Skip to the text

Articulus 39

DE SPIRITUALI INTELLIGENTIA EJUSDEM CAPITULI OCTAVI.

PER recordationem, qua Dominus recordatus est ipsius Noe et exsistentium secum in arca, designatur quod Deus permittit electos suos in Ecclesia militante ad tempus affligi, tentari, et variis tribulationibus exerceri, sed non supra vires eorum, neque in finem deserit eos, sed per misericordiæ suæ effectus ostendit se memorem eorumdem, pie visitando, consolando ac confortando, ita ut dicant : Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. Itemque : Benedictus Deus qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Et denuo : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. Ideo non debemus in adversis deficere, nec pusillanimitate tabescere, nec unquam de gratiosa Dei subventione diffidere. Præterea recordatus est Dominus Noe, id est Christi, cujus in tantum videbatur oblitus tempore passionis, ut Christus ipse clamaverit : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? et rursus in Psalmo : Repleta est malis anima mea; Æstimatus sum cum descendentibus in lacum; Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius. Unde de ipso dictum est in Isaia : Vidimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Itaque recordatus est Deus Pater hominis Christi, quando ipso Domino Jesu Christo in cruce clamante, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, Deus Pater spiritum Christi suscepit, et paulo post eumdem spiritum seu animam reuni-

Judith vii, 22 et seq.

Ps. lxxxix, 15.

II Cor. i, 3, 4.

Ps. xciii, 19.

Matth. xxvii, 46.

Ps. lxxxvii, 4-6.

Is. liii, 4.

Luc. xxiii, 46. vit corpori ejus, illud mox glorificando, et tam corpus quam animam Christi ab omni passibilitate penitus exaltando. Tunc quoque recordatus est Dominus cunctorum animantium quæ erant cum eo, hoc est omnium discipulorum Christi, qui in ejus societate et congregatione fuerunt ante passionem ipsius.

Et adduxit spiritum super terram, id est, Spiritum Sanctum misit illis in signo sensibili in die sacratissimo Pentecostes, per cujus charismata illos excellentissime vivificavit, exhilaravit et sublimavit. Et imminutæ sunt aquæ, id est, tribulationes atque formidines quas ante habuerunt discipuli, tunc cessarunt, quemadmodum de sacratissima illa Ecclesia primitiva Actuum secundo scriptum est: Omnes qui credebant, erant pariter, et erant eis omnia communia, sumebantque cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. Ceterorum autem nemo audebat se conjungere eis, sed beatificabat eos populus, et metus magnus erat in omnibus aliis. Et clausi sunt fontes abyssi magnæ.1 Per fontes abyssi intelliguntur Scribæ et Pharisæi, sacerdotes atque pontifices Synagogæ, quæ erat instar abyssi repleta aqua sapientiæ legis, et doctrina Prophetarum, legaliumque doctorum; sed omnes fontes isti clausi sunt, Christo sermocinante, et ejus Apostolis atque discipulis post susceptionem Spiritus Sancti, quando non potuerunt resistere et contradicere Spiritui Sancto qui loquebatur per os Christi, discipulorumque ejus, quibus ante passionem promisit:2 Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Hinc de Christo Evangelista testatur, quod erat docens sicut potestatem habens, non sicut Scribæ et Pharisæi, ita quod omnes mirabantur in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ejus: propter quod quidam ex adversariis Christi, evidentia veritatis compulsi, dixerunt: Nunquam locutus est homo sicut hic loquitur.

Et cataractæ cæli. Cataractæ cæli, id est fenestræ Synagogæ, erant præcepta cærimonialia legis, per quæ olim sol sapientiæ splenduit et refulsit in Synagoga: quæ fenestræ Evangelio divulgato sunt clausæ, quia tunc finem sumpserunt, et per eorum observantiam non fiebat illuminatio, sed excæcatio et condemnatio observantium ea, sicut dixit Apostolus: Quia si circumcidamini, Christus nihil proderit vobis. Et prohibitæ sunt pluviæ de cælo: id est, gratia atque auctoritas prædicandi, ablata est Synagogæ, in qua Deus olim per gratiam quasi in cælo regnavit, quemadmodum nunc in Ecclesia regnat.3 Tota autem gratia, sapientia, et multiplex eminentia, quæ olim in Synagoga fuerunt, ad Ecclesiam Christi per gloriosos Apostolos sunt translatæ cum ineffabili superabundantia et profectu. Reversæque sunt aquæ de terra euntes et revertentes: id est, vera intelligentia Scripturarum et sapientia salutaris, fideique doctrina reliquerunt Judæam seu Synagogam, euntes ad Christi Ecclesiam et gentilitatem conversam. Et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. Per hos dies insinuatur tempus evangelicæ prædicationis usque ad ejus divulgationem: qua facta, legalia erant mortifera. Ideo extunc cœperunt præfatæ aquæ a Judæis deficere et abire. Tuncque requievit arca super montes Armeniæ: id est, congregatio ecclesiastica innitebatur Apostolorum doctrinis. Tunc quoque apparuerunt cacumina montium: id est, dignitas, sanctitas et eminentia multiformis Apostolorum et apostolicorum virorum ac ceterorum Ecclesiæ prælatorum cœpit undique declarari atque agnosci, et a fidelibus latissime honorari ac allegari, de quibus ait Psalmista:456 Fundamenta ejus in montibus sanctis. Et Isaias:78 Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium.9

Quumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum. Per quadraginta dies, tempus luctus ac pœnitentiæ designatur, post quod Christus emittit corvum, id est, homines sæculares permittit ad exteriora sua redire negotia, qui frequenter remanent extra, inordinate adhærendo rebus terrenis, et obliviscuntur devotionis et compunctionis præhabitæ.10 Tuncque Salvator emittit post eos columbam, id est viros innocentes ac simplices prædicatores et contemplativos, ut revocent illos ad viam salutis, obedientiamque et caritatem Ecclesiæ, denuntiando eis sæculi vanitates, impiorumque clades ac futura supplicia. Quumque columba hæc non invenit sibi quietem in exterioribus rebus et actibus, nec pedem suum figere potest in eis, fructificando in conversione pravorum, et reducendo eos juxta desiderium suum ad Dominum, redit in arcam, hoc est ad interna exercitia ecclesiasticæ politiæ, et suscipit eam Christus ac introducit in sanctuarium suum, in contemplationis secretum, in cellam vinariam, quæ est spiritualis inebriatio, et suavis refectio ex copiosa degustatione increatæ dulcedinis, copiosaque participatione supernorum charismatum ac valida inflammatione Spiritus Sancti. Aquæ enim erant super universam terram. Istæ sunt aquæ mundanæ prudentiæ, quæ superfusa est cordibus hominum mundanorum; quia ut ait Salvator, Filii hujus sæculi prudentiores sunt filiis lucis in sua generatione. Sed et aquæ, id est multitudo et inquietudo tentationum, vitiorum, passionum, atque multiplicium tribulationum abundant in terrenis et corporalibus istis hominibus.11

Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursus dimisit columbam ex arca. Sic Christus non semel dumtaxat, sed iterum ac frequenter mittit prædicatores et vicarios suos ac servos ferventes ad pravorum conversionem; nec frustra, quia interdum aliqui convertuntur: sicque redit columba ad Christum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo, id est, devoti prædicatores et fideles prælati, ac fervidi famuli Creatoris, dum fructum fecerunt in aliis, ad Dominum se convertunt, et ei omne bonum cum gratiarum actione præcordiali adscribunt, ramumque olivæ, id est meritum quod assecuti sunt, et pietatis opus quod exercuerunt, Deo præsentant humiliter ac devote, ad vesperam, hoc est post expletionem occupationis suæ circa exteriora, in quibus quamdam obscurationem splendidæ contemplationis quandoque incurrunt; sed redeuntes ad domum, mox recuperare amissa conantur, et magis quam ante illuminantur. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquæ super terram. Sic Christus in tali casu videt, quod præfatæ aquæ vitiorum, passionum ac mundanæ prudentiæ, ablatæ sunt a cordibus horum qui vere ad ipsum conversi sunt. Deinde emittit rursus columbam, quæ ultra non redit ad eum. Per hoc designatur, quod tales viri virtutum per columbam expressi, post frequentem suam emissionem et administrationem circa exteriora agenda ac alios convertendos, tandem relicta Ecclesia militante, triumphantem ingrediuntur.

Igitur sexcentesimo primo anno vitæ Noe, imminutæ sunt aquæ super terram: hoc est, infra unum annum designatum per annum quo Noe fuit in arca, quum haberet annos sexcentos, aquæ sapientiæ et gratiarum fluenta totaliter sunt subtracta Judæis incredulis. Deinde Judæa arefacta est, id est indurata in sua perfidia atque ab omni humore gratiæ desiccata. Denique, per tectum arcæ, puta Ecclesiæ, potest intelligi divina protectio seu evangelica theoria, qua teguntur ac defenduntur credentes. Tectum quoque Ecclesiæ, sunt prælati et viri perfecti: hoc tectum aperit Christus, dum corda eorum revelat ad intuendum cœlestia ac divina seu abdita Scripturarum, dum item per eos considerat, seu eos ad considerandum inducit, qualiter corda subditorum ac infirmorum disposita sint. Locutus est autem Deus ad Noe, dicens: Egredere de arca, tu et uxor tua, et filii tui, etc.: id est, obstinatis Judæis, voluit Deus ut Christus et primitiva ejus Ecclesia, quæ fuit sponsa ipsius, hoc est sancti Apostoli et plurimi Judæorum ab eis conversi, ad totius mundi informationem atque conversionem procederent. Non quod Christus in cælo tunc residens, corporaliter cum suis discipulis, sed spiritualiter tantum profectus sit, quibus jam ante promiserat: Ego vobiscum sum cunctis diebus; et, Non relinquam vos orphanos.12 Sed quomodo tunc de area, id est de Ecclesia, exierunt? Dicendum, quod exierunt de ea, non eam relinquendo, sed dilatando:13 sicque ejus angustias deserendo, et ipsam ubique terrarum plantando; sicque creverunt et multiplicati sunt in toto orbe super numerum.

Ædificavit autem Noe altare Domino, et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. Dominus noster Jesus Christus constantissime prædicando, justissime conversando, strenuissime increpando pontifices, Scribas et Pharisæos Judæorum, ædificavit sibi altare, id est, crucis patibulum sibi parari ab illis ac erigi procuravit, quia ex actibus illis præfatis, moti fuerunt ad interfectionem ipsius. Ædificavit quoque sibi altare, id est, aram crucis voluit sibi parari, in qua obtulit semetipsum Deo Patri. Tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, hoc est, universos suos electos activos ac contemplativos, et potissimum eos quos ex Judæis collegit, cordi suo inscribens, ac suæ memoriæ imprimens, eos secum Patri offerens ac præsentans. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, id est, passionem Christi gratissimam et superacceptissimam habuit, et caritatem animæ Christi, ex qua sponte omnia protulit, maxime approbavit, et vere suavissimam judicavit. Nam passio Christi ex parte patientis, summe complacuit Patri; propter quod ait Apostolus: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.1415 Et Isaias: Oblatus est, inquit, quia ipse voluit. Unde et ipsemet fassus est:16 Animam meam pono pro ovibus meis. Et ait ad eum: Ne- quaquam ultra maledicam terræ propter homines: hoc est, virtute et merito tuæ passionis, o Christe unigenite mi dilecte, propitiabor hominibus, et piissimus ero tempore evangelicæ legis, ultra omne tempus præteritum. Etenim propter Christum, et merito suæ sanctissimæ conversationis, ardentissimæ caritatis, et acerbissimæ passionis, summe et incomparabiliter propitiatus est Deus Pater, imo Trinitas tota superbenedicta hominibus.

Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt, etc. Non solum ex originalis peccati infectione consurgit pronitas ista ad vitia. Nam et primi parentes, quum essent in gratia et originali justitia conditi, ante suam transgressionem tam proni fuerunt ad malum, quod Eva ex una persuasione serpentis, Dei mandatum transgressa est, similiter Adam occasione uxoris. Et quid dicam de primis parentibus aliunde ad malum inductis, quum et creatura illa altissima atque dignissima, angelus primus ac summus, ex se ipso ad tantam impietatem inductus sit, tamque sceleratissime lapsus, cui et alii angeli multi tam faciliter consenserunt?17 Itaque creatura rationalis et intellectualis, secundum se accepta, et sibi ipsi relicta, ad malum est prona. Et eo ipso quo ex nihilo facta est, et ad finem alium a se ordinata, potest deficere et peccare, nisi desuper adjuvetur; et sicut indiget Creatoris conservatione ut in esse suo subsistat, ita voluntas ejus indiget incessanter adjutorio gratiæ Dei, ut in bono permaneat et non peccet. Quod semper pensare debemus, et humiliare ac aspernari nosmetipsos, et jugiter timorati consistere, ac in solo Creatore confidere, ipsumque indesinenter invocare; et quidquid boni agimus aut habemus, ipsi cum omni gratiarum actione et profundissima humilitate adscribere. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci. Ante adventum Christi, Deus pene omnem animam viventem vita naturæ, percussit plaga justæ derelictionis et excæcationis internæ, sicut in Actibus loquitur Paulus :18 Deus in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.19 Et Isaias : Nos omnes, inquit, quasi oves erravimus; unusquisque in viam suam declinavit. Sed per Christum et ejus discipulos cunctis hominibus annuntiata est via salutis, neque deinceps reliquit genus humanum Deus, ut prius. Cunctis diebus terræ, sementis, hoc est seminatio verbi cœlestis, et messis, id est fructificatio inde proveniens, frigus, hoc est infrigidatio a concupiscentiæ, iræ, ceterarumque passionum fervore, et æstus, hoc est ardor vehemens divini amoris, æstas, hoc est sinceritas contemplationis et gratiæ, et hiems, id est rigor compunctionis ac pœnitentiæ, nox, hoc est tribulatio seu tentatio electos exercens, et dies, id est gratiosa illuminatio eorumdem, non requiescent, hoc est, in Ecclesia esse non desinent, in vasis misericordiæ usque in finem mundi.

Postremo, spiritualis intelligentia hujus capituli posset trahi ad tempus Antichristi, sub cujus persecutione silebit Ecclesia pro maxima sui parte, et multi fidelium se abscondent, et quasi in arca in abscondito remanebunt. Deinde impiissimo interfecto, recordabitur Deus suæ Ecclesiæ, adducetque spiritum super terram, quia fideles exibunt ad prædicandum liberrime, et totus quasi mundus convertetur ad Christum, ac Spiritu Sancto implebitur. Longum esset totum hoc per singula prosequi. Hoc quoque prædictis adjiciendum, quia per hoc quod columba emissa non potuit in montium cacuminibus propter eorum lutositatem quiescere, designatur quod Spiritus Sanctus qui per columbam sæpe exprimitur, non invenit sibi quietem in multis doctoribus, prædicatoribus, sacerdotibus, principibus ac prælatis, propter carnalem et turpem eorum vitam.

Footnotes

  1. Act. n. 44, 46, 47. ↩

  2. Ibid. v. 13. ↩

  3. Galat. v. 2. ↩

  4. Luc. xxi, 15. ↩

  5. Ibid. vi. 10. ↩

  6. Ibid. n. 4. ↩

  7. Ps. lxxxvi, 1. ↩

  8. Matth. vii, 29. ↩

  9. Is. n. 2. ↩

  10. Joann. vii, 46. ↩

  11. Luc. xvi, 8. ↩

  12. Matth. xxviii, 20. ↩

  13. Joann. xiv, 18. ↩

  14. Is. liii, 7. ↩

  15. Ephes. v, 2. ↩

  16. Joann. x, 15. ↩

  17. Is. xiv, 12 et seq. ↩

  18. Act. xiv, 15. ↩

  19. Is. liii, 6. ↩

Chapter 40 of 104