Articulus 37
ELUCIDATIO SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI.
SPIRITUALIS intelligentia hujus capituli, magna ex parte inducta est, patuitque in mystica expositione præcedentis capituli. Dixitque Dominus ad eum, hoc est ad Christum secundum naturam assumptam. Ingredere tu et omnis domus tua, hoc est cuncti discipuli tui, in arcam, id est Ecclesiam universalem, cujus primitiva ista Ecclesia fuit pars atque primitiæ, et Christus caput. Te enim vidi justum coram me. Christus, in quantum Deus, est substantialiter ipsa justitia. Porro secundum naturam humanam, universis ac singulis ineffabiliter justior est, quippe qui nunquam peccavit, et tanta æquitate ac gratia exstitit plenus, quod natura creata majoris gratiæ et justitiæ capax non fuit. Ipse etenim Patrem perfectissime honoravit, et pro communi bono totius generis humani laboravit, et dedit se ipsum in mortem.
Denique Noe interpretatur requies, quod potissime competit Salvatori, qui tulit peccata mundi. Et in Evangelio protestatur: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Jugum enim meum suave est. De hoc loquitur Origenes: Noe interpretatur requies vel justus, qui est Christus Jesus. Neque enim illi Noe convenit quod dixit Lamech pater ipsius: Iste dabit nobis requiem ab operibus et tristitiis manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus. Quomodo enim ille Noe dedit requiem patri suo Lamech, aut populo qui tunc fuit, quum illis temporibus iracundia Dei magis ostensa est, et Deus ipse locutus est, Pœnitet me fecisse hominem, et super omnia datur signum summæ offensæ Dei universalis interitus cunctorum in terra viventium? Si vero respicias ad Dominum nostrum Jesum, de quo dicitur, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; et iterum, Factus est pro nobis maledictum, ut nos a maledicto legis redimeret; qui etiam ait, Venite ad me, et invenietis requiem animabus ve-
Matth. xi, 28, 30.
Gen. v, 29.
Ibid. vi, 7.
Joann. i, 29.
Galat. iii, 13.
Matth. xi, 28, 29. stris: invenies hunc esse qui vere requiem dedit hominibus, liberavitque terram de maledicto quo maledixerat ei Deus. Hæc verba Origenis non sunt sic intelligenda, quasi præallegata verba nullo modo convenerint ipsi Noe ad litteram, sed quia non convenerunt ei ita perfecte ut Christo. Insuper, sicut Noe tantam invenit gratiam coram Deo, quod propter merita ejus Deus pepercit domesticis ejus qui secum fuerunt in arca, sic propter Christum misertus est Dominus universis qui per Christum salvantur in Ecclesia;1 imo secundum Apostolum, Deus elegit nos in Christo, de quo Joannes ait:2 Gratia et veritas per Jesum facta est.3 Christus enim ut homo salvator, est causa meritoria omnis gratiæ quæ membris suis confertur. Unde in ipso ponitur gratia capitis, qua influit membris suis.
Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam. De animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. Sed et de volatilibus cœli septena et septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universæ terræ. Per animalia munda, intelligi possunt hi, qui ante evangelicæ legis prædicationem aliquo modo honeste vixerunt in lege naturæ, aut etiam in lege scripta, ita quod comparatione aliorum quasi mundi fuerunt. Isti in majori numero fuerunt conversi tempore evangelicæ prædicationis, in quantum se præparaverunt ad gratiam Christi. Et recte per septenarium numerum exprimuntur, quoniam septiformi gratia Sancti Spiritus sunt repleti. Et qui inter eos fuerunt perfectiores, significantur per mares, alii per femellas.4 Porro per animalia immunda insinuantur carnales et prorsus indigni, quorum nonnulli sunt misericordissime præventi atque conversi, qui binario designantur, quia binarius primo ab unitate recedens, divisionem et infirmitatem frequenter significat.5 Per volatilia quoque ingeniosi, periti, et contemplativi intelliguntur, inter quos nullus appellatur immundus, quum omnes tales dicantur suo modo perfecti, quamvis non æque perfecti. Unde et inter eos masculus et femina reperiuntur. Per hos Deus salvavit semen super terram, quia per eos convertit alios multos, qui adoptivi filii Dei exstiterunt.6
Post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus, hoc est, post tempus evangelicæ legis ac gratiæ, infligam obstinatis atque incredulis et ingratis plagas temporalis interitus et æternæ damnationis. Septenario quippe exprimitur tempus gratiæ et salutis. Per quadraginta vero, tempus punitionis eorum, qui decem præcepta et quatuor Evangeliorum doctrinam per quatuor mundi partes spreverunt. Rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cœli apertæ sunt. Per hoc figuratum est, quod tribulatio super iniquos consurget desuper ac deorsum, ita quod elementa et mixta atque cœlestia ad eorum punitionem excitabuntur, sicut et Dominus in Evangelio pandit: Erunt, inquiens, terræ motus magni per loca, et pestilentiæ et fames, terroresque de cœlo.7 Unde in libro Sapientiæ habetur: Armabit creaturam ad ultionem inimicorum, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.8 Et rursus in eodem libro legitur:9 Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. Itaque fontes abyssi sunt inundationes tribulationum magnarum. Et cataractæ cœli, sunt aperturæ quæ videntur in cœlis, dum fulgura et cœlestes impressiones apparent. Propter quod stellæ cœli dicuntur casuræ.10
In articulo illius diei ingressus est Noe, etc., id est, in exordio evangelicæ legis ingressus est Christus et ejus familia sanctam Ecclesiam, juxta sensum præhabitum. Bina et bina ingressa sunt ex omni carne, id est gemina caritate conjuncti. Unde et Christus misit discipulos suos combinatos in omnem civitatem et locum quo ipse erat venturus. Et inclusit eum
Dominus deforis, id est, Deus Pater Christum secundum ipsius humanitatem ab omni adversitate protexit, ab omni vitio præservavit, ab omni tribulatione eripuit: non quod adversitates et tribulationes perpessus non sit, sed quia ei nil nocuerunt, sed maxime profuerunt: non ei dumtaxat, quantum ad cumulum præmii accidentalis, quod per talia ei accrevit, sed et toti generi humano, quod per ipsius passionem salvatum est. Nihil enim profecit inimicus in eo.11 Propter quod Isaias testatur: In umbra manus suæ protexit me.12 Nam et anima Christi a suæ creationis exordio confirmata fuit perfecte in bono, quemadmodum comprehensores in cœlo, imo præ omnibus illis. Et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime, a terra. Istæ sunt aquæ tribulationis, quibus fideles exercentur in terra. De quibus canit Psalmista: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.13 Denique, aquæ istæ elevant arcam in altum, quando fideles in tentationibus et afflictionibus ad Deum confugiunt, eumque invocant, et omne gaudium arbitrantur, dum in varias tentationes et adversitates labuntur.14 Tunc quoque arca fertur super aquas hujusmodi, quia non vincitur eis Ecclesia, sed prævalet, Deo juvante. Quod totum ad tempus Antichristi apte refertur, quando gravissima tribulatio erit, nec tamen Ecclesia in toto deficiet.
Opertique sunt montes excelsi, etc. Per hoc datur intelligi, quod prælati et spirituales viri in persecutionibus, tentationibus et tribulationibus opprimuntur. Quod maxime fiet sub persecutione impiissimi Antichristi, qui erit homo peccati, filius perditionis, vasque principis dæmoniorum.15 Obtinueruntque aquæ diluvii terram centum quinquaginta diebus. Per dies illos intelligi potest tempus quo persecutio Antichristi durabit. Quæ tamen diutius quam per tot dies creditur duratura. Attamen breviabuntur illi dies propter electos.16
Footnotes
Chapter 38 of 104