Skip to the text

Articulus 53

DECLARATIO CAPITULI QUADRAGESIMI QUARTI: ET CONVERTIT ME AD VIAM PORTÆ SANCTUARII.

ET convertit me ad viam portæ sanctuarii exterioris, quæ respiciebat ad orientem, id est, ad orientalem portam exterioris sanctuarii angelus me deduxit; et erat clausa. Et dixit Dominus, id est angelus in persona Domini, ad me. Interdum autem et ipsi Prophetæ angelum eis apparentem, Dominum vocaverunt, ut patet in

Daniele et Zacharia.1 Porta hæc clausa erit, et non aperietur, et vir non transiet per eam. Hoc totum (sicut in sequentibus verbis pandetur) intelligendum est, quod porta hæc non cuicumque seu communitati reseraretur, sed principi Israeliticæ plebis dumtaxat. Cujus ratio subditur: quoniam Dominus Deus Israel, id est effigies Deum repræsentans, ingressus est per eam : secundum quod in principio præcedentis articuli dictum est, atque expositum super illud : Eduxit me ad portam quæ respiciebat ad viam orientalem;2 et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem. Hinc portæ huic reverentia specialis debetur, ita quod soli principi aperitur. Propter quod subditur : Eritque clausa principi, id est, aliis clausa manebit pro principis reverentia, imo pro Dei honore, ita quod principi patula erit. Quum enim princeps sit Dei vicarius in regimine temporali, juxta illud Apostoli ad Romanos, Dei minister est;3 ideo ei prærogativa impenditur, quod tamen cedit ad Dei honorem, a quo est omnis potestas.4 Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino, id est cibum de sacrificio seu hostia quam obtulit Domino. Siquidem pars hostiæ cedebat vicissim in offerentium usum, videlicet de oblatione pacificorum. Sic quidam exponunt. Sed expositio ista non est principalis aut proprie litteralis, si juxta ritum veteris Testamenti intelligatur, nisi quis totum quod de templo et civitate divisioneque terræ in his novem capitulis scriptum est, exponat pro tempore Judæorum post reditum de Babylone, juxta sensum superius introductum. Per viam vestibuli portæ hujus orientalis ingredietur templum per portam hanc, et per viam ejus egredietur : ita quod erit ei eadem via intrandi et exeundi.

Præterea, juxta intellectum præcipuum, quo omnia quæ de templo scribuntur ad Christi Ecclesiam referuntur, S. Hieronymus per portam hanc orientalem communitati clausam, intelligit sacræ Scripturæ scientiam, de qua loquitur Christus in Evangelio : Væ vobis, Scribæ et Pharisæi, qui tulistis clavem scientiæ :56 ipsi non intratis, et introeuntes prohibetis. De quo etiam loquitur Isaias : Erunt vobis verba libri hujus, sicut verba libri signati.7 Joannes quoque in Apocalypsi flevisse se recitat, eo quod nullus inveniretur qui posset aperire librum, et solvere septem signacula ejus.8 Et postea dictum est ei : Ecce vicit leo de tribu Juda aperire librum.9 Nam ante Salvatoris adventum, clausa erant mysteria Scripturarum. Itaque per hanc portam solus Christus propria potestate ac sapientia introivit; ceteri autem, in quantum ab ipso illustrabantur.

Christus insuper, qui est rex et pontifex noster, princeps ac dux (de quo supra dixit per Ezechielem Pater æternus, omnipotens Dominus : Servus meus David princeps eorum), sedit in porta ista, et panem manducavit in ea :10 quia in plenitudine scientiæ requievit, et panem illum in ea comedit, de quo testatus est :11 Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Comedit etiam panem perfectæ et consummatæ scientiæ, secundum quod dicit :12 Nemo novit Patrem, nisi Filius. Et iterum : Nolite, inquit, vocari rabbi : unus est enim magister vester, Christus.13 In hac porta sedit Christus tempore Cœnæ novissimæ, quando altissimum illum incomparabilemque sermonem ad Apostolos fecit, et panem sacramentalem cum eis accepit. Denique per viam vestibuli portæ hujus ingressus est. Vestibulum namque portæ scientiæ, est conversatio virtuosa et humilis, quæ ad salutarem scientiam introducit. Christus autem cœpit facere et docere.14 Per idem quoque vestibulum exiit, factus obediens Patri usque ad mortem.15

Alii per portam istam orientalem pulchre et convenienter intelligunt Virginem Christiferam sanctam Mariam, ante partum, in partu, et post partum intactam, quoniam Deus Israel ingressus est per eam. De quo loquitur Zacharias : Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ.16 Ingressus est quippe Unigenitus Dei uterum ejus, ex purissimis ejus sanguinibus corpus assumendo humanum. Et rursus per eam ingressus est mundum et Ecclesiam, hominibus visibiliter apparendo, et cum eis veraciter conversando, juxta illud Baruch : Qui fecit stellas, hic Deus noster est;17 et post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Fuit ergo hæc porta principi clausa, quoniam soli patuit Christo: qui sedit in ea, quoniam in ejus castissimo utero novem mensibus requievit; et illic panem coram Deo Patre comedit, desponsans sibi Ecclesiam, atque humanam operans ibi salutem. Siquidem Christus a primo suæ incarnationis momento, pro nobis orare, mereri, ac satisfacere cœpit. Per viam etiam vestibuli portæ istius intravit, quia per innocentiam, columbinam simplicitatem ac humilitatem Virginis benedictæ, in eam descendit, quum diceret: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.18 Unde et ipsa fatetur:19 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ.

Et adduxit me per viam portæ aquilonis in conspectu domus, id est coram facie templi. Et vidi, imaginaria visione, et ecce implevit gloria Domini domum, id est templum Domini: eo modo quo in præcedentis articuli exordio scriptum est. Et cecidi in faciem meam: propter causas ibidem expressas. Acies quippe invalida mentis humanæ, dum in excellentem claritatem extenditur, reverberatur, et objecti vigore victa, quasi collabitur. Et dixit ad me Dominus: Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis interioribus, et auribus tuis mentalibus audi20 omnia quæ ego loquor ad te, de universis cærimoniis domus Domini, scilicet templi, et de cunctis legibus21 ejus, id est præceptis, qualiter ministri templi in eo habere se debent. Et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii, id est, vias seu ingressus templi et exitus ejus sagaciter considerabis, memoriterque tenebis. Omnia ista capitulo quadragesimo et capitulo immediate præcedente, habita sunt atque exposita.

Et dices ad exasperantem me domum Israel, id est Judæos me graviter offendentes, et ad diram ultionem provocantes: Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel, id est, de præteritis vitiis pœnitentiam agite et cessate, nec veteribus peccatis nova adjiciatis: juxta illud Ecclesiastici: Non adjicias peccatum super peccatum;22 et ne dicas, Miseratio Dei magna est. Scriptum est namque in Isaia: Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.23 Eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, id est gentiles, ut sint in sanctuario, id est templo meo, et polluant, id est, inhonorent ac violent, domum meam, intrando templum contra legis præceptum. Istud enim quidam regum ac sacerdotum regni Juda fecerunt, idololatriam in templo exercentes, præsentibus illic gentilibus. Contra hos ergo uno modo exponitur increpatio ista: quæ etiam referri potest ad impios Christianos prælatos ac principes, qui a societate fidelium excommunicatos et abscindendos non separant, quum dicat Apostolus: Modicum fermentum totam massam corrumpit.2425 Hi nempe incircumcisi sunt corpore, quoniam omnibus corporis membris vitiose utuntur. In Scripturis enim circumcisio et incircumcisio corporis, non tantum ad unum genitaleque membrum refertur, sed ad singula membra, quum et Moyses dixerit Deo: Incircumcisus labiis ego sum.26 Et Jeremias: Incircumcisæ, inquit, aures eorum. Unde membrorum circumcisio, est resecatio vitiorum quæ fiunt per membra.

Insuper, non obstante quod tanti facinoris rei sitis, offertis panes meos, scilicet panes propositionis, adipem et sanguinem, præsumptuose atque indigne;27 et dissolvitis pactum meum, id est fœdus quod inii et percussi cum patribus vestris ne facerent hoc, in omnibus sceleribus vestris. Hoc quoque sacerdotes Christi faciunt, qui mysticas oblationes immolant Deo, corpus et sanguinem Salvatoris, ac adipem de quo cantatur, Adipe frumenti satiat te;28 et nihilo minus vitiis subjacent: propter quod corporis et sanguinis Domini rei redduntur.29 Si autem corpus Christi pluraliter panes vocetur, hoc erit propter sacramentalium multitudinem specierum. Et non servastis præcepta sanctuarii mei, id est præcepta quæ in obsequio templi servanda præcepi;30 et posuistis custodes observationum mearum, id est observatores jussionum, in sanctuario meo vobismetipsis, id est ad proprium commodum et carnale emolumentum vestrum, non ad meum honorem. Hoc agunt pastores carnales, mercenarii ac torpentes, qui pascunt se ipsos.

Hæc dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne, id est gentilis, spiritualibus ac corporalibus peccatis repletus, non ingredietur sanctuarium meum, videlicet omnis filius a Deo alienus per incredulitatem, qui est in medio filiorum Israel, id est inter fideles corporaliter vivens. Talis namque Christo non incorporatur, neque fidelibus per caritatis juncturam consociatur. Sed et Levitæ, id est sacerdotes ex semine Levi (per quem Christus præfigurabatur, sicut per Sadoc, ut patuit), qui longe, non loco, sed dissimilitudine, recesserunt a me per inobedientiam et mentis aversionem, in errore filiorum Israel, illorum ignorantiam et peccata sectantes, quos corrigere et docere debuerant, et erraverunt a me post idola sua, id est idolorum culturam sequentes, et portaverunt iniquitatem suam, id est, pœnam vitiorum suorum perpessi sunt; erunt in sanctuario meo, scilicet infra exteriorem ædificii templi murum, æditui, id est custodes, et janitores portarum domus, id est templi, et ministri domus: id est, dignitate pristina privabuntur, ita quod solum in vilioribus officiis atque inferioribus locis deservient. Ipsi mactabunt holocausta et victimas populi; et ipsi stabunt in conspectu eorum, videlicet populi, vel sacerdotum, secundum quosdam, ut ministrent eis: ita quod sacerdotum more non offerent, sed offerenda ad immolationem parabunt, ac sacerdotibus majora facientibus tradent: ideo dicitur, Ut ministrent eis. Porro, secundum Hieronymum, littera talis est: Ipsi mactabant holocausta, etc.; eritque sensus, quod sacerdotes isti errantes atque idololatræ, occidebant holocausta et victimas quæ populus obtulit idolis, et stabant in conspectu populorum, ut pro eis idolis ministrarent. Horum pœna subjungitur.

Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, id est, ad iniquitatem idololatriæ, qua Deus offenditur, alios suo traxerunt exemplo; idcirco levavi manum meam super eos, id est, potestate justitiæ meæ eos percussi, dicit Dominus Deus, et portaverunt iniquitatem suam, debitas pœnas luendo. Et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi, sed erunt degradati, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum, id est, interiora templi non introibunt, videlicet gazophylacia sacerdotum, quæ sunt a dextris ac sinistris templi; sed portabunt confusionem suam, ita quod introeuntes templum et exeuntes, imo et universi videbunt eos propter scelera sua foris ad januas stare, et viliora peragere. Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et universis quæ fiunt in ea, puta in templo, ita quod animalia excoriabunt, intestina lavabunt, et domum purgabunt, quæ sunt opera infimi gradus.

Sacerdotes autem Levitæ, videlicet de tribu Levi, filii Sadoc, qui custodierunt cærimonias sanctuarii mei, id est templi, quum errassent filii Israel a me, ipsi accedent ad me ut mihi ministrent, et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus. Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam. Per sanctuarium intelligitur templum; per mensam, mensa panum propositionis vel altare. Ut ministrent mihi, et custodiant cærimonias meas. Præterea, sicut frequenter prætactum est, per ritum et cultum veteris Testamenti, mystice ac figuraliter describitur ordo et status Ecclesiæ. Quemadmodum ergo per sacerdotes Levitas, superstitiosos idololatras, et degradationem eorum, designatur degradatio atque suspensio, imo et in infimum gradum redactio, ac multiformis suspensio sacerdotum et clericorum ac ministrorum Ecclesiæ secundum canonicas sanctiones; ita per sacerdotes filios Sadoc fideles ac perseverantes, et confirmationem eorum in suo officio, figuraliter denotatur approbatio devotorum sacerdotum, clericorum ac ministrorum Ecclesiæ et roboratio eorum in suis officiis, præsertim quoad hoc, quod eorum ministerium Deo acceptum meritoriumque consistit. Nempe si superficiem textus sequamur, quomodo sacerdotibus legalibus, qui erant tempore Ezechielis, promittitur quod starent in sanctuario coram Deo immolarentque ei, quum certum sit eorum diebus templum Jerosolymitanum non fuisse reædificatum? Nec ista neque sequentia in ipsis impleta fuerunt, sed spiritualiter in Christi Ecclesia impleta noscuntur, imo quotidie adimplentur.

Quumque ingredientur portas atrii interioris, ut in templo ministrent, vestibus lineis induentur extrinsecus, secundum quosdam. Secundum aliquos autem intelligitur etiam de interioribus vestimentis, quia subjungitur: nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris, in quo fuit altare holocaustorum, et intrinsecus, id est in templo et Sanctis sanctorum. Unde, secundum Hieronymum, in ipsis portis atrii interioris jubentur lineis indui, nec utantur laneis vestimentis, tam in portis atrii interioris, quam in Sanctis sanctorum. Vittæ lineæ erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum. Hæc tria, scilicet tunicæ lineæ, vittæ lineæ, et feminalia linea, jussa sunt fieri filiis Aaron in Exodo; et de feminalibus subditur ibi, quod protendentur a renibus usque ad femora, ut operiant carnem turpitudinis suæ.31 — Juxta intelligentiam spiritualem, quod sacerdotes jubentur in portis atrii interioris lineis indui, id designat quod sacerdotes Christi templum ingressuri ad celebrandum, vel contemplandum, seu alios sui officii actus exsequendum, mente sint dealbandi, et a vitiorum nigredine, carnalitatisque grossitie (quæ per lanea vestimenta signatur) exuendi, et induendi his vestibus de quibus scribit Apostolus ad Colossenses: Induite sicut electi Dei viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam;3233 et item: Exspoliate vos veterem hominem cum actibus suis;34 et induite novum, qui renovatur in agnitionem Dei. De talibus vestimentis scriptum est in Isaia: Gaudens gaudebo in Domino, quia induit me vestimento salutis, et indumento justitiæ circumdedit me.35 In Apocalypsi quoque loquitur Christus:36 Qui vicerit, vestietur vestimentis albis. Insuper per vittas lineas habendas in capite, significatur candor sapientiæ in intellectu, vel gratiarum corona, secundum Hieronymum. Unde in libro Sapientiæ habetur:37 Justi accipient diadema speciei de manu Domini. Per feminalia linea figuratur continentiæ virtus, sacerdotibus potissime opportuna: ad quos puritas maxime pertinet; turpitudo autem carnalis incongruentissima eis est. Propter quod ait Salvator, Sint lumbi vestri præcincti;383940 et Apostolus, State (inquit) succincti lumbos vestros in veritate; Isaias quoque, Mundamini, qui fertis vasa Domini.41

Et non accingentur in sudore, id est stricte seu arcte, more vinctorum: unde Septuaginta transtulerunt, Non accingentur violenter: ne scilicet in exsecutione sui officii impediantur. Per quod spiritualiter insinuatur, quod sacerdotes continentiæ puritatem non invite, sed sponte cum animo promptissimo debeant semper amplecti. Quumque egredientur sacerdotes atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii, et vestient se vestimentis aliis. Totum hoc supra scriptum atque expositum recolo, et in sacerdotibus Ecclesiæ impleri videmus.42 Et non sanctificabunt populum in vestimentis suis sacerdotalibus, sed communibus et quotidianis populum in exteriori atrio alloquentur: ad innuendum quod alia et inferiori doctrina informandum est vulgus, quam spirituales. Grave namque est multitudini, grande onus suscipere: nam quum votum fecerit, subrepit pœnitentia, secundum Hieronymum.

Caput autem non radent, neque comam nutrient, id est, capillos capitis nec omnino deponent, nec more feminarum in longum crescere sinent; sed tondentes attondent capita sua, scilicet medium inter omnimodam abrasionem et immoderatam prolongationem observantes, quatenus habitus honestus sacerdotum prima facie demonstretur. Unde Septuaginta transtulerunt: Capita sua non radent, et comas non ad pressum tondebunt. Operientes operient capita sua: quatenus scilicet nec calvities fiat novacula, nec ita ad pressum caput tondeatur, ut rasis similes videantur; sed in tantum dimittant dimittendos capillos, ut cutis capitis operiatur. Per quod, secundum Hieronymum, edocetur quod Dominus vult sacerdotes suos, capillos sanctificationis habere perpetuos, quibus abscisis Samson robur amisit, excæcatusque fuit.43

Secundum quosdam, per hæc designatur tonsura clericatus. Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius, ne mens obruatur, et sensus crassior fiat, sed discretio maxima teneatur. Hinc in Levitico Deus legitur locutus ad Aaron:44 Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini; ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum. Quod si sobrietas ad sacerdotes legales eatenus pertinebat, nonne gravissima damnatio imminet sacerdotibus evangelicæ legis qui vino et ceteris potibus vacant, quum tanto moderantius ac spiritualius conversari deberent sacerdotibus veteris legis, quanto sacerdotium Christi præstantius spiritualiusque sacerdotio est legali?

Et viduam et repudiatam, id est a marito suo repulsam, non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israel. Hoc et Moyses jussit. Sed et viduam quæ fuerit viduata a sacerdote, accipient.45 Istud nonnulli sacerdotes Ecclesiæ ad litteram quodammodo servaverunt, imo adhuc quidam eorum observare dicuntur. In primitiva enim Ecclesia, et postea diu, licuit sacerdotibus nubere. Unde ad Timotheum scribit Apostolus: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum.46 Sicque per virgines seminis domus Israel, intelliguntur virgines christianæ. Verumtamen postmodum ex instinctu Spiritus Sancti statutum est, ut sacerdotes Christi in omnimoda permaneant castitate. Idcirco hic locus spiritualiter a B. Hieronymo explicatur: per viduam intelligendo Synagogam; per repudiatam vero, hæreticorum frequentiam (his sacerdotes Christi conjungi non debent); per virginem autem, Ecclesiam, vel sapientiam, de qua in Proverbiis Salomon loquitur: Dic sapientiæ, Soror mea es;47 et prudentiam voca amicam. Ipsa namque est sponsa de qua castus ait amator: Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere, et amator factus sum formæ illius.48 Per viduatam vero a sacerdote, intelligit scientiam, quam alius Dei cultor invenit atque reliquit.

Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, id est differentiam virtutum ac vitiorum; et inter mundum et immundum, id est inter opera veraciter virtuosa et impia, ostendent eis distantiam. Hinc in Levitico Dominus jubet, ut doceant filios Israel omnia legitima sua.49 Per quæ insinuatur, quod in ministris Ecclesiæ esse debet sufficiens Scripturæ cognitio ad erudiendum populum, imo etiam ad determinandum quid in dubiis sit tenendum. Et ista cognitio esse debet major in his qui in altiori constituuntur Ecclesiæ gradu. Hinc sacerdotes scientiam Scripturarum non exquirentes, audiant ac formident quod per Osee Dominus protestatur: Quia tu scientiam repulisti, repellam te ego, ne sacerdotio fungaris mihi.50

Et quum fuerit controversia, id est causa discutienda, dubium sive discordia inter quoscumque, stabunt in judiciis meis, id est, judicia vera et justa mihi placentia proferent, et judicabunt, id est, judicando determinabunt, observabunt, exponent leges meas, id est jura divina; et præcepta mea in omnibus solennitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt, id est, sancte expendenda docebunt, atque id ipsum implebunt. Per quæ insinuatur, quod sacerdotes Ecclesiæ scire debent qualiter Christus nobis pascha est immolatus, et quomodo festa legalia spiritualiter observare habemus. His consonat illud Malachiæ: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent de ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Moyses quoque in Deuteronomio præcepit, quod ad sacerdotes in civitatem ad Dei cultum sacrificiaque electam venire debeant de aliis urbibus et villis, ut per sacerdotes dubia determinentur, et eorum sententiæ firmiter observentur.

Malach. II, 7.

Deut. XVII, 8-13.

25

Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, contra legem agendo, sicque inhabiles fiant ad ministrandum in templo, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem et sororem quæ virum non habuerit. In quibus verbis approbatur, secundum Hieronymum, naturæ affectus, quatenus ordine caritatis (juxta illud, Ordinavit in me caritatem) post Deum diligatur pater et mater, filius et filia, frater et soror. In quibus contaminabuntur, id est, sacerdotes visitando harum personarum morticina, incurrent maculam quamdam, ab ingressu templi impedientem. Per quod designatur, quod sacerdotes Christi eos per consensum tangere non debent neque accedere, qui peccatis sunt mortui. De quibus ait Salvator: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Et postquam fuerit emundatus, per aquam expiationis secundum Moysis legem, septem dies numerabuntur ei, antequam liceat ei sanctuarium introire. Et in die introitus sui in sanctuarium, evolutis scilicet præscriptis diebus, ad atrium interius, ut ministret mihi, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus, oblationem secundum legem: quæ

Cant. II, 4.

Matth. VIII, 22.

26

Num. XIX, 16-19.

27 oblatio in Levitico explicatur. Per quæ significatur, quod quum sacerdos Christi fuerit per contritionem a culpa purgatus, nihilo minus satisfactoria pœnitentiæ opera facere debet, perfecto pœnitudinis numero, qui septenario denotatur.

Lev. VI, 20.

Non erit autem eis hereditas, ego hereditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israel, ego enim possessio eorum. Ex libris Moysis innotescit, quod in divisione terræ promissionis, non dabatur sacerdotibus et Levitis pars terræ in hereditariam possessionem, sicut ceteris tribubus, sed dabantur eis loca ad habitandum, et ad jumenta alenda, prout in libro Josue diffuse conscribitur. Nam Deus frequenter per Moysen dixit: Ego hereditas possessioque eorum, id est, de his quæ mihi offeruntur, ipsi jugiter sustentabuntur. Ideo subditur: Victimam, id est hostiam pacificam, et pro peccato, id est hostiam pro culpa commissionis oblatam, et pro delicto, id est hostiam pro omissionis culpa immolatam, ipsi comedent. Hostiæ namque pro peccato ac delicto, erant totaliter sacerdotum. Sed pacifica hostia cessit pro media parte in usum sacerdotum, et pro media in offerentium usum. Et omne votum in Israel ipsorum erit, id est, quæ filii Israel Deo promittunt offerre, cedent in usum sacerdotum. Et primitiva omnium pecorum primogenitorum, id est, quæ in animalibus prima nascuntur, et omnia libamenta ex omnibus quæ offeruntur, id est oblationes de rebus liquidis, scilicet vino, oleo atque similibus, sacerdotum erunt. Et primitiva ciborum vestrorum, id est primitias frugum ac terræ nascentium, de quibus præparantur cibaria, dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui suæ, id est, sibi ac suæ familiæ de necessariis vitæ digne provideat. Per quæ significatur, quod sacerdotes Ecclesiæ de oblationibus Christifidelium viverent, et quæ Deo promittuntur, in suum usum converterent: quibus videmus hostias decimasque offerri, ita quod satis abundant.

28

Num. XVIII 20; XXVI, 62 Deut. X, 9 XVIII, 1, 2.

Josue XXI.

Num. XVI 20; Deut. XVIII, 2.

29

30

Et omne morticinum, id est suffocatum,

31 vel proprio languore exstinctum, et captum a bestia, id est a bestiis strangulatum sive occisum, de avibus et de pecoribus, quæ versantur in terra, non comedent sacerdotes. Ista, secundum Hieronymum, omni Christiano conveniunt, ut scilicet genus regium et genus sacerdotale talibus non utatur quorum non est sanguis effusus.51 Unde in Actibus Apostolorum leguntur scripsisse Apostoli conversis ex paganismo, ut abstineant a suffocato, et fornicatione, et immolatis simulacrorum, et sanguine.52 Spiritualiter, suffocatum est, cujus sanguis in se ipso emortuus est, id est, cujus vita ex inordinato timore vel mærore tabescit, ita ut vitam gratiæ perdat ex immoderantia passionum; captum vero a bestia, hi qui a dæmonibus spiritualiter devorantur. Talibus ergo sacerdotes per consensum culpæ miscendi non sunt. Per quod etiam significatur, quod ministri Ecclesiæ de rapina ac bonis illicitis nequaquam vivere debent.

Circa hunc locum dicit Hieronymus: Non tantum gaudendum est de oblatione munerum, quantum timendum est de condemnatione honoris, si eo utamur indigne. Grandis dignitas sacerdotum, sed gravior ruina, si peccant. Lætamur ad ascensum, sed timeamus ad lapsum. Non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti mœroris de sublimioribus corruisse. Neque enim solum pro nostris delictis reddemus rationem, sed pro omnium quorum abutimur donis, et nequaquam sumus de eorum salute solliciti.

Footnotes

  1. Zach. 1, 19-20; IV, 4; VI 4, etc. ↩

  2. Ezech. I, 1, 2. ↩

  3. n. XIII, 4. ↩

  4. Ibid. 1. ↩

  5. Matth. II, 13. ↩

  6. Luc. XI, 1. ↩

  7. XXIX, 11. ↩

  8. Apoc. v, 2. ↩

  9. Apoc. v, 5. ↩

  10. Ezech. XXXIV, 24. ↩

  11. Joann. IV, 34. ↩

  12. Matth. XI, 27. ↩

  13. Matth. XXIII, 8, 10. ↩

  14. Act. I, 1. ↩

  15. Philipp. II, 8. ↩

  16. Luc. I, 68. ↩

  17. Baruch III, 35, 36, 38. ↩

  18. Luc. 1, 38. ↩

  19. Ibid. 48. ↩

  20. Ezech. XL, 4; XLIII, 11. ↩

  21. Ezech. XLIV, 4, 5. ↩

  22. Eccli. v, 5, 6. ↩

  23. Is. v, 18. ↩

  24. Galat. v, 9. ↩

  25. 1 Cor. v, 6; ↩

  26. Exod. vi, 12, 30. ↩

  27. Jer. vi, 10. ↩

  28. Ps. cxlvii, 14. ↩

  29. 1 Cor. xi, 27. ↩

  30. Luc. i, 38. ↩

  31. Exod. xxviii, 40, 42. ↩

  32. Ibid. 9, 10; ↩

  33. Coloss. III, 12. ↩

  34. Ephes. IV, 24. ↩

  35. Is. LXI, 10. ↩

  36. Apoc. III, 5. ↩

  37. Sap. V, 17. ↩

  38. Ephes. VI, 14. ↩

  39. Luc. XX, 35. ↩

  40. Luc. XII, 35. ↩

  41. Is. LII, 11. ↩

  42. Ezech. XLII, 14. ↩

  43. lic. XVI, 21. ↩

  44. ev. x, 9. ↩

  45. id. XXI, ↩

  46. 1 Tim. III, 2. ↩

  47. Prov. VII, 4. ↩

  48. Sap. VIII, 2. ↩

  49. Lev. x, 11. ↩

  50. Osee IV, 6. ↩

  51. et r. II, 9. ↩

  52. et. XV, 29. ↩

Chapter 54 of 59