Articulus 28
EXPOSITIO CAPITULI QUARTI: ADAM VERO COGNOVIT UXOREM SUAM, ETC.
DESCRIPTIS primorum parentum productione, transgressione et ejectione a paradiso, consequenter describitur generatio eorumdem, et multiplicatio generis humani. Adam vero cognovit uxorem suam Evam, quæ concepit et peperit Cain. Ex hoc loco duplex Judæorum error reprobatur. Unus est, quo dicunt Adam habuisse duas uxores: unam et primam, de qua illud Genesis primo scriptum, Masculum et feminam creavit eos, intelligunt; aliam, quæ in paradiso legitur facta de costa Adæ. Aliam enim dicunt factam de limo terræ cum Adam. Unde et Josephus dicit mulierem extra paradisum formatam, simul cum viro in paradisum translatam. In hunc, inquiens, hortum, utpote paradisum, introduxit Deus Adam et Evam, præcipiens eis sollicitudinem habere plantationis. Atque ex his duabus Adæ uxoribus, interminabiles confingunt genealogias; imo (ut fertur) dicunt simias ex una illarum uxorum natas. Sed ex textu eorum error ostenditur, quia in processu textus non fit mentio, nisi de una Adæ uxore, et de hominum generatione ex ea, solaque una uxor legitur a serpente tentata, victa, et cum Adam expulsa. Certumque est et facillime potest probari, quod simiæ ab hominibus distinguantur specifice. Secundus error est Judæorum, quo dicunt quod Adam et Eva genuerunt Cain et Abel in paradiso. Ad quod probandum allegant, quod Genesis primo legitur Deus dixisse, Crescite et multiplicamini: quod argumentum nil valet, quia quum hoc fuerit præceptum affirmativum, obligavit semper, sed non ad semper: idcirco exsecutio illius præcepti fuit intelligenda pro tempore determinato, certo et apto. Unde Augustinus testatur, et præcedenti articulo tactum est, quod non genuerunt in paradiso, quia exspectabant præceptum Dei, quantum ad tempus gignendi. Et item, quod nondum acceperunt generandi præceptum, videlicet quoad temporis determinationem aut operis exsecutionem. Hi autem errores tam stolidi sunt, textuique contrarii, ut contra eos arguere sit indignum.
Cognovit itaque Adam uxorem suam Evam. Circa quod quidam scribit: Ejecti de deliciis paradisi, recurrerunt ad delicias carnis. Ex quo sequi videtur, quod desiderio voluptatis carnalis fuerint moti ad commixtionem carnalem: quod non apparet consonum veritati, quoniam Adam et Eva post suam expulsionem, suam transgressionem non mediocriter deplanxerunt, atque in compunctione et contritione diu manserunt. Experti quoque pœnam transgressionis divini præcepti de non edendo ex pomo, studuerunt implere præceptum Dei de generando ex zelo justitiæ et prolis amore. Nec dubitandum est, eos post expulsionem a paradiso, religiose vixisse. Peperit ergo Eva primogenitum suum Cain, dicens: Possedi hominem per Deum, id est, naturali dono, virtute seu beneficio Dei, peperi et adepta sum ex viro meo filium istum; vocavitque eum Cain, quoniam Cain (secundum Hebraicam veritatem atque Hieronymum) interpretatur acquisitio sive possessio. Consuetudo autem fuit antiquis, imponere nomina pueris suis ex aliqua proprietate aut significatione. Dixit ergo, Possedi hominem per Deum, ac si gratulans et se ipsam consolans, dicat: Quamvis paradiso privata sum, et in exsilium istud projecta, ac multis ærumnis addicta, attamen Deo largiente, ex copula viri adepta sum fructum istum.
Rursumque peperit fratrem ejus Abel: in cujus ortu non legitur aliquid protulisse, quamvis forsitan protulerit, licet scriptum non sit. Moyses enim transilit multa, imo de multis scripsit perpauca. Porro Abel interpretatur uno modo luctus. Hinc in Scholastica historia legitur: Abel sonat luctus vel vapor, quasi cito hinc transiturus, tanquam ipso nomine fuerit prophetatum seu designatum, quod de ipso erat futurum. Abel tamen secundum Josephum, interpretatur, hoc nihil, quoniam non reliquit semen super terram.
A Hinc aliqui dicunt, quod vocatus sit Abel, id est luctus, ab eventu, quia ob ejus interfectionem, fuerunt parentes ejus in gravissimo diuturnoque luctu. Aliqui quoque dicunt, quod vocatus sit Abel, id est vanitas, quia natura humana jam erat vanitati mortalitatis et instabilitatis subjecta. Abel quippe alio modo interpretatur vanitas, ut ait hic Lyra. Sed contra hoc scribit sic Rabbi Paulus: Abel, dum in Hebraico scribitur cum prima littera A, significat proprie luctum; sed dum scribitur cum littera H, ut dicatur Habel, non significat luctum, sed vanitatem dumtaxat, prout in principio Ecclesiastæ quo legitur, Vanitas vanitatum, habetur Habel, ut hic. Et ratio hujus nominationis potest accipi ex hoc, quod Abel non remansit posteritas, et ita quoad mundum sensibilem, videbatur quasi in vanum productus, quamvis quoad Deum, mansit in vita immortali.1 Sed ex his Rabbi Pauli verbis consequens videretur, quod in textu dici debeat Habel, quod communiter non tenetur.
Consequenter exprimitur diversitas officiorum horum fratrum. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. Abel tanquam vir simplex et innocens, elegit sibi officium simplex ac facile, scilicet pecora custodire ac pascere, quod et postea Patriarchæ fecerunt. Et possunt hoc loco nomine ovium, etiam alia pecora domestica designari. Unde et infra fratres Joseph leguntur dixisse: Pastores ovium sumus. De quibus constat, quod non solum oves, sed et alia diversa pecora aluerunt, puta camelos, capras, vaccas et boves.2 Cain autem tanquam versutus et cupidus, coluit terram tanquam rem magis lucrosam. Hinc in Scholastica fertur historia: Quum esset malignissimus, primus coluit terram, ut inde consuleret avaritiæ suæ. Porro Rabbi Paulus ait: Distinctio officiorum Cain et Abel, potest sic considerari. Sciens autem Abel Deum juste maledixisse terræ propter peccatum Adæ, separavit se a terræ cultura, tanquam a re maledicta a Deo, elegitque officium pastoris ovium, quoniam pecora non fuerant maledicta. Cain vero elegit sibi agriculturam, quasi non curans de Dei sententia, quod reputatum est ei ad contemptum. Verumtamen istud non videtur idonee dictum. Deus enim non maledixit terræ secundum se, nec agriculturæ quasi rei illicitæ, præsertim quum in præcedenti capitulo scriptum sit: Emisit Dominus eum, videlicet Adam, de paradiso, ut operaretur terram de qua sumptus est. Unde ostenditur, quod et Adam coluit terram, quum dictum sit ei a Domino: In labore comedes ex ea. Et rursus alia littera habet: Quum operatus fueris terram, non dabit fructus suos. Idcirco, quod Cain dicitur primus terram coluisse, non videtur congrue dictum, nisi forte intelligatur quantum ad filios Adæ.
Factum est autem post multos dies, ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino, quum scilicet fructus maturi erant et apti ad immolandum. Circa quod dicit quidam, quod obtulit de fructibus terræ vilioribus et corrosis. Quocirca loquitur Rabbi Paulus: Non habetur ex littera, quod Cain obtulit de pejoribus et corrosis. Simpliciter enim dicit Scriptura, quod obtulit Cain de fructibus terræ munera Domino. Sed ex providentia et diligentia Abel, intelligitur improvidentia et negligentia Cain. Verumtamen per hoc quod Scriptura manifeste testatur ipsum Abel obtulisse de primogenitis gregis sui, adipibusque eorum, probabiliter elici potest, quod Cain obtulit de vilioribus fructibus terræ: erat enim indevotus et cupidus.
Quocirca quæri potest, quis docuit filios Adæ Deo hæc immolare? Ad hoc communiter dicitur, quod Adam docuit eos. Unde in Scholastica historia fertur: Creditur Adam docuisse filios suos, ut Deo offerrent decimas atque primitias. Denique, sicut Thomas conscribit in secunda secundæ, quæstione 85: Offerre sacrificium Deo, est de lege naturæ. Naturalis enim ratio dictat, ut homo recognoscat se Deo esse subjectum, eamdemque recognitionem per exteriora signa aliqua protestetur. Naturale quippe est homini, sensibilibus signis uti ad spiritualia et interiora significanda. Hinc ex naturali ratione processit, quod homo sensibiles res obtulit Deo in signum debitæ subjectionis ac reverentiæ, atque ad protestandum se omnia sua a Domino suscepisse: talis autem oblatio sacrificium appellatur. Verumtamen determinatio sacrificiorum est ex institutione divina aut humana. Ideo quantum ad hoc, variata sunt sacrificia secundum temporum intervalla et hominum status. Hæc Thomas. Insuper, quoniam sacrificium exterius designat sacrificium illud interius, quo homo intus se ipsum offert Deo tanquam principio sui esse et fini suæ salutis: hinc quemadmodum Deo soli debetur sacrificium istud interius, ita et sacrificium illud exterius. Rursus, de qualibet re licite possessa, oblatio fieri potest in evangelica lege, similiter in lege naturæ, ut dicitur; in aliquibus tamen casibus non recipitur oblatio de re juste possessa.
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, id est optima et primitiva pecorum suorum, et de adipibus eorum, id est de pinguioribus ac melioribus partibus pecorum, ita quod sive integra animalia, sive animalium partes obtulerat, meliora obtulit semper. Josephus dicit quod obtulit primogenita agnorum et lac. Et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus, id est, approbavit et accepta habuit tam offerentem Abel quam oblationes ipsius, ita quod primo per approbationem respexit Abel propter ipsius devotionem, caritatem et gratiam, deinde ad munera ejus. Oblationes enim legis naturæ et etiam legis scriptæ, non erant ex se ipsis sanctæ aut acceptabiles Deo, sed solum ex offerentium dignitate aut bonitate. Unde communiter dicitur, quod placuerunt non ex opere operato, sed ex opere operante. Hinc Josephus: Abel, inquit, justitiam coluit, et in omnibus quæ gerebat, Deum putavit præsentem.
Ad Cain vero et ad munera illius non respexit: Quia nec ipse Cain Deo erat acceptus, sed reprobus propter suas malitias, ideirco nec sacrificia seu dona ipsius Deo complacuerunt. Iratusque est Cain vehementer, id est, contra fratrem suum innocentem indignabatur, inviditque ei, videns eum sibi esse prælatum in bonitate et gratia coram Deo: per quod reputavit sibi quasi primogenito ac seniori derogatum, sive injuriam factam a fratre juniore, ideirco optavit se vindicare de eo. Et concidit vultus ejus, id est, præ verecundia et tristitia tabescebat, non solum in corde, sed item in facie, quia in vultu passiones affectionesque animæ cito apparent. Propter quod in libro Proverbiorum scriptum est: Cor gaudens exhilarat faciem, in mœrore animi dejicitur spiritus. Et iterum ait Scriptura: Cor hominis immutat faciem ejus, sive in bonum, sive in malum. Sed quum nesciat homo, an amore sit dignus an odio, qualiter Cain cognovit fratrem suum cum oblationibus suis Deo esse acceptum, se autem reprobatum? Ad hoc patet responsio ex eo quod ait Hieronymus: Unde hoc potuit scire Cain, nisi vera esset interpretatio Theodotionis, qua dicitur, Et inflammavit Dominus super Abel et super sacrificium ejus; super Cain et super sacrificium ejus non inflammavit? Quorum verborum iste est sensus, quod ipso Abel offerente, descendit ignis, et incendit sacrificium ejus, quemadmodum factum legitur in Levitico de sacrificio Aaron, atque in libris Regum de sacrificiis Salomonis et Eliæ. In libro quoque Judicum legitur ignis consumpsisse sacrificium Gedeonis et Manue. Ex ista igitur inflammatione sensibili cognovit Cain quod dictum est.
Dixit quoque Dominus ad eum: Quare iratus es, et cur concidit facies tua? quasi dicat: Non habes rationabilem causam harum detestabilium passionum tuarum, videlicet iræ, impatientiæ, indignationis, invidiæ, et mœroris perversi, quia potius deberes congratulari fratri tuo in bonis, et gratiæ ejus cordialiter congaudere, imo et ædificari virtutibus ejus, atque ex acceptione et inflammatione munerum ejus, de tuis perversitatibus corrigi, atque ad meliora mox provocari. Nam gratia ejus tibi non nocet, et ego paratus sum tibi retribuere bona, quemadmodum ei, si egeris virtuose. Ideo subditur: Nonne si bene egeris, id est, devote obtuleris, virtuoseque vixeris, et fratri tuo favorabilis fueris, recipies? scilicet justam mercedem a me, qui non sum personarum acceptor, et inflammabo munera tua, sicut et fratris tui. Sin autem male, id est, si perverse te habeas, pejora et indevote immolando, ac fratrem innoxium odiendo, statim in foribus peccatum tuum aderit? id est, mox et evidenter coram te reus eris, ac pœnis obnoxius: quemadmodum id quod præ foribus seu ante januam stat, manifeste adspicitur. Rursus, peccatum tuum in foribus aderit, id est, iniquitas tua comitabitur te intrantem et exeuntem. Sed sub te erit appetitus ejus, id est, peccandi affectio et passio, ex qua inclinaris ad opus iniquum, esse debet rationi subjecta, ita quod potes resistere, quum liberi exsistas arbitrii. Et tu dominaberis illius, id est, dominari merito debes, quia ad hoc obligaris, ut vitiosis motibus domineris, non ipsi motus aut vitia tibi.
Porro S. Hieronymus litteram LXX interpretum ponens, sic ait: Dixit Dominus ad eum: Quare concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti? quiesce. Ad te conversio ejus, et dominaberis illius. Hæc est littera LXX. Deinde subdit Hieronymus: In Hebræo alius sensus est: Quare irasceris? et quare concidit vultus tuus? Nonne si bene egeris, dimittetur tibi? et si male egeris, ante fores peccatum tuum sedbit? Ad te societas ejus, sed tu magis dominare ejus. Quasi dicat: Quare irasceris, et invidia cruciatus, vultum in terram demittis? Nonne si bene egeris, dimittetur tibi omne delictum? Vel secundum Theodotionem, Acceptabile erit, id est, munus tuum suscipiam, sicut suscepi munus fratris tui. Quod si male egeris, illico pecca-
Prov. xv, 13.
Eccl. xiii, 31.
Eccle. ix, 1.
Levit. ix, 24.
II Par. vii, 1.
III Reg. xviii, 38. tum tuum ante vestibulum tuum sedebit, et tali janitore comitaberis. Sed quia liberi arbitrii es, moneo ut peccatum non tibi, sed tu peccato domineris. Hæc Hieronymus. Circa hæc verba in Scholastica historia dicitur: Recte obtulerat Cain, quia Deo; sed non recte diviserat, quia se ipsum, qui erat dignior sua oblatione, dedit diabolo. Vel, non recte divisit, quia meliora sibi retinuit. Spicas vero attritas et secus viam corrosas, obtulit Deo. Porro quod LXX transtulerunt, Ad te conversio ejus, sic potest intelligi, id est, peccatum se vertet ad te, blandieturque tibi, quoniam sua voluptate et prava libertate delectat et allicit atque impugnat.
Quæritur circa prædicta, qualiter Deus loquebatur ad Cain. Ad hoc beatus Augustinus quintodecimo de Civitate Dei, capitulo 7, breviter dat responsum: Locutus est, inquiens, Deus ad Cain eo modo, quo cum primis parentibus, per creaturam subjectam, velut eorum socius, congrua forma, id est, per angelum in humana effigie apparentem. In eodem quoque capitulo Augustinus hunc passum eleganter et prolixe exponit, inter cetera dicens: Obscuritas hujus verbi, Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? multos peperit sensus, quia non elucet, cur vel unde sit dictum ad Cain. Recte quippe offertur sacrificium, quum vero Deo offertur, cui soli est offerendum. Non recte autem dividitur, dum non discernuntur recte loca et tempora, in quibus est offerendum, vel res ipsæ quæ offeruntur; vel qui offert, non discernit se ipsum, et eum cui offert, aut eos quibus distribuitur ad vescendum quod oblatum est, aut electiora sibi reservat, ut per divisionem intelligamus hic discretionem. In quo autem horum Cain displicuerit Deo, non potest faciliter inveniri. Sed quia Joannes apostolus in prima sua epistola de his duobus fratribus loquens: Diligatis, inquit, alterutrum, non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant, fratris autem justa. Ex quibus datur intelligi, ob hoc Deum non respexisse munera Cain, quia in eo male divisit, quod dedit Deo aliquid sui, et se ipsum sibimetipsi, imo et dæmoni: quod faciunt omnes iniqui, qui non Dei, sed propriam voluntatem sectantur, per quod se ipsos tradunt diabolo. Hæc sententialiter Augustinus.
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Complexum istud, Egrediamur foras, non habetur in Hebræo. Unde ait Hieronymus: Dixitque Cain ad Abel, subaudi ea quæ locutus est Dominus. Superfluum est ergo quod in Samaritanorum et nostrorum voluminibus reperitur, Transeamus in agrum. Hæc Hieronymus. Quocirca sciendum, quod Samaritani a rege Assyriorum missi, eorumque posteri, receperunt Pentateuchum, id est quinque libros Moysis, et aliqua addiderunt ac mutarunt in eis, atque ex hoc devenit additio ista ad fideles. Porro Hieronymus in libro de Hebraicis quæstionibus ait, quod Cain dixit fratri suo Abel, verba increpationis et exhortationis sibi a Domino dicta. Hebræi vero affirmant, quod dixit sibi verba injuriosa.
Quumque essent in agro. Secundum Hieronymum, Cain blande induxit sanctum Abel ad exeundum secum in agrum, recitando ei verba præfata divinitus sibi dicta. Hebræi autem, qui dicunt ipsum Cain dixisse verba dura ad Abel, asserunt impium Cain observasse, quando et qualiter reperiret fratrem suum in agro solum. Consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. Ecce quanta malignitas, et quanta obstinatio hujus infelicissimi Cain, qui visibiliter ac sensibiliter ac dignantissime informatus, admonitus et blande increpatus a Deo, nequaquam pœnituit, neque compunctus est, sed auxit contemptum in Dominum. Hinc quintodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: In electis operatur Spiritus Sanctus intrinsecus, ut valeat aliqua medicina, id est exhortatio seu increpatio, quæ adhibetur extrinsecus. Alioqui etiamsi Deus ipse utens creatura sibi subjecta, in aliqua specie humana alloquatur sensus humanos, sive exteriores, sive quos intus similimos istis habemus in somnis, nec tamen interiori gratia mentem regat et agat, nil prodest homini omnis prædicatio veritatis.3 Facit autem hoc Deus, a vasis misericordiæ, vasa iræ discernens, dispensatione sibi nota, multum occulta, sed justa. Deinde sequenti ibi capitulo Augustinus applicat istud ad Cain, ostendens qualiter ex Dei admonitione non sit correctus, sed potius pejoratus.
Præterea et alibi Rabbi Paulus ait : Notanda est hic Glossa seu translatio Chaldaica ipsius Jonathæ, quæ apud Hebræos quasi tantæ auctoritatis est sicut textus, in qua legitur : Dixit Cain ad Abel : Non est justitia neque judex, neque sæculum aliud, neque remuneratio justis, neque punitio impiis. Quumque Abel hæc omnia renuisset, consurrexit Cain, et occidit eum. Ex quibus patet, quod Abel fuit primus martyr, et primus sacerdos, et primus virgo. Unde Augustinus in libro de Mirabilibus sacræ Scripturæ : Triplex justitia primo in Abel fuit, qui et munera placita Deo obtulit, ut sacerdos ; et prosapiam generis, id est posteros, non reliquit in sæculo ; et coronam martyrii proprii sanguinis effusione promeruit. Merito ergo Dominus Jesus commisit ei primatum justitiæ hominum : sanguine, inquiens, Abel justi, etc. Hæc Augustinus. Hinc aliqui dicunt, quod in Abel refulsit et commendatur triplex primatus, utpote sacerdotii, virginitatis, martyrii.4
Verumtamen circa hoc oritur quæstio, quia (ut Hugo de S. Victore et alii concorditer protestantur) in lege naturæ primogeniti erant sacerdotes. Cain autem fuit primogenitus Adæ, vel saltem senior ipso Abel, ergo potius fuit sacerdos quam Abel. Rursus, si ideo fuit sacerdos, quoniam obtulit sacrificium Deo, ergo et simili ratione Cain. Adam quoque indubitanter obtulit Deo oblationes frequenter ante filios suos, ergo ipse fuit primus sacerdos. Ad istud videtur mihi posse responderi, quod inter filios ac posteros primorum parentum, Abel vocatur primus sacerdos, vel quia bonus fuit sacerdos, et primus sacerdotum bonorum ; vel quia jus sacerdotale fuit ei desuper datum, et a Cain in ipsum translatum, quemadmodum primo libro Paralipomenon, primogenita dicuntur translata a Ruben, eo quod violasset torum patris sui, et data filiis Joseph.5 Vel Abel vocatus est sacerdos, ab actu et devotione immolandi.6 Nam et filii David dicuntur fuisse sacerdotes secundo Regum.
Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Interrogat Dominus non quasi ignorans, sed quasi redarguendo, fratricidium improperans, atque ut impium ex sua responsione directius justiusque convincat. Qui respondit : Nescio. Ecce manifestum mendacium. Nam scivit ubi corpus ejus remansit, quod secundum Josephum occultavit ; et de anima ejus poterat scire per fidem, quod in refrigerio esset. Deinde sceleratam et falsam excusationem subjungit : Numquid custos fratris mei sum ego ? quasi dicat, Ego non teneor curam habere de fratre meo, nec eum ab adversis tueri aut custodire, quum tamen ex naturali lege fuerit obligatus ad ista saltem in casu, quoniam tenebatur eum diligere, sicut se ipsum. O quanta fuit duritia et impudentia Cain, qui tam frontose et quasi imperterrite ausus est respondere, quasi crimen suum posset Deum latere ! Sicque impletum fuit in Cain quod Salomon ait : Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Dixitque Dominus ad eum :7 Quid fecisti ? quasi diceret, Enorme nimis facinus perpetrasti. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Ista est metaphorica et tanquam figurativa locutio, in qua non oportet singula verba accipere juxta primam et propriam significationem eorum. Est itaque sensus : Manifestum est quod fecisti ; quia ipsa effusio sanguinis fratris tui hoc indicat et testatur, et quasi contra te clamat, ultionem tantæ tuæ impietatis exigens a me.
Qui autem curiosius investigat, quid per vocem sanguinis Abel designetur, audire potest, quod vox sanguinis dicitur sanguis ipse vociferans et vindictam expostulans. Quod totum attribuitur sanguini, non effective, sed materialiter, juxta quem modum irrationalia et inanimata dicuntur Deum benedicere et laudare. Vel vox sanguinis, appellatur jus seu debitum ultionis in sanguinis effusorem. Denique, quatuor peccata leguntur in Scripturis ad Deum pro ultione clamare, quæ et peccata clamantia nominantur. Primum est homicidium, et præsertim fratricidium, ut patet hoc loco. Secundum est vitium contra naturam, ut infra habetur: Clamor Sodomorum venit ad me. Tertium est detentio mercedis operariorum, de quo Jacobus: Clamor, inquit, eorum in aures Domini Sabaoth introiit. Quartum est oppressio infirmorum. De hoc clamore sanguinis Abel, ad Hebræos scriptum est: Accessistis ad montem Sion, et sanguinis adspersionem, melius clamantem quam Abel.
Insuper, ut refert Lyra, in Hebræo habetur: Vox sanguinum fratris tui; et dicunt Hebræi, quod ait pluraliter, sanguinum, quoniam Cain interficiendo Abel justum, factus est reus non solum sanguinis Abel, sed etiam omnium quos generaturus erat, si vivus mansisset. Ex hoc passu Scripturæ accipitur, quod evidentia patrati facinoris, non indiget accusatore seu probatione. Circa quod in Scholastica historia additur: Inde est, quod suspecti in Ecclesia de effusione sanguinis, etiamsi nemo accuset, trahuntur in causam. Quod si negaverint, judicio Dei examinentur. Hæc ibi. Porro quod ait, Judicio Dei examinentur, exponitur sic, id est, juramento, vel per ignem aut aquam. Verumtamen judicia ista per ignem et aquam, sunt modo prohibita, quoniam potius pertinere videntur ad Dei tentationem, quam hominis examinationem seu probationem. Postremo, per vocem sanguinis Abel, quidam intelligunt parentes et propinquos ipsius, qui ejusdem sanguinis secum fuerunt, et contra Cain clamaverunt ad Dominum vel directe, vel occasionaliter; quia aut ultionem tanti criminis optaverunt, aut ex eorum planctu, dolore ac gemitu, Deus magis provocatus fuit ad punitionem fratricidii Cain.
Deinde describitur punitio Cain: Nunc igitur maledictus eris super terram. Maledictus fuit Cain de cetero super terram a Deo et coram Deo, itemque ab hominibus et coram hominibus: a Deo, quoniam plus quam ante fuit deinceps a Deo reprobatus, relictus, et a donis gratiæ elongatus. Quemadmodum autem benedictio Dei vocatur collatio gratiæ ejus, sic maledictio ejus, uno modo accipitur retractio seu denegatio gratiæ suæ. Fuit quoque maledictus coram Deo, hoc est, vero ac justo judicio Dei. Fuit recte ab hominibus maledictus, quoniam zelo justitiæ maledixerunt ei frequenter propter tantum excessum in proprium fratrem, et quia tam ineffabiliter contristavit suos parentes. Sed et coram hominibus exstitit maledictus, quoniam reputaverunt eum maledictione et omni aspernatione dignissimum. Sed si verba hæc ita erant intelligenda, videtur quod Cain desperaverit juste, utpote qui ab ineffabili Judice se damnandum audivit. Et respondendum, quod non oportebat Cain ita intelligere verba ista per omnia, sicut modo exposita sunt, quamvis sint ita in eo impleta, et secundum prædestinationem Dei sic erat decretum; imo potuit ea intelligere per modum comminationis, et quantum ad temporalem maledictionem seu pœnam. Verum et Alexander de Hales, et Guillelmus Antisiodorensis, testantur in Summis suis, quod Deus non posset de potentia ordinata alicui viatori suam damnationem absolute prædicere; quia si sic, homo viator haberet seu teneretur desperare, nec videretur desperando peccare.
Itaque maledictus eris super terram in vita præsenti, deinde sub terra in inferno, in statu futuro; quæ aperuit os suum, hoc est, intra se recepit, et deglutivit fratris
Dan. III, 59 et seq.
Ps. CXLVIII.
Gen. XVIII, 20.
Jacob. V, 4.
Hebr. XX, 22, 24. tui cruorem. Unde quasi expositorie subditur : Et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua, hoc est, effusum per manus tuas sceleratissimas. Itaque Cain maledictus est in propria persona a Deo, et cum hoc in re sibi concessa ad usum, scilicet in terræ maledictione. Sicque punitus est gravius multo quam Adam, quia gravius valde deliquit, quoniam sciens patris sui justam punitionem, non timuit Deum, sed fratricidium addidit. Quum operatus fueris eam per agriculturam, non dabit tibi fructus suos, id est, sterilis erit pro parte, et frequenter, ac magis quam ex maledictione ei illata propter peccatum Adæ. Vagus per diversa et incerta loca eundo, et profugus ab hominibus fugiendo, eris super terram.
Footnotes
Chapter 29 of 104