Articulus 40
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI NONI : BENEDIXITQUE DEUS NOE, ETC.
BENEDIXITQUE Deus Noe et filiis ejus. Hoc de spirituali benedictione a quibusdam exponitur: ut sit sensus, quod dona gratiæ ac virtutum eis infudit, aut infusa auxit, et fructuosa effecit. Aliqui tamen dicunt, quod Cham filius Noe fuit semper iniquus, quamvis propter merita patris sui fuerat a diluvio præservatus. Credendum est etiam, quod Deus benedixit uxoribus Noe, filiorumque ejus. Et dixit ad eos : Crescite et multiplicamini, id est, generando augete et multiplicate individua vestræ speciei; et replete terram vestra posteritate, hoc est, incipite eam implere hominibus. Istud tamen præceptum refertur ad filios Noe, non ad ipsum Noe, nisi dicatur post diluvium genuisse : de qua re infra quæretur. Et terror ac tremor vester sit super cuncta animantia terræ, et super omnes volucres cœli, cum universis quæ moventur super terram, id est, omnia animalia terrestria, cunctæque aves cœli aerei, et universa reptilia terræ, timeant vos, et ad vestrum tremant adspectum.
Quæritur, an dictum sit hoc Noe et filiis ejus pro ipsis dumtaxat, an etiam pro eorum posteris universis. Respondetur, quod sic specialiter dictum est hoc Noe et filiis ejus, ut nihilo minus in eorum personis dictum sit aliqualiter cunctis hominibus. Dictum est enim ad illos specialiter, ne, quia pauci erant, timerent a multis ferocibus bestiis lædi. In eorum quoque personis dictum est hoc ad omnes homines, quoniam irrationabilia naturaliter metuunt homines, faciemque humanam. Et raro aut nunquam invaderent hominem, nisi provocata aut fame impulsa. Præfata tamen irrationabilia non fuerunt Noe et filiis ejus tam plene subjecta ac obedientia, sicut primis parentibus in statu innocentiæ.
Circa hæc verba dicit Gregorius: Homo non hominibus, sed irrationabilibus est prælatus natura, id est naturali dignitate et ordine. Ideo dicitur ei: Ut ab animalibus, non ab hominibus, timeatur; quoniam ab æquali velle timeri, est contra naturam superbire. Unde antiqui patres non reges hominum, sed pastores pecorum fuisse dicuntur. Natura ergo omnes homines æquales genuit; sed pro varietate meritorum, dispensatio Dei justa, sed occulta, alios aliis præponit, ut humana formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant. Præpositi autem ex hoc timore nequaquam superbiant, in quo non suam gloriam, sed subditorum quærant justitiam. Non enim hominibus, sed bestiis, dominantur; quia ex qua parte bestiales sunt, id est carnales seu proni ad malum, ex ea parte formidini sunt substrati.
Circa hæc quæri potest, qualiter ista sint vera, et utrum post originale peccatum inductum sit dominium unius super alium, ex solo demerito culpæ, ita quod non sit de jure naturali atque divino. Et objici potest contra verba Gregorii, quia Paulus apostolus præcipit servis, ut cum timore et tremore dominis suis obediant:1 ergo et domini hoc a servis exigere possunt ut debitum, et præsertim prælati a sibi commissis exigere possunt ac debent, ut debite timeantur; imo princeps Apostolorum jubet in sua Canonica:2 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Jus ergo divinum seu Deus prætulit hominem homini, vultque hominem ab homine formidari. Antiqui etiam patres, non solum pecoribus, sed et hominibus præfuerunt, videlicet Abraham trecentis servis suis, et Moyses Israelitis ac David populo Judæorum. Verum ad omnia ista patet solutio ex his quæ dicta sunt supra, articulo vicesimo septimo; ubi quæsitum atque tractatum est, quomodo in statu innocentiæ fuisset dominium, et qualiter non. Tale enim dominium, quale fuisset in innocentiæ statu, etiam nunc est ex ordinatione divina, non in pœnam culpæ, sed propter subditorum profectum. Dominium vero quod est in commodum dominantis, non subditorum, ex culpa inductum est. De duplici isto dominio dictum est ibi diffusius.
Omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt, id est, vestræ potestati et usui vestro eos subjicio, ut vel arte, vel vi eos capere valeatis, et vesci eisdem. Interdum tamen belluæ quædam marinæ evertunt naves, et devorant homines; quod consecutum est ex peccato: ideo pisces et cetera bruta non sunt ita perfecte subjecta potestati humanæ in statu naturæ corruptæ, sicut in statu innocentiæ. Et omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum. Non est hoc absolute intelligendum de omni animato ac mobili ex se ipso: non enim venenosa et alia quædam turpissima data sunt homini ad edendum; sed intelligendum est de universis animalibus humano esui aptis. Quasi olera virentia tradidi vobis omnia, hoc est, volatilia cœli, bestias terræ, et pisces maris vobis concedo in usum et esum, nunc post diluvium, quemadmodum ante diluvium contuli vobis ad edendum olera, et terræ nascentia cetera. Vel, Quasi olera, hoc est, ut eis tam libere vescamini, sicut oleribus. Excepto quod carnem cum sanguine non comedetis, id est suffocatum seu strangulatum, submersum et omne tale quod moritur sine sanguinis effusione. Vel, Carnem cum sanguine, hoc est, non comedetis sanguinem scorsum, seu separatum a carnalibus, utpote aliquid confectum ex sanguine, sicut potestis comedere carnem sanguine ejus fuso.3 Istud quoque in Actibus Apostolorum sanxerunt Apostoli : Visum est, inquiunt, Spiritui Sancto et nobis, nihil aliud imponere vobis, nisi ut abstineatis ab immolatis simulacrorum, et suffocato, et sanguine, et fornicatione.4 Potest quoque ita exponi : Carnem cum sanguine non comedetis, id est morticinum et captum a bestia seu aucupio, nisi ejus quod ita capitur, sanguis primo fundatur. Unde Ezechiel ait : Omne morticinum et captum a bestia non comedent sacerdotes. Itaque post diluvium concessit Deus hominibus carnes et pisces ad manducandum : tum quia natura humana de cetero fuit fragilior et pluribus indigens, tum quia fecunditas terræ exstitit minorata, et terræ nascentia minus vigorosa minusque nutritiva;5 ideo ait Glossa : Esus carnium videtur concessus post diluvium propter infecunditatem terræ, et hominis fragilitatem. Hinc cantat Psalmographus Deo : Omnia subjecisti sub pedibus ejus, videlicet hominis, oves et boves universas, etc. Quæri potest, an istud præceptum obliget modo. Respondetur, quod non omnifarie, neque in quantum fuit cærimoniale. Et quod in Actibus Apostolorum leguntur instituisse Apostoli, fuit solum ex certa ratione servandum ad tempus, quantum ad id quod tangitur ibi de observatione quorumdam legalium, quatenus conversi ex Judaismo et gentilitate, coalescerent simul pacifice, nec scandalizarent se invicem, sicut de hoc super Actus Apostolorum plenius scripsi.678
Deinde subjungitur ratio, cur caro cum sanguine non sit edenda. Sanguinem enim animarum vestrarum, hoc est sanguinem vestrum, intelligendo totum pro parte, seu Sanguinem animarum vestrarum, id est corporum vestrorum animatorum, utpote effusionem injustam sanguinis humani, requiram de manu cunctarum bestiarum, hoc est bestialium atque ferocium ac fortium hominum. Vel, De manu bestiarum, id est actu feroci brutorum, quia in detestationem homicidii, quandoque occiditur bestia illud committens, ne amplius illud committat, quemadmodum Deus præcepit occidi pecus, cum quo homo coierit. Vel sic :9 Requiram sanguinem vestrum, supple effusum, de manu, hoc est operatione seu violentia bestiarum, et de manu hominis, hoc est, sive homo per se ipsum immediate, sive per bestiam occiderit hominem, puniam hujusmodi homicidam. De manu viri et de manu fratris ejus requiram animam hominis; id est, exstinctionem injustam vitæ humanæ, videlicet homicidium, requiram et vindicabo, sive occidatur homo a viro extraneo, sive a propinquo ac proximo, et sive hoc fiat a proposito et rancore ab inimico, sive a casu et ignoranter a quocumque propinquo. Quamvis enim utrumque horum non sit æque enorme, tamen et illud quod fit a casu, non evadit omnimodam pœnam, nisi forte in aliquo casu, ut si occisor propinquus et amicus, in nullo fuerit negligens circa ea vitanda per quæ proximum interemit. Quicumque fuderit humanum sanguinem, contra processum et ordinem juris, fundetur sanguis illius. Videtur hoc concordare verbo Christi, dicentis :10 Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit.
Sed objici potest, quia et ipse Moyses sanguinem fudit, occidendo Ægyptium, nec tamen effusus est sanguis ejus.11 Et multi sceleratissimi homicidæ obierunt in pace naturalique morte. Est itaque sensus : Quicumque effuderit sanguinem humanum, fundetur sanguis illius, hoc est, occidi meretur secundum juris rigorem. Sicque quod dicitur, Fundetur, non est assertio aut prænuntiatio, quod semper sic fiat, sed jussio, ut sic fiat de lege communi. Vel, Sanguis ejus fundetur, hoc est, spiritualiter morietur et propria iniquitate peribit, nec mortem æternam effugiet, nisi forte vere, id est condigne pœniteat. Causa quoque cur tam facinorosum, atque tam acriter ulciscendum sit homicidium, subditur : Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Quum ergo tantæ sit dignitatis, impiissimum est eum occidere, prætermisso ordine juris;12 et propter conformitatem naturæ, propter quam est naturaliter diligendus, quia homicidium est contra legem naturalem itemque divinam.
Præterea quæritur, quid ista ratio pertineat ad præfatum præceptum, quo Deus prohibuit manducare carnem cum sanguine. Prohibitio namque homicidii seu ultio ejus, non videtur aliquo modo causa seu ratio, cur caro animalis non sit cum sanguine comedenda. Respondetur, quod causa accipitur hic pro motivo vel signo, ita quod Deus in ampliorem homicidii detestationem ac prohibitionem, prohibuit animalia atrocius suffocari aut edi, quam ratio dictat. Aut quod tanta prohibitio ac ultio homicidii, signum est quod Deus non vult animalia crudelius strangulari, laniari, ac comedi, quam oportet seu expedit. Unde in Deuteronomio prohibet Deus hædum coqui in lacte matris suæ, et avem capi cum pullis suis, et consimilia quædam, quæ quamvis spiritualem habeant rationem, habent tamen et litteralem, ut scilicet homo circa bruta quamdam exhibeat pietatem, quatenus sic discat eam amplius exhibere hominibus, prout Rabbi Moyses scribit, et suo loco, Deo præstante, dicetur.131415 Et ex inductis etiam constat, non esse satis idonee dictum, quod Rabbi Paulus hoc loco in reprobationem Nicolai de Lyra, scribit, dicendo: Qualiter cumque littera exponatur, ex hoc quod Deus prohibuit homicidium, non habetur ratio ad hoc, quod caro animalis non comedatur cum sanguine. Hoc enim non consonat textui, in quo quum Dominus jussit, Carnem cum sanguine non comedetis, protinus subditur, Sanguinem enim animarum vestrarum requiram: quod tanquam causa prohibitionis illius inseritur. Dicit autem Rabbi Paulus, quod pro hac conjunctione causali, Enim, in Hebræo habetur, Verumtamen, ut sit sensus: Verumtamen sanguinem animarum vestrarum requiram, id est, quamvis concesserim occisionem et esum animalium, non tamen hominum. Et quamvis hæc littera planior esset, littera tamen nostræ translationis videtur fecundior, potestque esse quod dictio Hebraica sit ad utramque æquivoca.
Consequenter describitur, qualiter Deus assecuravit ipsum Noe, quod diluvium de cetero non veniet:16 quod quamvis jam per verba ei promiserat, jam tamen per signum sensibile idem ei insinuat. Nempe ut Josephus recitat, homines maxime tunc timebant, ne rursus inundaret diluvium. Noe quoque quum quotidie Dominum exoraret, ne hoc amplius fieret, ideo Dominus pepigit pactum cum Noe de hoc, sicut subjungitur: Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, hoc est, cum te ac filiis tuis inibo et ponam fœdus seu ordinationem, et quamdam spontaneam obligationem, per signum sensibile de diluvio amplius non venturo; et cum semine vestro post vos, id est, pactum istud concernet etiam posteros vestros usque in finem mundi, ita quod et ipsi erunt de diluvio assecurati; et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum, id est ad omne irrationale animal vobiscum exsistens, tam in volucribus, quam in jumentis et pecudibus terræ, cunctisque aliis, puta reptilibus, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ, quæ vel nunc sunt, vel postea erunt. Statuam pactum meum præfatum, ita quod istud etiam irrationalia ista concernet, sic quod non peribunt diluvio; vobiscum, scilicet sicut constitui istud tecum, atque cum filiis ac posteris tuis. Neque erit deinceps diluvium dissipans omnem terram, id est, universos habitatores et bruta ac fructus terræ evertens, quasi dicat: Non erit ultra universale diluvium. Particularia tamen diluvia interim sæpius contigerunt, in quibus multa millia hominum ac brutorum submersa sunt. Dixitque Deus: Hoc est signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum in generationes sempiternas: id est, sensibile indicium pacti, quod statuo inter me et homines ac jumenta usque ad finem mundi, est istud quod sequitur: Arcum meum, id est iridem, quæ habet formam arcus extenti, videlicet semicirculi, ponam, id est apparere faciam, in nubibus, et erit signum fœderis initi inter me et inter terram, id est habitatores terræ. Quumque obduxero nubibus cœlum, apparebit arcus meus in nubibus: non quod semper appareat aut sit iris, quando sunt nubes, sed interdum; et recordabor fœderis mei facti vobiscum: id est, per effectum monstrabo me memorem pacti hujus, et per modum recordantis habebo me pie vobiscum agendo.
Circa hæc dicunt Glossa et Scholastica historia, item Strabus et alii: Arcus est signum duorum judiciorum, unius per aquam facti, ac præteriti, ne timeatur; et alterius quod fiet per ignem, ut exspectetur: ideo iris duos habet colores, unum ceruleum, qui aqueus est atque exterior, et designat judicium jam diluvio factum; alium rubeum, qui igneus est et interior, significatque judicium per ignem futurum. Et tradunt Sancti, quod quadraginta annis ante judicium non videbitur arcus: quod etiam naturaliter demonstrabit desiccationem aeris tunc inceptam. Hæc ibi. Sed istis objicitur: Quum iris sit naturalis effectus, et ante diluvium fuit, quemadmodum nubes et pluviæ, non ergo est signum pacti præfati, supernaturaliumque judiciorum. Ad hoc quidam dixerunt, quod ante diluvium non fuerunt nubes, nec pluviæ, neque iris. Unde in Scholastica fertur historia: Usque diluvium non fuerunt aquæ collectæ in nubes. Alcuinus etiam ait: Quoniam arcus non est, nisi ex radiis solis et humida nube, videtur quod ante diluvium non fuerint pluviæ. Poterat autem ex rore et fontium inundatione terra fecundari.
Sed istud non placet aliis, quoniam sufficientes totalesque causæ nubium et pluviarum ac iridis, fuerunt ante diluvium, sicut et nunc, videlicet calor solis, influentia siderum, dispositio aeris, aqua maris ac fluminum et indigentia terræ. Iris autem fit ex repercussione radiorum solis ad nubem aquosam: quæ repercussio fuit tunc naturaliter ut nunc, nisi quis dicat quod miraculose et supernaturaliter tunc prohibebatur: contra quod loquitur Augustinus, quod Deus res creatas sic administrat ac regit, ut eas agere sinat proprias operationes et motus. Nec terra poterat ubique sufficienter irrigari ex rore et fontibus; imo sicut quibusdam terris irrigatio pluvialis nociva est, ut patet de terra Ægypti, ita quibusdam terris nociva est irrigatio fluvialis. Propter quod in Deuteronomio scriptum est: Terra ad quam ingredieris, videlicet terra promissionis, non est sicut terra Ægypti, ubi jacto semine aquæ ducuntur irriguæ, sed montuosa est et campestris, de cœlo exspectans pluviam.17 Denique, supra dictum est, Non enim pluerat Dominus super terram: quod dictum est pro tempore illo, antequam primi parentes peccaverunt, quod tempus erat brevissimum, et vix unius hebdomadæ: per quod satis insinuari videtur, quod postea infra duo millia annorum, qui ante diluvium erant, sæpius pluit.
Alii ergo dicunt ante diluvium fuisse nubes, pluvias et iridem. Nihilo minus asserunt, iridem post diluvium datam in signum diluvii non futuri, non in signum pure ad placitum, sicut nomina significant rem, sed in signum quodammodo naturale, sicut urina signum est sanitatis. Iris namque generatur tempore non multum sicco, nec multum pluvioso, quia fit in nube rorida soli opposita: ad quam iridem requiritur etiam nubes densa, sic tamen, ut vapores non sint in tanta abundantia, quin solis calor queat eos resolvere, ita quod ex eis non sequitur pluvia magna. Sicque iris naturaliter signat diluvium non cito futurum. Sed contra hanc responsionem arguit quidam, cujus dicta Rabbi Paulus satis reprobat in hoc loco. Nec enim positionem illam satis idonee et integre recitare censetur, et contra verba magis quam contra mentem ponentium arguit. Non enim positio illa vult dicere, quod apparitio iridis sit signum pure naturale, et necessarium ex se diluvii nunquam futuri; sed quantum ad hoc dicitur signum naturale illius rei, in quantum designat ex sua natura diluvium non cito futurum, per quod habet congruentiam naturalem designandi ex beneplacito Dei diluvium nunquam futurum. Nec huic positioni contrariatur positio tertia, et clarior, dicens quod iris est signum ad placitum diluvii non futuri, in quantum Deus ex beneplacito suo sic ordinavit et voluit, ut apparitio hujus naturalis effectus, videlicet iridis, sit signum rememorativum fœderis Dei cum hominibus initi de diluvio non futuro, seu signum diluvii nunquam venturi. Quemadmodum interdum lapis jacens in agro, ex beneplacito hominum fit signum divisionis hereditatum seu dominiorum. Et hanc positionem inducit Rabbi Moyses Gerundensis, quam et sanctus Thomas in quodam approbat loco. Nec inconveniens est, ut naturalis effectus sit signum ad placitum supernaturalis aut voluntariæ rei, quam naturaliter designare non valet.
Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Japhet. Porro Cham ipse est pater Chanaan. Sequenti capitulo legitur Cham filius Noe multos genuisse, inter quos Chanaan ultimus ponitur. Quare ergo nunc solus exprimitur, et specialiter filius Cham vocatur? Respondetur, quia de Chananæis ex Chanaan ortis intendebat Moyses plura conscribere, qualiter scilicet eorum terra data sit filiis Israel;18 et quoniam Chanaan mores patris sui perversos creditur magis esse secutus, sicut et posteri Chanaan hujus. Tres isti filii sunt Noe, videlicet Sem, Cham, et Japhet. Dicit autem Hieronymus: Septuaginta sæpe non valentes HETH litteram Hebræam, quia duplicem sonat adspirationem, in Græcum vertere, addiderunt χ litteram Græcam, docentes in hujusmodi vocabulis adspirandum. Unde transtulerunt Cham, pro eo quod est Ham, a quo Ægyptus usque hodie lingua eorum vocatur Ham. Et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram, id est, universi homines in toto mundo propagati sunt a præfatis filiis Noe.
Cæpit autem Noe vir agricola: cur Noe vocatus sit agricola, dictum est plenius circa finem expositionis quinti capituli; exercere terram, quod etiam aliqualiter fecit ante diluvium, sicut præhabitum est. Et plantavit vineam. Aliqui dicunt, quod vinea ista jam creverat, atque a Deo producta exstiterat, et plantata seu radicata in terra. Noe tamen dicitur eam plantasse, quia silvestris et dimissa fuerat vinea illa, ideo diligentius coluit illam. Porro in Scholastica historia legitur: Noe plantavit vineam, labruscas naturales trahens per cultum ad vineæ usum. Dicitur autem labrusca, a labrum, quod est labium animalium, quoniam labris eorum appendet atque exponitur dum ea pascuntur. Vel, quia in labris, id est extremitatibus viarum solent nasci. Bibensque vinum, inebriatus est: non enim expertus fuerat ante vim vini, nec ante diluvium exstitit usus vini, ut dicitur, et Alcuinus insinuat; et nudatus in tabernaculo suo, id est in sinu et verecundiæ loco, ubi generativa vis quasi in tabernaculo demoratur. Quod quum vidisset Cham pater Chanaan, verenda patris sui esse nudata. Ex quo elicitur, quod homines tunc usque femoralibus non utebantur. Et si dicatur, quod forte deposuit ea, dicendum quod non deposuisset ea in die, et quando adhuc bibebat. Dicuntque aliqui, quod mulier nomine Semiramis, invenit postmodum femoralium formationem et usum. Alibi legitur, quod Minerva quæ vocabatur dea sapientiæ, invenit usum lini ac olei et femoralium, nisi forte sit eadem mulier pluribus designata nominibus. Nuntiavit duobus fratribus suis foras, ut secum deriderent proprium patrem, tanquam inhonestum et turpiter se habentem. At vero Sem et Japhet pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui; faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. In quo patet caritas, reverentia, et pudicitia ipsorum ad patrem suum.
Evigilans autem Noe ex vino, id est ex somno quem ex immoderata vini potatione incurrit, quum didicisset, vel ex revelatione humana, vel ex revelatione divina seu spiritu prophetali, ut Glossa interlinearis videtur innuere, quæ fecerat ei filius suus minor, videlicet Cham, qui etsi non fuerit ultimus natu, fuit tamen minor virtute et gratia, et per consequens vilior ac indignior. Vel minor forsan statura, aut minor primogenito; sicque ultimo natus, minimus dici posset, secundum quod infra filii Jacob dixerunt de Benjamin: Minimus cum patre est. Quidam tamen per minorem istum, intelligunt Japhet, ita quod Noe cognovit quod Japhet junior fratribus suis, habuit se magis reverenter ac sapienter circa patrem suum, quam Cham senior eo.19 Ait: Maledictus † puer Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Refert quidam, quod aliqui dicunt Chanaan filium Cham, maledici a Noe, quoniam primo vidit virilia Noe avi sui, et retulit patri suo Cham se ea vidisse. Sicque incepit crimen illius derisionis a Chanaan. Sed istud videtur ineptum. Nullus enim trium filiorum Noe genuit ante diluvium, sed postea. Plantatio autem vineæ facta a Noe, videtur contigisse post diluvium satis cito, ut textus insinuare censetur. Statim etenim post diluvium concessus est a Deo hominibus usus vini, quemadmodum carnium eisdem ex causis. Ergo Chanaan fuit tunc juvenis multum. Propter quod in littera puer vocatur.
Verumtamen tunc quæstio oritur, cur propter patris peccatum maledicitur filius, quum alibi scriptum sit, Filius non portabit iniquitatem patris.20 Respondetur, quod pater maledicitur in filio suo, et per filium suum. Deus enim visitat iniquitatem patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem.2122 Quum equidem filius sit aliquid sui patris, utpote ex ejus substantia natus, quantum ad corpus: potest juste, quantum ad corporalia quædam mala pœnalia, puniri pro parentum peccato; non autem quantum ad animam, ita ut spiritualia dona gratiæ ac virtutum, filiis subtrahantur propter culpam parentum. Animam quippe habet filius, non a parentibus, sed immediate a Deo. Hæc autem maledictio Chanaan fuit quoddam malum pœnæ temporalis, videlicet servitus corporalis, quæ nec in Cham, nec in filio ejus Chanaan, sed diu post in Chananæis impleta est, qui filiis Israel ex Sem natis, fuerunt diu omnino subjecti. Nec hoc fuit injustum, quoniam Chananæi illi iniquitatem Cham et filii ejus Chanaan sunt secuti, et multo majora commiserunt peccata: quemadmodum Judæi usque in præsens pro Christi occisione in miseriis detinentur, quoniam patrum suorum qui Christum occiderunt, impietatem perfidiamque sequuntur. Pœna vero filiorum redundat in patres. Hinc Strabus ait: Chananæi a Chanaan orti, hac maledictione prophetantur expellendi et subjiciendi. Et idem habetur in Glossa. Itaque, Maledictus Chanaan, hoc est temporalibus pœnis addictus, juxta sensum inductum, servus servorum, id est servus maxime subditus, erit fratribus suis. Porro Cham patrem suum sic subsannando, peccavit mortaliter, et pœnam meruit infernalem: quam tamen pater ejus ei imprecari non voluit, nec prænuntiare; temporalem vero pœnam posteritati prædixit, quoniam talis pœna est medicinalis.
Circa quod quæri potest, cur Noe vir justus, pius, et patiens, maledixit sic posteris suis. Respondetur, quod fecit hoc non rancore aut vitio, sed justitiæ zelo, imo ex caritate, ut per temporalia corrigerentur adversa. Et magis fuit prophetica prænuntiatio, quam mali imprecatio; atque ut in Scholastica fertur historia, iste est sensus: Maledictus Chanaan puer, hoc est, tu Cham non læteris de filio tuo, sicut nec ego de te.
Dixitque Noe: Benedictus Dominus Deus Sem, id est, sit Deus laudatus et glorificatus pro donis gratiæ, quæ daturus est Sem et posteris ejus. Hoc dixit, quia prævidit in spiritu quod in posteris Sem, scilicet filiis Israel, permansurus erat cultus
Dei, aliis ad idolorum culturam ruentibus; sit Chanaan servus ejus, id est, posteritas Chanaan serviat posteritati Sem, sicut ostensum est. Dilatet Deus Japhet, id est, semen ejus multiplicet: quod impletum est in gentilibus multis ex semine Japhet natis, ut sequenti patebit capitulo. Et habitet in tabernaculis Sem. Istud secundum Hieronymum, impletum est in conversis ex gentilitate, qui ejectis et reprobatis Judæis incredulis, habitaverunt in terra promissionis, seu potius in spiritualibus bonis, videlicet in scientia Scripturarum veteris Testamenti, versantur, et in Ecclesia Dei, in qua ante erant filii Sem. In veteri quoque Testamento quidam gentiles ex Japhet orti, ad Judaismum convertebantur. Sitque Chanaan servus ejus, id est, etiam posteritati ipsius Japhet famuletur posteritas Chanaan. Gentiles quippe conversi, dominati sunt copiose et sæpe incredulis gentibus. Itaque sicut Noe maledixit Cham et posteris ejus, propter irreverentiam et ingratitudinem ac derisionem suam in patrem suum, sic benedixit filiis suis Sem et Japhet, eorumque posteris, propter benevolentiam et reverentiam ipsorum in se patrem eorum. Ex quibus etiam patet, quam grandi gratia prophetiæ fuerit decoratus.
Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis, et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. Sicque post diluvium nullus pervenit ad ejus ætatem, nec ante diluvium aliquis fuit senior, dempto Mathusalem, qui decem et novem annis diutius vixit. Dempto quoque
Jared, qui vixit annis nongentis sexaginta duobus.
Circa præhabita quæritur, an Noe post diluvium genuit aliquam prolem, ex qua nati sint alii. Et apparet quod non, quia in isto capitulo clarissime dictum est, quod ex his tribus filiis Noe, videlicet Sem, Cham, et Japhet, disseminatum est omne genus hominum super universam terram. Quod etiam Augustinus, aliique doctores concorditer asserunt. Oppositum vero videtur, auctoritate Methodii martyris, qui in libello suo apertissime scribit, quod centesimo anno tertiæ chiliadis, hoc est, tertii millenarii a principio mundi, Noe genuit filium nomine Jonitum. Et de filio isto ejusque regno, multa scribit Methodius, asserens eum accepisse a Deo sapientiæ donum, et invenisse astronomiam. Denique auctor Scholasticæ historiæ ista quasi vera allegat, et multa de Jonito isto prosequitur. Et natus est Jonitus secundum istos, egresso Noe de arca. Alioqui fuisset in arca. Ad istud breviter respondendo, fateor me nescire, nec posse perpendere, qualiter ista narratio de Jonito, possit cum Scriptura ista canonica concordari. Et si vera esset, mirum valde quod Moyses nihil tetigisset de ea, quum tanta consequenter scribat de rebus multo minoribus, et generationibus filiorum Noe, ostendens ex eis ceteros omnes posteriores esse exortos: ideo nolo incerta certis præponere, nec derogare auctoritati Scripturæ canonicæ, propter ea quæ minoris aut parvæ seu nullius sunt auctoritatis. Porro qui narrationem illam de Jonito vult salvare, ad ista respondeat.
Footnotes
-
Ephes.vi,5. ↩
-
1 Petr. 11, 18. ↩
-
Gen. xiv, 14. ↩
-
Act. xv, 28, 29. ↩
-
Ezech. xliv, 31. ↩
-
(In Actus Apostolorum scripsit ante hoc opus.) ↩
-
Act. xv, 29. ↩
-
Ps. viii, 8. ↩
-
Levit. xx, 15. ↩
-
Matth. xxvi, 52. ↩
-
Exod. u, 12. ↩
-
Exod. ii, 12. ↩
-
Exod. xxiii, 5. ↩
-
Ibid. xxii, 6. ↩
-
Deut. xiv, 21. ↩
-
Gen. vii, 21. ↩
-
Deut. xi, 10, 11. ↩
-
Josue XVI, 10. ↩
-
Gen. xlii, 13. ↩
-
Ezech. xviii, 20. ↩
-
Num. xiv, 18. ↩
-
Exod. xx, 5. ↩
Chapter 41 of 104