Articulus 2
ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI : DEINDE POST ANNOS QUATUORDECIM, ETC.
DEINDE, expleta prædicatione in Syria atque Cilicia, post annos quatuordecim a Christi passione, in quibus includuntur tres anni prædicti a Pauli conversione, post quos prius venit Jerusalem, iterum ascendi a terris humilioribus Jerosolymam, dum quæstio erat de legalium observatione (prout in Actibus plenius enarratur), cum Barnaba ex Judæis converso, assumpto et Tito ex gentilitate converso :1 quatenus horum testimonio comprobarem, falsam esse assertionem dicentium me aliud Judæis, aliud gentibus prædicare. Ascendi autem, non meo decreto, sed secundum revelationem Christi mihi ostensam. Et contuli cum illis Jerosolymitis evangelium quod prædico in gentibus, id est, de prædicatione et doctrina evangelica quam annuntio gentibus, habui tractatum cum illis, generaliter tamen et quasi superficialiter. Seorsum autem, id est in privato, separatim, contuli particulariter et profunde cum his qui videbantur veraciter aliquid esse, aliquid esse, id est ceteris præstantiores ac doctiores : per quos intelligit Petrum, Jacobum et Joannem, sicut patebit post pauca. Ideo autem contuli, ne forte in vacuum, id est infructuose, quantum ad auditores, currerem, prædicando Evangelium Dei, aut cucurrissem inaniter. Prædicatio nempe apostoli Pauli multis erat suspecta, quia cum Christo in carne conversatus non fuit, nec cum ceteris Apostolis Spiritum Sanctum recepit, nec inter Apostolos diu fuerat conversatus. Ideo propter securos reddendos alios, necessarium sibi fuit Jerosolymam ire et cum Apostolis loqui, ut eorum auctoritate sua prædicatio roboraretur. Unde quod ait, Ne forte, etc., non sic est intelligendum quasi Apostolus aliquo modo ambigeret de suæ prædicationis veritate; sed ad aliorum æstimationem refertur, quibus prædicatio Pauli non profuisset, nisi cum aliis contulisset Apostolis.
Ostenso quod doctrina Pauli ab Apostolis commendata sit, ostenditur quod facta ejus laudata sint. Sed neque Titus, qui mecum erat in Jerusalem, quum esset gentilis ex utroque parente, nam Græcus erat, compulsus est a veris Apostolis circumcidi : quamvis aliqui ex Judæis conversi, præcipue Pharisæi, niterentur ad hoc : non enim idonea erant motiva eorum. Cur ergo vos, Galatæ, circumcisionem recipitis? Sed propter subintroductos falsos fratres, id est propter quosdam simulatores Judæos, hæreticos, vel omnino in Judaismo induratos, qui callide inducti fuerunt ad nostram societatem sub specie religionis a pseudoapostolis, qui falsi fratres subintroierunt nostrum conventum, explorare, id est observare et experiri, libertatem nostram, id est exonerationem ab observantiis cærimonialium legis, quam habemus in Christo Jesu, id est virtute et merito Christi, qui nos ab onere tanto absolvit merito suæ dignissimæ passionis, in qua figuralia impleta sunt et finem sumpserunt. Introierunt ergo non recta intentione, sed ut nos in servitutem legis, id est ad observantias legales, redigerent : quod erat onus adeo grave, quod neque patres nostri, neque nos ferre potuimus. Propter hos ergo restitimus : secundum quod subditur : Quibus neque ad horam, id est nullo temporis spatio, cessimus hac vice in Jerusalem subjectioni, id est ad hoc ut nos suæ voluntati aut legalium observationi subjicerent, ut veritas Evangelii, id est doctrina novæ legis, quæ docet cessasse legalia, permaneat apud vos, id est, in cordibus vestris firma et fixa consistat. Adversariis namque veritatis et fidei resistendum est rationabiliter, dum fides seu veritas periclitaretur : et talis resistentia non pertinet ad impatientiam, sed justitiam.
Ab his autem, hoc est præ falsis fratribus istis, qui videbantur esse aliquid, id est majorem sapientiam et auctoritatem possidere, videlicet veri Apostoli, Petrus, Jacobus et Joannes, quales, id est quam illitterati, pauperes, abjecti et modici, aliquando fuerint, antequam a Christo vocati erant, imo usque post ejus resurrectionem. Petrum namque et Joannem piscatores fuisse certissimum est. Ideo nihil mea interest, id est, ad me non pertinet de hoc magnam facere mentionem, ne videar eos contemnere, aut me ipsum jactare, qui ante conversionem mei, doctus et dives, potens et nobilis eram, utpote natus civis Romanus. Ideo etiam ad me non pertinet illud narrare, quia nec obest nec prodest : nam Deus personam hominis non accipit, id est, propter hæc naturalia et accidentalia exteriora, non præfert unum alteri, sed propter dona divina et merita. Unde non obest illis quod tales fuerunt, nec ideo sunt spernendi. Hinc etiam in Actibus Apostolorum adstruit Petrus :2 In veritate, inquiens, comperi quod non est personarum acceptor
Deus. Nullum enim ad se redeuntem contemnit vel abjicit. Verumtamen, ideo Paulus recitat ista, ut Galatæ sciant eum non esse ignarum legalium, sed quantum ad humanam pertinet instructionem, prædictis Apostolis fuisse eruditiorem. Unde constat quod ab eis edoctus non sit.
Denique, demonstrato quod nihil in sua doctrina correxerunt, nunc manifestat quod nihil in ea suppleverunt. Mihi autem qui videbantur esse aliquid, id est prædicti magni Apostoli, nihil contulerunt de sapientia. Nam quidquid ab illis audivi, ante cognovi ex revelatione divina. Sed econtra, id est contra opinionem adversariorum meorum, quum vidissent Apostoli isti quod creditum est mihi evangelium præputii, id est, quod mihi a Christo commissa esset prædicatio evangelica gentibus incircumcisis proponenda, sicut et Petro creditum est evangelium circumcisionis, id est prædicatio Judæis inferenda : non quod evangelia ista sint diversa aut alia, sed unum evangelium diverse nominatur propter diversitatem hominum quibus impenditur. Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, id est Christus qui Petro commisit officium apostolatus sui exercere in populum Judæorum, eos docendo et convertendo, operatus est et mihi inter gentes, id est, gentilium apostolum me constituit, et efficaciam inter eos mihi largitus est. Unde Dominus : Vas, inquit, electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus ;3 et alibi ad Paulum, Vade, quia ad gentes longe mittam te.4 Hæc quoque non sunt intelligenda præcise, sed appropriate. Non enim sic dicitur Petrus Judæis missus, quasi non sit missus ad gentes : imo per eum primo conversi sunt Cornelius centurio, et qui cum eo erant gentiles. Nec sic Paulus dicitur missus ad gentes, quasi non sit missus ad Judæos : sed sicut in Actibus legitur, ipse et Barnabas longo tempore prædicaverunt solis Judæis.5 Sed ideo ista dicuntur, quia præcipue erat Petro commissa conversio Synagogæ, Paulo autem gentilitatis conversio. Judæi quippe signa, Græci autem sapientiam quærunt. Petrus ergo qui in signis præfulsit, ad Judæos congrue missus est; Paulus vero, in sapientia singularis, missus est Græcis. Non tamen simpliciter præferenda videtur sapientia Pauli, sapientiæ Archiapostoli.
Et quum cognovissent gratiam, id est virtutem miraculorum et sapientiæ affluentiam, prædicationisque præstantiam atque aptitudinem, quæ data est mihi, Jacobus Alphæi, frater Domini, et Cephas, id est Petrus, et Joannes evangelista, qui videbantur, id est, certo sciebantur et cernebantur, columnæ esse, id est sua perfectione aliorum imbecillitatem sustentare, Ecclesiam stabilire, et omnibus præfulgere, dexteras dederunt mihi et Barnabæ societatis, id est, ad suam societatem nos receperunt, atque in signum sodalitatis et apostolicæ communionis dexteras suas nostris dexteris inseruerunt, ut nos in gentes prædicaremus, ipsi autem in circumcisionem, id est inter Judæos. Tantum, id est, hoc solum adjecerunt, ut pauperum memores essemus, qui omnia sua vendentes, pretium posuerunt ante Apostolos, et postea fame exorta, in magna penuria fuerunt.6 Unde Apostoli rogaverunt Paulum et Barnabam, ut gentes conversas hortarentur ad succurrendum istis pauperibus. Quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere, id est hanc commissionem effectui commendare, inducendo gentiles ad mittendum eleemosynas his egenis.7 Patet namque in diversis epistolis, quam sollicitus fuerit Paulus pro collectis.89
Sed circa prædicta quæri potest: Quum Jacobus fuerit primus fidelium Judæorum episcopus, cur non potius ipse quam Petrus, dicitur ordinatus Judæorum apostolus? Et respondendum, quod licet primitivam Ecclesiam rexit in Jerusalem, non tamen sic perambulavit Judæam evangelizando, ut Petrus.
Quum autem venisset Cephas, id est Petrus, Antiochiam, urbem gentilium; in faciem, id est manifeste, ei restiti, quia in veritatis evangelicæ defensione par ei fui, quia reprehensibilis erat, incaute agendo. Prius enim quam venirent quidam ex Judæis conversi, missi a Jacobo Antiochiam, cum gentibus conversis edebat, non discernens inter cibos; quum autem venissent prædicti fratres a Jacobo, æmulatores legis, qui Christum et legem æquo jure venerabantur, subtrahebat et segregabat se Petrus a cibo et consortio gentium, timens offendere aut scandalizare eos qui ex circumcisione erant, id est ex populo Judæorum, nisi se hoc modo subtraxisset, et fratribus a Jacobo missis adjunxisset, gentibus derelictis. Et simulationi ejus, videlicet Petri, qua se simulavit servare legalia, tanquam necessaria ad salutem, quum tamen ita non servaret ea (simulavit enim se idem sentire cum fratribus a Jacobo missis: qui etiam erraverunt, putantes legalia de necessitate servanda; sed Petrus conformavit se eis, ut eos paulatim corrigeret), consenserunt ceteri Judæi conversi ad Christum, Antiochiæ demorantes, vitando cibos et comestionem gentilium, ita ut Barnabas, qui mecum erat ordinatus gentium apostolus, duceretur ab eis, id est a Petro et Judæis Antiochenis, in illam simulationem, cujus exemplum vidit in Petro. Nam licet Antiocheni isti et Barnabas, tanquam viri perfecti, bene sentirent de legalium cessatione, eadem tamen intentione se gentibus subtraxerunt et fratribus a Jacobo venientibus conformaverunt, qua et Petrus. Hæc autem indiscreta simulatio gentes scandalizavit, judaizareque fecit, quoniam gentes his visis, arbitrabantur legalia necessario servanda. Ideo subditur:
Sed quum vidissem ego Paulus, quod non recte ambularent, id est, non juste nec vere conversarentur, ad veritatem Evangelii, id est secundum evangelicæ veritatis tenorem: nam propter scandalum evitandum omiserunt veritatem doctrinæ novæ legis, secundum quam legalia cessarunt post Christi passionem, quantum ad obligationem et meritum;1011 dixi Cephæ tanquam principali, coram omnibus, quoniam manifeste fecit id pro quo corripi meruit, ut et ejus correptione ceteri sanarentur, gentes quoque veritatem cognoscerent: Si, pro Quia, tu, Petre, quum Judæus sis natione, gentiliter et non Judaice, id est, secundum ritum et usum gentium conversaris, non Judæorum, vivis, non discernendo cibos, nec vitando gentiles communiter, quum hac vice aliter agas, quomodo12, id est qua ratione, gentes conversas cogis judaizare, id est legales cærimonias observare? Cogis, inquam, tuæ conversationis exemplo, quamvis non cogas doctrinæ imperio.
Dicit S. Hieronymus: Hunc locum nobis objecit Porphyrius, arguens Petrum de vitioso errore, et Paulum de procaci increpatione, imo nos omnes devicti dogmatis mendacio, dum inter se principes Ecclesiarum discordant. Unde ad satisfaciendum Porphyrio, et ad excusandum Petrum a culpa, Paulum quoque a præsumptione, Hieronymus dixit, quod Petrus non vere neque ex animo post Christi passionem observavit legalia, sed solum quadam pia simulatione ac dispensatione, ad vitandum scandalum Judæorum. Sicque in prædicta subtractione et judaizatione Petri, erat simulatio in facto et apparentia. Et idem dicit Hieronymus de aliis Apostolis, qui post dominicam passionem legalia observasse leguntur. Asserit namque B. Hieronymus, quod legalia statim post Christi passionem omnibus erant mortifera quibus gratia novi Testamenti fuerat publicata, si ea veraciter observarent: ad quod multas auctoritates et rationes adducit. Insuper dicit Hieronymus, quod Paulus non vere, sed dispensatoria simulatione reprehendit Petrum, quia nec Petrus vere reprehensibilis fuit, ut dicit: ita quod Paulus et Petrus condixerant sibi, ut Petrus se hoc modo a gentibus subtraheret et Judæis misceret, atque ob id Paulus eum argueret, ut videntes gentes tantum Apostolum reprehendi, cognoscerent non esse observanda legalia, nec ea servarent.
Porro huic positioni Hieronymi Augustinus contradicit, praesertim in tribus. Primo igitur ait, quod Petrus et alii Apostoli post Christi passionem interdum ex certa causa veraciter servaverunt legalia, ut patet in Actibus Apostolorum. Unde simulatio Petri, de qua nunc factus est sermo, non est intelligenda quantum ad opus exterius, seu exteriorem experientiam, sed quantum ad cordis intentionem, quoniam simulavit se consentire Judæis, ut expositum est. — Secundo, dicit Augustinus, quod legalia ante Christi passionem viva atque salubria erant, post promulgationem vero evangelicæ legis fuerunt mortua atque mortifera observantibus ea. Sed tempore intermedio mortua erant, ita quod nullum obligabant, nec aliquid profuerunt; non autem mortifera Judæis conversis, quia sine peccato poterant observare ad tempus, ex rationabili causa, ita tamen ut spem in eis non figerent, quasi alicujus essent virtutis, vel sine eorum observatione non sufficeret gratia Christi ad veritatem salutis; sed a gentibus conversis nullo modo erant servanda. Lex quippe, ut ait Augustinus, non erat a Judæis subito abjicienda, sicut a gentibus idololatria, ne videretur non fuisse divina. Eratque mater Synagoga cum honore ad tumulum deducenda, non subito obruenda. — Postremo, perhibet Augustinus Petrum a Paulo veraciter reprehensum, ita quod Petrus venialiter peccavit, indiscrente servando legalia coram gentibus, in scandalum earumdem cogens eas judaizare. Quod probat Augustinus per hoc quod Apostoli non debuerunt omittere veritatem doctrinæ propter vitandum scandalum Judæorum; item, quoniam non est verisimile quod Paulus in epistola ad Galatas aliquid simulatorie scriberet. Rursus, si Petrus vere reprehensibilis non fuit, Paulus nec vere nec juste scripsit, quod in faciem restitit ei quia reprehensibilis erat, et quod non recte ambulavit ad veritatem Evangelii. Si enim in divinis Scripturis inveniatur unum mendacium, tota veritas ejus nutabit. Hinc ergo Ecclesia magis consentit in hac parte dictis Augustini, quam S. Hieronymi.
Ad blasphemias quoque Porphyrii facile est respondere, videlicet quod non derogat evangelicæ legis veritati, quod ejus ministri quandoque venialiter peccaverint, aut in aliquo modico (quod fidem directe non respicit) erraverint: quia in his quæ fidem concernunt, summa concordia est. Increpatio etiam Pauli procax non fuit, sed ex justa libertate processit: quam et Petrus humiliter pertulit, ut discant prælati non indignari dum a subditis seu inferioribus juste corripiuntur.
Verumtamen B. Hieronymus super Isaiam quodam loco positionem suam multum seriose, instanter et fortiter stabilire conatur. — De hac vero materia in Glossa plenius continetur.
Consequenter ostendit Apostolus, quod post Christi adventum et Evangelii prædicationem, carnales observantiæ legis cesserint, eo quod justificatio sit ex fide, non autem ex lege. Nos Apostoli natura, id est naturali origine, Judæi sumus ex semine Patriarcharum prodeuntes, et non ex gentibus sumus, id est de numero et sorte gentilium, peccatores idololatræ ut illæ, quamvis non simus ab omni peccato immunes. Alibi tamen dicit Apostolus:
Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.13 Sed nunc dicit, Non ex gentibus peccatores, quoniam vitia gentilitatis non contraxerunt. Scientes autem ex revelatione divina et Scripturarum notitia, quod non justificatur homo Judæus aut quicumque alius coram Deo, ex operibus legis dumtaxat, id est per sola opera legis, præsertim cærimonialia, imo nec per opera legis moralia, sine fide, caritate et gratia Christi. Ideo subditur: nisi per fidem Jesu Christi. Fides enim est prima virtus, sine qua impossibile est Deo placere;14 nec sine ea unquam aliquis salvatus est. Sicut enim nos salvamur per fidem qua credimus Christum venisse, sic veteres salvabantur per fidem Christi venturi: imo illorum et nostrum una est fides, quamvis sit modo magis expressa. Tres quippe virtutes theologicæ ad salutem requiruntur, et in omnibus electis fuerunt, sicut et gratia gratum faciens. Hinc ergo Et nos Apostoli omnesque Christiani, in Christo Jesu credimus, id est, de Christo fidem ei placentem atque formatam habemus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis, fide seclusa. Opera autem legis, proprie appellantur carnales observantiæ, seu facta cærimonialia, quia cum lege constituta terminata sunt. Propter quod, id est sequitur quod, ex operibus legis secundum se sumptis, non justificabitur omnis caro, id est nullus homo. Ponit enim partem pro toto, carnem scilicet pro homine.
Quod si nos ipsi quærentes, id est cupientes, justificari in Christo, id est in fide et merito Christi, inventi sumus et ipsi peccatores, id est, eo ipso quod quærimus in Christo justitiam adipisci, probati et declarati sumus esse peccatores: aliter enim non quæreremus in alio justificari; numquid Christus peccati minister est? id est, numquid Christus, qui jussit nos lege relicta ad se confugere, est peccati causa seu ministrator? Quod utique sequeretur, si lex sine fide et gratia Christi posset salvare. Absit, ut Christus dicatur peccati minister, hoc jubendo, quia nec ego peccavi legem deserendo. Si enim quæ destruxi, iterum hæc reædifico, id est, sic opera legis quæ omisi ac reprobavi, rursus assumo et approbo, prævaricatorem me constituo, id est, Deum offendo hoc faciendo. Ego enim per legem evangelicam, legi Mosaicæ mortuus sum, id est, ab ejus observantia liberatus ac mortificatus, ut Deo vivam vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro, custodiens legem Christi in omnibus sine querela.15 Lex etenim Christi virtute sacramentorum suorum gratiam confert, sicque justificat, non autem lex Moysis. — Ea vero quæ hic dicuntur de insufficientia legis scriptæ et efficacia legis novæ, in epistola ad Romanos plenius subtiliusque conscripta atque tractata sunt.
Christo confixus sum cruci, id est, clavis amoris et piæ compassionis ac cruciformis imitationis, simul cum Christo confixus sum cruci seu propriæ mortificationis labori, sequendo vestigia ejus, prout ipse ait: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.16 Unde et alibi Apostolus: Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.17 Qui autem Christo crucifixo se ipsum conformat, cruci ejus affigitur, et ardor peccati virtute dominicæ crucis in ipso exstinguitur;18 habetque carnes divino timore confixas, ne membra sua ad vitia solita extendantur.
Vivo autem jam non ego, id est, postquam Christo confixus sum cruci, vivo et non vivo. Vivo enim non solum vita naturæ, sed gratiæ; non vita humana, sed divina; non vita carnali, mundana et consueta, sed spirituali, cœliformi ac nova. Ideo subditur: vivit vero in me Christus, id est, non secundum me ipsum vivo seu ago, sed secundum Christi inspirationem, voluntatem atque doctrinam. Christus ergo vivit in me, id est, regnat in anima mea, et possidet me, facitque me in se vivere. Vivere autem, est actum vitalem habere. Amor vero transponit et mutat amantem in amatum. Dum ergo homo in Christi amore succenditur, crescit et perficitur, moritur in semetipso, quia non agit secundum propriam voluntatem, secundum naturalem inclinationem, secundum privatum amorem, sed secundum divinæ caritatis instinctum, et Christi jussionem atque consilium.
Quod autem nunc vivo, id est, bene et meritorie ago, in carne hac fragili, in fide vivo Filii Dei, id est, per virtutem fidei Christi ago, non propria potestate, aut legis subsidio.19 Justus enim ex fide vivit; qui vero incredulus est, infideliter agit.20 Qui dilexit me: sicuti ipse protestatur, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos;21 rursusque per Prophetam, In caritate perpetua dilexi te;22 et tradidit semetipsum pro me: prout dicit, Ego sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis.23 Hinc Propheta: Tradidit, inquit, in mortem animam suam.2425 Ecce quam affectuosissima prorsusque dulcissima verba. Quod enim generaliter pro omnibus factum est, Apostolus propter ardentissimam ad Christum dilectionem, quasi pro se solo, vel singulariter factum æstimat. Nam ut ait Chrysostomus: Hic est affectus servi fidelis, ut quod pro omnibus communiter fecit et pertulit Christus, quasi pro se tantum putet illum fecisse et pertulisse. Et utique merito hoc æstimare debemus, quoniam tanta est Christi misericordia, bonitas, et dilectio ad unumquemque nostrum, ut mallet pro quolibet sigillatim ac singulariter omnia facere et sustinere, quæ pro omnibus simul fecit et passus est, quam aliquem perire, quantum est ex parte ipsius.
Non abjicio gratiam Dei, id est, caritatem et beneficia divina mihi per Christum collata, non sperno nec desero, legi finaliter inhærendo. Si enim per legem justitia, id est, si virtute et actibus legis homo justificatur, remissionem peccati et gratiæ infusionem adipiscendo, ut Judæi confidunt, ergo Christus gratis, id est sine causa necessaria, et quasi superflue, mortuus est, quum non sit mortuus, secundum Scripturas, nisi propter hominis justificationem, juxta illud propheticum: Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris.26
Footnotes
-
Act. xv, 4 et seq. ↩
-
Act. x, 34. ↩
-
Act. ix, 15. ↩
-
Act. xxii, 21. ↩
-
Act. xiii, 5; xiv, 1. ↩
-
Act. iv, 34, 35. ↩
-
Act. xv, 2, 3. ↩
-
Rom. xv, 25-27; ↩
-
1 Cor. xvi, 1, 2; 11 Cor. viii, ix; etc. ↩
-
Act. iv, 34, 35. ↩
-
1 Cor. i, 22. ↩
-
Act. x, 14, 28; xi, 1-3; xvi, 3; xxi, 26. ↩
-
1 Tim. 1, 15. ↩
-
Hebr. x1, 6. ↩
-
Philipp. 1, 6. ↩
-
Luc. IX, 23. ↩
-
Galat. V, 24. ↩
-
Ps. CXVIII, 120. ↩
-
Rom. I, 17. ↩
-
Is. XXI, 2. ↩
-
Joann. XV, 9. ↩
-
Jer. XXXI, 3. ↩
-
Joann. X, 14, 15. ↩
-
Is. LIII, 12. ↩
-
Rom. III. VIII. ↩
-
Thren. IV, 20. ↩
Chapter 3 of 7