Skip to the text

Articulus 29

EXPOSITIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI, AB EO LOCO QUO HABETUR : DIXITQUE CAIN AD DOMINUM.

INIQUI semper ad commoda propria sunt reflexi, idcirco non timent directe Dei offensam et elongationem ab eo, sed proprias pœnas. Et quia non habent affectum ad Deum, nec eum sinceriter contemplantur, aut nimis præsumunt de misericordia ejus, quasi et male vivendo possint salvari, aut nimis diffidunt de illa, quasi et pœnitendo nequeant veniam promereri : quod totum ita fuit in Cain, sicut subjungitur : Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear, hoc est, tam magna est, ut veniam promereri non valeam. Hæc fuit desperatio ejus, in qua gravius Deum offendit, quam in fratricidio, præsertim quum et Judas secundum Hieronymum gravius peccavit desperando, quam Christum tradendo. Hebræi tamen (ut dicitur) exponunt verbum istud interrogative, et negative. Quasi dicat : Estne iniquitas mea tam gravis, ut non queam veniam obtinere? quasi dicat, non. Per quod innuisse videtur, quod Deus nimis dure egit secum. Unde et Josephus dicit, quod Cain sacrificavit, et Deum rogavit, ne iram, hoc est ultionem, susciperet. Et ob hoc sæviorem homicidii pœnam ei Dominus relaxavit. Sed prima expositio, quæ est Sanctorum, est melior; quia subjungitur : Ecce ejicis me hodie a facie terræ, hoc est, a loco isto expellis me, vel a consortio hominum me repellis; et a facie tua abscondar, id est, ab adspectu misericordiæ tuæ, et a protectione tua ero alienus. Quocontra S. Job exoravit : Ne abscondas me a facie tua.1 Peccatum enim est medium inter Deum et peccatorem, et quasi absconditum unum ab alio, quemadmodum loquitur Isaias : Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis.2 Vel, facie tua abscondar, hoc est, a præsentia tua me subtraham, nec coram te apparere audebo timore pœnarum; quemadmodum Adam et Eva, voce Dei audita, se absconderunt.3 Quamvis enim omnipotens Deus omnia jugiter intueatur, impii tamen quantum in ipsis est, ab eo se subtrahunt, et quærunt latere. Non enim recogitant Dei præsentiam.

Et ero vagus et profugus in terra, juxta sensum expositum. Omnis igitur qui invenerit me, occidet me; quasi dicat : Quicumque primo occurrerit mihi, me trucidabit, tanquam a te maledictum, et omnibus odiosum. Hoc dixit, timendo ne sic eveniret. Aliqui vero dicunt, quod ex desperatione hoc dixit, quasi optando hoc ipsum, quatenus brevi ac celeri morte multas ac diuturnas calamitates sibi imminentes evaderet. Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet, hoc est, tam austerus tibi non ero, sed tempus pœnitendi præstabo, nec te omnium occisioni expono, quasi possis a quocumque impune occidi. Vel, Nequaquam ita fiet, id est, miserias tibi instantes non evades celeri morte, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Verbum hoc, secundum superficiem suam, facile esse videtur, utpote si quis occiderit ipsum Cain, punietur septies plusquam Cain pro fratricidio suo. Sed iste sensus non videtur posse defendi. Quum enim pœna correspondeat culpæ, sequeretur quod occisor ipsius Cain, septies plus peccasset occidendo Cain, quam ipsemet Cain peccavit, occidendo proprium fratrem, justum ac innocentem, ex deliberatione ac mera malitia: quod nequaquam apparet, nec aliquis dicit hoc; imo communiter dicitur, quod Lamech sagittando occidit Cain nescienter, putans occidere bestiam.

Hinc diversi diversimode exposuerunt hoc verbum, tam Hebræi quam doctores catholici. Itaque sanctus Hieronymus ait: Quod Aquila transtulit, Septempliciter, et Symmachus, Septimus ulciscetur: majores ita intellexerunt, quod Cain interfectus est a Lamech septima generatione post Adam. Alii, quia septenarius numerus plenus est et perfectus, ita dicunt: Qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet. Sicque ab ingenti pœna et omni transeunti supplicio liberavit eum, scilicet Cain. Alii de septem peccatis Cain suspicantur. Primum peccatum ejus dicunt, quod non recte divisit. Secundum, quod fratri invidit. Tertium, quod dolose egit, dicendo, Transeamus in agrum. Quartum, quod eum occidit. Quintum, quod procaciter negavit seu excusavit se. Sextum, quod desperavit. Septimum, quod nec postea se correxit. Inde dicunt eum usque ad septimam generationem dilatum seu a morte protractum, ut saltem adversis compulsus, pœnitentiam ageret, et absolvi mereretur. Sed ex verbis his non videtur haberi manifesta expositio et intelligentia hujus textus.

Porro in Glossa introducitur alia expositio plana et bona, quæ etiam adscribitur sancto Hieronymo: Omnis qui occiderit Cain, septuplum, hoc est valde gravi ultione, punietur. Non enim debuit homo occidere eum, cui Deus reservavit vitam vel ad pœnam ipsius, vel ad aliorum correctionem. Porro Septuaginta sic transtulerunt: Omnis qui occiderit Cain, septem pœnas exsolvet. Quod aliqui sic exponunt: Qui occiderit Cain, imponet finem pœnis temporalibus Cain, quæ usque ad generationem septimam duraverunt. Porro Lyra dicit, quod verbum istud, Septuplum punietur, non possit intelligi de interfectore ipsius Cain, propter motiva superius tacta, ideo addit: Propter quod aliter exponunt Hebræi, dicentes quod ista punitio septupla, refertur ad mortem Cain, exponendo sic litteram: Omnis qui occiderit Cain. Ibi est punctus et finis sententiæ, et subintelligitur, Graviter punietur. Sed modus punitionis non exponitur. Quod autem subditur, Septuplum punietur, secundum proprietatem sermonis Hebraici, tantum est dicere, Septennis punietur. Et intelligitur de ipso Cain, qui in fine septem generationum a Lamech occisus est.

Sed contra istud Rabbi Paulus scribit prolixe. Primo dicit, quod ista sit expositio Rabbi Salomonis, et valde importuna textui, utpote quod ibi sit finis sententiæ, Omnis qui occiderit Cain, et subintelligitur, Graviter puniendus, et quod subticetur modus punitionis. Totum hoc, inquit, fundatur in vacuo, et contra litteram, quæ statim exprimit quantitatem punitionis illius, qui occiderit ipsum Cain: sequitur enim immediate, Septuplum punietur. Idcirco ab aliis expositoribus Hebræorum magis authenticis, aliter exponitur littera ab isto loco, Major est iniquitas mea. Ad quod sciendum, quod sententia Dei contra Cain lata, fuit gravior quam sententia contra Adam lata, in tribus. Primo, quoniam

Deus non maledixit Adæ, sed terræ. Maledixit autem Deus ipsi Cain. Secundo, quoniam in sententia contra Adam lata, non dicitur quod terra non daret ei fructus, sed quod in labore et sudore perciperet fructus ejus. Sed econtra Cain dictum est: Quum operatus fueris terram, non dabit tibi fructus suos. Tertio, quoniam Deus dedit Adæ congruum locum ad habitandum, videlicet terram, ubi formatus est. Sed ad Cain locutus est: Vagus et profugus eris super terram; quibus auditis, Cain desperavit. Petivit tamen ne puniretur plusquam audivit a Deo, utpote, ne occideretur. Et in hoc Dominus condescendit suæ petitioni tanquam justæ, et duo fecit ad tuitionem ipsius Cain. Primo, quia magnam pœnam minabatur cuicumque occisori ipsius, quod scilicet septuplum puniretur, prout littera tam Hebraica quam Latina plane sonat. Secundo, quoniam posuit signum in Cain, quod esset ab occisione securus, sicut in textu subjungitur: ideo expositio ista consonat rationi et textui, quod scilicet septies plus puniretur, qui occideret ipsum Cain, quam erat ipse Cain punitus. Hæc Rabbi Paulus.

Denique ad objectiones contra hoc introductas, respondet dupliciter: Primo, quod iste qui occidisset ipsum Cain, fuisset septies plus punitus, in quantum fecisset hoc contra specialem assecurationem, qua Deus assecuravit ipsum Cain ab occisione, cum appositione signi assecurationis. Secundo, quia interdum majores pœnæ taxantur minoribus criminibus, ad quæ homines sunt proniores: et ita in proposito fuit, quia ad ipsius Cain occisionem multi fuissent proniores, propter ipsius malitiam excessivam, quam ad interficiendum homines alios. Deinde Rabbi Paulus fortiter dicit et tenet, quod Cain non fuit occisus a Lamech, nec ab aliquo alio homine. Ad quod primo allegat Hieronymum in libro de Quæstionibus novi ac veteris Testamenti, dicentem: Frustra putant qui arbitrantur, quod Lamech dixerit de Cain: Occidi virum in furore meo, et juvenem in vulnere meo. Deinde probat istud ex textu, quia quum Cain dixisset Deo, Omnis igitur qui invenerit me, occidet me, Deus statim respondit: Nequaquam ita fiet. Unde non videtur rationabiliter dictum, quod divina assertio frustraretur. Ideo secundum expositionem istam tenetur quod Cain nunquam fuit occisus, sed solum punitus juxta divinam sententiam contra eum latam usque diluvium, in quo diluvio secundum quosdam de antiquis Hebræis, submersus fuit cum omni sua posteritate. Ideo dicunt, quod Scriptura non dicit, quanto tempore vixerit Cain, nec etiam aliquis de successoribus suis, sicut de aliis, eo quod omnes pariter sint submersi. Et probabiliter dici potest, quod Deus voluit ipsum Cain ab occisione tueri, ut pœna sui facinoris ab hominibus diutius videretur, propter quod etiam voluit eum vagum et profugum per mundum discurrere, ut in pluribus locis justitia Dei circa ipsum ostenderetur. Hæc Rabbi Paulus.

Præterea circa hæc verba primo pensandum est, quod expositio ista, quam acriter reprobat Rabbi Paulus, non solum est Rabbi Salomonis et Lyræ, sed etiam multorum catholicorum et antiquorum doctorum fidelium. Ait enim auctor Scholasticæ historiæ: Omnis qui occiderit Cain, supplendum est, Liberabit eum a laboribus atque miseria. Et tunc additur impersonaliter, Septuplum punietur, id est, punitio fiet de eo, id est de Cain, dum vivit in pœna usque ad septimum Lamech. Hæc expositio convenit cum præfata in hoc, quod facit punctum et finem sententiæ ibi, Omnis qui occiderit Cain; et aliquid ibidem subaudit, et deinde de ipso Cain exponit, Septuplum punietur. Quod autem subaudit, Liberabit eum, potius quam, Graviter punietur, procedit secundum expositionem, qua Cain dicitur optando dixisse: Omnis qui invenerit me, occidet me. Sicque habetur in Glossa: Non morieris cito sicut vis, quia punietur (impersonaliter, id est, punitio fiet de te) septuplum, quoniam vives in cruciatu usque ad septimam generationem, in qua a Lamech occideris. Ergo, Omnis qui occiderit, subaudis, Liberabit te ab illo malæ conscientiæ cruciatu. Hæc Glossa. Simili autem ratione, secundum expositionem qua Cain dicitur timendo dixisse, Omnis qui invenerit me, subintelligendum est post verbum istud, Omnis qui occiderit Cain, graviter punietur. Propter quod etiam non oportuit illam expositionem Hebræis adscribere, quasi ipsi in hoc melius exponerent litteram istam, quam doctores catholici.

Ex his primo habetur, quod expositio illa quam Rabbi Paulus tam absolute et acriter reprobat, non est taliter reprobanda. Secundo, quod Rabbi Paulus affirmat Deum assecurasse ipsum Cain, quod non occideretur ab aliquo, est contra expositionem catholicorum expositorum communiter, sicut jam patuit. Non enim Deus assecuravit eum de occisione absolute, sed quod non occideretur eo modo quo timuit vel optavit, utpote cito seu a quocumque homine aut bestia occurrente. Ideo Paulus iste inconvenienter infert: Unde non videtur rationabiliter dictum, quod divina assertio frustraretur, quasi illi hoc dicant, qui aiunt ipsum Cain interfectum a Lamech; imo nullus sanæ mentis audet hoc cogitare. Tertio, quod Rabbi Paulus ait, ipsum Cain non esse occisum a Lamech, neque ab alio, non solum est contra commune dictum Catholicorum, sed et contra dictum Hebræorum multorum, ut Lyra allegat. Hieronymus quoque hoc loco ita sentire videtur, ut verba ejus præallegata testantur. Quarto, quod ait, Cain perisse diluvio, non apparet, sic enim vixisset multo plus quam mille annis, quum tamen nullus legatur tamdiu vixisse. Siquidem Mathusalem qui vixit annis nongentis sexaginta novem, obiit ante diluvium anno immediate præcedente, secundum Hieronymum. Mathusalem autem fuit sextus aut septimus post Seth, qui natus est post Cain; imo secundum dictum istud, Cain vixisset plusquam mille et quadringentis annis. Postremo objectionem illam, quod verbum illud, Septuplum punietur, non posset exponi de interfectore ipsius Cain, Rabbi Paulus satis solvit: Frequenter enim contingit, ut ait, quod pro minoribus culpis infligitur major pœna, eo quod homines proniores sint ad culpas illas minores, quatenus terrore pœnarum retrahantur a vitiis illis. Pœnæ quippe vitæ præsentis non solum sunt supplicia, sed item remedia vitiorum. Hinc quoque secundum jura civilia, major pœna infligitur pro uxoricidio, quam pro matricidio, quum tamen matricidium sit gravius crimen.

Posuitque Dominus in Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. Signum istud fuit plaga quædam inflicta ipsi Cain a Deo, ut per plagam illam omnes cognoscerent eum esse punitum, excommunicatum et maledictum a Domino propter innocentis fratris sui occisionem, et ita abstinerent ab interfectione ipsius, quem Deus prohibuit trucidari, et suam prohibitionem declaravit hoc signo: quod signum seu plaga, fuit (ut aliqui dicunt) vehemens capitis tremor. Alii dicunt, quod fuit horribilis tremor omnium membrorum ipsius, et cum hoc impressio quædam in vultu ejus. Porro secundum Strabum, fuit in Cain tremor corporis et agitatio furiatæ mentis. Unde superius ubi nostra translatio habet, Vagus et profugus eris super terram, Septuaginta transtulerunt, Gemens et tremens eris. Egressusque Cain a facie Domini. Corporaliter enim recessit a visibili præsentia angeli, qui ei apparuit in persona Dei, in forma humana. Spiritualiter vero egressus est per mentis aversionem, elongationem, desperationem et indurationem a Deo et a gratiosa ejus præsentia: de quo recessu loquitur Dominus per Osee: Væ eis, quia recesserunt a me. Habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. Nomine Eden, intelligitur paradisus terrestris. Itaque Cain recedens a loco habitationis patris sui Adæ, perrexit versus orientem, et profugus cœpit morari ad orientalem plagam paradisi ab ista parte, ædificavit, non statim aut immediate post remote tamen a paradiso; nec amore paradisi perrexit illuc, sed Deo sic ordinante, ad majorem ejus punitionem, ut recordando paradisi delicias magis affligeretur. De hoc Josephus ait: Peragrans Cain multam terram cum uxore sua Calmana, collocatus est in loco, qui Naida appellatur, ubi et filii nati sunt ei. Septuaginta quoque transtulerunt, Habitavit in terra Naid. Circa quod ait Hieronymus: In Hebræo nod dicitur, id est, instabilis et fluctuans et sede incerta. Nec est terra Naid, ut vulgus nostrum putat, sed sensus est, quod juxta sententiam Dei vagus et profugus huc illucque oberravit.

Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit et peperit Enoch. Uxor Cain, fuit etiam soror sua carnalis. Quocirca scien-dum, quod S. Methodius martyr et præsul, quum esset in carcere, Deum rogavit, ut sibi aliquid revelaret de principio mundi et fine ejus. Et quod Deus sibi revelavit, reliquit in scriptis, inter cetera dicens: Adam et Eva de paradiso egressi sunt virgines. Quumque Adam quindecim esset annorum, genuit Cain et sororem ejus Calmana. Post alios quindecim annos natus est ei Abel et soror ejus Delbora. Quamvis autem Adam factus sit in ætate et robore virili quasi esset triginta annorum, tamen quando primo plasmatus est, fuit unius diei, deinde unius anni et duorum ac trium, etc., ascendendo paulatim. Et sicut in Scholastica historia tangitur, potuit ante Cain multos filios genuisse, qui hic tacentur. Et similiter inter Cain et Abel. Juxta Methodium quoque, Abel fuit centum annorum quando occisus est. Itaque sicut ait Methodius, Eva in quolibet partu genuit binos, id est masculum et feminam, quod etiam dicunt Hebræi. Sicque Calmana soror ipsius Cain, fuit uxor ipsius.

Et œdificavit civitatem ipse Cain non solus, sed simul cum adjutoribus suis, ex suo semine natis; et vocavit nomen ejus, ex nomine filii sui Enoch, id est Enochiam, secundum Josephum. Hanc civitatem Cain ædificavit, non statim aut immediate post nativitatem primogeniti sui, sed quum multi fuissent ex se nati. De hoc loquitur Augustinus diffuse quintodecimo de Civitate Dei, ostendens quod primi homines illi tamdiu vivendo poterant valde multiplicari, quum filii Israel sic multiplicati fuerint in Ægypto infra modicum tempus. Præterea Josephus ait: Cain rapinis et violentia opes congregans, suos ad latrocinia et luxuriam invitabat, simplicitatemque vitæ humanæ adinventione mensurarum ac ponderum permutavit, atque ad calliditatem et corruptionem perduxit, terminos terræ posuit primus, civitates quoque muravit, et timens eos quos læsit, suos in urbibus congregavit. Rabbi Paulus autem testatur, quod Cain primo invenit prudentiam politicam. Ad quod dicendum videtur, quod quum vitiosis, teste Philosopho, non insit prudentia, ipse pravissimus Cain prudentiam veram non habuit, nec invenit, nec urbes instituit propter commune bonum, sed sicut prætactum est, ob finem perversum; sed habuit aliquid simile veræ prudentiæ, sicut et ceteri impii, utpote vulpinam versutiam. Iterum dicit, quod ex quo terra nullum fructum dedit ipsi Cain, idcirco reliquit agriculturam, quam primo elegit. Et ipse ac sua posteritas studuit artibus mechanicis inveniendis, quæ ad hominum convictum sunt utiles. Verumtamen sicut ex præhabita expositione innotuit, non est intelligendum, quod terra nullum fructum protulit Cain, sed minorem quam alii.

Porro Enoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech. Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. Lamech iste qui septimus fuit ab Adam, tam pravus fuit, quod primus bigamiam induxit, duas accipiendo uxores sine dispensatione divina, contra Dei decretum et legem naturæ, ac morem laudabilem, qui habet vim legis. In prima quippe institutione matrimonii, facta est unica uxor unico viro. Et Deus per Adam decrevit ac dixit: Erunt duo in carne una. Sicque Lamech cum secunda uxore adulterium perpetravit, quia non fuit veraciter uxor: juxta quem modum usque in præsens adulterant Sarraceni, qui plures ducunt uxores, sicut hoc plenius demonstravi in libro quem edidi contra Alcoranum, id est librum legis eorum. Guillelmus quoque Parisiensis idem testatur in libro de Fide et legibus. Refert Josephus, quod Lamech ex duabus suis uxoribus habuit filios septem et septuaginta.

Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum. Iste Jabel vocatur pater habitantium in tentoriis et pastorum, quoniam fuit magister eorum, et præcipuus inter eos, quantum ad multa. Invenit namque artem faciendi portatilia, hoc est tentoria seu portatiles domus pastorum: quæ tentoria pastores secum ferebant tempore opportuno, quando pergere voluerunt ad alia pascua. Ordinavitque pecorum greges, et characteribus seu signis distinxit eos ab invicem. Sed et greges ovium ab hœdorum gregibus separavit, tam secundum qualitatem, videlicet unicolores a multicoloribus, quam secundum ætatem, ut agniculos a maturioribus. Consideravit quoque commixtiones pecorum certis temporibus faciendas, prout in Scholastica fertur historia. Et nomen fratris ejus Jubal, quem genuit Ada ex Lamech. Ipse Jubal fuit pater canentium in cithara et organo, hoc est magister et princeps utentium atque ludentium in his musicis instrumentis, quoniam primo invenit musica instrumenta, ut aliqui dicunt; et inventor musicæ secundum Glossam. Verumtamen auctor Scholasticæ historiæ refert, quod non fuit inventor musicorum instrumentorum, quæ diu postea sunt inventa, sed quod fuit inventor consonantiarum, ut labor pastoralis hoc relevaretur solatio, et quasi in delicias verteretur. Denique, ut recitant Rabanus et præfata Historia, ex quo Jubal iste percepit ipsum Adam prophetasse de duplici judicio mundi, uno per aquam, alio per ignem: ideo scripsit musicæ artem in duabus columnis, et in qualibet totam, hoc est, in columna marmorea, quæ non dissolveretur diluvio, et in columna latericia, quæ non dissolveretur incendio. Istud ex Josepho sumptum est, qui etiam narrat columnam illam marmoream adhuc in terra Syriaca esse. Verumtamen Josephus recitat istud aut simile huic de filiis Seth, ut infra dicetur.

Sella quoque genuit ex Lamech Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri, id est, ad faciendum omnia quæ fiunt ex ære et ferro. Hic enim primus invenit artem ferrariam, atque ut Josephus scribit, alios docuit artem istam, et res bellicas fecit, et fortitudine cunctos excellens, res bellicas decenter exercuit. Aliqua quoque ad oculorum concupiscentiam spectantia, scilicet sculpturas et picturas invenit. De hoc in Scholastica refertur historia, quod isto Tubalcain fabricante ex ære et ferro, et sculpturas in metallis faciente, præfatus frater ejus Jubal delectatus sono malleorum, consideravit et excogitavit ex ponderibus malleorum proportiones et consonantias musicæ quæ nascuntur ex illis. Quam inventionem Græci Pythagoræ attribuunt fabulose. Denique Tubalcain iste excogitavit ex opere fruticum operari in metallis. Quum enim frutices incendisset in pascuis, venæ metallorum fluxerunt et eruperunt in rivulos suos, et laminæ inde sublatæ, referebant figuras locorum in quibus jacuerant. Soror vero Tubalcain fuit Noema, quæ dicitur invenisse artem variæ texturæ. Et aliqui dicunt, quod invenit lanificium, ad faciendum vestes ex lana, quum homines antea induerentur animalium pelles, sicut induti erant a Deo primi parentes.

D Refert hic Lyra, quod Hebræi dicunt præfatum Jabel fecisse tentoria ad ponendum in eis idola, et quod Jubal canebat in instrumentis musicis coram idolis illis, eadem venerando: ex quo infert, quod isti qui descenderunt de Cain, fuerunt malitiosi: quod quamvis sit verum, tamen dictum illud Hebræorum videtur contrariari communi dicto doctorum, dicentium quod idololatria post diluvium cœpit, nec ante fuit, propter recentem memoriam creationis mundi, ex qua cunctis innotuit unitas veri Dei. Præterea Rabbi Paulus ait hoc loco, quod Lamech adinvenit tres artes pro filiis suis, videlicet artem faciendi tentoria, artem faciendi musica instrumenta, et artem ferrariam ad arma bellica fabricanda. Sed istud videtur contrariari textui, verbisque Josephi et doctoribus catholicis præallegatis. Nempe si Lamech invenisset has artes, inventio harum artium non adscriberetur filiis ejus, nec unus eorum vocaretur pater habitantium in tentoriis atque pastorum, alter vero pater canentium cithara, etc.

Dixitque Lamech uxoribus suis. Adæ et Sellæ: Audite vocem meam, o uxores Lamech, auscultate sermonem meum, id est, auribus corporis et cordis diligenter advertite verba mea, quæ nunc magni ponderis erunt; quoniam occidi virum, id est, sagittando interfeci Cain in vulnus meum, hoc est ad mei ipsius dolorem et conscientiæ meæ remorsum, et adolescentulum occidi in livorem meum, hoc est zelo furoris et rancoris contra juvenem illum concepto. Septuplum ultio dabitur de Cain, id est, ego ipse graviter valde puniar, eo quod occiderim Cain, juxta sensum in isto articulo præinductum; de Lamech vero septuagies septies, id est, si quis occiderit me, quasi incomparabiliter plus punietur pro suo peccato quo me sponte occideret, quam ego puniri promerui, qui sine proposito meo, et nescienter occidi Cain, non ex invidia aliqua; et de ejus occisione vehementissime doleo, tantumque dolui, quod adolescentulum interfeci, ob hoc, quod ex ejus erronea directione ipsum Cain occidi. Probabile reor, quod quum Lamech occidisset Cain, timuit ab aliquo posterorum ipsius Cain interfici, in ultionem sanguinis Cain, eo quod Cain erat post Adam primus et communis pater totius plebis illius malevolæ. Ideo Lamech dixit hæc verba, ad reprimendum omnes illos a sui occisione. Aliqui autem dicunt, quod uxores istius Lamech, tractabant eum valde male in senio suo: ideo protulit verba hæc ad earum terrorem, ne auderent eum ita affligere. Et sicut in Scholastica habetur historia, Hebræi hoc dicunt, et quamvis quidam hoc reprobet, rationes tamen ejus facillime solvi possent, nec dignum arbitror circa hoc immorari.

Rursus Lyra adducit hic aliam expositionem, dicendo quod uxores Lamech recugiebant ejus concubitum, eo quod occidisset Cain et adolescentulum, quem quidam Hebræi dicunt fuisse Tubalcain filium suum: propter quod metuebant, quod si conciperent ex Lamech, proles nascitura esset a Deo plaganda. Hinc Lamech excusando se dixit: Quoniam occidi virum, etc., juxta sensum præhabitum. Deinde consolando uxores suas, adjecit: Septuplum ultio dabitur de Cain, etc.; quasi diceret: Si Cain, qui invidiose occidit Abel, non fuit interfectus usque ad septimam generationem; multo fortius ego, qui ignoranter occidi Cain, non puniar in prole mea usque ad generationes multo plures, vel usque in generationes sine termino. Sed huic expositioni objicitur, quia secundum eam, verbum hoc Lamech fuisset in se falsum. Ipse enim in prole sua fuit punitus diluvio diu ante septimam generationem post eum, imo tota sua progenies periit ante illam. Non autem videtur, quod Scriptura ista canonica tam ponderose recitasset unum mendacium Lamech, præsertim quum recitatio illius non videatur utilis aliunde.

Præterea Rabbi Paulus improbat hanc ipsam expositionem. Id quoque quod recitatum est de uxoribus Lamech, quod ejus vitabant concubitum, non habet auctoritatem aut certitudinem ex Scripturis, nec ex dictis authenticis. Hinc Rabbi Paulus aliam ponit, et approbat expositionem quam Rabbi Moysi adscribit, dicenti quod uxores Lamech videntes fieri diversa opera ex ære et ferro, formidabant quod ex arte illa introducerent arma ad vulnerandum et occidendum; ideo Lamech retraxit eas ab isto timore, dicens: Occidi virum in vulnus meum; quasi diceret: Possum occidere in vulnere aut livore sine armis. Verum hæc expositio videtur valde impropria, ut scilicet verbum istud præteriti temporis, Occidi, exponatur per istud complexum, Possum occidere. Hinc prima quam posui, expositio aptior mihi videtur. Quocirca sciendum, quia ut dicunt auctor Scholasticæ historiæ, Glossa, et Rabanus, Lamech vir sagittarius exstitit et venator, ac diu vivendo incurrit oculorum caliginem; ideo duxit secum adolescentem, qui sibi monstravit bestias sagittandas, qui videns Cain jacentem retro fruteta, putavit bestiam esse; sicque ex directione adolescentis, Lamech direxit sagittam in Cain, et eum occidit. Quo cognito, ita accensus est ira contra adolescentem, quod verberavit eum usque ad mortem. Cain autem ita hinc inde latebat, eo quod abominabilis et in timore jugiter fuit. Lamech quoque venabatur et bestias sagittabat, non ut earum carnibus vesceretur, quoniam ante diluvium non erat manducatio carnium, sed pro sua delectatione et usu pellium ad vestitum.

Deinde describitur, qualiter generatio electorum quorumdam processit ex Adam, quum subditur: Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam; et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, quod uno modo interpretatur positio, et ita accipitur hic. Nam subditur: Dicens, ipsa uxor Adæ: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, id est, alium filium, scilicet istum Seth, contulit mihi Deus succedentem in locum Abel, quem interfecit Cain. Circa hoc in Scholastica historia fertur: Dicit Strabus, quod Adam post mortem Abel, vovit non se amplius cogniturum uxorem. Verumtamen Strabus recitative magis quam assertive hoc ait: Ferunt, inquiens, post mortem Abel vovisse Adam, se ultra uxorem non cogniturum, nec filium generaturum; sed Deo jubente per angelum, fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur. De Cain enim nasci non debuit. Verumtamen Josephus scribit, quod Abel exstincto, et Cain ejecto, amor generationis vehementer angebat Adam. Istud autem quod dicitur de voto seu proposito Adæ de continendo in reliquum, reprobat Rabbi Paulus. Sed dicendum, quod dictum illud satis probabile est ex duobus. Primo, ex vehementissimo mærore, quem de Abel occisione concepit. Non enim solummodo doluerunt ipse et Eva de Abel interfectione, sed etiam ineffabiliter de tanto maleficio proprii filii, scilicet Cain; et ideo potuerunt cogitare, melius esse non generare, quam in filiis genitis talia fieri ac videre. Et timuerunt, ne talia de cetero fierent. Sciebant equidem verum esse quod diu postmodum scriptum est: Bonum est mori sine filiis, quam post se relinquere filios nequam. Secundo, quia habetur in textu, quod Adam erat centum et triginta annorum dum genuit Seth. Ex quo elicitur, quod post occisionem Abel diu continuit, saltem secundum computationem Septuaginta interpretum atque Methodii, nisi dicatur alios genuisse inter Abel et Seth, quos Scriptura non exprimit.4

Denique Lyra refert, quod Hebræi dicunt ipsum Lamech convenisse conjuges suas coram Adam, qui erat pater et judex eorum, eo quod nollent sibi misceri. Quumque Adam vellet eas inducere, ut redderent debitum viro suo, dixerunt ad Adam: Castiga primo te ipsum, quoniam diu continuisti ab Eva. Tunc Adam cognovit conjugem suam. Ista fabula stulta est, et manifeste mendosa. Jam enim expositum est, quod secundum doctores catholicos et Hebræos atque Josephum, Lamech ex senectute incurrit oculorum caliginem, antequam interfecit Cain et adolescentem, propter quod factum, dicunt Hebræi isti uxores Lamech abhorruisse ejus concubitum; sicque Lamech fuisset antiquus atque cæcutiens, antequam Adam genuit Seth, quem genuit quum esset centum triginta annorum, quæ ætas fuit tunc adhuc juvenilis. Sicque Lamech fuisset senior ipso Adam. Rursus, generatio Cain non potuit protendi usque ad septimam generationem ante nativitatem Seth, seu antequam Adam fuit centum triginta annorum, præsertim quia homines tunc multis annis vixerunt antequam genuerunt. Sed ad hoc quidam respondet, quasi salvando fabulam Hebræorum, quod filii Cain erant luxuriosi, ideo festinabant accipere conjuges. Sicque antequam Adam esset centum triginta annorum, poterant usque ad septimam generationem venire. Quod si verum esset, generatio illa fuisset adhuc multiplicata per plurimos gradus ac numeros ante diluvium: quod est contra doctores sanctos, et contra textum, qui genealogiam Cain terminat in filiis Lamech.

Sed et Seth natus est filius, id est, ipse Seth ex conjuge sua genuit filium, quem vocavit Enos: quod nomen interpretatur, homo seu vir; et optime conveniebat homini huic, qui rationabiliter ac virtuose se habuit, quia subjungitur: Iste cœpit invocare nomen Domini. Non est dubium quin Adam et Eva, et Abel quamdiu vixit, Seth quoque quotidie ac devote invocaverint Deum; sed iste dicitur specialiter cœpisse Dominum invocare, quoniam cum præcipua devotione hoc fecit, et forte cum specialibus orationibus et ritibus, cærimoniisque decentibus.

Circa hoc refert Lyra, in Hebræo haberi, Tunc cœpit invocare nomen Domini, propter quod Judæi exponunt hanc invocationem de idololatria, quia (ut dicunt) tunc aliqui inceperunt nomen Dei attribuere creaturis, videlicet soli, lunæ, ac idolis: non tamen ab isto devoto Enos, sed a filiis Cain ei contemporaneis, factum est hoc. Istud autem stolide dictum est, quoniam invocatio nominis Dei semper in bono accipitur; nec sequitur, si tunc idololatria cœpit, quod tunc cœpit invocare nomen Domini, sed potius nomen diaboli, quoniam ab idololatris, etiamsi hoc nesciant, invocatur. Verumtamen S. Hieronymus ait: Plerique Judæorum arbitrantur, quod tunc primo in nomine et similitudine Domini fabricata sint idola. Circa quod aliqui dicunt, et in Scholastica historia tangitur, quod Enos iste excogitavit et fecit imagines ad Dei honorem, et excitandam memoriæ humanæ pigritiam, non ut coleret illas. Ex hoc tamen ut dicitur, alii quidam sumpserunt occasionem erroris. Jam autem superius dictum est, et Thomas in secunda secundæ testatur, quod in prima mundi ætate non fuit idololatria, sed unius Dei solius notitia, ex recenti creationis mundi memoria.

Circa præhabita Josephus scribit: Seth ad ætatem discretionis perveniens, virtutibus studuit; et quum esset vir egregius, imitatores sui filios dereliquit, qui disciplinam rerum cœlestium, et ornamentum earum primitus invenerunt: et ne perirent quæ invenerunt, quum prædixisset Adam exterminationem omnium rerum, unam per ignem, aliam per aquam, fecerunt duas columnas, unam ex lateribus, aliam ex lapidibus, in ambabus quæ invenerant, conscribentes; ut si constructa ex lateribus exterminaretur imbribus, lapidea permanens, præberet hominibus scripta cognoscere: quæ lapidea permanet hactenus in Syria.

Footnotes

  1. Job xiii, 24. ↩

  2. Is. lix, 2. ↩

  3. Gen. iii, 8. ↩

  4. Eccli. xvi, 4. ↩

Chapter 30 of 104