Skip to the text

Articulus 57

EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI SEPTIMI: ET CONVERTIT ME AD PORTAM DOMUS.

DESCRIPTIONE templi completa, jam de ejus virtute et efficacia, et præsertim de sacramento Baptismatis agitur. Et convertit me angelus ducens et instruens me ad portam domus, videlicet templi. Et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus, id est templi, ad orientem, hoc est, subter limen istud instar fontis eruperunt et emanarunt versus orientem fluentes. Ait hoc loco quidam, quod expositores Latini per limen subter quod aquæ egrediuntur, intelligunt limen porticus templi; redarguitque id ipsum, quasi omnes hoc dicerent et errarent, quum S. Hieronymus inter Latinos expositores præcipuus, per limen hoc, limen templi, non porticus templi, intelligat. Nec repugnat dictis Hieronymi, si egredi dicantur subter limen Sancti sanctorum: quoniam sicut sæpius dictum est, per templum et sanctuarium interdum significatur interior pars templi, scilicet Sanctum sanctorum. Facies enim domus respiciebat ad orientem. Aquæ autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris, id est, a prædicto limine deorsum fluxerunt, declinando ad dextrum latus, currentes per templum versus orientem. Fuitque cursus earum inter altare holocausti, et meridionale latus atrii. Ideo ait, Ad meridiem altaris, id est circa partem ejus australem.

D Denique per has aquas, quidam intelligunt fluenta sacræ Scripturæ, et rivos salutaris scientiæ, hoc est Salvatoris doctrinam, quæ de Ecclesia copiose profluxit et subter limen domus effluxit, puta de fundamento Ecclesiæ, quod est Christus. De quibus aquis earumque origine loquitur Isaias:

Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Et item: Repleta est, inquit, terra scientia Domini, quasi aquæ maris operientes. Unde et Christus ait: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum. Aquæ istæ descendunt, quia ad corda humilium veniunt. Descendunt quoque in latus templi dextrum, scilicet ad electos, et eos qui in die judicii ponentur ad dextram; ad meridiem altaris, quod est mens devota, cujus meridies est fervor amoris. Alii vero convenientius, ut opinor, per aquas has intelligunt fontem Baptismi, qui in Christi Ecclesia habuit ortum: et ab ipso Domino Salvatore institutum est Baptismatis sacramentum. De quibus aquis loquitur Zacharias: Exibunt aquæ vivæ de Jerusalem; et rursus, In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ. Unde et in Joele legitur: Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. Utræque autem aquæ fluunt ad orientem, quia perducunt ad lucem æternam, veniuntque ad eos quorum corda ad Deum conversa sunt vel convertenda.

2

Et eduxit me per viam portæ aquilonis, et convertit me ad viam foras, id est extra, portam exteriorem. Et quæ fuerit via illa, subjungitur: viam quæ respiciebat ad orientem, id est viam orientalem. Per quod, secundum Hieronymum, occulte ostendit, quod statim ad portam orientalem, videlicet contemplationis splendorem, pervenire nequimus, nisi per viam portæ aquilonis, id est tribulationis, longo ad eam circuitu pertingamus. Nisi enim frigidissimum adversitatum ventum fidei calore vicerimus, portas sapientiæ ingredi non valemus.

3

Et ecce aquæ redundantes, id est copiose defluentes, a latere dextro templi, quum egrederetur vir, id est angelus mihi in specie viri apparens, et de interiori ædificii loco progrediens, ad orientem: quia et vir et aquæ versus orientem declinabant. Qui habebat funiculum in manu sua:1 quod quadragesimo capitulo expositum recolo.

A

Et mensus est mille cubitos aquarum istarum. Siquidem mensus est aquas secundum augmentationem earum et processum in longum. Nam circa originem suam aquæ istæ parvæ fuerunt. In exordio enim, quando Apostoli ex Christi commissione ante ejus passionem baptizare cœperunt, pauci receperunt Baptisma. Et transduxit me per aquam usque ad talos. Per hoc significatur, quod aqua Baptismi ab infima fomitis infectione, vitiisque terrenis, et originali peccato emundat. Tali quippe calcaneo sunt vicini, idcirco per eos terrena et infima mala hæc designantur. Vel per transductionem istam signantur, qui non profunde intrant sapientiæ pura fluenta, sed modicum quid de eis attingunt atque participant. Quod vero hæc de aqua Baptismi dicantur, ex translatione Septuaginta interpretum conjicitur, qui aquas istas vocant aquas remissionis.

B

Rursumque mensus est mille, scilicet cubitos in aquis his secundum progressionem et exundationem earum; et transduxit me per aquam usque ad genua. Per quod insinuatur, quod per fluenta sapientiæ ac Baptismi, ad Christi humilem cognitionem perducimur, ita ut in nomine Jesu genua flectentes, confiteamur quod ipse est in gloria Dei Patris.23 Rursumque mensus est mille, secundum sensum prætactum, et perduxit me per aquam usque ad renes. Quo significatur, quod paulatim aquas sapientiæ profundius copiosiusque intramus; quod item per gratiam baptismalem a carnalium immunditia vitiorum purgamur, et corpore sanctificato ad mentis sinceritatem procedimus. Et mensus est quarto mille, utique cubitos, torrentem quem non potui transire, id est aquas has jam in tantum auctas, ut torrens dicantur; quoniam intumuerunt aquæ profundæ torrentis, qui non potest transvadari: jam enim in longum et altum vehementer creverunt. Per quæ omnia designatur, quemadmodum Baptismus Christi, et evangelicæ legis doctrina, paulatim secundum divinæ sapientiæ præordinationem creverunt, et per mundi partes diffusa sunt, et finaliter tantum excrescent, quod explicari non queat, quando in fine totum sæculum convertetur.4 Insinuatur quoque per hæc, quod abundantiam sapientiæ in novo Testamento revelatæ, penetrare nequaquam valemus. Propter quod dicit Apostolus :5 Noli altum sapere, sed time.

Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis. Quasi dicat : Ista parva non sunt, nec oblivioni tradenda; et quantum ad significatum, realiter implebuntur. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis : ut quia per medium aquarum transire nequivit, saltem ea quæ in ripis sunt, noscat; a ripis quoque aquas et quæ in eis sunt, vigilanter perpendat. Quumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. Et dixit ad me : Aquæ istæ quæ egrediuntur de templo ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti. Pro quo Septuaginta transtulerunt : Aqua ista quæ egreditur in Galilæam, quæ vergit ad orientem, et descendit ad Arabiam. Unde per tumulos sabuli orientalis, quidam intelligunt Jordanem, qui esse in parte orientali Terræ sanctæ asseritur. Hæc igitur secundum imaginariam repræsentationem sic visa sunt, et aquæ hæ ad loca præfata currere videbantur. Sed spiritualis est intellectus. Per ripas enim aquæ, baptizatorum mansiones intelligo; per ligna quamplurima hinc inde sita, personas credentium. Unde de viro justo cantamus in Psalmo : Erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum; et rursus, Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit.6 Porro, quod aquæ ad loca præfata fluxisse scribuntur, designat quod gratia baptismalis christianæque fidei theoria, per Apostolorum prædicationem, ad loca et plebem gentilium, et primo ad terras Judææ viciniores sint derivatæ. Propter quod post resurrectionem Christus præcepit Apostolis : Euntes docete omnes gentes, baptizantes eas. In Luca quoque : Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus a Jerusalem. Et intrabunt aquæ hæ mare, id est mare Mortuum, et exibunt, id est, per mare illud ultra procedent, et sanabuntur aquæ maris Mortui ab amaritudine sua atque salsedine. Per mare Mortuum, in quo nullum animal vivere potest, intelligitur sæculum nequam, vitiorum salsedine amaricatum : in quo nil per caritatem et gratiam vivit; sed sacramento Baptismi ad hoc sæculum, seu ad homines mundanos ac impios pertingente, spiritualiter vivificantur; nec solum ad tales perveniunt aquæ sapientiæ ac Baptismi, sed procedunt quoque ad bonos. Sananturque aquæ maris prædicti, id est, corda sæcularium a pravitatum suarum eruuntur languore. Et omnis anima vivens quæ serpit, id est omne animal sine pedibus procedens. Ponitur autem pars pro toto, videlicet anima pro animali. Quocumque venerit torrens, id est aqua prænominata, vivet : ita quod non statim morietur, sicut ea quæ descendunt in mare Mortuum. Et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquæ istæ, et sanabuntur, id est, pisces vel aquæ e suis inconvenientiis curabuntur. Et vivent omnia ad quæ venerit torrens. Ista secundum superficiem litteræ de irrationabilibus animalibus non dicuntur; sed sensus est, quod omnis homo terrenus, more serpentis caducis inhærens, et terræ per affectum conjunctus, veniente ad se aqua Baptismatis et doctrinæ, liberbitur a morte peccati, et vivet per gratiam. Erunt insuper pisces multi satis, videlicet pisces boni, qui eliguntur in vasa, et retibus apostolicæ prædicationis capiuntur : hoc est, copiosus erit credentium numerus. Et vivent omnia ad quæ venerit torrens : omnium enim corda caritate et gratia innovantur, quorum corpora aquis Baptismi tinguntur. Et stabunt super illas, id est in ripis aquarum hinc et inde, piscatores, ab Enmortuis tertia die, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus a Jerusalem.7

Et intrabunt aquæ hæ mare, id est mare Mortuum, et exibunt, id est, per mare illud ultra procedent, et sanabuntur aquæ maris Mortui ab amaritudine sua atque salsedine. Per mare Mortuum, in quo nullum animal vivere potest, intelligitur sæculum nequam, vitiorum salsedine amaricatum : in quo nil per caritatem et gratiam vivit; sed sacramento Baptismi ad hoc sæculum, seu ad homines mundanos ac impios pertingente, spiritualiter vivificantur; nec solum ad tales perveniunt aquæ sapientiæ ac Baptismi, sed procedunt quoque ad bonos.8 Sananturque aquæ maris prædicti, id est, corda sæcularium a pravitatum suarum eruuntur languore.

Et omnis anima vivens quæ serpit, id est omne animal sine pedibus procedens. Ponitur autem pars pro toto, videlicet anima pro animali. Quocumque venerit torrens, id est aqua prænominata, vivet : ita quod non statim morietur, sicut ea quæ descendunt in mare Mortuum. Et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquæ istæ, et sanabuntur, id est, pisces vel aquæ e suis inconvenientiis curabuntur.910 Et vivent omnia ad quæ venerit torrens. Ista secundum superficiem litteræ de irrationabilibus animalibus non dicuntur; sed sensus est, quod omnis homo terrenus, more serpentis caducis inhærens, et terræ per affectum conjunctus, veniente ad se aqua Baptismatis et doctrinæ, liberbitur a morte peccati, et vivet per gratiam. Erunt insuper pisces multi satis, videlicet pisces boni, qui eliguntur in vasa, et retibus apostolicæ prædicationis capiuntur : hoc est, copiosus erit credentium numerus. Et vivent omnia ad quæ venerit torrens : omnium enim corda caritate et gratia innovantur, quorum corpora aquis Baptismi tinguntur.

Et stabunt super illas, id est in ripis aquarum hinc et inde, piscatores, ab En- gaddi usque in Engallim. Ripæ aquarum istarum, sunt baptizatorum confinia. Piscatores vero, sancti Apostoli sunt, ac ceteri prædicatores, secundum quod Christus dixit quibusdam: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. Per Jeremiam quoque Dominus loquitur: Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur eos. Porro Engaddi et Engallim sunt nomina locorum prope mare Mortuum. Engallim enim, secundum Hieronymum, est in principio maris Mortui ubi Jordanis ingreditur; Engaddi vero, ubi finitur. Per quæ nomina designantur habitacula sæcularium hominum qui verbo Dei capiuntur atque sanantur. Engaddi autem interpretatur fons vel oculus hœdi; Engallim vero, fons vel oculus vitulorum. Siccatio sagenarum erit: id est, in his locis prædicatores Christi retia sua Soli æterno aptanda exponent, et quidquid profecerint, ipsi adscribent. Plurimæ species erunt piscium ejus, scilicet hujus torrentis, sicut pisces maris Magni multitudinis nimiæ, id est, sicut sunt plurimæ species piscium Oceani. Quemadmodum hoc loco scribit Hieronymus, philosophi quidam dixerunt centum quinquaginta tria esse piscium genera: per quæ universa hominum genera designantur. Quæ omnia ab Apostolis capta sunt, dum et nobiles et ignobiles, divites et pauperes, docti et simplices, et omne genus hominum de mari hujus sæculi extrahitur ad salutem. Unde quum sancti Apostoli, Christo jubente, misissent rete in mare, ascendit Petrus, traxitque illud in terram plenum piscibus centum quinquaginta tribus. Quemadmodum ergo in mari Magno, id est in toto mundo, multa valde sunt hominum genera; ita et in militanti Ecclesia, qui in aqua sapientiæ et gratia Baptismatis commorantur. Propter quod passione instante Christus prædixit: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.

In littoribus autem ejus, puta torrentis, et in palustribus, ubi aquæ erumpentes ultra ripas per modum stagni aggregantur, non sanabuntur aquæ prædictæ a sua salsedine. Per quod (secundum Hieronymum) insinuatur, quod sicut perierunt qui in arca Noe non erant, sic quos fluvius iste seu torrens non tangit, non sortiuntur salutem. Vel hoc ideo dictum est, quoniam Christi doctrina atque Baptisma, dum ad eos veniunt qui per veram fidem intra Ecclesiam non consistunt, scilicet ad hæreticos, eis non prodest aliquid horum, imo in damnationis amaritudinem vertitur. Ideo subditur: quia in salinas dabuntur. Reprobi enim dantur electis in salinas, quia exempla pejorum erudiunt bonos, juxta illud Proverbiorum: Pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Vel, in salinas erunt, sicut et uxor Lot in statuam salis conversa est, quoniam fructu virtutum animique virore carebunt. Superficialem vero intelligentiam prosequendo, in salinas dabuntur, ita quod ibi pro condimento ciborum generabitur sal. Per quod quæ dicta sunt designabuntur. Quemadmodum enim sal per se ipsum non bene sapit, nec nutrit, sed aliis cibariis additum, meliorem facit saporem; sic reprobi per se et in se reputantur inutiles, sed electis ad virtutis exercitium conferunt, et per eos boni Deo probatiores virtuosioresque fiunt.

Et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum. Hoc jam paulo ante habitum atque expositum est, circa illud: Ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. Siquidem omne lignum pomiferum, est omnis fidelis ac virtuosus: et nemo in præsenti est talis, nisi qui in ripis Baptismi consistit, secundum sensum prætactum. Non defluet folium ex eo: id est, sermo viri virtuosi non erit inanis aut mendax, juxta illud Psalmi: Folium ejus non defluet. Et primo Regum de Samuele habetur: Non cecidit ex verbis ejus in terram. Et non deficiet fructus ejus, id est, in bonis operibus perseverabit, sicut Apostolus monet: Benefacientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes. Unde et sanctus Job profitetur: Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea;

Prov. xix, 25.

Gen. xix, 26.

12 vers. 7.

Ps. 1, 3.

1 Reg. III, 19.

Galat. VI, 9.

Job XXVII, 5, 6.1112

11

B

C

D justificationem quam cœpi tenere, non deseram.

Per singulos menses afferet primitiva, id est, fructus esui aptos producet : hoc est, omni tempore opportuno in bonis actibus innovabitur ac reflorebit, juxta illud Psalmi : Fructum suum dabit in tempore suo. Et Jeremias ait : Benedictus vir qui confidit in Domino; et erit tanquam lignum quod transplantatur super aquas; et erit folium ejus viride, nec aliquando desinet facere fructum. Quia aquæ ejus de sanctuario egrediuntur : id est, gratiarum fluenta de sacramentis Ecclesiæ, et de Christo capite Ecclesiæ sancto sanctorum, ad hujusmodi ligni irrigationem et fecundationem procedunt. Idcirco quum humor et ros gratiæ non deficiat, fructificatio permanet. Propter quod loquitur Jeremias : In tempore siccitatis non erit sollicitum.13

Et erunt fructus ejus in cibum : id est, actus virtutum ipsius, et operantem in Domino confortabunt dulciterque reficient, et alios ædificabunt spiritualiterque fovebunt. Unde ad Philemonem scribit Apostolus : Refice spiritum meum, videlicet agendo quæ mando.14 Et folia ejus ad medicinam : id est, per verba ejus salutaria et prædicationes devotas, animarum vulnera curabuntur, dum auditores ad pœnitentiam inducentur. Hinc prædicatores sancti canes vocantur, eo quod canum lingua sit medicinalis. Juxta quod scriptum est : Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso.15 Hinc etiam Isaias, vel in sua, vel potius in Christi persona testatur :16 Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est, verbo. Et in Ecclesiastico legitur : Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum bonum melius quam datum.17

Præterea non immoderanter miremur, quod bona gratiæ Ecclesiæ militantis per hæc corporalia describuntur, quum bona gloriæ Ecclesiæ triumphantis, per eadem et pene sub verbis eisdem in Apocalypsi promantur : Ostendit mihi, inquit, fluvium aquæ vivæ, splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. In medio plateæ ejus ex utraque parte fluminis lignum vitæ, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem gentium.18

Consequenter in textu prosequitur Propheta descriptionem divisionis terræ, quam quadragesimo quinto capitulo inchoavit.19 Hæc dicit Dominus : Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus [Israel]. Hoc est intelligendum de termino terræ dividendæ totali, videlicet pleno ejus circuitu seu integra continentia, extensione seu quantitate, quam filii Israel possidebunt secundum duodecim tribuum suarum divisionem. Et quoniam circa hoc posset quis dubitare, qualiter duodecim tribus sint terram hanc possessuræ, quum in toto non sint nisi duodecim tribus Israel, secundum numerum duodecim Patriarcharum filiorum Jacob : quarum una, utpote tribus Levitica, inter ceteras tribus hereditatem non habuit, sed

B Dominus fuit ejus hereditas : ad quod Propheta respondet : quia Joseph duplicem funiculum habet, id est, tribus Joseph in duas familias est divisa, et duas sortes habet, secundum quod duo fuerunt filii Joseph, videlicet Ephraim et Manasses : quos patriarcha Jacob adoptavit sibi in filios ut essent sui sicut Ruben et Simeon, sicut in Genesi habetur.20 Idcirco facti sunt duarum capita tribuum. Unde et filii Joseph ad Josue sunt locuti :21 Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, quum sim tantæ multitudinis, et benedixerit mihi Dominus? Quibus Josue ait : Non habebitis sortem unam.22 Possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus, id est, terram istam æqualiter inter tribus Israel dividetis. Super quam levavi manum meam, id est, potestatem meam extendi vel demonstravi, habitatores ejus miraculose perdendo, ut darem eam patribus vestris, qui ex deserto venientes, ingressi sunt eam ac possederunt. Et cadet terra hæc vobis in possessionem.

Deinde terra ista in quatuor partes seu plagas dividitur. Et primo describitur plaga septentrionalis seu aquilonaris, quum dicitur : Hic est autem terminus terræ ad plagam septentrionalem. A mari Magno : non ab Oceano, sed secundum Hebræos (ut refert Hieronymus) a mari Magno quod littoribus Palæstinæ et Phœniciæ ac Syriæ atque Ciliciæ prætenditur, et per Ægyptum tendit ad Libyam; via Ethalon venientibus Sedada, Emath, id est Antiochiam, Berotha, Sabarim, quæ est inter medium Damasci et confinium Emath, domus Thicon, quæ est juxta terminos Auran. Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci. Et ab aquilone usque ad aquilonem. Per hoc quod ait, Ab aquilone usque ad aquilonem, intelligitur terminatio lateris aquilonaris terminos duos habentis. Terminus Emath. — Insuper plaga orientalis describitur. Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terræ Israel, scilicet ab una extremitatum ipsius, Jordanis disterminans hanc partem ad mare orientale. Itaque plaga orientalis incipit quo aquilonaris finitur. — Deinceps plaga australis describitur. Plaga autem australis meridiana, quod idem est (auster enim concernit meridiem), erit a Thamar urbe usque ad aquas Contradictionis Cades, qui locus est in deserto. Unde et scriptum est : Et irritaverunt eum ad aquas Contradictionis. Et torrens usque ad mare Magnum jam dictum, in quod torrens iste, secundum Hieronymum, intrat. Et plaga ad meridiem australis, est ista. — De occidentali quoque subjungitur : Et plaga maris, id est pars occidentalis : quoniam mare Mediterraneum claudere dicitur universum occidentale latus terræ promissionis ; est mare Magnum, de quo dictum est nunc, a confinio ejus per directum, donec venias Emath. Dicunt aliqui, quod Emath ista sit alia a præfata. Alii tenent oppositum.

Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel; et mittetis eam in hereditatem vobis, et advenis qui accesserunt ad vos, puta neophytis seu ad ritum et legem vestram conversis, qui genuerunt filios in medio vestrum : et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israel, scilicet inter vos Israelitas. Vobiscum divident possessionem, id est, hereditariam partem accipient, in medio tribuum Israel. In tribu quacumque fuerit advena, sic conversus, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.

Hæc secundum superficiem litteræ superficialiter dicta sunt ; sed diligentius præinducta sunt intuenda. Et primo reminiscendum, quod divisio terræ Israel in tribus Scripturæ locis describitur : Primo, a Moyse in libro Numerorum ; secundo, a Josue in libro ejus : et tamen filii Israel nunquam possederunt universam terram ibidem descriptam, eisque promissam, non ex defectu veritatis potestatisque Dei, sed propter eorum ignaviam, inobedientiam, et peccata quamplurima. Tertio, in loco præsenti. Qualiter autem descriptiones hæ tres inter se coincidant, et qualiter differant, diligenti lectori inquirendum relinquo.

Denique, sicut omnia ab exordio quadragesimi capituli usque in præsens, exposita sunt de Christi Ecclesia et populo christiano, ita et hæc pro tempore evangelicæ legis sunt exponenda : per filios Israel, veros Israelitas in Christum credentes, et generaliter populum christianum intelligendo ; per terram autem promissionis, omnem terram Christianorum, quam Deus gloriosus et sanctus ubertim prædixit a fidelibus occupandam, divinoque cultui mancipandam. Hæc terra in quatuor partes dividitur, quia in quatuor principalibus mundi partibus habitaverunt fideles. Per duodecim autem tribus Israel, intelliguntur tam ipsi Judæi ad Christum ex omni tribu conversi, quam ceteri Christifideles, Patriarcharum per fidei morumque imitationem filii nuncupandi, potissime Apostolorum, qui ex diversis tribubus Israel prodierunt. Unde et Jacobus scribit duodecim tribubus quæ sunt in dispersione. Paulus23

23

Num. xxxii, xxxiv. Josue xiii-xix.

B

C

D

15

16

17

18

19

20

21

22 cv, 32.

Jacob. 1, 1. quoque scribit Hebræis. Quod autem totius terræ divisio describitur per urbes et loca Judææ, eique proxima, ideo factum videtur, quia ibidem christiana religio sumpsit exordium, et quia per terram Judææ universa credentium et Deo confitentium regio figuratur, sicut frequenter per Jerusalem ipsa Ecclesia designatur. Præterea tota terra jam descripta, a conversis Judæis et ceteris Christianis interdum, etiam longo tempore est possessa. Et si quis Judæorum aut judaizantium his explanationibus non contentatur, adjiciatur et hoc, quod utique in fine sæculi, Antichristi falsitate detecta, omnes Judæi convertentur ad Dominum Jesum Christum, æterni Patris unicum Filium, et terram promissionis inhabitabunt. Sed quamdiu tunc vitæ præsentis cursus durabit, non constat. Hoc supra dictum est plenius in expositione capitulorum tricesimi octavi et tricesimi noni.

Postremo super illud, Et dividetis terram istam, dicit S. Hieronymus: Per hoc capitulum discimus (et decutitur supercilium Judæorum), nihil inter Israelem et gentes esse divisum. Si enim advenis et alienigenis cum his qui sunt de populo Israel, hoc est indigenis, terra dividitur; nulli dubium, eamdem esse hereditatem gentium ac Judæorum, dummodo conversi fuerint ad cultum Dei Israel, quod proprie nomen possidet Christianum: habentibus Judæis litteram legis, et nobis spiritum; illis quoque tenentibus membranas, et nobis eum qui scriptus est in membranis. Apud Moysen quoque et Josue sorte dividitur terra, hic autem judicio Domini delegatur. Unaque possessio est advenæ et Israeli, et in singulis tribubus datur hereditas gentibus, jubente Domino Deo. Hæc B. Hieronymi verba sententiosa sunt valde, et profundius consideranda. Quæ autem nunc dicta sunt, ad sequentis capituli intelligentiam maxime conferunt.

Footnotes

  1. ch. XL, ↩

  2. Philipp.ii, 10, 11. ↩

  3. Philipp. ii, 10, 11. ↩

  4. . xii, 3. ↩

  5. Rom.xi,20. ↩

  6. Ps. xcv, 12, 13. ↩

  7. Luc. xxiv, 46, 47. ↩

  8. Ps. 1, 3. ↩

  9. Matth. xi 48. ↩

  10. Matth. xxviii, 19. ↩

  11. atth. IV, xVI, 16. ↩

  12. ann. XXI, xII, 32. ↩

  13. Luc. xxiv, 8. ↩

  14. Philem. 20. ↩

  15. Ps. LXVII, 24. ↩

  16. Is. L, 4. ↩

  17. Eccli. XVIII, 16. ↩

  18. Apoc. XXII, 1, 2. ↩

  19. Ezech. XLV, 1 et seq. ↩

  20. Gen. XLVII, 5. ↩

  21. Josue XVII, 14. ↩

  22. Ibid. 17. ↩

  23. proselytis ↩

Chapter 58 of 59