Articulus 4
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : DICO AUTEM : QUANTO TEMPORE HERES PARVULUS EST.
PROBATA legis cessatione per exempla et rationes, nunc idem ostenditur per humanæ consuetudinis similitudinem. Dico autem quod subditur, scilicet : Quanto tempore, id est quamdiu, heres parvulus est, id est infra annos discretionis, nihil differt a servo, quantum ad liberum usum hereditatis sibi relictæ, sed cogitur disciplinari rigore, nec aliquid facere aut propria dispensare permittitur, nisi juxta voluntatem eorum quibus a parentibus est commissus, quum sit dominus omnium, id est, quamvis tota hereditas ad eum pertineat; sed sub tutoribus, id est defensoribus, qui eum ab adversariis protegant, et actoribus, id est causatoribus seu curatoribus, qui causas ejus expediant eumque in moribus instruant, est usque ad præfinitum, id est determinatum, tempus a patre ejus, videlicet usque ad annos discretionis, vel amplius, prout patri placuerit. Solebant enim antiquitus patres morituri determinare, ut usque ad illud vel illud tempus, filii sub tutorum et actorum dominio essent.
Ita et nos Judæi, quum essemus parvuli, id est virtutibus imperfecti, et in divinorum notitia modici, sub elementis mundi hujus, id est sub cærimonialibus legis præceptis, eramus servientes Domino Deo, servitute incompleta et superficiali. Dicuntur autem præcepta cærimonialia, elementa, quoniam erant quædam primordiales institutiones ad fidem atque justitiam. Appellantur quoque elementa mundi, quia terrena bona habebant in præmium, secundum legis promissa. Hæc autem legalia, sub quibus Domino ministrabant Judæi, eis erant tutores, id est contra dæmonum insidias defensores; et actores, quoniam causam eorum coram Deo agebant, qui per sacrificia placabatur.
At ubi venit plenitudo temporis, id est, statim quum adimpletum est tempus divinitus præordinatum ut in eo Filius Dei fieret homo, misit Deus Pater paterna auctoritate, id est, in mundo visibiliter apparere conversarique voluit, Filium suum unigenitum, sibi consubstantialem, coæternum et coæqualem. Non itaque misit Pater Filium suum, quasi Filius in sui missione locum mutaverit, quum sit immensus et omnia implens, sicut et Pater; sed ideo missus dicitur, quoniam Patre volente et operante, carnem assumpsit, atque in mundo novo modo apparuit. Factum, id est genitum, secundum assumptam naturam, ex muliere, inviolata Virgine benedicta, de qua Jeremias vaticinabatur : Novum creavit Dominus super terram : Mulier circumdabit virum. Est autem Hebræi idiomatis consuetudo, ut quæcumque feminei sexus persona, mulier nuncupetur. Factum sub lege, id est legis præceptis sponte subjectum, in circumcisione, oblatione, et aliis multis. Ut eos qui sub lege erant, id est Judæos legalibus mandatis adstrictos, redimeret merito suæ humilitatis ac passionis, non solum a morte peccati et gehennæ, sed etiam a legalium observatione, ut adoptionem filiorum, id est effectum adoptionis divinæ qua adoptantur homines a Deo, videlicet gratiam gratificantem in præsenti, et gloriam consummantem in cœlo, reciperemus. Christi enim descensio, nostri est sublimatio; et ejus incarnatio, nostri utique deificatio creditur. Hæc de visibili missione Filii Dei inducta sunt. Est autem et alia, videlicet invisibilis missio Filii Dei, qua ad animas sanctas atque fideles increata Dei Sapientia mittitur, juxta illud Sapientiæ : Mitte illam de cœlis sanctis tuis, ut mecum sit, et mecum laboret.
Porro quid ex divina adoptione sequatur in nobis, pandit Apostolus. Quoniam autem estis, o Galatæ ceterique fideles, filii Dei adoptivi ab æterno electi, idcirco in signum filiationis istius, misit Deus Pater Spiritum Filii sui, id est Spiritum Sanctum a Patre Filioque manantem tanquam ex uno principio, et eosdem nectentem, in corda nostra : id est, dona Spiritus Sancti ubique exsistentis, mentibus nostris infudit. Tunc enim Spiritus Sanctus dari et mitti asseritur, quum dona ejus gratifica conferuntur, sicut plenius dictum est supra. Clamantem, id est, nos fiducialiter clamare facientem ad Deum omnipotentem et trinum : O Abba (Pater). Duo nomina ista idem significant. Abba autem est nomen Hebræum, quod nomine patris exponitur. Itaque Spiritus Sanctus probat nos esse filios Dei. Nam ut
Jer. xxxi, 22.
Luc. 11, 21, 22.
5
Sap. 1x, 10.
6 alias restra
Rom. viii, 10-15.
2
3
4
B
C
D probaremur adoptati a Deo in filios, Spiritum suum tribuit nobis in signum et arrham, ut ostendat affectum Patris in nos, detque fiduciam appellandi Deum, Patrem.
Ex his infert Apostolus: Itaque, id est, quoniam Spiritus Sanctus facit nos clamare, Abba (Pater), jam tempore evangelicæ legis, non est aliquis vere credentium, servus subjectus servitio timoris: de quo servo scriptum est, Servus non manet in domo in æternum;1 et alibi, Jam non dicam vos servos, sed amicos;2 sed filius est. Quod si filius Dei adoptivus est homo credens, sequitur quod et heres vitæ æternæ erit per Deum, id est a Deo, vel per misericordiam Dei. Unde dicitur: Filius manet in domo in æternum.3
Insuper, increpat ingratitudinem Galatarum. Sed tunc quidem, id est tempore gentilitatis vestræ, ignorantes Deum verum, his qui natura non sunt dii, sed vana hominum æstimatione, id est, qui veram deitatem non habent, serviebatis, videlicet idolis, et creaturis potius quam Creatori.4 Nunc autem quum per meam prædicationem et Spiritus Sancti illustrationem cognoveritis Deum fide formata, quamdiu stetistis in gratia, imo cogniti sitis a Deo per approbationem, ad minus secundum præsentem justitiam quando in gratia statis; quomodo convertimini iterum, id est, a fide et cultu novæ legis reditis, ad infirma et egena elementa, id est præcepta legis cærimonialia? Quæ dicuntur elementa propter rationem prædictam. Dicuntur quoque infirma, quoniam non sufficiunt ad salutem; et egena, eo quod gratiam non continebant, nec justificabant. Sed quum Galatæ ante sui conversionem gentiles fuerint, nec unquam servaverint legem, quomodo dicit eis Apostolus, Convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Respondet Hieronymus, quia tempore novæ legis, observantia cærimonialium idem seu par peccatum est cum idololatria.
Dies, videlicet sabbata, dies azymorum et expiationum, observatis, id est, colitis atque attenditis more ac ritu Judæorum, et menses, id est neomenias, et mensem primum ac septimum, et tempora egressionis ex Ægypto, et annos, id est annum septimum remissionis, et quinquagesimum jubilæum. Quidam exponunt hæc de reditu ad idololatriam, et de superstitiosa observatione temporum, elementorum ac siderum, secundum quam aliqui dicunt: Tali tempore, die, seu anni initio, nihil est inchoandum, agendum, seu patiendum. Sed non videtur pertinere ad præsens. Non enim reprehenduntur Galatæ de reditu ad idololatriam, sed quod pseudo-apostolis crediderunt: qui utique non idololatriam, sed legalia docuerunt.
Timeo vos, id est de vobis, ut qui jam a Deo deviatis, ne forte sine causa, id est fructu et utilitate, laboraverim in vobis, prædicando, et alia bona ad vestri conversionem spectantia operando. Timeo namque ne penitus pereatis. Estote sicut ego, legalia dimittendo, sicut ego ea dimisi, quia et ego sum sine lege, sicut vos sine ea fuistis, et nunc esse debetis.
Præterea sanctus Apostolus, more sapientissimi medici, post asperam correptionem adjungit dulcem et consolatoriam admonitionem; pristina quoque Galatarum bona commendat, ne consideratione præteritorum malorum desperent. Fratres, obsecro vos, id est, per sacra rogo, videlicet converti ad evangelicam veritatem. Et fiducialiter obsecro: nam nihil me læsistis, id est, in nullo me offendistis directe quoad personam meam, quamvis vehementissime doleam de hoc quod Deum offendistis, propriamque salutem negligitis. Scitis autem quia per infirmitatem carnis, id est cum magna corporis afflictione et persecutione, quam ab aliis passus fui antequam vobis prædicare incepi, evangelizavi vobis fidem Christi jampridem, id est, dudum quum apud vos eram. Et tentationem vestram vobis a dæmone infusam in carne mea, id est de afflictionibus corporis mei (tentavit enim eos diabolus, ne personæ tam abjectæ, ut videbatur esse Apostolus, tamque afflictæ, fidem adhiberent), non sprevistis neque respuistis, id est, non inadvertenter eam admisistis, nec parvi pendistis tentationem hanc dæmonis, sed digne restitistis.56 Sed sicut angelum Dei excepistis me, id est, cum ingenti reverentia personam meam tractastis, verba mea audistis, rationibus consensistis, imo sicut Christum Jesum me suscepistis, id est, tam caritative ac honorifice velut si Christus in propria persona visibiliter venisset ad vos, qui et ipse est magni consilii Angelus. Ubi est ergo beatitudo vestra? id est, quum olim tam virtuose egeritis, ubi est nunc meritum vestrum? tanquam dicat: Mirum est quod a tanta perfectione sic subito caditis. Quod autem tam reverenter me suscepistis, jamque in spe beati fuistis, hinc patet: Testimonium enim perhibeo vobis, quia si fieri potuisset, id est licuisset, oportuisset, vel mihi expediens fuisset, oculos vestros, qui sunt membra carissima, eruissetis et dedissetis mihi, ex nimia caritate. Est autem consuetudo Scripturæ, ut dicatur non posse fieri, quod non fit juste. Ergo, id est, quum hæc ita se habeant, sequi videtur quod inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis, id est ob hoc quod vos juste atque veraciter increpo et informo: nam aliam causam inimicandi mihi non habetis, quia in nullo offendi vos.
Æmulantur, id est diligunt, vos falsi non bene, id est non ordinate, sed carnaliter et perverse; sed excludere vos volunt a mea dilectione, ab evangelica veritate, a regno cœlesti, ut illos æmulemini, id est, sectemini et ametis præ nobis. Bonum autem, id est actum virtuosum seu hominem bonum, æmulamini, id est, amate atque sectamini, in bono, id est bona intentione, et propter finem bonum, seu propter ipsum bonum honestum in se, non propter utile aut delectabile: quoniam hæc est sola vera et sincera dilectio, quæ fundatur in bono honesto. Hoc autem facite semper, quia qui perseveraverit usque in finem, salvus erit;7 et non tantum quum præsens sum corporaliter apud vos, ne videamini bona agere potius mei timore sive intuitu, quam divino amore atque respectu. Decet enim subditos in absentia sui prælati diligentius custodire ea quæ Dei sunt et honestatem concernunt, quam in ejus præsentia, propter causam prædictam, et etiam quia tunc magis necessarium est, et est signum quod homo divino stimuletur amore.
Denique, declarata gravi conditione existentium sub lege, per humanæ consuetudinis exemplum, nunc idem declarat per legis divinam auctoritatem. Filioli mei, qui parvi estis in perfectione virtutum, quos iterum parturio, id est, cum dolore et planctu spiritualiter regenero, transferendo vos de non esse spirituali ad esse spirituale, per hujus epistolæ documenta, donec formetur, id est recipiatur ac describatur, Christus in vobis, id est in cordibus vestris per fidem puram, jugem memoriam, et dilectionem firmatam. Vellem autem apud vos esse modo corporali præsentia, si negotia paterentur, et mutare vocem meam, id est aliter vobis proprio ore loqui quam scribo, increpando vos durius quam scribere volo; quoniam confundor, id est, apud alios erubesco, in vobis, id est de vestri seductione. — Consequenter ostendit cessationem legalium per mysticam expositionem Scripturæ legalis. Dicite, id est respondete, mihi, qui sub lege vultis esse, id est cærimonialibus legis jussionibus obedire. Legem non legistis? id est, an libros veteris Testamenti legistis? tanquam dicat: Vel non legistis, vel male intellexistis. Ideo autem quæro, an legem legistis, an spiritualiter intellexistis :
Scriptum est enim in libro Geneseos, quoniam Abraham duos filios principales ac famosiores ceteris, utputa Isaac et Ismaelem, habuit. Habuit quoque alios multos post obitum Saræ, de Cetura.
Gen. xvi, 15; xxi, 2. Ibid. xxv, 1, 2.
14
Is. ix, 6, juxta LXX.
15
16
17
18
19
20
21
22
Unum, videlicet Ismaelem, habuit de ancilla Ægyptiaca Agar: quæ tamen uxor erat antequam Abraham eam cognovit, alias fuisset adulter; et unum, scilicet Isaac, habuit de libera, id est de Sara: quæ nunquam ancilla Abrahæ erat, quamvis cum ex humilitate dominum appellaverit, quoniam illa fuit caritatis, non servitutis, subjectio.8 Sed qui de ancilla prodiit, id est Ismael, secundum carnem, id est naturalem carnis propagationem, fecunditatem atque originem, sine miraculo, natus est. Poterat enim Abraham senex de juvencula naturaliter generare. Qui autem de libera genitus fuit, videlicet Isaac, per repromissionem, id est ex prævia ac repetita Dei promissione, et miraculosa operatione, natus est. Nam Sara sterilis fuit et nonagenaria, muliebribus carens.9 Unde divina virtute data est ei fecunditas; sæpius etiam promissa fuit nativitas Isaac.10
Quæ sunt per allegoriam, id est mysticam significationem, dicta, id est ad hoc ut ex sensu litterali detur intelligi quid sit credendum. Allegoria etenim instruit quid sit credendum. Hæc enim quæ de Sara et Agar, seu de libera et ancilla earumque filiis, dicta sunt, sunt per allegoricam significationem, id est designant, duo Testamenta. Unum quidem, id est vetus Testamentum, in monte Sina datum, ut patet in Exodo. Unde in Deuteronomio legitur: Dominus de Sina venit. Sina autem et Sinai idem significant. In servitutem generans: id est, hoc vetus Testamentum Judæos servituti legalium subdidit, cosque timore pœnarum et propter temporalia promissa fecit Deo servire;1112 quæ servitus legalis seu timorosa est figurative Agar, id est, per Agar ancillam Abrahæ designatur. Sina enim mons est in Arabia minori situatus, qui (ut dicitur) sua magnitudine diversas tangit provincias, et in sua extremitate fertur terræ promissionis vicinus; qui mons Sinai conjunctus est, non loco, sed allegorico intellectu, ei quæ nunc est Jerusalem, id est terrenæ præsentique Synagogæ: quæ tempore Pauli in Jerusalem fuit. Significat enim hanc plebem, ejusque servitutem. Servitus autem legis per montem Sina signata, tunc viguit in Jerusalem, in qua legalia et sacrificia servabantur. Et servit cum filiis suis, id est, synagoga Judæorum cum personis sibi subjectis servit Domino servili timore, ut patuit.
Illa autem quæ sursum est Jerusalem, id est Ecclesia militans, ex gentibus maxime congregata: quæ dicitur sursum, quia per contemplationem et spem atque divinum amorem, ad divina erigitur, jamque per inchoationem angelicæ conversationis in cœlestibus demoratur; libera est a servitute peccati et conditione servili, seu observantia legis. Quæ Ecclesia est mater nostra. In Baptismo enim ex ea et Spiritu Sancto renascimur. — Denique, quod sit mater nostra, ostendit auctoritate prophetica. Scriptum est enim in Isaia: Lætare corde in Domino, o sterilis, quæ non paris, id est, collectio gentium, quæ tempore Testamenti veteris fueras infecunda et idololatriæ dedita;13 erumpe et clama, id est, ex interioris lætitiæ magnitudine in exteriorem exsultationem, laudem vocalem et gratiarum actionem prorumpe.14 Ex abundantia enim cordis os loquitur.15 Propter quod ait Psalmista:16 Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.17 Quia multi filii desertæ, id est, plures sunt filii Ecclesiæ ex gentibus adunatæ, quæ olim erat a Deo relicta, magis quam ejus quæ habet virum, id est Synagogæ, quæ habuit sponsum cœlestem, videlicet Deum, cui in legis susceptione fuerat desponsata. Certum est enim Ecclesiam numero et merito excedere Synagogam. Nos autem Christifideles, o fratres, secundum Isaac, id est juxta typum et similitudinem Isaac, promissionis, id est cœlestis benedictionis et spiritualis generationis, filii sumus, quia ex aqua et Spiritu Sancto renascimur, gratiamque cœlestis beatitudinis obtinemus.18 Sic ergo per Isaac designatur Ecclesia Christi.
Sed quomodo tunc, scilicet tempore19202122
Abrahæ, is qui secundum carnem natus fuerat, id est naturali virtute, videlicet Ismael, persequebatur eum qui secundum spiritum, id est per repromissionem, fuerat natus, utputa ipsum Isaac. Ut in Genesi dicitur, Ismael lusit cum Isaac. Quem ludum Hebræi intelligunt, quod compulerit Ismael fratrem suum Isaac luteas adorare imagines. Alii vero exponunt, quod sub specie ludi interim læserit eum. Ita et nunc, scilicet tempore Pauli apostoli, carnales Judæi, pseudoapostoli, tyranni atque hæretici, secundum carnem ex sanguinibus nati, persequuntur fideles ex Deo natos, in quibus permanet semen Dei, id est verbum seu gratia Christi. Omnes enim qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur.23 — Contra vero hanc persecutionem justorum ab impiis, ponit Apostolus consolationem idoneam. Sed quid dicit Scriptura? Et respondet: Ejice ancillam et filium ejus: non enim heres erit filius ancillæ cum filio liberæ. Hæc Saræ sunt verba ad Abraham.24 Quæ quum vidisset Ismaelem cum Isaac dolose ludentem, irata dixit marito:25 Ejice, id est, de domo nostra expelle, ancillam hanc Agar, et Ismaelem filium ejus:26 non enim heres erit Ismael cum Isaac. Hoc sic factum est ad litteram. Per quod spiritualiter figurabatur, quod Synagoga atque legalis observantia essent tempore evangelicæ legis a populo christiano separandæ conversatione, loco et merito, et postmodum præmio.
Itaque, fratres, non sumus ancillæ, id est veteris Testamenti, Synagogæ, seu legalis observantiæ, filii, sed liberæ, id est militantis Ecclesiæ et libertatis christianæ; qua libertate, id est per cujus libertatis communicationem seu infusionem, Christus nos liberavit formaliter, sicut per gratiam salvat. Liberavit, inquam, nos ab onere legis, a jugo peccati, et dæmonis dominio. Unde per evangelistam Joannem Dominus dicit: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Hæc ergo libertas, secundum Glossam, est peccatorum remissio, et fidei per dilectionem operantis justificatio. Vel sic: Sumus filii liberæ, id est Ecclesiæ, libertate dilectionis, ut sponde, hilariter et caritative, non serviliter, formidolose et coacte obediamus Ecclesiæ, et Domino ministremus: qua libertate in anima Christi exsistente, liberavit nos Christus efficienter propria passione. Christus enim mera caritate, atque spontanea libertate ad caritatem pertinente, pro nobis mori dignatus est, juxta illud Isaiæ: Oblatus est quia ipse voluit. Unde et passione instante dixit ad Petrum: An puta quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?27
Footnotes
-
Joann. vii, 35. ↩
-
Joann. xv, 15. ↩
-
Joann. vii, 35. ↩
-
Rom. i, 25. ↩
-
Rom. viii, 35. ↩
-
Joann. viii, 35. ↩
-
Matth. x, 22. ↩
-
Gen. xvm, 12. ↩
-
Gen. xi, 30; xvi, 17; xvi, 11. ↩
-
Gen. xv, 4; xvi, 19. ↩
-
Exod. xix, 1 et seq.; xx et seq. ↩
-
Deut. xxxiii, 2. ↩
-
Is. liv, 1. ↩
-
*[quæ non parturis] ↩
-
Matth. xii, 34. ↩
-
Matth. xu, 34. ↩
-
Ps. lxxxiii, 3. ↩
-
Joann. m, 5. ↩
-
Joann. iii, 5. ↩
-
Matth. xv, 4; xvii, 19. ↩
-
Matth. xi, 30; xvii, 17; xviii, 11. ↩
-
Gen. xviii, 12. ↩
-
II Tim. m, 12. ↩
-
Gen. xxi, 10. ↩
-
Gen. xxi, 9. ↩
-
Is. lm, 7. ↩
-
Matth. xxvi, 53. ↩
Chapter 5 of 7