Articulus 54
ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI QUINTI : QUUMQUE CŒPERITIS TERRAM DIVIDERE.
TEMPLO et multis ad ipsum pertinentibus jam descriptis, proceditur ad descriptionem divisionis terræ. Quumque cœperitis, o filii Israel, terram promissionis dividere sortito, id est modo præfixo qui infra describitur, scilicet juste et commensurabiliter; separate primitias Domino, id est, certam partem terræ offerte Deo, hoc est sacerdotibus pro mansione eorum ac pecorum pascuis. Quum enim Deus sit hereditas eorum atque possessio, hoc quod eis deputatur, Deo specialiter immolatur. Has autem primitias vocat sanctificatum de terra, id est portionem terræ sanctificatam, quia ad Dei honorem singulariter ordinatam: cujus mensura subjungitur, longitudinem viginti quinque millia, scilicet calamorum, secundum Hieronymum et omnes expositores, et latitudinem decem millia. Sanctificatum erit in omni termino ejus, id est, tota hæc pars sacerdotum, sancta per gyrum suum vocabitur. Et erit ex hoc, id est ex præfata sacerdotum portione, sanctificatum, id est pars quædam sanctificata ex tota illa portione accepta: cujus mensura adjicitur, quingentos, scilicet calamos, per quingentos calamos, quadrifariam per circuitum. Istud est spatium pro templi ædificio construendo, continens ex omni parte seu latere quingentos calamos, hoc est in toto duo millia calamorum. Fuit enim quadrum æquilaterum: ideo dicit, Quingentos per quingentos quadrifariam, id est versus quatuor partes terræ. Ista pars terræ pro templo accepta, fuit intra spatium terræ sacerdotibus delegatæ. Et quinquaginta cubitis in suburbana ejus, id est, spatium quinquaginta cubitorum erit extra extremum templi muri, per gyrum, id est ex omni latere muri istius exterioris (et spatium hoc, dicitur suburbium vel suburbana templi) ne ei aliena ædificia nimis e vicino jungerentur. Unde propter pulchri-orem apparentiam et reverentiam templi, tantum spatium vacuum permanebit.
Deinde quod sic obscure præmisit, clarius repetit. Et a mensura ista, id est secundum formam hujus mensurationis, mensurabitis longitudinem viginti quinque millium, scilicet calamorum, et latitudinem decem millium calamorum; et in ipso, id est in medio spatio hujus, erit templum, Sanctumque sanctorum, quod fuit interior pars templi. Denique, quod ista sit vera expositio, patet per verba sequentia. Sanctificatum de terra, id est portio ista sanctificata, de tota terra pro sacerdotibus separata, erit sacerdotibus ministris sanctuarii, id est templi, utpote in usum eorum, qui accedunt ad ministerium Domini in templo. Et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis : id est, spatium terræ prædeterminatum, erit sacerdotibus ad habitandum, et pro templo sanctitatis ædificando.
Insuper determinatur portio Levitarum: quæ tanta est ut sacerdotum. Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt, supple, Levitis, de quibus et subditur : Levitæ autem qui ministrant domui, id est sacerdotibus in templo, ipsi possidebunt viginti gazophylacia, id est, tot habitacula in sua construent portione. Vel intelligitur de gazophylaciis templi, quorum quædam deputabantur Levitis, ut dictum est sæpe. — Et possessionem civitatis, id est terram seu locum et spatium pro civitate ædificanda, dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia secundum separationem sanctuarii, id est juxta modum quo pro templo construendo dabitis viginti quinque millia longitudinis : et hoc fiet omni domui Israel, id est ad utilitatem totius Israelitici populi.
Præterea describitur portio principi danda. Principi quoque dabitis partem terræ hinc et inde, id est ex utraque parte sanctuarii, secundum Hieronymum; vel, ad orientalem occidentalemque plagam trium partium prædictarum, videlicet sacerdotum, et Levitarum, ac civitatis; in separationem sanctuarii, id est respicientem ad locum sanctuarii separatum : unde alia translatio continet, Contra faciem separationis sanctuarii; et in possessionem civitatis, ut in urbe versetur, contra faciem possessionis urbis, id est ex opposito civitatis superius tactæ, a latere maris, id est ab occidentali ejus parte, usque ad mare, id est usque ad alterum ejus latus ; vel, Usque ad mare, quod est terminus terræ dividendæ; et a latere orientis usque ad orientem, id est a latere orientali trium partium prænominatarum, usque ad finem orientalem totius terræ promissionis. Longitudinem autem portionis principis dabitis juxta unamquamque partium, quam scilicet singulæ tribus accipient, a termino occidentali totius terræ, vel maris, secundum quosdam, usque ad terminum orientalem ejusdem terræ totius. De terra erit ei possessio in Israel, id est, de terra promissionis dabitur ei pars hereditaria inter filios Israel. Et non depopulabuntur ultra populum meum principes, bona ejus diripiendo, et eum per potentiam opprimendo ; sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum, id est, terram promissionis divident filiis Israel juste, secundum duodecim tribuum divisionem, unicuique suam partem præstantes.
Hæc dicit Dominus : Sufficiat vobis, principes Israel, id est, vestra portione estote contenti, quum sit adeo magna ; iniquitatem et rapinas intermittite, id est, a peccatis in Deum et proximum, præsertim a violentia in pauperes, cessate, ut sitis principes, non tyranni, et judicium et justitiam facite, juste in omnibus judicando, et unicuique quod suum est tribuendo. Separate confinia vestra a populo meo, id est, terminos possessionis vestræ non transcendatis, aliorum bona vestris jungendo.
Deinde jubetur justitia esse servanda in mensuris. Statera justa, scilicet in his quæ
3
4
5
6
7
8
9
10 appenduntur ac ponderantur, et ephi justum. Ephi est mensura frugum et rerum siccarum. Et batus justus erit vobis. Batus est eadem mensura quæ ephi, sed in rebus liquidis, ut vino et oleo. Ideo subditur : Ephi et batus æqualia et unius mensuræ erunt, id est, quantum capit ephi in siccis, tantum capit batus in liquidis. Quod consequenter exponitur : ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi, id est, tam batus quam ephi, continet decimam partem cori. Corus autem est mensura tam aridorum quam liquidorum, et continet triginta modios : ideo batus continet tres modios in siccis, et decima pars cori in liquidis dicitur ephi. Juxta mensuram cori erit æqua libratio eorum, videlicet bati et ephi, ut habeant decimam partem cori. Deinde agitur de moneta, per quam commutantur venalia. Siclus, id est moneta sic dicta, viginti obolos habebit. Porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli, pariter computati et sumpti, qui sexaginta siclos efficiunt, mnam faciunt, id est genus monetæ taliter nominatæ, quæ melior est quam siclus. Mensuræ et monetæ hæ, describuntur hic secundum modum populi Israel : unde et nobis satis incertæ sunt, quum secundum diversitatem terrarum ista mutentur.
Et hæ sunt primitiæ quas tolletis, id est, a parte vobis remanente auferetis, ad dandum eas sacerdoti. Sextam partem ephi de coro frumenti, id est, de coro frumenti dabitis sexagesimam partem. Ephi enim est decima pars cori, et habet tres modios : ideo sexta pars ephi est medietas modii. Corus vero triginta modios habet. Et sextam partem ephi de coro hordei : quæ sexta pars, simili ratione est sexagesima pars cori hordei. Mensura quoque hordei, batus olei, decima pars cori est :1 id est, batus quo oleum mensuratur, et hordei mensura quæ jam vocata est ephi, utrumque istorum est decima pars cori, sicut jam patuit. Ideo subditur : Et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum. Quum enim batus capiat tres modios, palam quod decem bati faciunt triginta modios, quibus impletur corus. Similiter offerendum est de liquidis, sicut subjungitur : Et sextam partem ephi, etc., scilicet de vino, oleo et similibus, ita quod sexagesima pars cori de istis donabitur. Et arietem unum de grege ducentorum, id est, de ducentis arietibus offerent unum, de his quæ nutriunt Israel, id est, quæ filii Israel alunt. Vel per hoc quod ait, De his quæ nutriunt Israel, insinuatur quod similis pars de aliis animalibus a filiis Israel nutritis daretur, sicut de arietibus. Unde etiam, secundum Hieronymum, verbum Hebraicum pro quo nostra translatio habet, Arietem, ad cuncta animalia est commune. Hæc ergo filii Israel alunt et dant in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro domo Israel, id est, ad hoc, ut sacerdos de his offerat Deo sacrificium, cujus una pars ad Dei honorem comburitur, alia autem a sacerdotibus manducatur; et in holocaustum, quod totum ad Dei reverentiam igne consumitur; et in pacifica. Hostiæ autem pacificorum, pars una ad honorem Dei comburebatur, alia a sacerdotibus edebatur, tertia ab offerentibus. Quæ omnia offeruntur pro expiatione populi Israel, ut Deo reconcilietur.
Præterea advertendum, quod sicut hic scribit Hieronymus, decimam partem omnium frugum tenebatur populus Israel offerre Leviticæ tribui. Levitæ autem, videlicet inferior gradus ministrorum, solvebant ex ipsis decimis decimas sacerdotibus. Erant autem et aliæ decimæ, quas unusquisque de populo Israel in domo sua separavit, et tulit ut eas comederet, quum iret ad templum in urbe Jerusalem, et in vestibulo templi, sacerdotes quoque et Levitas ad convivium invitarent. Erant etiam aliæ decimæ, quas pauperibus erogabant. Primitiva autem quæ de frugibus offerebant, non erant speciali numero determinata, scilicet quota pars offerretur, sed offerentium arbitrio derelicta. Et sicut Hieronymus recitat se ab Hebræis didicisse, magistrorum traditione fuit inolitum: qui plurimum, quadragesimam partem dabant sacerdotibus; qui minimum, sexagesimam partem. Inter hæc duo, licuit cuique offerre quod voluit. Quod ergo Moyses non determinavit, propterea iste determinat, ne sacerdotes cupiditate moti, plus petant, vel populus minus persolvat.
Omnis populus terræ tenebitur primitiis his principi in Israel, id est, eas solvere obligatur principi sacerdotum, qui est princeps in spiritualibus. Et super principem erunt holocausta et sacrificium, id est, princeps sacerdotum ad holocaustum et sacrificia et libamina offerenda tenebitur in solennitatibus majoribus, scilicet Paschæ et Pentecostes, et in calendis, id est neomeniis, seu mensium exordiis, et in sabbatis, quæ omni hebdomada sunt, et in universis solennitatibus domus Israel, id est reliquis festis; ipse faciet, id est offeret, pro peccato relaxando, tam suo quam populi, sacrificium et holocaustum et pacifica, ad expiandum pro domo Israel.
Insuper describitur principis sacerdotum oblatio in speciali. Hæc dicit Dominus Deus: In primo mense, qui Nisan vocatur, una mensis, id est prima die hujus mensis, sumes, id est, a pontifice sumendum denuntiabis, vitulum de armento, id est de multitudine gregis, immaculatum; et expiabis sanctuarium, id est, templum expiandum describes. Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, id est animalis pro peccatorum remissione oblati; et ponet in postibus domus, id est templi, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portæ atrii interioris. Loca ista, et quid designent, supra sunt descripta. Et sic facies in septima mensis, id est, simili modo agendum prædices septimo die præfati mensis, pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est, cui facilius venia impetratur, et expiabis pro domo, vel populo. Hæ duæ solennitates et oblationes, secundum Hieronymum, in lege Moysis non habentur. —
In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Phase solennitas. Paschalis namque solennitas ab hujus diei vespera incipit apud Hebræos. Septem diebus azyma, id est panes azymi non fermentati, comedentur. Et faciet, id est offeret, princeps sacerdotum in die illa, qua festum hoc incipit, pro se et pro universo populo terræ, vitulum pro peccato. Et in septem dierum solennitate, id est celebritate ista paschali, quæ septem durat diebus, faciet holocaustum Domino, scilicet septem vitulos et septem arietes immaculatos quotidie septem diebus; et pro peccato suo ac populi offeret hircum caprarum quotidie. Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, id est, in sacrificium offeret mensuram ephi cum vitulo, et mensuram ephi cum ariete. Quid autem sit ephi, jam dictum est. Et olei hin, id est mensuram olei quæ dicitur hin, et est tertia pars bati, per singula ephi pariter offeret. — Septimo mense, quintadecima die mensis, in solennitate Scenopegiæ, secundum Hieronymum, seu Tabernaculorum, faciet sicut supra dicta sunt, tam pro peccato dimittendo, quam pro holocausto divinæ majestati offerendo, et in sacrificio et in oleo, id est, mensuram olei hin immolando. Tunc enim a vespera præcedentis diei incipiebat solennitas ista septem diebus perdurans, in quibus fiebant oblationes consimiles his quæ fiebant diebus solennitatis paschalis.2
D AMPLIUS vero juxta intelligentiam principalem, omnia in isto capitulo dicta, ad præsens tempus, et ad militantem Ecclesiam, in mundo nunc laborantem et ad cœlestia festinantem, sunt referenda.3 Veris igitur Israelitis, principibus populorum, sanctis Apostolis (de quibus Propheta locutus est Deo, Constitues eos principes super omnem terram), ait Ezechiel ex ore Dei omnipotentis:4 Quum cœperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino. Terram quippe inter se diviserunt, quando toto orbe terrarum dispersi, distin-
21
22
23
24
25
1
16
17
18
19
20 ctis ac variis gentibus prædicaverunt, et determinatas specialesque regiones in quibus prædicarent, sibi singuli elegerunt, vel potius secundum divinam ordinationem sortiti sunt. Tunc separaverunt primitias Domino, certa loca pro religiosis et sacerdotibus deputando, in quibus præcipue collocatur ecclesia. Vel, separaverunt primitias Domino, quosdam credentes divino cultui singulariter mancipando, videlicet religiosos. Unde de quibusdam electis in Apocalypsi habetur: Hi empti sunt ex omnibus primitiæ Deo et Agno. Quæ demum primitiæ appellantur sanctificatum, quum Deo sint consecratæ. Quarum longitudo est viginti quinque millium calamorum, et latitudo decem millium calamorum: per quæ diversitas meritorum, et perfectio contemplationis, dilatatio etiam divinæ dilectionis, per decem observantiam præceptorum, et per quinque spirituales sensus quinquiformiter repetitos, per diversos profectus in se invicem replicatos, signatur.
Et erit ex hoc sanctificatum, quingentos per quingentos quadrifariam, etc. His verbis (sicut præcedenti expositione patuit) describitur mensura circuitus ædificii templi, cujus exterior murus quadratus habebat in quolibet latere calamos quingentos, qui faciunt unum milliare. De qua re et his quæ ædificium templi concernunt, dictum est plenius in expositione capituli quadragesimi et deinceps. Denique per quinquaginta cubitos pro suburbanis relictos, significata est requies et libertas eorum qui templo Dei semper uniri et cohærere desiderant. Jubilæus etenim quinquagenario numero deputatur. Et in ipso erit templum, Sanctumque sanctorum. Per templum, sicut sæpissime dictum est, designantur, in quorum cordibus habitat Deus, et specialiter hi qui in virtutibus eminent; per Sanctum sanctorum vero, illi qui vitam internam contemplativamque ducunt, et Deo devotissime vacant, qui in sanctuarium Dei sunt intromissi. Hi ergo sunt in medio primitiarum, vel sanctificati de terra, quia ad eos respiciunt et confluunt ceteri Deo dicati. Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii. Sacerdotibus enim atque episcopis Ecclesiæ, præinducti religiosi ac spirituales specialiter sunt subjecti. Et erit eis locus in domos: nam inter hos habitare consueverunt ac residere.
Levitæ autem qui ministrant domui. Isti sunt inferioris gradus ministri, præsertim diaconi, qui templo deserviunt, sacerdotibusque ministrant. Ipsi possidebunt viginti gazophylacia. Ista sunt repositoria spiritualium divitiarum gratiæ ac virtutum, in quibus ministri Christi salubriter manent, dormiunt, et quiescunt. Quæ viginti esse dicuntur, quia Decalogum mente et opere, seu caritate Dei ac proximi, implent. Vel per numerum istum determinatum, exprimitur indeterminatus numerus clericorum seu canonicorum in collegiorum habitaculis commorantium.
Et possessionem civitatis dabitis, etc. Pro civitate ædificanda præstatur spatium, habens quinque millia calamorum in latitudine, et viginti quinque millia calamorum in longitudine. Per civitatem equidem designatur unio populi christiani in fide, spe, caritate ac sacramentis. Communitas autem populi christiani, non est tantæ latitudinis in caritate ut religiosi: idcirco latitudo civitatis est quinque millium calamorum, latitudo vero primitiarum Dei seu religiosorum, dicta est decem millium calamorum. Quinario quoque, numerus librorum Moysis commendatur, quorum tota doctrina ad præceptorum caritatis custodiam ordinatur.
Principi quoque hinc et inde, etc. Per partem terræ principi deputatam ex utroque latere templi vel populi, designatur quod christianis principibus esset præ ceteris maxima pars regionum in hereditatem præstanda. A latere maris usque ad mare. Per mare, amaritudo et inquietudo exprimitur: et certum est, quod principatui sæculari multæ tribulationes, amaritudines, lites et conturbationes miscentur.
4
5
6
7 doc. xiv,
2 ech. xlii,
3
B
C
D
Et a latere orientis usque ad orientem. Principum quippe possessio solet per terræ regionem hinc inde diffundi. Si vero de principe superiori, scilicet Imperatore, accipiatur, planus est sensus. Vel tanta describitur portio principis, ad innuendum quod totius populi sui virtutes et merita in ipsum (si juste se habet) redundant, et sibi tanquam directori quodammodo adscribuntur.
Et non depopulabuntur ultra populum meum christianum, vere ac spiritualiter Israeliticum, principes christiani; sed terram dabunt domui Israel, id est congregationi fidelium, secundum tribus eorum, juste inter subditos dividendo. Sufficiat vobis, principes Israel, id est, Ecclesiæ seu populi christiani. Iniquitatem et rapinas intermittite, judicium et justitiam facite; separate confinia vestra a populo meo. Utinam principes christiani ista adverterent et implerent. Quorum nonnulli, non vere principes, sed tyranni, pauperes et subjectos per potentiam opprimunt, per violentiam spoliant, per avaritiam exactionibus gravant. De talibus Dominus ait per Michæam:5 Comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt; et in Isaia:6 Principes tui infideles, socii furum.
Statera justa, etc. His verbis jubentur Christifideles, in suis contractibus servare justitiam in ponderando ac mensurando. Injustitia nempe ex suo genere est peccatum mortale, quum decem præcepta sint de actibus justitiæ: et quod contrariatur præcepto, mortale est. Hinc contra injustos ait Psalmista: Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum.7 Et in Levitico Dominus loquitur: Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, et in mensura.8 Similiter in monetis vitanda est fraus.
Et hæ sunt primitiæ quas tolletis. Sextam partem ephi de coro frumenti, etc. Per ista simpliciter designatur, quod populus christianus vulgaris et sæcularis, certas facultatum suarum partes daret sacerdotibus ac ministris Ecclesiæ ad sustentationem eorum. Propter quod dicit Apostolus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus?9 Spiritualius autem per frumentum accipitur scientia spiritualis; per hordeum, notitia litteralis. Si ergo de his Deum honoramus in primis, et omne ei bonum adscribimus, primitias frumenti ac hordei damus. Omnis populus terræ tenebitur primitiis his principi, quia et sæcularibus dominis spiritualibusque prælatis ista solvuntur. Et super principem erunt holocausta, etc. Principes equidem et prælati, indigent Deo quotidie immolare, et varia dona ac sacrificia offerunt Creatori, tam corporalia quam spiritualia, insuper et se ipsos, præsertim in festis Ecclesiæ majoribus, mediocribus atque minoribus, quæ per legalium festorum vocabula mystice exprimuntur. Nec immoderanter quis admiretur, quod in novem istis capitulis Ezechiel tam obscure ac mystice loquitur, quum Joannes apostolus in Apocalypsi obscurius mysterialiusque loquatur.
In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, etc. Per festa et sacrificia ista legalia, intelliguntur spirituales solennitates, spiritualesque hostiæ populi christiani. Quid autem per vitulum designetur, paulo ante innotuit. Porro per immolationem vitulorum, arietum et hircorum, intelliguntur diversi fideles, qui se ipsos multiformiter offerunt Deo. Postremo, omnia ista ad plenum elucidare, sine præcipua Dei illuminatione non reor possibile. Quod autem in primo mense, et prima ejus die, vitulus immolari jubetur, hoc significare potest, quod principium omnium annorum nostrorum a Dei obsequio inchoare debemus, et nos ipsos seu carnem nostram mortalem Deo quasi vitulum immolare. Septimo quoque ejusdem mensis die, idem agi jubetur, ut perseverantia commendetur.
Quæ autem de observatione phase et esu azymorum sequuntur, non est difficile ad pascha nostrum, scilicet Christum, conver-
22 tere. Sicque epulemur, juxta Apostolum, in azymis sinceritatis et veritatis. Et faciet princeps in die illa, id est, in die qua Christus immolatus est pascha nostrum, offeret quicumque sacerdos seu princeps pro se et universo populo sibi subjecto, vitulum pro peccato, videlicet corpus Christi, vel Christum, qui instar vituli pro nobis, secundum Gregorium, est occisus : cujus corpus Deo offertur, dum Christi passio devote recolitur, et meditator se illi conformare conatur : quod die passionis Christi præcipue constat agendum. At vero per septem vitulos et septem arietes, qui in hujus solennitatis septem diebus quotidie offeruntur, intelligi possunt universi imitatores Christi et ejus beatissimæ passionis. Septenario namque totalitas vel perfectio designatur. Sed et per septem dies quibus hæc agi mandantur, intelligi datur totum hoc tempus indulgentiæ condonatum, vel specialiter septem dies dominicæ Passionis simul cum die Ramis palmarum. Olei quoque mensura parva miscetur, ut omni rigori actus clementiæ sit admixtus.
Similia sacrificia fient diebus festivitatis Scenopegiæ seu Tabernaculorum. Nam et festum hoc spiritualiter agimus, atque præfata tunc spiritualiter immolamus. Sacerdos quoque hæc offerens, intelligi potest Christus, qui gratiam præstat hominibus qua taliter offerunt se ipsos, vel sacerdos Christi minister, ad taliter sacrificandum admonens alios.
Footnotes
Chapter 55 of 59