Articulus 55
DECLARATIO CAPITULI QUADRAGESIMI SEXTI : HÆC DICIT DOMINUS DEUS.
1
CIRCA posteriorem præcedentis capituli partem, facta est mentio de oblatione principis spiritualis, puta pontificis; nunc de sæcularis principis oblatione tractatur. Hæc dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, id est, porta orientalis interioris atrii templi (de qua porta specialiter dictum est copiose in exordio capituli quadragesimi quarti), erit clausa sex diebus in quibus opus fit, id est sex primis diebus hebdomadæ ferialibus, de quibus Moyses loquitur, Sex diebus operaberis; die autem septima, scilicet sabbato, aperietur per singulas septimanas, quia tunc requies est. Sed et in die calendarum, id est in exordio seu primo die cujuslibet mensis, hoc est in neomenia, aperietur.
2
Et intrabit princeps Israeliticæ plebis per viam vestibuli portæ deforis, id est per vestibulum ab extra ducens ad portam hanc, et stabit in limine portæ istius orientalis, sed interius atrium non intrabit. Et facient, id est offerent, sacerdotes holocaustum ejus : id est, id quod princeps adducet offerendum in holocaustum, quod totum ad Dei honorem comburitur, sacerdotes actualiter pro principe offerent et cremabunt; et pacifica ejus, id est quæ pro salute offert et pace. Et adorabit super limen portæ : id est, Deo per oblationes istas honorato atque placato, princeps super limen præfatæ portæ Dominum (cui soli latriæ cultus debetur) suppliciter adorabit; et egredietur, id est, facta oratione redibit via qua venit. Porta autem hæc orientalis non claudetur usque ad vesperam diei qua fuit reserata. Cujus causa annectitur : Et adorabit populus terræ promissionis ad ostium portæ illius, stando videlicet ante hanc portam, in sabbatis et in calendis coram Domino : in quibus temporibus, sicut jam patuit, porta hæc aperietur.1
4
5
6
7
8
9
Holocaustum autem hoc quod subditur, offeret, id est, per sacerdotes offerendum præsentabit, princeps Domino: in die sabbati, id est quolibet die sabbativo, sex agnos immaculatos, id est pulchros ac integros, et arietem immaculatum; et sacrificium ephi per arietem, id est, simul cum ariete immaculato, offeret mensuram similæ, quæ est exquisita farina: quæ mensura dicitur ephi, tenens tres modios in rebus siccis, sicut præcedenti articulo claruit; in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, id est in oblatione agnorum, quam manus principis offert, et olei hin per singula ephi, id est, tot offeret hin olei, quot offert ephi similæ. Hin autem est genus mensuræ, ut dictum est. — Deinde conscribitur oblatio fienda in principio mensium seu die calendarum. In die autem calendarum offeret vitulum de armento immaculatum; et sex agni, et arietes (ut aliqui asserunt) duo, immaculati erunt qui tunc a principe offerentur. Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: id est, tam cum vitulo quam cum ariete offeret in sacrificium etiam ephi, id est hoc genus mensuræ in siccis, seu tantum de simila. Istud ergo sacrificium, ab eo quod sabbato fit, differt, quod hic jubetur offerri vitulus, ibi non; hic quoque arietes, ibi aries. De agnis autem, sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi: id est, in oblatione agnorum prætaxatorum qui sibi offerendi occurrunt, offeret tot hin olei, quot ephi de siccis vel simila.
Quumque ingressurus est princeps ædificium templi ad adorandum ac offerendum, per viam vestibuli portæ orientalis ingrediatur, sicut jam dictum est, et per eamdem viam exeat. Et quum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solennitatibus; qui ingreditur ædificium templi per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ, id est portæ australis. Porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per
B
C viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. Ista, quantum ad superficiem litteræ, plana sunt valde. Siquidem verbis his notatur diversus modus intrandi et exeundi, inter principem et vulgares. Ratio quoque istorum, quantum ad imaginariam pertinet descriptionem, talis potest proferri. Si enim populus eadem qua introivit via, rediret, propter multitudinem forte se invicem obviando impedirent atque comprimerent. Princeps vero quum solus transeat per viam specialem, eadem sine obstaculo potest redire. Hoc ruditer dictum est. Alia enim infra assignanda est ratio. Princeps autem in medio eorum ad templum accedens, atque per viam portæ orientalis, mediam inter viam portæ aquilonaris viamque portæ australis, quibus populus intrat, ingrediens, cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur, videlicet simul tempore, tamen viis distinctis.
Et in nundinis, et in solennitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et sacrificium ephi per arietem: id est, simul cum vitulo, itemque cum ariete offeretur in sacrificium de simila vel siccis quibuslibet mensura ephi, quæ tres modios continet: qui modii parvi sunt, præsertim quum in Ruth libro scriptum sit, quod Booz mensus est sex modios hordei, in palliolum Ruth eos transfundens. In agnis erit sacrificium, sicut invenerit manus ejus, id est, secundum vires suas offeret de agnis. Vel sic: In agnis, id est in oblatione agnorum, erit sacrificium, sicut invenerit manus ejus. Et olei hin per singula ephi, id est pariter offeretur de oleo mensura quæ dicitur hin, per singula ephi, ita ut tot offerantur hin olei, quot ephi de simila.
Præterea agitur de spontanea principis oblatione, ad quam scilicet non tenetur. Quum autem fecerit princeps per manus sacerdotum spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria, scilicet sacrificia, Domino; aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, scilicet prædicta porta orienta-
10
11
Ruth m, 1
12 liis, et faciet, id est, Deo offerri disponet, holocaustum suum, et pacifica sua Domino, sicut fieri solet in die sabbati: de cujus diei holocausto paulo ante dictum est. Et egredietur, claudeturque porta postquam exierit. Unde in hac spontanea principis oblatione non relinquitur porta aperta, nec populus venit ad adorandum ante hanc portam, quemadmodum in oblationibus principis quæ fiunt in sabbatis et calendis. Consequenter, secundum beatum Hieronymum, Propheta determinat de qua materia debeat fieri spontaneum holocaustum. Hoc enim præcedenti clausula non expressit. Et agnum ejusdem anni, id est agnum anniculum seu eodem anno natum, immaculatum, faciet holocaustum quotidie Domino; semper mane faciet illud, id est, omni mane offeret hostiam istam. Et faciet sacrificium super eo, id est simul cum holocausto isto agni anniculi, cata mane, id est per mane, vel, de mane offeret in sacrificium, mane sextam partem ephi, subauditur, similæ, secundum Hieronymum, id est medium modium similæ, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ, id est, oleo simila adspergatur. Sacrificium est Domino istud legitimum juge atque perpetuum: quoniam nullo die est omittendum. Faciet, id est offeret, agnum et sacrificium et oleum cata mane, mane holocaustum sempiternum. His verbis resumit quod dixit, ut diligentius instruat.
Verum expositio ista alteri cuidam non placet. Primo, quoniam in oblatione spontanea non videtur offerenti determinanda certa materia; sed sicut in ejus libertate est offerre, ita et quid offerat, dummodo immolaticium exstet. Secundo, quia oblatio spontanea potest interrumpi atque omitti; de ista autem oblatione habetur in textu, quod sit sacrificium juge legitimum. Propter quod exponit hunc passum de jugi sacrificio, quod in lege præcipitur fieri quolibet die. Huic vero expositioni obviare primo videtur, quod juxta ordinem textus ac litteræ seriem, Propheta loquatur de principe, et non de sacerdote hebdomadario, de quo exponit quod dicitur, Et agnum ejusdem anni faciet, etc. Secundo, quod juge sacrificium legis, præceptum fuit bis quolibet die offerri, semel in mane, et semel in vespere, sicut in Exodo scribitur, et in Levitico sæpe repetitur. Istud autem, de quo Propheta nunc agit, sacrificium non nisi semel in die, videlicet mane, offerendum conscribitur. Non ergo est mentio de jugi sacrificio legis. Tertio, quia nec litteraliter, nec principaliter nunc tractatur de oblatione legali, sed spirituali, quæ fit in Ecclesia Christi, ut innotescit ex præinductis. Hinc propter mysticam rationem materia et hora oblationis istius determinatur. Salvando ergo expositionem Hieronymi, ad objecta respondere quis poterit, quod spontaneæ oblationis materia et tempus determinantur hoc loco, non per modum jussionis, sed admonitionis, vel propheticæ denuntiationis.
Deinde fit mentio de successione facultatum principis. Hæc dicit Dominus Deus: Si dederit princeps domum alicui de filiis suis, hereditas ejus filiorum suorum erit. Possidebunt autem eam hereditarie, ita quod ista possessio per successionem in posteros erit perpetua. Si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum, id est, alicui ministrorum aliquid de sua hereditate legaverit sive donaverit, erit illius usque ad annum remissionis, id est usque ad annum septimum, qui remissionis annus vocatur; vel usque ad jubilæum, quo omnis emptio atque donatio ad priores revertitur dominos. Sic exponit Hieronymus. Ideo subditur: et revertetur ad principem, quod servo erat donatum. Hereditas autem ejus, utpote principis, filiis ejus erit, id est, posteris per successionem perpetuo remanebit. Et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam, et de possessione eorum nil tollet injuste; sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus a possessione sua. Ista sunt plana.
Post hæc quid sibi acciderit, refert Pro-
Exod. xxix, 38-42; Num. xxviii, 3-8; Lev. vi, 12.
13
14
15
16
17
18
C
D pheta. Et introduxit me angelus per ingressum, id est viam, qui erat ex latere portæ. Cujus portæ non exprimit nomen; sed quia de orientali porta jam specialiter est locutus, forte de illa hæc scribit. In gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes. Gazophylacia sanctuarii, id est templi, sunt exedræ vel thalami sacerdotum, ut dictum est supra. Quæ respiciebant ad aquilonem, id est aquilonarem templi partem. Et erat ibi locus vergens ad occidentem. Locus hic fuit structura pro sacrificiorum coctione parata. Ideo sequitur: Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes et pro peccato et pro delicto; ubi coquent sacrificium, id est, in loco hoc coquent, seu usui suo parabunt sacerdotes ea quæ Deo oblata sunt a populo pro culpa commissionis et vitio omissionis, ut non efferant in atrium exterius, id est, sacrificia ista non exportent cruda ad vulgi locum, et sanctificetur populus, id est, carnes sanctas non tangat vel edat, nec sanctis contra legem communicet. Sicque sanctificatio ista fuisset eis maculatio potius quam purificatio animæ. Unde et sic intelligi potest, ut sacerdotes præfata non efferant, quatenus populus sanctificetur, id est, a peccati periculo præservetur, dum illa non efferuntur ad eum.
Deinceps tractatur de coquinis pro vulgo. Et eduxit me in atrium exterius : ex quo elicitur quod paulo ante insinuavit se in atrium interius introductum; et circumduxit me per quatuor angulos atrii hujus.
Et ecce atriolum erat in angulo atrii : non unum dumtaxat, unde quod singulariter dixit, pluraliter repetit : atriola singula per angulos atrii, id est, in quolibet angulo atrii fuit unum atriolum. Sicque in quatuor angulis atrii, erant quatuor atriola. Hinc subditur: In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, id est in longitudine, et triginta per latum, id est triginta cubitorum in latitudine. Quamvis igitur ista atriola erant quadrata, non tamen æquilatera quemadmodum murus exterior.2 Mensuræ unius quatuor erant, id est, atriola ista fuerunt ejusdem mensuræ et quantitatis. Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola. Quatuor atriolorum non fuit unus paries tantum, sed quodlibet ex duobus lateribus claudebatur muro atrii in quo erant atriola; et alius murus seu paries parvus ab intra, alia duo clauserat latera. Et culinæ, id est coquinæ, fabricatæ erant subter porticus atrii exterioris per gyrum, videlicet in quatuor angulis jam prætactis. Unde quidam affirmant culinas esse in ipsis atriolis, alii autem in porticuum lateribus. Et dixit ad me : Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi. In his namque coquinis coquent Levitæ oblationes populi, saltem quantum ad eam partem quæ in usum offerentium vel Levitarum cedebat.
Footnotes
Chapter 56 of 59