Skip to the text

Articulus 56

DE SPIRITUALI AC PRINCIPALI INTELLIGENTIA EJUSDEM CAPITULI QUADRAGESIMI SEXTI.

PER portam orientalem atrii interioris, intelligi posse fidem illuminatam, vitam contemplativam, sacrarum Scripturarum scientiam, et ipsum Dominum Salvatorem qui ait, Ego sum ostium ovium, ex superioribus elucescit.1 Porro per principem designatur, qui aliorum merito præcessor et rector est, qui esse debet quasi lex viva, et velut animata justitia; vel omnis qui carnis propriæ et mundi atque diaboli victor est. Itaque porta orientalis clausa est sex diebus, id est quamdiu in exterioribus occupamur et servilia operamur: tunc enim a cœlestium contemplationibus impedimur, nec fidei penetramus mysteria, nec abdita Scripturarum, nec per vitam æternam in Christo quiescimus. Porro septimo die aperietur, quando videlicet ad sabbatum, seu quietem mentis, venerimus, et ab exterioribus vacantes, divinæ luci intendemus. Unde ait Apostolus: Quia relinquitur sabbatismus populo Dei. Sed et in die calendarum aperitur. Calendarum nomine, nova lunatio seu mensis exordium designatur. Quemadmodum autem per solem Christus, ita per lunam Ecclesia figuratur. Hinc in die calendarum porta hæc aperitur, quando videlicet Ecclesia a Christo incipit illustrari. Ideo dicit Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Et in Malachia scriptum est: Orietur vobis timentibus nomen meum, Sol justitiæ.23

Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis: id est, per plana itinera humilitatis et æquitatis, atque per opera vitæ activæ, et item per actus misericordiæ, ingredietur ad portam hanc, ad fidei secreta rimanda, ad abdita Scripturarum, contemplationumque apicem ac virtutem theoricam. Et stabit in limine portæ. Hoc convenientissime additum est. Quid enim est limen portæ istius, nisi terminus in contemplationis exercitio et ascensu nobis præfixus, ne scilicet ultra quam decet et supra vires, præsumptuose ac temere conemur divinæ veritatis profunda discutere? Stemus ergo in limine portæ, et quod comprehendere non valemus, Spiritui Sancto sapientialiter committamus, pensantes quod Moyses ait: Si bestia tetigerit montem, lapidabitur;4 et item quod in Proverbiorum libro Salomon asseruit: Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum; sic qui scrutator est majestatis, opprimentur a gloria. In limine isto standum docuit, qui dicebat: Ex parte cognoscimus; ebr.56 xii, rov. xxv, or. xiii, 9. et, Per fidem ambulamus; et, Nunc cognoscimus per speculum in ænigmate.

II Cor. v, 7.

I Cor. xiii, 12.

Et facient sacerdotes holocaustum ejus et pacifica ejus. Holocaustum principis, est oblatio qua ipse se ipsum totaliter Deo offert seu exhibet ad parendum. Pacifica vero ipsius, sunt opera satisfactoria, et cuncta virtutum exercitia, quibus Deus omnipotens delectatur ac reconciliatur. Hujusmodi holocausti pacificorumque odor, est suavissimus Domino. Denique sacerdotes, sunt sancti presbyteri, quorum virtute ac precibus ceteri adjuvantur, ita quod mediatione et intercessione ipsorum, holocaustum et pacifica principis Deo acceptabiliora redduntur.7 Hi etiam sacerdotes orando ac prædicando, exemplariterque vivendo, holocaustum nostrum divino igne incendunt, quia ad Divinitatis amorem corda nostra inflammant.

Exod. xxix,8910

Et adorabit princeps super limen portæ: id est, in ipso fidei fulgore contemplationisque termino sibi præfixo, quum se divina profundius intueri non posse perpenderit, omnipotentiam majestatis Dei sublimis et in sæculum sæculi benedicti humiliter adorabit; et, facta oratione pro se ac populo suo, egredietur, id est, interioris atrii ingressu indignum se profitens, atque in contemplationis stabilitate diu persistere nequiens, ad activæ exercitia vitæ redibit. Mentis nempe humanæ invalida acies, in superclarissimo lumine Divinitatis diu non figitur, imo ex sua imbecillitate et corporis pondere, potius reverberatur ac premitur. Porta autem non claudetur usque ad vesperam: quoniam fidei fulgor in se ipso non deficit, sed ad eum potest esse regressus usque ad sæculi finem, seu vitæ præsentis occasum. Vel, porta ista non cluditur usque ad vesperam, quoniam fidei splendor, et contemplationis suspensio, non interrumpitur nec aufertur ab anima, quousque Christus, sol intelligentiæ, illuminationis suæ subtraxerit radios, et vesperam quamdam menti induci permiserit, in propriæ defectuositatis caliginem eam relabi sinens. Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius: id est, imperfecti et sæculares divinorum cœlestium nondum capaces, ante et extra portam hanc stantes, scilicet in minori virtutum perfectione locati, in inferiorisque devotionis gradu consistentes, Deum pro suo modulo adorabunt; in sabbatis, id est, quando a peccatis cessaverit, et in calendis, id est, dum cœlitus cœperit illustrari.

Prov. xvi, 32.

Ps. cxviii, 9.

Galat. v, 16.

II Cor. x, 5.

Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos. Isti sex agni, sunt sex animæ affectiones seu passiones in appetitu sensitivo concupiscibili exsistentes: quæ in quantum sunt naturales quædam affectiones vel motus, non sunt vitiosæ. Dum vero per rationis censuram et virtutes morales divinæ legi subjiciuntur et refrenantur, imo quodammodo mortificantur, instar agnorum innocentes consistunt, ac Domino immolantur a principe, de quo Salomon contestatur: Melior est sapiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Hoc modo corrigit adolescentior viam suam, in custodiendo sermones Dei. Ad quod hortatur Apostolus, dicens: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Et arietem immaculatum. Per arietem qui ductor est ovium, intelligitur ratio, quæ est domina virium animæ, et ductrix operum passionumque ejus: quæ Deo offertur, dum fidei auctoritati humiliter subditur, juxta illud Apostoli: In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Aries quoque intelligi potest appetitus superior, vel voluntatis affectus seu amor, qui post se trahit appetitum sensitivum, quemadmodum sphæra seu orbis cœlestis superior inferiorem. Si arietis hujus oblatio erit Deo accepta, necesse est eum a mortali esse peccato immunem. Hæc offert princeps præsertim in sabbato memorato: quia tunc animæ passiones sunt sedatæ, reformatæ, imo et virtuosæ, tanquam virtutibus regulatæ.

Et sacrificium ephi per arietem. Cum ariete isto simila simul jubetur offerri.

Per similam quippe (quæ est delicatissima farina, et quasi adeps frumenti) intelligitur actio virtutis deliciosa, animi reflectiva, quæ cibus est cordis: quæ rectæ rationi bonæque voluntati jungenda est, juxta illud Jacobi: Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.11 At vero nomine ephi tres modios continentis, superbeatissimæ et supermundissimæ ac superdeliciosissimæ Trinitatis commendatur mysterium. Et olei hin per singula ephi. In præinducta principis oblatione, cum agnis et simila oleum quoque est offerendum: oleo enim spiritualis lætitia et puritas insinuatur; et cuncta quæ ad Dei reverentiam agimus atque offerimus, cum spirituali jucunditate ac intima puritate sunt exhibenda. Hoc est oleum quod prudentes virgines acceperunt in vasis suis cum lampadibus. De quo canit Psalmista: Impinguasti in oleo caput meum. Et Christus in Evangelio: Unge caput tuum. Quo et ipsemet Christus copiosissime unctus fuit, sicut cantamus: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.

Jacob. m 13.

Matth. xxv 4.

Ps. xxii, 5.

Matth. vi 17.12

Ps. xlii, 8.

6, 7

In die autem calendarum, de cujus spirituali significatione jam dictum est, offeret princeps vitulum de armento immaculatum. Quod tunc agimus, dum lascivientem carnem nostram, freno abstinentiæ maceramus, virtute continentiæ edomamus, et timore Dei configimus, exhibentes corpora nostra hostiam sanctam, vivam, Deo placentem, qualis fuit qui dixit: Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Hinc ad Corinthios habetur: Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Tunc etiam offeret sex agnos, de quibus nunc dictum est, et arietes, scilicet rationem et voluntatem, quibus ceteræ vires animæ reguntur atque ducuntur: quibus jungenda est simila, ratione præhabita.

Rom. xii, 1.

Galat. vi 17.

II Cor. iv 10, 11.

Quumque ingressurus est princeps, etc. His verbis (sicut jam claruit) dicitur prin-

8, 9 cipi, ut eadem, qua portam accessit, redeat via, populus vero per aliam redeat. Princeps namque vocatur, qui in virtutibus est perfectus : idcirco per eadem virtutum exercitia, quibus ad portam orientalem, id est ad contemplationem, profectus est, potest convenienter reverti, quasi non indigens in aliis virtutum operibus exerceri, vel ad alia studia, quibus passiones et vitia reformet ac frenet, converti. Populus vero, quum sit adhuc plurimum imperfectus, quum per unum aliquod virtutum iter ad Deum processerit, facta oratione, in aliis virtutum operibus exercere se indiget : quatenus cunctas passiones et vitia quibus adhuc impugnatur, exstirpet. Quid autem per portam australem seu meridianam, et portam aquilonarem exprimitur, et quid sit per eas intrare, ab expositione quadragesimi capituli usque ad præsens, frequenter tractatum est. Quibus id adjici potest, quod si populus intret Ecclesiam per portam meridianam, considerando beneficia Dei in donis gratiæ et gloriæ, exire debet e regione per portam aquilonarem, cogitando tormenta gehennæ et mala propriæ culpæ, pericula quoque et ærumnas præsentis hujus instabilissimæ vitæ. Quum enim nondum sit in virtutibus solidatus, nec puro boni amore bene agat, imo de facili cadat, necesse est ei nunc de his, nunc de illis cogitare, ut maneat in timore.

Princeps autem in medio eorum, cum ingredientibus egredietur, et cum egredientibus egredietur. His docentur principes christiani subditis suis humiliter associari, atque in bonis virtutibus conformari, juxta quod scriptum est in Deuteronomio : Non elevetur cor regis per superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dextram vel sinistram. Ecclesiasticus quoque ait : Rectorem te posuerunt ? Noli extolli; esto in illis quasi unus ex ipsis ; curam illorum habe, et sic considera. — Et in nundinis, etc. Sunt nundinæ spirituales : de quibus ait Salvator, Negotiamini dum venio.

Quum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, se ipsum divinis obsequiis ultra debitum mancipando, vel religionem intrando, aut pacifica voluntaria Domino, opera supererogationis Deo ardenti amore offerendo, juxta illud, Voluntarie sacrificabo tibi; aperietur ei porta hæc orientalis. Tunc enim ad divinæ lucis illustrationem admittitur, et contemplationis splendore perfunditur. Quanto enim quis ad Dei gratiam amplius se disponit, tanto plus suscipit. Quo facto, promptissimo animo quod proposuit exsequitur. Et egredietur, secundum sensum inductum; claudeturque porta postquam exierit : quia ad tantam divinorum participationem non consuevit populus passim admitti. Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino;13 semper mane faciet illud, etc. Istud satis convenienter exponitur de sacrificio jugi, legitimo atque perpetuo evangelicæ legis, videlicet Sacramento altaris, in quo quotidie Deo Patri offertur Agnus immaculatus qui tollit peccata mundi, non in vespere, sed de mane. Estque Agnus hic prorsus immaculatus, et anni ejusdem secundum divinitatem, dicente ipsomet Agno : Antequam Abraham fieret, ego sum. Istud superdignissimum sacrificium offerri facit omnis idoneus princeps christifidelis quotidie mane, addens similam et oleum, de quibus nunc dixi : siquidem cum opere virtuoso spiritualique gaudio facit id immolari.

Si dederit princeps domum alicui de filiis suis, etc. His verbis, ut patuit, ordinatur divinitus, quod ea quæ filiis dantur de possessione parentum, jugiter permanent filiis ; si autem aliquid de hereditate servis fuerit datum, non jugiter erit eorum, sed ad heredes redibit. Quibus verbis significatum arbitror quod deprompsit Salvator : Servus non manet in domo in æternum, filius autem manet in æternum. Qui ergo servus est solo servili timore, vel qui ad tempus quasi filius amare videtur, si prædestinatus non est in sortem filiorum in lumine, divitiæ gratiarum non jugiter permanebunt in ipso ; sed alius accipiet coronam ejus : quam utique Deus sibi

Ps. LIII, 8.

Joann. I, 29.

Ibid. VIII, 58.

Ibid. 35.

10 eut.14 XVII, ecli. XXXII, 2.

11 ec.15 XIX, 13. dedisset, si quod in se fuit, fecisset. Ideo Christus: Omnis, inquit, plantatio quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur.16 Anno ergo remissionis ac jubilæo, videlicet tempore retributionis finalis, vel etiam tempore gratiosæ visitationis in præsenti, redibit donum patris ac principis summi ad filios electionis.

Et introduxit me per ingressum, etc. Per locum qui vergit ad occidentem, in quo sunt coquinæ sacerdotum carnes oblatas coquentium, et per ipsas coquinas, intelliguntur loca orationum et sacrificiorum Ecclesiæ: in quibus sacerdotes devoti suis suffragiis, caritate, virtute ac meritis, sacrificia populi exhibent Deo, et gratiora efficiunt. Et non efferent in atrium exterius, id est, divina mysteria pandere vulgo non debent, secundum quod loquitur Veritas: Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras projiciatis ante porcos.17

Et eduxit me in atrium exterius, etc. De atriis istis superius dictum est abundanter.

Et ecce atriolum erat in angulo, etc. Per quatuor atriola atrii exterioris quæ sunt in quatuor angulis ejus, intelliguntur specialia oratoria quæ sunt in magna Christi Ecclesia, toto terrarum orbe diffusa. Quæ oratoria his qui in quatuor mundi partibus degunt, deserviunt: in quibus sunt culinæ seu coquinæ, in quibus inferiorum Ordinum ministri, puta diaconi, subdiaconi, etc., populi victimas coquunt, id est, pro ipsis devote orando, Deo placentiores constituunt, supplendo ex sua devotione quod defuit vulgo, in tantum ut populus suis spiritualibus hostiis intime reficiatur et confortetur, et meritum in præfatos ministros redundet. Cetera quæ modo non exponuntur, ex superioribus innotescunt.

Footnotes

  1. Joann. x, 7. ↩

  2. br. iv, 9. ↩

  3. ophes. v, alach. iv, ↩

  4. Hebr. xii, 20. ↩

  5. Prov. xxv, 27. ↩

  6. I Cor. xiii, 9. ↩

  7. Lev. 1, 13; ↩

  8. Exod. xxix, 18, 25; ↩

  9. Lev. i, 13; iii, 5; ↩

  10. Num. xv, 10, etc. ↩

  11. Jacob. iii, 13. ↩

  12. Ps. xliv, 8. ↩

  13. 13-15 ↩

  14. Deut. XVII, Eccli. XXXII, 2. ↩

  15. Luc. XIX, 13. ↩

  16. Matth. xv, 13. ↩

  17. Matth. vii, 6. ↩

Chapter 57 of 59