloriæ Dei Israel designaret, et quomodo ad Christi pertineret Ecclesiam, secundum quod in primi expositione capituli est tractatum.5 Intravit itaque per viam orientalem, hoc est per fidem et gratiam illuminationemque Christi: de quo loquitur Zacharias, Oriens nomen ejus;6 et item evangelicus Zacharias, Visitavit nos Oriens ex alto.7
Et vox erat ei quasi vox aquarum multarum. Hoc et Joannes in Apocalypsi de ipso testatur.89 Porro per aquas populi designantur. Fuit ergo ei vox quasi vox aquarum multarum, ad insinuandum quod omnium populorum Christus voce consona laudaretur. Unde Septuaginta transtulerunt: Vox quasi geminantium multorum. Geminatur enim vox cantantium Patri et Filio et Spiritui Sancto: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Una autem multorum vox est, propter unum in Dei laude consensum, quemadmodum monet Apostolus:10 Unanimes uno ore honorificetis Deum. Et terra splendebat a majestate ejus: id est, Ecclesia militans in terra peregrinans, a Christi sapientia et virtute magnifice illustrabatur. Quod tunc fieri cœpit, quum ipse Unigenitus Dei in propria persona hominibus prædicavit, doctrina atque miraculis coruscavit, et suæ supersanctissimæ conversationis exemplis omnium corda edocuit.1112 Propter quod in Isaia prædictum est : Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Et ipsemet Christus in Evangelio protestatur: Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi. Erat nempe lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Splendor iste illustrationis divinæ, per Apostolorum prædicationem ubique diffusus est, quando in omnem terram exivit sonus eorum :13 quibus et Christus dixit, Vos estis lux mundi. Hinc namque ad Ephesios Paulus scribit : Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias gratiæ Christi, et illuminare omnes quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo.14
Et vidi visionem secundum speciem, etc. Postquam enim Ezechiel, revelante Spiritu Sancto, intellexit ædificationem Ecclesiæ Christi in sacramentis, fide ac moribus ; tunc quoque spiritualiter intuebatur, quod quidquid virtutis, pietatis ac gratiæ Deus Synagogæ subtraxit, Ecclesiæ Christi et veris Israelitis copiosissime communicaret. Et cecidi super faciem meam, Dei majestatem adorans, atque præ magnitudine gratiæ mysteriorumque Christi obstupescens.15 Itaque visa gloria Dei iste cadit, quoniam justus intellecta Dei majestate se magis humiliat.16 Et majestas Domini ingressa est templum : quoniam ipsemet Deus incarnatus inter fideles conversari dignatus est ; ejus quoque majestas, id est gloriosa suæ potestatis cognitio, cordibus electorum innotuit. Et elevavit me spiritus, id est, ad considerandum mirabilia Dei me confortavit ac elevavit : nam qui se humiliat, exaltatur ; et introduxit me in atrium interius, id est, secretiora Ecclesiæ mihi ostendit. Quid autem intelligatur interius atrium Ecclesiæ, dictum est sæpe. Et ecce repleta erat gloria Domini domus. Jam enim magnificentia Christi, Ecclesia est repleta, sicut in Psalmo prænuntiabatur : Benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Propter quod in Isaia Seraphim clamant : Plena est omnis terra gloria ejus.
Insuper de Ecclesia loquitur Deus : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito per fidem et gratiam, in medio filiorum Israel in œternum, id est in cordibus credentium, qui Deum fideliter intuentur : quorum primi atque præcipui erant de populo Judæorum. Unde et Christus prædixit : Ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi. In Apocalypsi quoque habetur : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Itemque in Psalmo : Introibimus in tabernaculum ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.17 Hinc ad Corinthios scribit Apostolus : Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus : Quoniam inhabitabo in illis et inambulabo ; et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, ait Dominus omnipotens.18 Et non polluent ultra domus Israel nomen meum. Hoc aptissime sumitur de Judæis in Christum credentibus, qui efficaciter oraverunt : Pater noster, qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum.19 Sicut fecerunt ipsi et reges eorum, antequam converterentur. Quod etiam de cunctis fidelibus eorumque regibus christianis intelligi potest, qui christianam fidem operibus ornaverunt : qui etsi vicissim peccaverunt, Deum tamen statim per pœnitentiam honoraverunt.
Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos. Istud non solum ad litteram accipitur de regibus Judæorum, juxta expositionem in præcedenti articulo factam, sed de plurimis quoque Christianis, potissime religiosis ac monachis, inter quorum habitationem et templum mediat murus dumtaxat. Propter quod deberent Deum singulariter revereri, maxime propter præsentiam superdignissimi Sacramenti. Sed, heu ! jam quotidie contingit oppositum, quia frequenter injustius vivunt, qui ecclesiæ propinquiores consistunt. Eapropter ait Hieronymus : Quid prodest habitationis vicinia, et medius inter cellulam nostram altareque Domini paries, quum his quæ secrete facimus, et quæ turpe est dicere, nomen Domini contaminetur? Tales ergo, ceteris paribus, gravius peccant. Propter quod consumpsi eos in ira mea, id est, spiritualiter ad nihil redegi, omneque esse gratiæ ac virtutum (quod est esse deiforme, spirituale, ac meritorium) eis abstraxi. Hos insuper Dominus misericorditer exhortatur. Nunc ergo repellant procul, non loco, sed detestatione ac dissimilitudine, fornicationem suam, id est mentis aversionem : per quam anima quæ Dei sponsa esse deberet, cum diabolo fornicatur, quia cum eo per animi consensum miscetur. Sed et corporalem fornicationem quidam nefarii in talibus locis facere non verentur.
Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel, id est credentibus seu Christianis : qui sunt veri Israelitæ, juxta illud ad Galatas, Qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahæ.2021 Non enim proprie filii Abrahæ erant, quibus Christus dicebat : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.22 Qui vero sanctorum Patriarcharum fidem atque virtutes sectantur, eorum rite filii asseruntur. Templum istud, tibi in monte ostensum. Et confundantur ab iniquitatibus suis, cognita gratia Christi, et metiantur fabricam, id est, qualiter ex ipsis credentibus una construatur Ecclesia per caritatis coagulum ac fidei unitatem perpendant. Præterea, circa hunc locum ait Hieronymus : Quamvis Salomon peccavit, postea tamen egit pœnitentiam, scribens Proverbia, in quibus dicit :23 Novissime ego egi pœnitentiam, et respexi ut eligerem disciplinam. Figuram domus, id est spiritualem circumcisionem vel decorem Ecclesiæ seu credentium, et fabricæ ejus, id est ædificationis in virtutum profectibus, exitus ad opera vitæ activæ, et introitus ad exercitia vitæ contemplativæ, et omnem descriptionem ejus, id est informationem qualiter fideles tanquam lapides vivi conjungi debent corpori
Ecclesiæ; et universa præcepta ejus : de quibus ait Salvator, Docete gentes servare omnia quæ mandavi vobis :24 quæ præcepta in Evangelio conscribuntur; cunctumque ordinem ejus, in modo conversandi, vel in ecclesiasticis officiis, et omnes leges ejus, secundum quas ministrandum est Deo in sancta Ecclesia. Omnes fines ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est.25 De quibus finibus ait Psalmista : Qui posuit fines tuos pacem. Et per Isaiam Dominus loquitur :26 Ponam universos terminos tuos in lapides desiderabiles. Fines isti, intelligi possunt consummationes virtutum, vel particulares Ecclesiæ. Omnia ista ostendit Ezechiel cunctis fidelibus, describendo in isto volumine prophetali revelationem sibi de templo divinitus factam.
Consequenter hujus templi altare describitur. Porro altare Ecclesiæ in quo holocausta Domino offeruntur, est mens devota ac fervida, in qua Spiritus Sancti ignis suaviter ardet, et cuncta consumit, ita ut homo de se ac suis nihil sibi ipsi relinquat, sed Deo omnia immolet, ad ejus cultum, honorem et gloriam omnia ordinando. Hujus autem altaris mensuræ, sunt informationes ac ornamenta virtutum : quæ accipiuntur in cubito verissimo, id est in fide catholica, per quam omnium virtutum opera quodam modo mensurantur. Cubitus iste verissimus, habet cubitum, id est fidem habitualem, et palmum, id est gratiam qua fides tenetur, vel operationem qua viva monstratur. In sinu ejus, id est in fundo ac secreto mentis, erat cubitus, id est fidei virtus, quæ animam a terrenis erigere incipit, et cubitus in latitudine. Latitudo istius altaris, est caritas seu ejus extensio : qua latitudine mens dilatatur, et operibus quæ super caritatem fundantur, latior intra se comprobatur. Præterea definitio seu terminatio hujus altaris usque ad labium ejus spirituale, quo Deum alloquitur in circuitu affectionum ac meditationum sanctarum, est palmi unius : quia in ascensu suo ad
Deum mens angustatur ac deficit, quoniam incircumscriptibilem Deum nec tantum potest amare, neque tam clare cognoscere, sicut ipse ex sua natura amabilis cognoscibilisque consistit. Hæc quoque erat fossa altaris. Fossa ista, est propriæ parvitatis ac fragilitatis attentio, seu ipsa præamanda humilitas, quæ Deo atque hominibus amabilem facit, sicut econtra coram Deo et hominibus odibilis est superbia.27
Et de sinu terræ usque ad crepidinem novissimam, duo cubiti. Sinus terræ, qui basis est præfati altaris, esse videtur corruptibile corpus, quod aggravat animam, et nihilo minus anima indiget eo ad vivendum ac serviendum Deo in sæculo isto.28 Porro crepido inferior sive novissima, est sensitiva pars animæ, potissime appetitiva, in qua virtus et vitia locum habent. Duo autem cubiti intermedii, sunt sensus exteriores ac interiores, qui inter carnem appetitumque sensitivum sunt medii. Et a crepidine minori usque ad crepidinem majorem, quatuor cubiti. Crepido major, est pars animæ intellectiva, quæ multo plus excedit sensitivam partem, quam pars sensitiva carnem. Ideo quatuor cubiti intermedii conscribuntur. Et latitudo unius cubiti. Hoc ideo dicitur, quia sensitivum et intellectivum in una animæ essentia radicantur. Ipse autem ariel quatuor cubitorum fuit in ascendendo : quoniam mens intellectiva, mediantibus donis gratiæ (quibus fit Dei altare), altior valde est semetipsa quantum ad sola dona naturæ. — Si autem alicui expositio ista non placet, eo quod caro et portio sensitiva non pertineant ad mentem, in quantum est Dei altare : dicendum, quod ista intelligenda sunt de carne et sensibus appetituque sensitivo, secundum quod rationis judicio per virtutes subduntur. Unde etiam per sinum terræ intelligi potest temperantia, qua vitia carnis frenantur ; per crepidinem minorem, ceteræ quædam virtutes morales ; per crepidinem majorem, virtutes intellectuales; per ariel, virtutes theologicæ.
Et ab ariel usque sursum cornua quatuor : quæ intelligi possunt quatuor species contemplationis ; secundum quosdam, doctrina quatuor Evangelistarum, vel quatuor Prophetarum majorum ; vel quatuor dona vim intellectivam ornantia, scilicet sapientia, intellectus, scientia, atque consilium. Et ariel duodecim cubitorum, etc. Per duodecim cubitos longitudinis ac latitudinis ariel, intelligitur instructio duodecim Apostolorum, vel duodecim Prophetarum minorum.
Et crepido quatuordecim cubitorum, etc. Per quatuordecim cubitos longitudinis ac totidem latitudinis crepidinis, designantur articuli fidei : qui licet ponantur duodecim, quantum ad numerum Apostolorum, symbolum fidei componentium, nihilo minus quantum ad distinctionem formalem ac specialem difficultatis credendorum, solent quatuordecim assignari. Et corona in circuitu ejus dimidii cubiti. Corona ista altare circumdans atque perornans, est gratia singularis itemque præcipuæ devotionis, vel raptus seu ecstasis.
17
C Quæ est dimidii cubiti, quoniam quidquid perfectionis in præsenti vita sortimur, comparatione perfectionis Beatorum in patria, imperfectum ac modicum computatur. Et sinus ejus unius cubiti per circuitum. Sinus altaris, intelligi potest capacitas mentis qua dona capit cœlestia, vel quies ejus in Deo. Qui sinus ex corporis pondere multipliciter angustatur, ita ut merito unius cubiti asseratur. Et gradus ejus versi ad orientem : quia ascensiones mentis ad perfectionem per gradus virtutum, divinæ lucis adjutorio innituntur, atque ad Christum verum summumque orientem respiciunt.2930
Consequenter describitur consecratio hujus spiritualis altaris. In quacumque die fuerit fabricatum, id est virtutibus solidatum, ut offeratur super illud holocaustum, id est, ut homo in secreto mentis suæ se ipsum totaliter offerat Deo, et effundatur sanguis, id est, altare istud sanguine Christi per devotissimam meditationem et compassionem adspergatur; vel, Effun-
18 datur sanguis, per carnis macerationem atque quotidianam sui ipsius mortificationem. Tunc sacerdotes et Levitæ filii Sadoc, id est ministri Ecclesiæ, filii Christi justissimi (Sadoc enim interpretatur justus), offerent vitulum pro peccato, propriam carnem instar vituli petulantem, Deo hostiam vivam, sanctam atque placentem, in sacrificium secundum apostolicum documentum exhibendo. Denique hujus vituli sanguis ponitur super quatuor cornua altaris, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu, dum castigatio, maceratio, seu mortificatio præinducta, secundum mentis sapientiam, devotionem ceterasque præfatas virtutes disponitur, ut sit rationabile obsequium nostrum. Sic quoque altare mentis expiatur ac purificatur. Insuper vitulus iste jubetur comburi in separato loco, ut justitiam nostram in abscondito faciamus, et quum abstinemus, caput nostrum ungamus. Comburitur autem hic vitulus, dum corpus nostrum per ignem divini amoris, a crassitudine et carnalitate sua consumimus, et usum ejus illicitum abdicamus. Juxta quem modum ait Salvator: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te; itemque Apostolus, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. Fiet autem id extra sanctuarium: quia non solum agendum est spiritualiter in abdito mentis, sed et corporaliter intentione occulta, ad gloriam Dei.
Consequenter septem diebus quotidie offeretur hircus immaculatus pro peccato, videlicet ipsa portio sensitiva; et aries, scilicet ratio, quæ ductrix est operum animæ, sicut ovium ductor est aries. Hæc erunt per opera pœnitentialia seu gratiam innocentiæ, a mortalibus vitiis aliena, quum Domino immolantur. Denique super hæc sacrificia mittent sacerdotes sal, docendo se ipsos ac alios omnia fieri cum debita discretione. Et offerentur omnia hæc in holocaustum Domino: nam totum quod sumus, habemus et possumus, Creatori offerre justum censetur. Hæc autem offerenda sunt septem diebus pro expiatione altaris. Hi sunt septem dies, quibus ad spiritualem circumcisionem pertingimus. Vel septenario dierum, totum tempus pœnitentiæ designatur: mens autem per pœnitentiam digne purgata, de cetero apta est ut in ea Deo omnipotenti jugiter spirituales hostiæ immolentur.
Hæc de loco hoc obscurissimo, quantum Deo juvante valui, breviter tetigi: non sic, quin alii melius aliquid poterunt Deo inspirante interpretari.
Footnotes
-
Luc. III, 6. ↩
-
Is. XL, 5. ↩
-
XIII, 1. ↩
-
Prov. X, 1. ↩
-
Art. III. ↩
-
Zach. VI, 1. ↩
-
Luc. I, 7. ↩
-
XIV, 2. ↩
-
Apoc. I, 1. ↩
-
Rom. XV, ↩
-
Ezech. X, 18; XI, 23. ↩
-
Ezech. XV 15. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
Apoc. xxi, 3. ↩
-
Lev. xxvi, 12. ↩
-
Is. vi, 3. ↩
-
Ps. cxxxi, 7. ↩
-
II Cor. vi, 16, 18. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
Galat. III, 7. ↩
-
Joann. I, 47. ↩
-
Joann. VIII, 39. ↩
-
Prov. XXIV, 32. ↩
-
Matth. XXVIII, 20. ↩
-
Ps. CXLVII 14. ↩
-
Is. LIV, 12 ↩
-
c. x, 7. ↩
-
p. ix, 15. ↩
-
Prov. ix, 15. ↩
-
Eccli. x, 7. ↩
Chapter 53 of 59