Skip to the text

Articulus 3

DECLARATIO CAPITULI TERTII : O INSENSATI GALATÆ !

OSTENSA cessatione legalium ex perfectione evangelicæ legis, nunc idem ostenditur ex imperfectione legis Mosacæ. O insensati, id est stulti insipientesque, Galatæ! Non incurrit Apostolus sententiam Salvatoris, dicentis, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennæ ignis : quia non ex contemptu aut malignitate, sed zelo æquitatis et animo corrigendi insensatos eos appellat. Sic enim et Christus dixit discipulis : O stulti et tardi corde ad credendum! Quis vos fascinavit, id est, more magorum ludificavit atque decepit, vel more inficientium oculos falsitatis veneno immutavit et intoxicavit, non obedire veritati, id est veræ prædicationi et justis præceptis evangelicæ disciplinæ, per quam legalia excluduntur? Ante quorum oculos, id est in quorum notitia evidenti, Christus Jesus proscriptus est, id est, ad mortem damnatus, vel aperte descriptus. Hoc enim vobis certissime constat, quod Christus propter nostram salutem adjudicatus est morti, ipseque Christus vobis clare notificatus. Et in vobis est crucifixus, id est, crucifixio ejus cordibus vestris innotuit. Vel, In vobis crucifixus, id est, vestri amore mortem crucis sustinuit. Vel, In vobis crucifixus, id est, vestra infidelitate et culpa rursus quodammodo crucifixus videtur, quia sic peccatis in eum uti qui eum crucifixerunt. Unde et alibi de quibusdam asseritur :1 Rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.

Sciendum, quod fascinatio diversis modis accipitur, videlicet, pro magica ludificatione, pro invidia, pro immutatione alterius, quam Avicenna dixit fieri posse sola imaginatione unius in alium : quod

A Ægidius de Roma in libro contra errores philosophorum, satis redarguit. Fit tamen interdum per quamdam materialem effluxionem humorum nocentium, aerem inficientium : sicut quorumdam urentes infectique oculi teneros lædunt pueros, in tantum ut escam evomant atque fastidiant. Propter quod pueri tales fascinari dicuntur. Pro invidentia quoque sumi videtur, quum in libro Sapientiæ dicitur: Fascinatio malignitatis obscurat bona.2 Invidus namque non solum sibi ipsi, sed etiam his nocet in quibus aliqua bona esse incipiunt.

Hoc solum primo et præcipue volo a vobis discere, id est per modum discentis audire. Loquitur autem Apostolus ironice, et quærit hoc, non per modum dubitantis, sed admirantis, vel potius ex obliquo apertissimum errorem ostendentis. Ex operibus legis, id est virtute et merito observantiarum legalium, Spiritum Sanctum accepistis in signo visibili (sicut frequenter fiebat in primitiva Ecclesia, quando baptizabantur fideles, et manus Apostolorum eis imponebantur ;3 vel si Galatæ non receperunt Spiritum Sanctum in signo tali externo, tamen tam copiosam gratiam perceperunt, ut certissime pateret eos recepisse Spiritum Sanctum), an ex auditu fidei, id est ex fide, quæ per auditum acquiritur dispositive, a Deo autem efficienter?4 Et quoniam certum est quod non receperunt Spiritum ex operibus legis, quia gentiles erant, legem non habentes nec observantes, sed ex fide : nam quum ad Apostoli prædicationem crederent et baptizarentur, descendit in eos Spiritus Sanctus ;5 idcirco in observatione legalium non consistit salus ipsorum, aut aliorum gentilium.6

Sic stulti estis, id est divinorum cognitione privati, ut quum Spiritu Sancto operante in vobis, cœperitis spiritualiter vivere; vel, Spiritu, id est a spirituali fervore et interna devotione; nunc carne consummemini, id est in carnalibus observantiis legis et exterioribus exercitiis perfectionem quæratis, imo carnales et frigidi efficiamini. Hoc modo multi a spiritu ordiuntur, et carnaliter terminant, prœcedentes ordine retrogrado. Conveniens etenim ordo est, a carnalibus ad spiritualia scandere, non a spiritualibus ad carnalia cadere, sicut iis accidit. Tanta passi estis, id est, tam vehementer decepti fascinatique estis a falsis, sine causa, id est irrationabiliter; si tamen sine causa, quia fortassis propter peccata vestra meruistis sic ludificari; vel Deus propter aliquid melius illud permisit. Vel sic: Tanta passi estis, id est, multa jam adversa passi estis pro Christo, sine causa, id est sine fructu et præmio: nam legalia observando et fallacibus credendo, peccastis mortaliter, et omne meritum perdidistis; si tamen sine causa: id est, non absolute dico vos illa sine causa perpessos, quoniam pœnitere potestis, sicque reviviscent opera meritoria, quæ ante viva fuerunt.

Qui ergo tribuit vobis Spiritum Sanctum, videlicet Deus Pater, et operatur virtutes, id est opera virtuosa seu signa, in vobis: omnia enim opera nostra operatus est in nobis;7 ex operibus legis hoc facit in vobis, an ex auditu fidei? Patet autem quod non ex operibus legis (quæ nunquam perpetrastis) Deus hoc faciat, sed ex auditu fidei, secundum sensum inductum. Et ad hoc allegat Scripturam et exemplum Abrahæ patriarchæ. Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, sicuti Geneseos testatur historia:8 credidit enim in spem et contra spem;9 et reputatum est ei, secundum divinæ pietatis acceptationem, ad justitiam, id est, actu fidei suæ justificatus est.

Cognoscite ergo, quia qui ex fide sunt, id est, per fidem agunt, et vere fideles consistunt, hi sunt spirituales filii Abrahæ, imitando fidem ac devotionem ipsius. Providens autem, id est prudenter prænuntians, Scriptura, seu Deus in Scripturis, quia ex fide sine cærimonialibus legis justificat gentes conversas, Deus prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te, id est in fidei tuæ imitatione seu Christo ex te nascituro, omnes gentes, id est aliqui de omni genere hominum.10 Igitur qui ex fide sunt, id est, qui per fidem in Deo esse meritorium habent, benedicentur, id est, divinarum gratiarum collationem recipient, cum fideli Abraham, id est, sicut benedictus est Abraham merito fidei suæ: quamvis et illud meritum fuerit Dei donum, cujus est omne bonum.11

Quod autem ex operibus cærimonialibus legis nemo justificetur, ostenditur. Quicumque enim ex operibus legis sunt, id est, virtute legalium se posse salvari confidunt, sub maledicto sunt, id est, transgressionis periculo subjacent: quam evadere nequeunt, quoniam Christi gratiam non requirunt. Scriptum est enim:12 Maledictus omnis, vel simpliciter coram Deo, vel reprehensione aliqua dignus est, qui non permanserit per obedientiam in omnibus mandatis quæ scripta sunt in libro legis Moysis, id est in Deuteronomio, ubi resumuntur sub compendio præcepta divina, in aliis Moysis libris præscripta, ut faciat ea, id est, opere impleat, quoad præcepta affirmativa. Hoc autem sine fide et gratia Christi non potuit adimpleri: ideo lex mortem atque damnationem ex occasione operabatur.13 Jussit enim, et tamen gratiam obediendi non contulit. Quoniam autem in lege scripta, id est virtute et cærimoniis legis, seclusa fide et gratia Christi, videlicet per solam legem et actus ejus exteriores, nemo justificatur apud Deum, qui cordis inspector est infallibilis, manifestum est auctoritate Habacuc prophetæ, qui ait:1415 Quia justus ex fide vivit. Sic enim Scriptura dicit: Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in sua fide vivet.16 Christus quoque similia his loquitur sæpe, ut est illud: Qui credit in me, habet vitam æternam; et, Fides tua te salvum fecit, etc. Lex autem, quantum ad cærimonialia, de quibus jam agitur hic, non est ex fide, id est, non principaliter innititur fidei, quum non sit de incomprehensibilibus, quorum est fides; sed qui fecerit ea, id est, cærimonialia jussa impleverit, vivet in illis, id est, corporalis mortis pœnas evadet, sed vitam gratiæ non consequetur, nisi opera illa operata, ex interna caritate et fide ducant originem.

Insuper manifestat Apostolus, quod a Christo derivetur ad nos justificatio et benedictio. Christus nos redemit, id est, merito suæ dignissimæ passionis absolvit, de maledicto legis, id est de jugo, damnatione et pœna quam lex transgressoribus infligebat. Absolvit enim nos, id est Judæos, ab obligatione seu debito servandi legem, et per consequens a maledicto sequenti. Factus pro nobis maledictum, id est pro nostra salute maledictionem hominum passus: quia et culpam ei adscripserunt, et pœnam tanquam impio inflixerunt. Quod totum ipse propter nos pati dignatus est, sicut per Psalmistam testatur: Quæ non rapui, tunc exsolvebam; et, Tu scis improperium meum et confusionem meam. Hinc quoque Isaias dixit: Cum sceleratis reputatus est. Quia scriptum est: Maledictus maledictione culpæ, et merito reprobatus, omnis homo qui pendet in ligno pro suis sceleribus. Sed hoc in Christo locum non habet. Quomodo ergo Apostolus applicat auctoritatem istam ad Christum, nisi quantum ad hoc, quod Christus cum ceteris maledictis et impiis crucifixis reputatus est a reprobis, imo et assimilatus per pœnas? Propter quod ait per Prophetam: Æstimatus sum cum descendentibus in lacum; item, Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis.

Joann. vi, 47.

Luc. xvii, 19.

Hebr. xi, 1.

Ps. lxviii, 5.

Ibid. 20.

Is. liii, 12.

Deut. xxi, 23.

Ps. lxxxvii, 5.

Ps. xxi, 7.

Itaque Christus nos Judæos redemit de maledicto legis, ut in gentibus, quæ non erant sub legis maledicto, benedictio Abrahæ fieret, id est, gratia Abrahæ promissa diffunderetur, in Christo Jesu, id est virtute et merito Christi, seu per Christum, tanquam per mediatorem; ut pollicitationem Spiritus, id est æternam felicitatem a Spiritu Sancto (qui nobis datus est in pignus et arrham futuræ beatitudinis) repromissam, accipiamus post præsentis peregrinationis exsilium, per fidem, non per opera legis, quibus lex ab Evangelio distinguitur, puta per cærimonialia seu judicialia: de operibus autem moralibus non est sermo.

Præterea, probat Apostolus per humanæ consuetudinis observantiam, quod justitia et beatitudo et Spiritus Sanctus debetur per fidem, non per opera legis. Fratres (secundum hominem dico, id est, per humanam consuetudinem probo quod dixi), tamen hominis testamentum confirmatum nemo spernit: id est, quamvis in rebus humanis sit magna instabilitas, tamen hominis cujuscumque testamentum, id est ordinationem de successione hereditatis, confirmatum testibus, signis, seu morte testatoris (testamentum enim in mortuis confirmatum, imo et immobilitatum est), nemo spernit tanquam invalidum; aut superordinat, id est, aliquid ei adjungit, aut de rebus alio modo disponit, si tamen sit homo rationabiliter agens, fueritque testamentum rite peractum. Multo igitur fortius divinæ dispositiones seu promissiones firmæ erunt et invariabiles. De quibus subjungitur:

Abrahæ dictæ, id est divinitus factæ, sunt promissiones diversæ, vel una frequenter, ut patet in diversis capitulis libri Geneseos. Facta est enim ei promissio de possessione Terræ sanctæ, per quam mystice designatur possessio terræ viventium seu patriæ Beatorum; de innumerabili quoque multiplicatione seminis sui, præsertim spiritualis, id est fidelium qui per fidem ejus filii sunt; et quod in se-

II Cor. i, 22; v, 5; Ephes. i, 14.

Hebr. ix, 17.

Gen. xv, 7; xvii, 8.

Ibid. xv, 5; xxii, 17. mine suo benedicerentur omnes gentes.17 Et semini ejus, id est Christo filio Abrahæ secundum naturam assumptam, factæ sunt promissiones: non quod ad eum fiebant, sed quoniam pertinebant ad eum, tanquam implendæ per ipsum. Per Christum namque data est benedictio omnibus gentibus, quæ erat principalis promissio Abrahæ facta. Ideo subditur: Non dicit Scriptura Geneseos, In seminibus, quasi in multis, id est, promissionem factam semini Abrahæ Scriptura non exprimit pluraliter, dicendo ad Abraham, In seminibus tuis benedicentur omnes gentes: quod faceret, si de pluribus loqueretur; sed quasi in uno, id est, singulariter nominat semen istud, dicendo: Et semini tuo, qui est Christus, id est, in Christo ex te nato benedicentur omnes gentes. Sic enim ad Abraham dictum est:18 In semine tuo benedicentur omnes gentes.

Hoc autem dico quod subditur, scilicet: Testamentum confirmatum a Deo, id est promissionem ad Abraham factam, per Christum implendam, videlicet de omnium gentium benedictione in Christo, quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, id est lex scripta quæ facta est, id est Moysi data in monte Sinai, post quadringentos et triginta annos a tempore promissionis quæ primo facta est Abrahæ venienti de terra Chaldæorum, non irritum facit, id est, promissionem prædictam divino juramento firmatam non falsificat, ad evacuandam promissionem hanc suo effectu, videlicet impediendo impletionem ipsius:19 quod tamen faceret, si per legem daretur benedictio illa, quæ est hereditas sempiterna. Hæc enim promissio Abrahæ facta, et per semen ejus (id est Christum) implenda, diu præcessit legislationem. Si ergo bonum per eam promissum, puta benedictio hæc, daretur per legem, primo sequeretur quod non esset ex promissione; secundo, quod frustra fieret mentio de semine Abrahæ, qui est Christus; tertio, quod Abraham, Isaac, Jacob et ceteri Sancti qui ante legem fuerunt, divina benedictione caruissent, neque æternam hereditatem essent adepti. Unde certissime liquet quod a principio mundi, per fidem Christi futuri dabatur hominibus benedictio gratiæ et salutis.

Sed quæri potest, quomodo ei quod nunc dicit Apostolus, legem datam post annos quadringentos et triginta a promissione Abrahæ facta, concordet quod idem dicit Apostolus in Actibus:20 Sorte distribuit eis terram eorum, quasi post quadringentos et quinquaginta annos. Lex enim data est primo anno egressionis ab Ægypto; distributio vero terræ facta est post quadraginta annos ab egressione prædicta: et ita secundum ratiocinationem hic habitam, distributio terræ facta esset post annos quadringentos et septuaginta, vel circiter. Quæritur etiam, quomodo iis concordet quod legitur in Exodo: Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum, quibus expletis, eodem die egressi sunt.21 Si enim tamdiu in Ægypto manserunt, non poterunt anni de quibus jam tractat Apostolus, computari a promissione Abrahæ facta, sed ab ingressu Jacob in Ægyptum. — Et respondendum, quod anni de quibus Moyses in Exodo loquitur, secundum doctores, computantur a promissione primo facta Abrahæ usque ad legislationem. Porro ab exitu Abrahæ de Chaldæis, quum primo facta est ei divina promissio, usque ad descensum Jacob in terram Ægypti, fluxerunt anni ducenti et quindecim; deinde usque ad mortem Joseph anni septuaginta unus; inde usque ad egressum de Ægypto, centum quadraginta quatuor: qui simul juncti, prædictum numerum constituunt. Anni vero de quibus in Actibus legitur, computantur ab alio exordio, scilicet a nativitate Isaac, secundum Bedam, quando et dictum est Abrahæ quod semen suum accola esset in terra aliena annis quadringentis.22 Hæc secundum alios dicta sunt. Non enim apposui cor meum hac vice ad considerandum tempora ista attentius.

Quod autem promissio evacuaretur, si ex lege esset benedictio, pandit Apostolus. Nam si ex lege daretur hereditas, id est benedictio gratiæ, seu vita felicitasque æterna, jam non ex promissione daretur, sed ex alia causa, videlicet lege, et ita Abraham esset frustratus spe sua : quod dici non potest, sicut subjungitur. Abrahæ autem per repromissionem de Christo ei sæpius factam, seu per fidem Christi promissi, donavit Deus hereditariam benedictionem cœlestem : de qua ad eum dicebat, Ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.23

Sed quia ex dictis sequi videtur quod lex omnino erat inutilis, quærit Apostolus, ut nostræ dubitationi respondeat : Quid igitur lex? id est, cur data est, et quæ ejus utilitas? Et respondet : Propter transgressiones, id est peccata hominum reprimenda ac punienda, posita est, quatenus homines saltem timore pœnarum quæ determinantur in lege, retraherentur a vitiis, donec veniret semen, id est, Christus per incarnationem mundum intraret, cui repromiserat, id est, de quo Deus promisit quod per ipsum implerentur promissiones divinæ, sicut ad Abraham dixit :24 In semine tuo benedicentur omnes gentes. Lex, inquam, ordinata, id est ordinate collata a Deo, per angelos Moysi. Unde Stephanus dicebat Judæis :25 Accepistis legem in dispositione angelorum. In manu mediatoris, id est, lex ista posita est in potestate Christi, ita ut ipse eam posset mutare, et ei finem imponere, nec esset necessario ei subjectus.26 Propter quod aiebat : Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. Sic communiter exponitur. Sed videtur hoc loco per mediatorem, Moyses posse intelligi, per cujus manum, id est ministerium, data est lex. Moyses enim inter Deum et populum Israel fuerat mediator, sicut et ipse interdum testatur.2728 Constat ergo quod lex data sit Moysi, non solum unius ministerio angeli, sed multorum, quamvis communiter non fiat mentio in libris Moysis nisi de angelo singulariter, qui etiam frequenter Dominus nominatur, cujus persona apparuit ac loquebatur. Mediator autem unius non est dumtaxat, sed duorum extremorum, inter quæ mediat, et ea connectit; Deus autem unus est in essentia. Tanquam dicat : Licet Christus sit mediator Dei et hominum, est tamen idem Deus cum Patre et Spiritu Sancto.

Lex ergo adversus promissa Dei? id est, quum lex propter transgressiones posita sit, numquid ex hoc sequitur legem esse contrariam promissioni divinæ, ita ut irritam faciat eam, eo quod ex ipsa lege detur hereditas sempiterna, et non potius ex promissione divina, sicut promissionis forma continuit?29 Absit. Quod si ita esset, lex promissionem excluderet; sed quod non sit ita, subjungitur : Si enim data esset per Moysen lex quæ posset vivificare, vitam gratiæ conferendo; vere ex lege, id est observantia legis, esset justitia infusa et meritoria, quæ efficit dignum vita æterna, et non ex promissione.30 Sed conclusit, id est, esse ostendit, convicit, et accidenter fecit, Scriptura, id est lex scripta, omnia genera hominum, seu omnes Judæos, sub peccato, non solum originali, sed etiam actuali. Per legem enim erat peccati cognitio directe, et item peccati augmentatio indirecte : primo, quia in vetitum nitimur; secundo, quia post prohibitionem peccare, gravius est quam ante. Ut promissio, id est promissa beatitudo et gratia, ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Per fidem enim Christi salutem consequimur.

Ostenso quod lex retraxit a malo, jam declarat quod disponebat ad bonum. Prius autem quam veniret fides christiana, id est, antequam catholica fides publicata fuisset, sub lege custodiebamur, id est, per legis observationem ab adversariis nostræ salutis protegebamur, conclusi, id est de necessitate inducti, nos Judæi de quibus ista dicuntur, in eam fidem quæ revelanda erat, id est in fidem catholicam, in qua publice credenda proponuntur quæ in veteri Testamento occultabantur.31 Non enim potuerunt Judæi per legem salvari, nisi habendo fidem de Christi adventu : ita ut ad fidem confugere cogerentur. Itaque lex pædagogus, id est manuductor, noster, scilicet Judæorum, fuit in Christo Jesu, id est secundum Christi voluntatem ac dispositionem, qui ita instituit, ut Judæi per legem quasi manuducerentur ac dirigerentur ad Salvatorem et fidem explicitam;32 vel, In Christo Jesu, id est in observationibus mandatorum a Christo datorum, sine quibus lex nullum ad vitam perduxit;3334 ut ex fide justificemur, credendo in Christum. Dicitur autem pædagogus proprie ductor puerorum seu pueri, a παιδός, quod est puer, et ἀγωγή, ductio. Quemadmodum ergo pædagogus puerum insolentem et imperfectum ad perfectionem perducit, vitia ejus per pœnas et minas comprimendo, sic lex populum Israel carnalem ac rudem præparavit ad Christum.

Consequenter tangitur legis cessatio. At ubi, id est quando seu postquam, venit fides catholica, id est, quum promulgata est fides evangelica, jam non sumus sub pædagogo, id est, ad legis custodiam non tenemur. Omnes enim filii Dei estis adoptivi per fidem formatam, in Christo Jesu, id est per fidem Christi, seu exsistentem in Christo sicut in objecto.35 Unde Joannes evangelista testatur : Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.36 Quicumque enim in Christo, id est in nomine Christi, vel in forma a Christo præscripta, videlicet, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, baptizati estis, Christum spiritualiter induistis, id est, gratia ejus ornati, ejusque passioni ac morti conformati estis, habentes Christum in cordibus vestris morantem.37 De hac materia plenius dictum est supra ad Romanos.

Non est Judæus neque Græcus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina, id est, diversitas generis, conditionis et sexus, nil facit quantum ad fidei statum et dignitatem. Non enim propter ista est alius melior alio, sed propter dona infusa et supernaturalia. Omnes enim vos baptizati, cujuscumque sitis generis, conditionis aut sexus, unum estis per fidem et caritatem, et unum mysticum corpus, in Christo Jesu : secundum quod ipse orabat : Pater, rogo ut omnes sint unum, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut sint consummati in unum.38 Si autem vos Christi estis, id est, per fidem et gratiam ad Christum pertinetis, ergo semen Abrahæ estis, id est spirituales filii ejus, sectando ipsius vestigia; secundum promissionem Abrahæ factam, heredes vitæ æternæ, id est, futuræ beatitudinis possessores eritis, sicut promissum est Abrahæ. Si enim filii, et heredes. Eadem quoque ratione fideles vocari possunt filii Jacob, Isaac, atque similium Prophetarum et Patriarcharum. De cessatione autem legis præfata dicit Salvator : Lex et Prophetæ usque ad Joannem Baptistam.

Footnotes

  1. Hebr. vi, 6. ↩

  2. Sap. IV, 12. ↩

  3. Act. VIII, 17; IX, 5, 6. ↩

  4. Rom. X, 17. ↩

  5. Act. XV, 8. ↩

  6. Act. VIII, 17; XIX, 5, 6. ↩

  7. Is. xxvi, 12. ↩

  8. Gen. xv, 6. ↩

  9. Rom. iv, 3. ↩

  10. Gen. xxii, 18. ↩

  11. Jacob. 1, 17. ↩

  12. Deut. xxvii, 26. ↩

  13. Rom. iv, 15. ↩

  14. Sap. 1, 6. ↩

  15. Prov. xxiv, 12; ↩

  16. Habac. ii, 4. ↩

  17. Gen. xii, 3; xviii, 18; xxii, 18. ↩

  18. Ibidem. ↩

  19. Ibid. xii, 3. ↩

  20. Act. xiii, 19, 20. ↩

  21. Exod. xii, 40, 41. ↩

  22. Gen. xv, 13. ↩

  23. Gen. xv, 1. ↩

  24. Gen. xxii, 18. ↩

  25. Act. vii, 53. ↩

  26. Matth. xii, 8. ↩

  27. Deut. v, 5. ↩

  28. Lev. xxvi, 45; ↩

  29. 1 Tim. ii, 5. ↩

  30. Rom. iii, 9; xi, 32. ↩

  31. Matth. xxviii, 19. ↩

  32. In Rom. vi, 3 et seq. ↩

  33. Act. x, 34, 35. ↩

  34. Rom. x, 4. ↩

  35. Rom. viii, 17. ↩

  36. Joann. i, 12. ↩

  37. Luc. xvi, 16. ↩

  38. Joann. xvii, 21, 23. ↩

Chapter 4 of 7