Articulus 38
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVI : RECORDATUS AUTEM DOMINUS NOE, CUNCTORUMQUE ANIMANTIUM, ETC.
PRÆSENTI capitulo narrat Scriptura, qualiter cessavit diluvium, et quomodo Noe egressus est arcam. Recordatus autem Dominus Noe, cunctorumque animantium et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, hoc est, per pium effectum ostendit se memorem ejus, minorando diluvium, ut exsistentes in arca, consolationem et habitationem in terra reciperent. Porro in invariabili Deo non cadit recens recordatio, neque oblivio, sed Scriptura loquitur de incomprehensibili Deo more humano, condescendens infirmitati intelligentiæ nostræ. Itaque recordatus Dominus ipsius Noe, et omnium animalium brutorumque quæ erant cum eo, adduxit spiritum, id est ventum siccantem super terram, ut flatu venti aquæ impellerentur ad redeundum in propria loca, quia tantus locus in aere non fuit eis connaturalis. De tali spiritu fertur in Psalmo:1 Dixit, et stetit spiritus procellæ.2 Itemque: Flavit spiritus ejus, et fluent aquæ. Et imminutæ sunt aquæ, hoc est, paulatim cœperunt decrescere; et clausi sunt fontes abyssi, id est, viscera seu ventriculi terræ, in quibus continentur subterraneæ aquæ, reclusi sunt, ita quod non emanaverunt aquas ex se super terram, sed effusas potius resorbuerunt; et cataractæ cæli sunt clausæ;34 et prohibitæ sunt pluviæ de cælo: hoc est, aperturæ et meatus nubium cessaverunt, et loca cœli aerei per quæ pluvia descenderat, in se ipsis reclusa sunt, ita quod aer non dividebatur ut prius per pluvias.
Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes, id est, hinc inde se concutientes atque fluctuantes, et ad loca Oceani particulariumque marium revertentes. Non enim omnes aquæ in Oceanum decurrebant, sed multæ in particularibus maribus remanserunt, et in subterraneis locis ac fluviis, præsertim in quatuor fluviis paradisi. Et cæperunt minui post centum quinquaginta dies, quibus obtinuerant et operuerant terram, prout in fine præcedentis capituli dictum est, dupliciterque expositum. Requievitque arca mense septimo, vicesima septima die mensis, hoc est vicesima septima die mensis septimi illius anni quo fuit diluvium; super montes Armeniæ, quæ alio nomine dicitur Ararat, secundum doctores. At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem ejusdem anni. Non quod decimo mense illo completa sit decrescentia, seu recessus aquarum a terra, ut statim patebit ex textu, sed decimo mense facta est tanta diminutio aquæ, quod cacumina montium apparuerunt, sicut subjungitur: Decimo enim mense, prima die mensis decimi apparuerunt cacumina montium; et tunc totum corpus arcæ fuit extra aquam, quando resedit super montes Armeniæ. Et aqua descenderat ad minus per quindecim cubitos, et forte aliqui montium illorum erant sibi invicem tam propinqui in situ, quod arca ista longissima simul requievit super capita duorum aut plurium montium; vel si requievit super unum montem, ponitur plurale pro singulari. Eratque mons iste magnæ extensionis in vertice, ita quod super eum potuit arca quiescere.
De hac re in Scholastica recitatur historia: Arca requievit super montes Armeniæ, ubi usque nunc provinciales ostendunt reliquias arcæ. Denique ut Josephus refert, historiographi Barbarorum mentionem faciunt hujus arcæ atque diluvii. Scribit enim Berosus Chaldæus: Dicitur quædam pars esse navis illius quæ in Armeniam venit, et quoddam bitumen tolli ex ea, quo homines maxime ad piandum utuntur. De eodem scribit Hieronymus Ægyptius, Manasseus quoque Damascenus: Est, inquit, excelsus mons in Armenia, qui Baris appellatur, in quo sermo est, quemdam devectum in arca, etc. Ex quibus etiam constat, arcam venisse ad ipsam Armeniam, et requievisse in montibus ejus, et mentitos esse hæreticos, qui dixerunt historiam istam de arca, esse fabulam fictam: propter quod etiam errant Judæi, qui (ut Lyra refert) affirmant, arcam quievisse in alia terra, cujus montes usque Armeniam protenduntur, et ideo montes Armeniæ nominantur.
Quumque transissent quadraginta dies, a die quo apparuerunt primo cacumina montium, aperiens Noe fenestram arcæ, quam fecerat, quæ fenestra fuit facta in tecto arcæ, ut dictum est in expositione sexti capituli, dimisit corvum, ut per eum exploraret, an terra esset siccata in sua planitie; qui egrediebatur et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram, id est, donec terra siccaretur ab aquis, quæ defluxerunt a terra: non quod corvus post illam siccationem ad Noe redierit, sed quia nec ante eam, nec postea est reversus ad arcam. Sicque Donec, excludit tempus præcedens, nec statuit sequens, juxta quem modum fertur in Psalmo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, etc. Atque in Matthæo: Non cognovit eam, scilicet Joseph Mariam, donec peperit filium suum primogenitum. Juxta hanc expositionem corvus nunquam reversus est: ideo secundum Augustinum intelligendum est, quod mansit alicui cadaveri insidens. Verumtamen Josephus dicit, quod rediit. Et Lyra dicit quod in Hebræo habetur, Qui egrediebatur exiens et revertens. Et idem ait Hieronymus libro de Hebraicis quæstionibus.56 Circa quod dicunt Hebræi, quod corvus legationem suam non fecit, sed circa arcam volitans, eo quod undique aquam conspiceret, quæsivit reingredi, et intravit ut nutrimentum haberet. In Glossa vero sic dicitur; In Hebræo habetur, Egressus est exiens et non revertens, donec siccarentur aquæ.
Emisit quoque columbam post eum, ut videret, id est, ex columbæ effectu cognosceret, si jam cessassent aquæ super faciem terræ, id est, an a superficie terræ omnino abiissent. Sive enim corvus dicatur statim reversus ad Noe, sive nunquam reversus, non scivit ex corvi effectu an planities terræ esset siccata. Poterat enim manere super cadaver natans in aqua, aut circa alicujus montis cacumen jacens. Quæ quum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, quia columba abhorret super cadaver sedere, montium quoque capita adhuc erant lutosa ac nimium humida, reversa est ad eum in arcam, propter quietem et pastum. Aquæ enim erant super universam terram, hoc est, adhuc operuerant totam terram planam, non montuosam. Terra etenim montuosa, fuit pro magna parte jam nudata ab aquis. Extenditque manum suam, et apprehensam intulit in arcam; forte enim sedebat super tectum arcæ juxta fenestram. Unde quod jam ante scriptum est, eam rediisse in arcam, intelligendum est, quod rediit usque ad tectum arcæ per se, et tunc Noe apprehendit eam ac introduxit. Exspectatis autem ultra septem diebus aliis: ex quo sequitur, quod Noe post emissionem corvi exspectavit septem dies, antequam emisit columbam; et ea reversa, rursus denuo evolutis tot diebus, rursum dimisit columbam ex arca. At illa venit ad eum ad vesperam, forte ejusdem diei, quo eam emisit, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo. An columba tulit ramum illum de arbore olivæ adhuc stante, an potius reperit eum in terra, non exprimit textus. Et videtur quod tulit eum de arbore, quoniam ramus iste fuit foliis virens. Oppositum tamen apparet, quia subjungitur: Intellexit ergo Noe quod cessassent aquæ super terram: quod non potuisset, si ramus fuisset sublatus de arbore. Quocirca rursus inquiritur, quia si columba jam reperit ubi requiesceret pes suus, cur revertebatur ad arcam. Dici potest, quod terra erat adhuc nimis mollis ac lutea ad manendum in ea, prout infra clarebit. Nutu tamen divino creditur factum, ut ita rediret cum ramo pro certificatione ipsius Noe.
Exspectavitque nihilo minus septem alios dies, ut post tantum tempus majorem certificationem de terræ siccatione acciperet; et emisit columbam tertia vice, quæ non est reversa ultra ad eum, quoniam terra fuit jam satis solida pro columba, et potuit in ea invenire necessaria pabula. Igitur sexcentesimo primo anno vitæ Noe, primo mense anni apud Hebræos, puta Aprili, secundum doctores præallegatos, vel Martio, ut aliqui dicunt, prima die mensis illius, imminutæ sunt aquæ super terram, ita quod totaliter recesserunt a terra ad habitandum præordinata. Corvus namque fuit emissus undecimo mense, utpote evolutis quadraginta diebus a decimo mense. Post emissionem autem corvi usque ad tertiam columbæ emissionem, fluxerunt tres hebdomadæ, sic quod columba fuit tertio emissa duodecimo mense. Et aperiens Noe tectum arcæ, adspexit, id est fenestram quæ erat in tecto, sicut aliquis dicitur aperire domum dum aperit januam domus. Aliqui tamen dicunt, quod nunc aliud designatur per apertionem tecti arcæ, quam supra per apertionem fenestræ, quod ad litteram non videtur. Poterat enim per fenestram satis circumspicere terram. Viditque quod exsiccata esset superficies terræ: nondum tamen exivit de arca, quoniam terra non erat adhuc satis dura et solida facta pro inhabitatione animalium terrestrium et hominum; et quoniam exspectavit revelationem Dei de tempore exeundi. Mense secundo anni præfati, septimo et vicesimo die mensis secundi, arefacta est terra, id est, satis siccata et indurata ad habitandum et operandum in ea. Siquidem quasi duo menses fluxerunt interim a prima die primi mensis anni illius.
Locutus est autem Deus ad Noe, dicens: Egredere de arca, tu et uxor tua, et filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. Cuncta animantia quæ sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram. Itaque, sicut ex Dei imperio arcam intravit, ita ex Dei imperio est egressus; atque ut dictum est, quando jussit eum exire, mixtim expressit eum et conjugem ejus, ejusque filios et eorum uxores, ad innuendum quod de cetero esset tempus maritalis amplexus. Dicunt quoque expositores concorditer, quod Noe cum suis fuit integro anno in arca, eodemque die exiit quo intravit. Nec obstat, quod in præcedenti capitulo legitur, diluvium incepisse anno sexcentesimo vitæ Noe, mense secundo, septimadecima die mensis illius; nunc vero dicitur exivisse anno sexcentesimo primo vitæ Noe, mense secundo, vicesima septima die mensis: quoniam annus solaris excedit lunarem in diebus, qui supercrescunt in mense isto secundo sexcentesimi primi anni vitæ Noe, ultra dies taxatos in mense secundo anni sexcentesimi vitæ illius. Judæi autem computant menses secundum lunationes. Crescite et multiplicamini super terram, id est, per generationem augeantur individua vestra: quod dictum est ad Noe pro omnibus domesticis ejus qui secum erant in arca, et animantibus universis, ut scilicet de cetero generationi insisterent. An vero et ipse Noe postea genuerit, postea inquiretur.
Ædificavit autem Noe altare Domino: quia in lege naturæ offerebantur sacrificia Deo, ut dictum est de Abel et Cain. Ædificavit autem altare istud statim post egressionem de arca, de qua exivit in Armenia, atque ut in Scholastica fertur historia, Armenii vocant locum ubi exivit, egressorium. Filii vero Noe vocaverunt eum Thanon, id est octo, eo quod octo homines ibi exierint arcam. Unde et aliqui imaginati sunt, quod Noe fecit altare illud de octo lapidibus, atque (ut Josephus ait) provinciales ibidem nunc usque ostendunt reliquias arcæ. In eadem Historia legitur, quod uxor Noe vocata sit Puarphara; uxor Sem, Pharsia; uxor Cham, Cathaflua; uxor Japhet, Flua. Et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis: quæ cur munda vocata sint, patuit in expositione præcedentis capituli; obtulit holocausta super altare: et hoc pro gratiarum actione liberationis suæ et domesticorum suorum, atque in recognitionem summi et universalis ac independentis Domini Dei, beneficiorumque ejus. Porro holocaustum proprie appellatur sacrificium, quod ad divinæ reverentiam majestatis totum comburitur. Aliqui quoque dicunt, quod de qualibet specie pecorum, volatiliumque mundorum obtulit individuum unum, ut tactum est, exponendo præcedens capitulum, et successive hoc facere potuit, adjuveruntque eum filii sui in ædificando altare et immolatione, in quantum fuerat opportunum, applicando seu præparando materiam.
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, id est, holocaustum istud complacuit ei non secundum se, seu ex opere operato, sed ex opere operante, videlicet fide et devotione offerentis; et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines, id est, propter vitia hominum non inducam de cetero habitatoribus terræ, ipsique terræ et brutis tam gravem et universalem vindictam seu plagam, nec ipsos homines propter eorum peccata ita simul plagabo, usque in finem mundi exclusive, quia in fine sæculi erit horribilior plaga quam fuit diluvium, utpote conflagratio mundi per ignem, quo tunc omnes in terra viventes exstinguentur. Denique Josephus refert, quod Noe formidans, ne Deus rursus induceret humano generi diluvium, Dominum exoravit ne hoc amplius faceret, et sacrificavit ei pro causa hac. Tunc Deus respondit se exaudisse preces illius, et cetera quæ hic leguntur. Sensus enim, non solum exteriores, sed etiam interiores, et cogitatio humani cordis, hoc est ipsa vis cogitativa seu intellectiva, et item voluntas, in malum prona sunt culpæ, utpote ad peccandum, præsertim ex infectione originalis peccati seu fomite. Præsertim quoque quatuor vires hominis sunt infectæ et pronæ ad vitia, scilicet vis concupiscibilis, irascibilis, rationalis et voluntas. In quibus ponuntur quatuor vulnera animæ, quæ sunt, concupiscentia, infirmitas, error, malitia. Concupiscibilis, prona est nimis ad appetendum illicita. Irascibilis, debilis est ad resistendum prohibitis. Intellectus, pronus est ad errores et falsa; voluntas, ad perversa ac vitiosa. Et pronitas ista ad vitia, partim alleviat et aliquo modo excusat hominum culpas, quia diminuit rationem voluntarii, quod proprie est de ratione peccati. Prona sunt ergo hæc ad malum ab adolescentia sua, id est a tempore quo homo uti incipit ratione. Tunc enim radicalia mala illa incipiunt in actum erumpere, nisi per Dei gratiam et virtutes frenentur. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, id est omne animatum tam rationale quam irrationale in terra, sicut feci, perpaucis individuis demptis. Quocirca posset quis dicere: Nonne Deus ante diluvium scivit hanc hominum pronitatem in malum? quare ergo tunc induxit diluvium? Et respondendum, quod Deus interdum ostendit rigorem suæ justitiæ, interdum vero dulcorem suæ clementiæ, secundum beneplacitum et ordinem imperscrutabilis atque immensæ sapientiæ suæ. Omnia etenim facit, ut sua perfectio in rebus resplendeat.
Cunctis diebus terræ, sementis et messis, id est semen seu seminatio ac seges seu fructificatio terræ, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent, id est, non cessabunt in toto, sed usque in finem mundi successive et ordinate evenient.
A Solemus autem frigus et hiemem pro eodem accipere, seu unum pro qualitate alterius, similiter æstum atque æstatem: sic et nunc potest frigus pro qualitate seu rigore hiemis accipi, et hiems pro parte anni seu tempore hiemali. Similiterque dicendum est de æstate et æstu. Vel frigus sumitur pro frigidiori hiemis parte, et æstus pro calidiori æstatis parte: sicque residuum tempus hiemis et æstatis, accipi posset quasi pro tempore quod in ver et autumnum dividimus, potissimum juxta vulgarem modum loquendi, quo totum annum in hiemem et æstatem distinguimus. Distinctio autem istorum, quam introducit hic Lyra, secundum Hebræos non habet generaliter veritatem nec locum, nisi in certis terris: quod brevitati studens, declarare omitto quum parvi sit ponderis.
Postremo, in expositione hujus capituli facit Lyra grandem discussionem, quam profunde seu per quot cubitos arca intravit aquas diluvii. Et primo dicit, quod non intravit quindecim cubitis: quia si sic, non potuisset super aquas flotare, sed tetigisset capita montium, quoniam aqua erat altior montibus quindecim cubitis tantum. Secundo dicit, quod arca tantum præcise intravit aquam, quantum aqua excedebat montes, quando arca primo requievit super montes. Tertio tandem concludit, quod arca intravit aquam tredecim cubitis et parum plus, secundum textum nostræ translationis.
Circa hæc Rabbi Paulus scribit, quod inquisitio ista sit magis curiosa quam utilis, quia non confert cognitionem utilem in credendis, nec requiritur ad plenam litteræ expositionem. Ex quibus concludit: Ideo Glossa nostra mentionem non facit de hoc, nec (ut credo) aliquis Sanctorum, nec etiam Hebræorum doctorum, nisi solus Rabbi Salomon, qui in hujusmodi vanis quæstionibus longam facit altercationem. Deinde reprobat argumentum primi dicti Nicolai de Lyra, quoniam etsi arca intrasset aquam quindecim cubitis, non sequeretur quod montium capita tetigisset, nec flotare quivisset. Potuisset enim flotare in terris planis, quæ multo plures et majores sunt montuosis. Deinde reprobat secundum dictum illius. Nam quando arca requievit super montes Armeniæ, non intravit tantum præcise aquas, quantum aquæ erant montibus altiores, nisi quis dicat, quod montes illi Armeniæ fuissent altissimi montes totius terræ, quod non apparet, præsertim propter altitudinem montis Olympi. Et ideo potuit aqua alibi altior esse quam fuit spatium profunditatis, qua arca intravit aquas, quando primo super montes quievit. Consequenter reprobat tertium dictum illius. Quod, prolixitatem vitans, prosequi cesso. Ultimo addit : Hæc introduxi, ad ostendendum ineptitudinem Rabbi Salomonis in expositione Scripturæ, licet Lyra eum frequenter alleget. Hæc Rabbi Paulus.
Verumtamen Hugo de S. Victore in libro suo de Arca Noe, aliquid tangit de quantitate profundationis arcæ in aqua, dicendo : Verisimile est quod duæ inferiores mansiones arcæ, arca natante, premebantur inter aquas deorsum, videlicet mansio infima in qua recipiebantur superfluitates naturæ, et secunda in qua continebantur cibaria. Tertia vero in qua animalia erant, quæ spiramento aperti aeris eguerunt, prima super aquas eminebat. Sed juxta hanc positionem dici non potest, quod arca intraverit tredecim cubitis aquas, quoniam Hugo dicit infimam mansionem arcæ, habuisse in altitudine cubitos quatuor, secundam cubitos quinque, et ita arca non intrasset aquam nisi per cubitos circiter novem. Attamen magna et exquisita inquisitio de quantitate profundationis arcæ in aqua, videtur inutilis. Unde nec Hugo multum super hoc tractat.
Footnotes
Chapter 39 of 104