Skip to the text

Articulus 31

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI QUINTI : HIC EST LIBER GENERATIONIS ADAM.

REPETIT et recapitulat Moyses in exordio hujus capituli generationem Adæ, ut eam plenius prosequatur. Hic est liber, id est scriptura seu littera, generationis Adam, hoc est, generationem activam ipsius Adæ describens, quam generationem Adam exercuit seu incepit; in die qua creavit, id est, tempore quo formavit Deus hominem, scilicet ipsum Adam et ejus uxorem. Ex quo nunc dictum est, In die qua creavit Deus hominem, Hebræi (ut fertur) dicunt ipsum Adam genuisse in paradiso, sicut et ante narratum est. Sed argumentum eorum nil valet, quia dies nunc capitur pro tempore, prout sæpissime in Scripturis contingit, sicut in Isaia : In illa die erit germen Domini in magnificentia et gloria.1 In Joel :2 In die illa stillabunt montes dulcedinem. Potest etiam dici, quod dies nunc capitur pro diebus, quemadmodum frequenter singulare ponitur pro plurali; et ita supponit simpliciter seu confuse, ut supra secundo capitulo : Istæ sunt generationes cœli et terræ, in die quo fecit Deus cœlum et terram et omne virgultum agri. Ad similitudinem Dei fecit illum, masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis. Omnia verba hæc habentur circa finem primi capituli, et ibi diffuse exposita sunt, ideo procedendum est modo. Et vocavit nomen eorum, Adam, id est, utrumque, scilicet tam virum quam Evam, vocavit hoc nomine Adam. Adam etenim in Hebræo est nomen commune, significans tantum sicut hæc dictio, homo : ideo sicut in Latino tam vir quam mulier dicitur homo, ita in Hebræo uterque dicitur Adam. Attamen Adam etiam in Hebræo frequenter singulariter sumitur pro homine illo primo. Sic ergo vocavit eos Deus, id est, vocandos instituit, aut per subjectam creaturam expresse vocavit: in die quo creati sunt, id est formati. Ambo enim secundum corpus ex præjacenti materia sunt plasmati, Adam ex limo, Eva ex viri costa.

Vixit autem Adam centum triginta annis, et genuit filium ad imaginem et similitudinem suam, id est similem sibi in specie, imo et similem sibi in proprietate, hoc est in defectuositate, utpote destitutum originali justitia, mortalem, passibilem, et natura filium iræ. Unde ait Apostolus: Qualis terrenus, tales et terreni.3 Vocavitque nomen ejus Seth. Præcedenti capitulo scriptum est, quod Eva vocavit eum Seth. Itaque ambo sic eum appellabant, seu nomen ab Eva impositum, Adam confirmavit. Sicque Eva nomen primo expressit, deinde Adam. Verumtamen Adam antequam esset tantæ ætatis, genuit Cain et Abel.

Circa hæc oritur quæstio duplex: Prima est, quomodo verum sit quod Adam genuit Seth, quum esset centum triginta annorum, quum Septuaginta et Josephus, itemque Methodius dicant eum fuisse ducentorum et triginta annorum dum genuit ipsum Seth. Respondetur secundum quosdam, quod Moyses omittit hic centum annos quibus Adam et Eva luxerunt Abel. Sed istud non videtur sufficiens ratio, quia non solum in Adam, sed etiam in posteris ejus omittuntur centum anni in Hebræo et translatione Hieronymi, quoad translationem Septuaginta. Unde ait Hieronymus, et habetur in Glossa: Usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus legitur aliquis genuisse ducentorum annorum et quod excurrit, in Hebræo habet centum annos et reliquos qui sequuntur. Porro per codices nostros intelligit Hieronymus textus Septuaginta interpretum, quorum translatio fuit Hieronymi tempore in usu communi. Secundo quæritur circa id quod in Glossa tangitur, et in Scholastica historia clarius fertur, Adam ad imaginem et similitudinem Dei factus est, reliqui ad similitudinem et imaginem Adæ, qualiter hoc sit verum. Respondetur, quod loquendo de his in quibus imago et similitudo Dei in homine principaliter consideratur, omnes homines ad imaginem et similitudinem Dei producti sunt, in quantum memoriam, intellectum, voluntatemque habent. Sed quantum ad accidentalia aliqua, in quibus imago et similitudo secundario consistit, ceteri ad Adæ imaginem, similitudinemque plasmati sunt, juxta sensum præhabitum.

Et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth, octingenti anni, id est, usque ad tot annos creverunt et multiplicati sunt successive. Genuitque filios et filias, imo ut dictum est, Eva in omni partu peperit simul filium ac filiam, secundum Methodium et Hebræos. Horum autem filiorum et filiarum nomina non exprimuntur, quoniam Moyses brevitati studens, ad tempora Abrahæ ac Judæorum festinavit: ideo eorum nomina exprimit, ex quibus Patriarchæ et Prophetæ ac populus Judæorum, imo et Christus, exorti sunt. Aliorum quoque filiorum ac filiarum Adæ progenies diluvio periit. Deinde in textu describitur, quemadmodum Seth genuit Enos, et Enos Cainan, et Cainan Malaleel, et Malaleel Jared, et Jared Enoch. Et item quo anno vitæ suæ genuerunt hi viri, atque quamdiu vixerunt: in quibus computationibus Scriptura non attendit nec curat minutias temporis, an scilicet modicum magis aut minus fuit, sed integros exprimit annos. Quæ autem facillima sunt, nec aliquid circa se dici requirunt, transilire intendo, quia in textu satis habentur. Quemadmodum autem in Scholastica historia dicitur, quidam incipiunt primam ætatem ab Adam, quidam a Seth, quia de Abel nullus est natus, tota generatio Cain diluvio est deleta, sicque Seth fuit primus gradus generationis humanæ.

Porro Enoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalem. Iste Enoch fuit septimus ab Adam in generatione Seth, quemadmodum Lamech in generatione Cain. Et sicut septimus ille Lamech fuit pravissimus, ita septimus iste Enoch exstitit optimus. Et ambulavit Enoch cum Deo, id est juxta beneplacitum Dei, adhærendo eidem, et sequendo voluntatem ipsius per vitam justam. Et non apparuit, id est, a conversatione, societate, atque præsentia hominum repente sublatus est, quia tulit eum Deus, id est, transtulit de medio hominum ad alium locum, videlicet paradisum terrestrem, quemadmodum postea diu Eliam. Qualiter autem translatus est Enoch, Scriptura non exprimit;4 et an aliquis translationi ejus interfuit, ignoratur. Creditur tamen quod angelico ministerio sit translatus.

De hoc in Scholastica historia dicitur: Transtulit illum Deus in paradisum, ut in fine temporum cum Elia veniens, convertat corda patrum in filios.5 Judæi tamen causam translationis Enoch magis attribuunt mysterio numeri septenarii, quam sanctitati ipsius Enoch, quum plures fuerint eo sanctiores, quorum nullus translatus est. In tantum enim aiunt Deum omnia sub septenario disposuisse, quod dicunt eum septem cœlos creasse et septem terras, quas (ut dicunt) David appellat montium fundamenta. Hæc ibi. Lyra quoque refert: Dicunt Judæi, quod licet Enoch esset justus, magnas tamen pronitates habuit ad malum, quibus cum difficultate resistebat. Ideo mortuus est ante finem vitæ suæ naturalis, ne vinceretur malitia. Hæc ille. Et potest esse quod aliqui Judæi hoc dicant, quorum assertio falsa est, quantum ad hoc quod dicunt eum mortuum esse. Non enim Scriptura ista refert de eo sicut de ceteris cunctis quod mortuus sit, sed quod non apparuit, quoniam Dominus tulit eum. Porro quod dicunt de pronitate ejus ad malum, apparentiam habet ex eo, quod scriptum est in libro Sapientiæ: Placens Deo factus dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.6 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. Consummatus in brevi, explevit tempora multa. Placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere eum de medio iniquitatum. Quod totum de Enoch uno modo exponitur. De quo etiam in Ecclesiastico asseritur: Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus sapientiam.7 Hinc sancti doctores testantur, quod circa finem mundi cum Elia venturus sit ad prædicandum contra Antichristum, sicut de hoc in Apocalypsi multa leguntur, Deo dicente: Dabo duobus testibus meis, etc. Tunc quoque ab Antichristo interficientur, et debitum mortis solvent. Denique Glossa et Alcuinus affirmant:8 Enoch tanto tempore præservatur a morte, in signum quia homo jugiter viveret, si non peccasset. De hoc Enoch in Scholastica fertur historia: Enoch litteras quasdam invenit, et aliquos libros scripsit, sub quo Adam creditur mortuus. Huic dicto consonat, quod Judas apostolus in sua allegat Canonica: Prophetavit autem de his septimus ab Adam, Enoch, dicens:9 Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis. Dicitur autem Enoch septimus post Adam, ipsum Adam includendo, ut patet ex textu, intermedios numerando, qui fuerunt, Seth, Enos, Cainan, Malaleel, Jared.

Vixit quoque Mathusalem centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. Mathusalem qui tam diu in virginitate permansit, videtur fuisse vir magnæ devotionis. Et facti sunt omnes dies Mathusalem nongenti sexaginta novem anni; et mortuus est. Ad quantam ætatem nullus alius legitur pervenisse. Unde antiquissimus hominum creditur exstitisse, quantum ex Scripturis habetur, fuitque annis triginta novem senior quam Adam. Verumtamen de ætate Mathusalem fuerunt diversæ opiniones: nempe secundum computationem et textum Septuaginta, vixisset quatuordecim annis post diluvium: quod stare non potest, quia non fuit in arca, legiturque obiisse. Alii quidam dixerunt eum obiisse ante diluvium septem annis, quod minus absurdum est. Sed beatus Hieronymus vere et sapienter testatur, quod eodem anno quo diluvium inundavit, defunctus sit modicum ante diluvium, et hoc probat ex textu secundum Hebraicam veritatem.1011 Mathusalem namque vixit centum octoginta septem annis antequam genuit Lamech, quibus si addantur centum octoginta duo anni, quibus vixit Lamech antequam genuit Noe, ut statim dicetur, atque sexcenti anni, quibus vixit Noe ante inundationem diluvii, ut infra habetur, inveniuntur anni nongenti sexaginta novem, quibus vixit Mathusalem. Translatio autem Septuaginta, quantum ad taxationem numeri annorum Mathusalem, fuit corrupta hoc loco, sicut in aliis multis secundum Hieronymum, ut habetur in Glossa. De hoc loquitur Augustinus, ponens diversas opiniones de ætate et vita Mathusalem, et qualiter aliqui volentes salvare computationem Septuaginta, dixerunt ipsum Mathusalem, durante diluvio, fuisse cum patre suo Enoch in paradiso, deinde reductum ad terram mortalium. Quod reprobat Augustinus, et dicit eum obiisse eodem anno quo venit diluvium, secundum Hebraicam veritatem, atque ex vitio et errore scriptorum potuisse accidere errorem, qui in computatione Septuaginta invenitur.

Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium, vocavitque nomen ejus Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus. Videtur Lamech iste fuisse vir castus et bonus, quia tamdiu continuit antequam generavit. Videtur item prophetali gratia splenduisse, quia de filio suo Noe talia pronuntiavit. Quemadmodum autem in Actis Apostolorum leguntur gloriosi et sancti Apostoli Joseph Cyprium appellasse Barnabam, id est filium consolationis, quia de ejus conversione, sanctitate et fructuositate primitiva Ecclesia magnam consolationem accepit;12 sic Lamech Deo revelante cognoscens, quam virtuose, fructuose ac dulciter filius suus Noe esset inter homines conversaturus, prædixit: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum, hoc est, suis virtutibus et fructuositatibus dabit nobis relevamen atque solatium inter ipsos labores et opera, quibus occupamur et fatigamur in terra hac a Domino maledicta propter primorum parentum peccata, juxta sensum in expositione capituli tertii introductum. Et aliqui dicunt, quod Lamech prædixit hæc verba de Noe, quia prævidit quod erat reparaturus terram et animalia ac genus humanum post diluvium, et juxta hoc Lamech iste cognovisset quod diluvium erat venturum sub filio suo Noe: quod tamen non videtur ex Scripturis evidenter posse haberi, quia sequenti capitulo legitur Deus revelasse ipsi Noe de inundatione diluvii tempore suo. Nec legitur hoc alicui alteri antea revelasse statim, quantum ad temporis determinationem.

Præterea Lyra dicit quod in Hebræo habetur, Iste quietabit nos. Nam et nomen hoc Noe, requies interpretatur. Et dicunt Hebræi, quod Lamech prædixit hæc verba de Noe, non propter sæculi reparationem post finem diluvii, sed quia primo invenit artem arandi, quum homines antea colerent terram propriis manibus sine subsidio jumentorum, quod erat valde laboriosum: a quo opere et labore relevavit et quietavit eos Noe, inveniendo artem præfatam. Unde infra capitulo nono Noe vocatur agricola. Sed si Lamech prævidit quod Noe esset inventurus hanc artem, ergo et Lamech aliquo modo eam præscivit. Ad quod dici potest, quod non sequitur, ipsum Lamech eam præscivisse in speciali atque distincte. Verum Rabbi Paulus reprehendit utrumque istorum dictorum. Dicit enim quod in Hebræo habetur, Iste consolabitur nos; et non, Iste quietabit nos. Verius tamen reor, quod verbum Hebraicum sit æquivocum ad utrumque. Dixit quoque: Si Noe fuisset primus inventor artis arandi, Scriptura hoc expressisset, sicut præcedenti expressit capitulo de Jabel, quod fuit pater habitantium in tentoriis et pastorum, atque de Jubal, quod fuit pater canentium cithara, etc. Verumtamen dictum illud Hebræorum est satis consonum textui, idcirco argumentum Rabbi Pauli non prævalet. Nam dici potest, quod scriptura ista satis insinuavit hoc, utpote quod Noe invenit artem arandi per verba hæc Lamech. Nec obstaret quod objicit Rabbi Paulus, videlicet quod infra nono capitulo legitur: Cœpit autem Noe vir agricola exercere terram. Hoc enim non dicitur ad hunc sensum, quod tunc et non ante cœpit esse agricola, sed quod tunc cœpit hoc facere, quantum ad tempus post diluvium: imo stare non potest quod Rabbi Paulus ait, ipsum Noe tunc primo cœpisse esse agricolam in plantatione vineæ, et non ante; quoniam etsi artem arandi non reperisset, attamen potuit esse agricola ante diluvium, quum scriptum sit quarto capitulo, quod Cain fuit agricola. Idcirco nec ex ista auctoritate satis probatur, quod Noe invenit artem arandi. Nihilo minus apparentiam potest habere, quod sicut Noe invenit artem plantandi vitem, ita et artem arandi, quum et textus videatur hoc ipsum innuere. Ego tamen de his quæ certitudinem non habent, nil assero.

Circa præhabita quæritur: Primo, quo modo homines potuerunt ante diluvium vivere tamdiu. De isto multa scribit Augustinus ubi enarrat, qualiter quidam fideles considerantes qualiter multi retraherentur a fide, quoniam incredibile reputabant homines tunc tamdiu vixisse, opinati sunt quod anni de quibus loquitur scriptura hæc, non fuerunt anni solares duodecim mensium, secundum quod annos communiter computamus; sed anni breves, ita quod unus annus solaris comprehenderet decem annos hujusmodi. Diversi enim diversimode computant annos. Istud vero sanctus Augustinus multipliciter reprobat, et specialiter ex duobus. Primo, quoniam Seth quum esset centum et quinque annorum, genuit Enos: ergo secundum illam computationem genuisset filium suum Enos, antequam habuisset undecim annos. Cainan quoque quum esset septuaginta annorum, genuit Malaleel, sicque genuisset, quum erat septem annorum.

A Secundo, quoniam infra habetur, quod sexcentesimo primo anno vitæ Noe, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ. Deinde quod mense secundo, vicesima et septima die mensis, arefacta est terra, et paulo ante, Requievit arca mense septimo super montes Armeniæ. Ex quibus constat, quod anni illi computantur sicut et modo. Præterea sanctus Thomas dicit simpliciter supernaturale fuisse, quod homines illi tamdiu vixerunt, ita quod Deus supernaturaliter conservavit eos in vita tamdiu propter celeriorem humani generis multiplicationem, præsertim quum sanctus David ante tot millia annorum locutus sit: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus, octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor. Propter quod etiam de Berzellai scriptum est, quod erat senex valde, id est octogenarius.13

Verumtamen aliquæ rationes assignantur, quæ poterant naturaliter conferre ad vitam illorum hominum tam longævam.14

C Prima est, quod homines, potissimum viri isti boni qui tamdiu vixisse leguntur, erant temperatæ ac sobriæ vitæ. Secunda, quoniam terræ nascentia et fructus ac herbæ quibus sustentabantur, erant ante diluvium multo majoris efficaciæ ac virtutis, quam postea. Tertia, quia natura humana quæ paulatim declinat, erat tunc vigorosior in se ipsa. Quarta, quoniam præcipua bonitas complexionis primorum parentum, immediate a Deo factorum, magis remansit in posteris in prima mundi ætate, quam postea. Quinta est bona influentia, conveniensque adspectus stellarum ac planetarum super locum in quo habitaverunt: quæ duo per assiduum motum cœli sunt tempore procedente mutata. Sexta, quoniam Adam qui erat in naturalium rerum scientia multum excellens, scivit, et sobolem suam docuit, vires lapidum ac herbarum, quæ ad vitæ conservationem ac prolongationem plurimum conferunt. Septima, ut homines diu vivendo, magis proficerent in naturali ac morali scientia, præsertim in astronomia. Hinc Josephus primo Antiquitatum libro disseruit: Nemo ex consideratione et comparatione brevitatis vitæ humanæ quæ nunc est, putet falsa esse, quæ de diuturnitate vitæ antiquorum illorum dicuntur. Illi enim quum essent religiosi, et a Deo ipso formati, eisque pabula opportuniora ad manus ad tempus parata exsisterent, tantorum annorum circulis rite vivebant. Deinde propter virtutes et gloriosas utilitates, quas jugiter scrutabantur, id est astrologiam et geometriam, Deus eis vitæ spatia amplius prolongavit: quæ nunquam ediscere potuissent, nisi sexcentis viverent annis. Per tot enim annorum curricula magnus annus impletur. Deinde Josephus probat illos tamdiu vixisse per varia, diversosque historiographos gentium pluriarum.

Sed Rabbi Paulus, qui ubique satis pronus est reprehendere Nicolaum de Lyra, contra rationes has arguit, et argumentando aliqua dicit, quæ videntur satis faciliter posse redargui. Primo etenim dicit: Nunquam reperitur aliquis a tertia ætate mundi, quæ scilicet incepit ab Abraham et infra, attigisse fere ducentos annos. Contra quod videtur sanctus Job, qui fuit secundum quosdam post Abraham, vixitque post suam percussionem et curationem centum quadraginta annis, qui et ante suam percussionem fuit maturæ ætatis.15 Unde et omnes pueri ejus qui decem erant, ante ejus percussionem ad virilem ætatem seu annum vicesimum pervenisse videntur, vel saltem multi eorum. Unde probabile est, primogenitum inter eos inter tricesimum et quadragesimum annum fuisse aut circiter, ita quod Job omnibus annis ejus simul acceptis, videtur ad minus fuisse ducentorum annorum. Superius quoque ex epistola Alexandri ad Aristotelem allegatum est, quemadmodum sacerdotes solis et lunæ virtute pomorum, quibus vescuntur, vivant annis quadringentis aut circiter. Legitur item in Chronica Martini, quod tempore Caroli Magni fuit quidam nomine

A Joannes, qui vixit pene quadringentis annis, propter quod vocabatur Joannes de Tempore. Imo de pluribus legitur qui post Abraham exstiterunt, et plusquam ducentis annis vixerunt. Deinde argumenta quæ facit contra ea quæ dicta sunt de valore terræ nascentium ante diluvium, de bono adspectu atque influxu cœlestium corporum, aliquam apparentiam sortirentur, si unaquæque causarum illarum assignaretur, quasi per se solam sufficiens causa tantæ diuturnitatis vitæ Patrum illorum.

Insuper dicit, quod tanta prolongatio vitæ, non contulit ad celerem multiplicationem hominum magis quam brevitas vitæ humanæ in posteris, imo potius minus: in quo non solum contradicit Thomæ, aliisque antiquis doctoribus, sed et experientiæ, ut apparet. Quod vero allegat homines tunc vixisse centum annis antequam genuerunt, non videtur omnifarie rite dictum: quia ut ait Augustinus, Non est putandum, quod illi fuerint semper primogeniti, qui primo nati leguntur; sed illi primo nati leguntur, per quos ordo successionis ad Abraham est deductus; ceteri frequenter tacentur.

Præterea dicit: Cursus siderum fuit perfecte declaratus tempore Græcorum, quando Ptolemæus scripsit librum qui dicitur Almagesti, in quo omnes cursus siderum plene traduntur. Istud est contra Ptolemæum et omnes majores astrologos, Albategni, Albumasar, Alfraganum, qui fassi sunt neminem in vita præsenti posse pertingere ad plenam notitiam omnium cursuum et motuum, virtutum, influentiarum, atque effectuum siderum ac cœlorum. Propter quod dixit Sedulius versificator egregius:

Qui stellas numeras, quarum tu nomina solus, Signa, potestates, cursus, loca, tempora, nosti.

Amplius dicit, quod investigatio Ptolemæi incepit a tempore cujusdam, qui eum præcessit fere per annos trecentos. Istud non potest absolute sic verificari. Consideratio enim astronomiæ incepit plusquam per duo millia annorum ante Ptolemæum, ut patet ex his quæ Augustinus ait in libro de Civitate Dei in multis locis, præsertim quum et Abraham patriarcha fuisse legatur magnus astronomus, imo et multi ante diluvium. Ptolemæus autem studuit libro antiquissimorum astronomorum, quos poterat reperire. Iterum dicit, quod ad cognoscendum effectus siderum sufficit tantum tempus, ut fuit inter prædecessorem Ptolemæi et Ptolemæum, quem iste trecentis annis præcessit. Ad quod reor dicendum, quod nec tria millia annorum cum trecentis annis, sufficiunt ad cognoscendum per investigationem et studium universos effectus stellarum in speciali, præsertim quum nullus valeat naturali investigatione cognoscere numerum ipsum stellarum ac singulas stellas, quarum quælibet propriam virtutem ac influentiam habet, ut in libro de Radiis stellicis ait Alkindus.

Postremo allegat Rabbi Moysen, qui in libro de Directione perplexorum, diuturnitatem illam vitæ Patrum ante diluvium, divino adscribit miraculo, et ait quod Deus voluit viros illos, de quibus in littera scribitur, tamdiu vivere, ut fides de creatione mundi, magis infigeretur cordibus posterorum. Alios vero qui non exprimuntur in littera, dicit Rabbi Moyses non vixisse tamdiu, sed tanto tempore ut post diluvium. Verumtamen huic obviare videtur, quod fuerunt generationes non pauciores ab Adam per Seth, et eos quorum ætas in littera enarratur usque diluvium, quam ab Adam per Cain usque ad illud, quum tamen Cain fuerit plusquam centum annis, ut communiter dicitur, ante Seth natus, imo secundum Methodium, annis centum et quindecim.

Footnotes

  1. Is. IV, 2. ↩

  2. Joel III, 18. ↩

  3. Ephes. n. 3. 1 Cor. xv, 48. ↩

  4. IV Reg. n, 11. ↩

  5. Malach. IV, 5, 6. ↩

  6. Sap. IV, 10, 11. ↩

  7. Eccli. XLIV, 16. ↩

  8. Apoe. XI, 3. ↩

  9. Judæ 14. ↩

  10. Apoc. XI, 3. ↩

  11. IV Reg. II, 11. ↩

  12. Act. IV, 36. ↩

  13. Ps. LXXXIX, 10. ↩

  14. II Reg. XIX, 32. ↩

  15. Job xlii, 16. ↩

Chapter 32 of 104