Skip to the text

Articulus 32

EXPOSITIO CAPITULI SEXTI : NOE VERO QUUM QUINGENTORUM ESSET ANNORUM, GENUIT SEM, CHAM ET JAPHET.

CONSEQUENTER describitur, qualiter mundus diluvio perierit, et prima ætas acceperit finem, et qualiter reparatum sit sæculum. Porro prima ætas sæculi quæ ab Adam usque ad Noe duravit, ita quod Noe cœpit esse in ea, continet duo millia ducentos sexaginta quatuor annos, secundum Septuaginta; secundum Hieronymum vero, non plene duo millia; secundum Methodium autem, duo millia. Methodius tamen per chiliades, hoc est millenarios seu mille annos, sæcula seu ætates disponit et computat: idcirco nil certum de annorum numero tradidit, ut in Scholastica historia scribitur.

Noe vero quum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japhet, id est, hos tres cœpit generare, seu genuit successive, quum haberet annos quingentos. Quis horum trium fuerit primo natus, infra dicetur. Sed mirum quod Noe tamdiu distulit generare, quum nullus ante eum pro media temporis parte legatur tamdiu continuisse, generationemque distulisse. Ad quod juxta considerationem Augustini superius tactam, posset quis dicere, quod forsan ante hoc tempus generarit alios, quamvis non sint descripti, quia eorum genealogiam non prosequitur hæc scriptura. Porro Hebræi, ut Lyra refert, respondent quod Deus voluit justum Noe cum tota sua posteritate a diluvio præservare. Si autem tam cito generasset, ut alii ante eum, posteri ejus fuissent tam abundanter multiplicati, quod inter eos fuissent plurimi mali, quos in arca salvari dignum non exstitisset; et quia tot homines cum necessariis vitæ non potuissent convenienter collocari in arca. His rationibus objici posset, quod etiam inter hos tres, unus, scilicet Cham, exstitit malus, et tamen in arca fuit. Denique quum arca fuerit ita magna, plures homines potuissent in ea facillime contineri: ideo dici potest, quod Noe videns tot scelera fieri, et ea quotidie multiplicari, forsan retrahebatur a generatione, et cogitavit potius continere. Sed quum Deo revelante cognovisset genus humanum diluvio occidendum, et illud per suos posteros reparandum, proposuit generare. Quod tamen adhuc distulit quasi per annos viginti. Deus quippe prædixit ei de adventu diluvii per annos centum et viginti, antequam inundavit, ut infra patebit.

Quumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent. Istud intelligitur de multiplicatione hominum præcipue copiosa atque malitiosa, quæ fuit secundum numerum, non secundum meritum.1 Alioqui non dubium, quin a tempore quo Adam cœpit generare, homines cœperunt multiplicari. Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant: hoc est, unusquisque illorum accepit uxorem pulchram, quæ juxta sensualitatem suam sibi magis complacuit, saltem inter illas quas vidit aut æstimavit se posse acquirere.

Circa hæc, antiqua et magna est quæstio, qui fuerunt illi filii Dei. In Scripturis namque filii Dei dici non solent nisi boni, videlicet homines virtuosi, de quibus ait in prima sua epistola Joannes apostolus, Nunc filii Dei sumus; et angeli sancti, de quibus Dominus ait ad Job, Ubi eras quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?2 Sed nec virtuosis hominibus, nec angelis sanctis competit actus ille libidinosus jam dictus. Et respondendum, quod verba hæc a diversis, tam Hebræis quam christianis, expositoribus ab antiquo diversimode exposita sunt. Quidam namque per filios Dei intellexerunt dæmones incubos, qui dicuntur filii Dei per naturalem similitudinem intellectualis et spiritualis suæ naturæ cum Deo. Unde et Josephus: Multi, inquit, angeli Dei cum mulieribus coierunt. De talibus ait Apostolus: Nescitis quoniam angelos judicabimus? Sed huic expositioni objicitur, quia diluvium fuit illatum propter peccata istorum, de quibus hic agitur.3 Et certum est, quod diluvium inflictum est propter vitia hominum, non dæmonum. Præterea, quamvis dæmones incubi interdum mulieribus sint admixti, non tamen leguntur eas duxisse uxores, quamvis quandoque molesti fuerint virorum uxoribus. Iterum de istis filiis Dei filiabusque hominum Dominus subdit: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est. Quod non competit dæmonibus incubis. Septuaginta quoque pluraliter transtulerunt, In hominibus istis. Hinc expositionem istam reprobat Lyra.

Contra quem more solito invehitur Rabbi Paulus. Hæc, inquiens, expositio est consonans litteræ, et etiam sententiæ Augustini. Nam ubi littera nostra habet: Gigantes erant super terram, Hebraica veritas dicit: Nephilim, quod aliud nihil significat nisi cadentes, per quod proprie designantur dæmones lapsi de cœlo. Isti in corporibus assumptis mulieribus commiscebantur. Augustinus quoque de Civitate Dei, dicit esse credendum quod dæmones incubi interdum molesti sunt feminis. Sed mirum apparet, quod Paulus iste sic scribit. In littera enim non dicitur, quod gigantes videntes filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt uxores, etc., sed quod videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, etc. Deinde littera dicit, quod gigantes nati sunt ex concubitu isto filiorum Dei filiarumque hominum. Et hoc dicunt expositores concorditer, et etiam Josephus, Rabbi Salomon, aliique Hebræi: idcirco de gigantibus constat, quod erant veraciter homines, non dæmones incubi.4

Amplius quoque quod Rabbi Paulus dicit expositionem illam esse consonam Augustino, manifeste erroneum est: quamvis etenim Augustinus fateatur dæmones incubos interdum misceri cum feminis, non tamen fatetur quod filii Dei, de quibus hic agitur, erant dæmones incubi; imo ex proposito et assertive hoc reprobat. Siquidem quintodecimo de Civitate Dei loquitur: Non autem illos ita fuisse angelos aut filios Dei, ut homines non essent, sicut quidam putant; sed homines procul dubio fuisse, Scriptura ipsa sine ambiguitate declarat. Quum enim præmissum est, quod videntes angeli Dei filias hominum, quia bonæ, id est pulchræ, sunt, sumpserunt sibi uxores, etc., mox adjunctum est, Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in æternum, eo quod caro sunt. Rursus in eodem libro asserit Augustinus: In apocryphis legitur, quod Enoch scripsit, quod gigantes, de quibus habetur in Genesi, non sunt nati ex hominibus; sed quia hoc falsum est, non creditur Enoch istud scripsisse. Hæc Augustinus.

Ut autem hæc clarius pateant, advertendum quod Thomas ait in prima parte, quæstione 51: Teste Augustino, multi se expertos affirmant, vel ab expertis audisse, Sylvanos et Faunos, quos vulgus incubos vocat, mulieribus frequenter improbos exstitisse, atque earum expetisse et peregisse concubitum: ideo hoc negare, impudentiæ ac imprudentiæ est. Si ergo ex coitu dæmonum aliqui interdum nascuntur, hoc non erit per semen decisum ab eis, aut eorum corporibus, sed aliunde acceptum, ita quod dæmon qui viro est succubus, mulieri sit incubus, quemadmodum aliarum rerum semina congregant ad producendum quosdam effectus, ut tertio de Trinitate Augustinus testatur. Idcirco sic natus, non est filius dæmonis, sed viri cujus semen dæmon accepit, et mulieri infudit. Hæc Thomas. Hinc super Lucam loquitur Beda: Quidam dæmones dicuntur succubi, qui supponunt se viris in specie mulieris; quidam incubi, qui cognoscunt mulieres in specie viri, forte non luxuria tracti, sed ut hominibus illudant, nec semen emittunt. Istud autem quod Beda ait, quod non emittunt semen, intelligi potest, quod non emittunt proprium semen, et forte interdum non emittunt. Porro Hieronymus ait: Verbum Hebraicum Elohim, utriusque est numeri, ita quod significat Deum aut deos: ideo Aquila ausus est transferre, Filios deorum, deos intelligens sanctos vel angelos: quem sequens Symmachus, transtulit, Videntes filii potentum filias hominum. Hinc quidam dixerunt, quod in Hebræo habeatur: Filii judicum potentum. Et ita exponunt, quod potentes et judices, corruperunt sponsas et filias subditorum: quod quamvis potuerit esse verum, non tamen fuisset sufficiens ratio generalis diluvii.

Est ergo absolute tenendum, quod isti filii Dei, fuerunt posteri nati ex semine Seth et filiorum ejus. Erantque primo devoti vel ipsi, vel patres eorum: idcirco vocati sunt filii Dei seu angeli eo modo, quo in Scripturis quidam homines, ratione vitæ aut officii, nuncupati sunt angeli, sicut sacerdotes vocantur in Malachia propheta, angeli Domini exercituum. Et de beatissimo Joanne Baptista prædictum est: Ecce mitto angelum meum. Dicuntur quoque filii deorum, id est hominum divinorum. Per filias autem hominum, intelliguntur filiæ natæ ex semine Cain, quæ erant lascivæ, superbæ, curiosæ et pulchræ, quarum amore capti filii Seth, duxerunt eas conjuges; tuncque communiter invaluerunt vitia super terram, ita quod paucissimi boni manserunt.

Quocirca quæri potest, quo tempore, seu quamdiu ante diluvium factum sit istud. Ad hoc in Scholastica historia respondetur: Tempus quando hoc factum fuit, utrum sub Noe, an ante; et utrum diu aut parum ante, non determinat Scriptura. Porro Josephus dicit, quod filii Seth usque

Malach. n, 7.

Ibid. m, 1. ad septimam generationem boni manse-runt. Post ad vitia sunt delapsi a paternis solennitatibus, id est, ritibus seu obser-vantiis recedentes. Methodius vero causam diluvii et tempus vitiorum illorum diffu-sius exsequitur, dicens: Anno quingente-simo primæ chiliadis, hoc est primi mil-lenarii, filii Cain abutebantur uxoribus fratrum suorum nimiis fornicationibus; sexcentesimo anno, mulieres in amentiam versæ, supergressæ seu superjacentes viris abutebantur. Mortuo Adam, Seth separavit cognationem suam a cognatione Cain. De isto multa dicuntur in præfata Scholastica historia, quæ requirantur ibidem. Alibi le-gitur, quod anno sexcentesimo vitæ Adæ, cœperunt filii Cain abuti uxoribus fratrum suorum per nimias fornicationes. Octin-gentesimo anno vitæ Adæ, dilatatæ sunt fornicationes super terram nimis et im-munditiæ a filiis Cain. Præceperat autem Adam filio suo Seth, ne cognatio sua mi-sceretur nationi Cain. Quadragesimo anno Jared, in secundo millenario sæculi, fue-runt viri malefici, et artis pessimæ inven-tores de filiis Cain, et omnis immunditia atque spurcitia filiorum Lamech post an-nos septingentos sub tempore vitæ Jared, cœpit multa malitia pejor priore crescere super terram, quæ a nobis est omittenda. Tunc concupierunt filii Dei filias homi-num, et genuerunt ex eis gigantes, qui erant atrocissimi præ cunctis hominibus.

Dixitque Deus. Cui vel qualiter dixit, hoc Scriptura non exprimit. Itaque dixit vel in se ipso hæc cogitans, ac decernens sive definiens, vel per inspirationem in-ternam, aut angelicam revelationem ac ap-paritionem, locutus est alicui sancto viro, potissime sancto Noe: Non permanebit spiritus meus in homine in œternum, quia caro est. Hoc multis modis exponitur. Pri-mo sic: Non permanebit spiritus meus, hoc est ira seu indignatio mea, in hominem, id est contra homines, in œternum, hoc est absque fine. Quasi dicat: Temporaliter puniam eum, non æternali supplicio, quia caro est, id est pronus ad vitia, fragilis, atque multiplici infirmitate circumdatus. Ita exponit Hieronymus, dicens: Quia fra-gilis est hominum conditio, non eos æterno cruciatui reservabo, sed hic eis retribuam quod merentur. Clementia ergo est, non severitas, quod peccator hic pro scelere visitatur. Unde secundum Hieronymum, in Hebræo est: Non judicabit spiritus meus hominem in æternum. Quidam exponunt sic: Non permanebit spiritus meus, hoc est, anima humana a me creata non per-severabit In homine in æternum; quia per diluvium animæ hominum auferentur a suis corporibus. Alii ita exponunt: Non permanebit spiritus meus in homine, hoc est, Spiritus Sanctus non permanebit de cetero in istis hominibus, in quibus erat, quamdiu filii Dei erant, Quia caro sunt, id est, totaliter carnales et turpes effecti sunt. Hunc sensum sæpe tangit S. Bernardus.

Eruntque dies illius centum viginti an-ni: id est, hominibus istis dabo adhuc tempus pœnitendi, et dilationem debitæ pœnæ, ut corrigant se per centum et vi-ginti annos. Hoc addidit Deus, ne quasi crudelis, videretur locum et tempus pœ-nitendi non præstitisse peccatoribus illis. Denique Strabus ait, quod Deus hæc dixit eodem anno quo arca cœpit ædificari. Sed quia iniqui illi non correxerunt se, Deus per viginti annos anticipavit vindictam, inducendo diluvium per tot annos citius quam prædixit. Hieronymus vero circa hæc verba dicit, quod Deus dixit ea ad Noe per viginti annos antequam arca cœpta est fieri. Verumtamen alibi tangit et approbat sensum, qui secundum Strabum jam ta-ctus est. Itaque Deus non dixit hæc verba, præscribendo spatium vitæ humanæ post diluvium, sed determinando tempus pœ-nitendi, et ad inundationem diluvii, se-cundum Hieronymum. Idem ait Augustinus quintodecimo de Civitate Dei, ubi ait, ali-quos post diluvium excessisse quingen-tesimum annum. Et infra habetur, quod plurimi post diluvium plusquam ducentis annis vixerunt. Verumtamen Josephus opi-natus est, Deum dixisse hæc verba, statuendo terminum vitæ humanæ post diluvium.

Gigantes autem erant super terram in diebus illis, in quibus filii Dei acceperant filias hominum in uxores: idcirco mox subditur, qualiter factum sit, quod gigantes tunc erant in terra. Postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, id est, viri nati ex Seth, qui ad tempus erant devoti, cognoverunt conjuges suas ex semine Cain ortas; illæque filiæ genuerunt, isti sunt potentes robore corporali et dominatione terrena aliis præsidendo, a sæculo, id est a prima mundi ætate, seu ab antiquis temporibus, et viri famosi, id est multum nominati, quos excessiva sua malitia fecit famosos, et etiam in quibusdam naturalibus donis ac bonis fortunæ fuerant excellentes. Erant namque gigantes valde proceræ staturæ, excellentis potentiæ ac pluribus præsidentes; erant et mente feroces, superbissimi corde, incircumcisique moribus, carnales, violenti, ac vitiis pleni. Quum itaque filiæ istæ genuissent, Isti sunt potentes, hoc est, nati ex illis, sunt potentes a sæculo ac famosi, puta gigantes.

Circa hæc scribit Rabbi Paulus, quod ex quo in Hebræo habetur, Nephilim, quod interpretatur cadentes, ideo per gigantes primo ac proprie atque ad litteram dæmones designantur, qui corruerunt de cœlo. Sed sicut præhabitum est, istud non valet, et est contra Augustinum aperte aliosque doctores, imo et scripturæ huic non consonat, quæ loquitur de gigantibus istis tanquam de hominibus, et asserit eos in concubitu natos, ita quod non sunt spirituales substantiæ, nec dæmones incubi. Argumentum quoque ipsius infirmum est. Non enim ex nominum interpretatione potest semper sumi expositio litteralis, imo sensus qui ex interpretatione hujusmodi sumitur, est communiter spiritualis, ex quo argumentum sumi non valet. Denique casus est multiplex: idcirco quod dicitur Cadentes, multipliciter accipi potest, imo in bono et malo. Nam et Prophetæ quando augustius aliquid contemplabantur, cadebant in terram et super facies suas, ut Origenes disseruit, et ipsi Prophetæ insinuant, Ezechiele dicente:5 Vidi, et cecidi in faciem meam. Isaias quoque: Corrui, inquit, quum viderem.6 Quemadmodum autem dæmones appellantur cadentes, quoniam ceciderunt de cœlo, atque ad spiritualia vitia corruerunt; ita gigantes vocantur cadentes, quoniam ad carnalia, imo ad omnia pene corruerunt facinora. Unde in Scholastica historia fertur: Gigantes dicuntur a geos, quod est terra, quasi terreni. Cui concordat quod ait Glossa: Gigantes filii terræ dicuntur.

B

Primo quæri potest, anne in terra fuerunt gigantes ante concubitum filiorum Seth cum filiabus Cain. Ad quod beatus Augustinus manifeste respondet, quod imo, et probat hoc ex littera ista. Verumtamen probatio Augustini procedit secundum litteram Septuaginta interpretum. Unde Augustinus ita allegat hunc textum: Factum est postquam cœperunt homines multi fieri super terram, videntes angeli Dei filias hominum, etc. Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Et post illud: Quum intrarent filii Dei ad filias hominum, et generabant sibi, illi erant gigantes a sæculo homines nominati. Ex his verbis litteræ Augustinus concludit: Hæc verba Libri divini satis indicant, jam illis diebus fuisse gigantes super terram, quando filii Dei acceperunt uxores filias hominum. Deinde addit: Sed et postquam hoc factum est, nati sunt gigantes. Sic enim ait Scriptura: Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Et post illud: Quum intrarent filii Dei ad filias hominum. Ergo et ante, et illis diebus, et post illud tempus fuerunt. Porro ex nostra translatione istud non sequitur, saltem tam evidenter: quia quum dictum est, Gigantes erant super terram in diebus illis, mox subditur: Postquam enim ingressi sunt filii Dei, etc. In quibus verbis redditur causa, cur dictum sit, quod gigantes tunc erant super terram. Quod tamen posset exponi de causa a posteriori, quæ dicitur causa effectus. Verbis autem Augustini concordat, quod ait Methodius martyr: Natus est Adæ filius nomine Seth, vir gigas magnus. Ex quo sequeretur, quod non omnes gigantes mali fuerunt.

Præterea, sicut loquitur Augustinus, hoc movet quosdam, quod ex filiis Dei et filiabus hominum, non quasi homines nostri generis, sed gigantes legimus esse natos. Ad quod ibidem Augustinus respondet: Quasi etiam non nostris temporibus nata sint corpora hominum, longe excedentia modum nostrum. Nonne ante paucos annos nata est Romæ puella, quæ fuit ibi cum suis parentibus, et corpore giganteo longe ceteris præminebat? Ad quam videndam fiebat mirabilis populorum concursus. Et hoc erat maximæ admirationis, quod ambo parentes ejus non erant tam magnæ quantitatis, sicut quosdam videmus. Hæc Augustinus. Insuper infra in libro Numerorum et Deuteronomio, et in Paralipomenon scribuntur fuisse gigantes, quos ipsa Scriptura docet ex hominibus natos, quamvis Rabbi Paulus scribat circa hunc passum, etiam gigantes qui fuerunt post diluvium, ex dæmonibus incubis natos, quod nec Scripturis, nec doctoribus consonat, prout Deo præstante, suis locis plenius ostendetur.789 Unde in Scholastica historia legitur: Post diluvium nati sunt alii gigantes in Hebron, et post in Tanis civitate Ægypti, a qua Titanes vocati sunt. De quorum stirpe fuit Enac, cujus filii habitaverunt in Hebron, de quibus ortus est Goliath, et alii quidam. Ex quibus omnibus innotescit, gigantes naturaliter generari, quamvis ad eorum generationem concurrant cœlestes influentiæ naturalesque causæ satis speciales atque occultæ, nec ad eorum generationem requiritur cooperatio dæmonum, seu adhibitio quorumdam seminum occultorum per dæmones, ut Rabbi Paulus affirmat, quamvis fortassis interdum ita contingere queat. Postremo, qui dicuntur esse homines parvuli naturaliter, distant valde a nostrorum corporum quantitate; sic gigantes possunt naturaliter nostram quantitatem multum excedere.

Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, hoc est, quod homines multa et magna facinora perpetrarent, et cuncta cogitatio cordis humani intenta esset ad malum omni tempore, hoc est, quod homines illius temporis indesinenter excogitabant studiose, qualiter possent sua pravissima desideria adimplere, atque ad libitum prævaricari ac delectari, ita quod ex proposito et certa malitia, non ex ignorantia et infirmitate, seu passione solummodo peccaverunt, quemadmodum scriptum est de quibusdam, Scrutati sunt iniquitates; pœnituit eum, quod hominem fecisset in terra, id est, per modum pœnitentis se habuit circa hoc.10 Non enim mutatio aliqua, nec passionum affectus, nec pœnitudo de facto præterito cadere potest in Deo absolute perfecto, in quo est sapientia infinita, beatitudo immensa, invariabilitasque æterna. Unde per Malachiam testatur: Ego Dominus, et non mutor. Et præcavens in futurum, id est, præfatis malitiis hominum obicem ponere, ac finem imponere proponens, et tactus dolore cordis intrinsecus, hoc est, suis effectibus, præsertim hominibus ad suam imaginem conditis, quasi intime condolens instar piissimi patris, utpote per modum contristatissimi habens se, quum tamen in se ipso incommutabiliter infinita jucunditate superplenissimus esset:11 juxta quem modum loquendi scriptum est in libro Judicum, Dominus doluit super miseriis eorum; de quo nihilo minus primo Regum Samuel ait:12 Triumphator in Israel pœnitudine non flectetur;13 neque enim homo est ut agat pœnitentiam. Delebo, inquit, hominem quem creavi, a facie terræ, id est, universum genus humanum, perpaucis demptis, occidam diluvio; ab homine usque ad animantia, id est tam homines quam animalia terrestria; a reptili usque ad volucres cœli, hoc est tam reptilia terræ quam aves cœli aerei: pœnitet enim me fecisse eos, id est, per modum ejus quem pœnitet ea fecisse quæ destruit, habeo me, in eo quod intendo præfata opera mea occidere.

Quamvis autem irrationalia non peccarunt, nihilo minus justo Dei judicio sunt punita, in detestationem excessuum hominum, propter quos facta erant, sicut hoc diffuse expositum est supra. Sed cur tunc pisces non fuerunt deleti, quum et ipsi propter homines essent facti ? Respondetur quod terra et aer quodammodo inquinati fuerunt per scelera hominum, qui in terra et aere, non in aquis morantur. Ideo animalia ad ornatum terræ aerisque spectantia, sunt necata. Natura etiam piscium est, aquis non mergi et perire, sed foveri et delectari. Quid autem dicendum sit de avibus, quarum natura est super aquas natare, infra patebit.

Præterea Scriptura non sine grandi pondere ac rationabilissima causa ita de invariabili Deo locuta est, utpote quod pœnituit eum, et præcaverit in futurum, atque interno cordis dolore sit tactus, quum tamen providissimi sit auctoris, universa futura sic prævidere, ut prorsus nil agat, de quo postmodum doleat. Cur ergo Spiritus Sanctus per Moysen ita locutus est, nisi ut addiscamus et contemplemur, quantum displiceant Deo, essentialiter sancto, justo et bono, peccata nostra, et diligentius ea vitemus? Hinc loquitur gratiosissimus Augustinus : Ira Dei, non perturbatio animi ejus est, sed judicium quo irrogatur pœna peccati. Cogitatio vero cordis ipsius, est immutabilis ratio rerum mutandarum. Neque enim Deum cujusquam facti sui proprie pœnitet, cujus est de omnibus rebus tam fixa sententia, quam certa præscientia. Sed nisi Scriptura uteretur talibus verbis, non tam familiariter insinuaret se omni generi hominum quibus vult esse consultum, ut et perterreat superbientes, et excitet negligentes, exerceatque quærentes, et alat intelligentes : quod non faceret, si non prius inclinaret se, et quodammodo descenderet ad jacentes. Porro quod et interitum animalium terrenorum, volatiliumque denuntiat, magnitudinem cladis designat.

Footnotes

  1. Hoc in loco pleraque Biblia partiuntur sextum caput. ↩

  2. 1 Joann. m, 2. Job xxxviii, 7. ↩

  3. 1 Cor. vi, 3. ↩

  4. 1 Joann. iii, 2. Job xxxviii, 7. ↩

  5. Ezech. 1. ↩

  6. Is. xxi, 3. ↩

  7. 1 Par. XI, 23. ↩

  8. Deut. II, 11, 20. ↩

  9. Num. XIII, 34. ↩

  10. Ps. LXIII, 7. ↩

  11. Malach. III, 6. ↩

  12. Judic. X, 16. ↩

  13. 1 Reg. XV, 29. ↩

Chapter 33 of 104