Articulus 41
SPIRITUALIS EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI NONI.
BENEDIXITQUE Deus Noe et filiis ejus. Post Christi passionem et resurrectionem, Deus Pater seu Trinitas Deus, Christo homini benedixit, eum glorificando, quantum ad humanitatem assumptam. Benedixit etiam ei, per evangelicam prædicationem eum ubique laudando, et per diversa miracula exaltando. Filiis vero ejus (puta discipulis) benedixit, variarum gratiarum charismata conferendo eisdem. Et dixit ad eos: Crescite et multiplicamini, alios convertendo ad fidem, spiritualesque filios generando. Crescite quoque, proficiendo in omni gratia ac virtute, quod tamen Christo non competebat, nisi secundum exteriorem manifestationem. Unde in Evangelio legitur: Jesus proficiebat sapientia, ætate, et gratia. Et replete terram fidelibus. Dilataverunt enim sancti Apostoli Ecclesiam Christi per omnia climata mundi. Et terror ac tremor vester sit super cuncta animantia terræ, et super omnes volucres cœli, hoc est, universi qui convertuntur ad fidem, sive per animalia terrestria, sive per volatilia designentur, propter proprietatum suarum diversitates, timeant vos ac formident.1 Deus quippe constituit sanctos Apostolos principes super omnem terram. Subditi autem habent prælatos suos diligere ac timere.2 Omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. Per pisces maris, intelliguntur lascivi, qui in aquis concupiscentiæ volutantur; vel prudentes sæculi, qui in humanæ sapientiæ abundantia, quasi aquis natant; sive hæretici, quibus aquæ furtivæ et propriæ et separatæ doctrinæ, sunt dulciores quam aquæ sapientiæ salutaris Catholicorum.3 Omnes isti traditi sunt manui Apostolorum discipulorumque Christi; tum quoniam multos ex eorum genere talium hominum converterunt; tum quoniam omnibus illis per sapientiam desuper eis infusam prævaluerunt, sicut Christus prædixit: Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri.4 Et omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: id est, de conversione universorum hominum spiritualiter reficiemini, et quosdam, imo et plurimos, de omni genere hominum incorporabitis Christo, et ex eis nutrietis Ecclesiam. Tales enim sunt nutritivæ
Ecclesiæ partes, ex quibus quotidie alitur, augetur et impinguatur, eosque in mysticum suum convertit ac trajicit corpus, propter quod, sicut in Actibus legitur, dictum est beatissimo Archiapostolo:5 Surge, Petre, occide et manduca.
Quasi olera virentia tradidi vobis omnia. Per olera virentia, exprimuntur electi qui ex Judaismo conversi sunt, qui et antea in Synagoga floruerunt per notitiam legis et cultum unius Dei. Quemadmodum ergo tales Apostolis dati sunt in præfatam refectionem, conversionem et incorporationem, ita deinde Deus eis subjecit omnes gentes, tribus et linguas, quoniam, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum, impletumque est quod Daniel prophetavit:678 Omnes populi, tribus et linguæ servient ei, videlicet Christo. Excepto quod carnem cum sanguine non comedetis: id est, carnalia opera et peccata hominum prædictorum non acceptabitis, sed per confessionem effundi facietis ab eis, præcipiendo eisdem:
Confitemini alterutrum peccata vestra.9 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis; de manu viri et de10 manu fratris ejus requiram animam hominis. Per hæc verba Deus prohibet, juxta mysticum sensum, spirituale homicidium, ne quis invidendo, loquendo, obloquendo, aut scandalizando proximum perimat, quod totum Deus districte ulciscitur. Nempe per sanguinem animarum seu hominis, designatur in hac auctoritate spiritualis vita, quæ est vita gratiæ et virtutis. Unde ad Ezechielem loquitur Deus de pereunte; Sanguinem ejus de manu tua requiram. Hinc subditur: Quicumque effuderit humanum sanguinem, hoc est, aliquem ad mortale peccatum induxerit, seu animam ejus spiritualiter occiderit, fundetur sanguis illius, id est, etiam ipse alium taliter scandalizando, peccat mortaliter et peribit.
Ezech. III. 18.
Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro, etc. Arcum meum ponam in nubibus, etc. Per arcum seu iridem, significatur Christi humanitas, ejusque passio; quæ humanitas tanquam arcus in passione extenta est, et rubeo colore rosei sanguinis sui perfusa, coloreque aqueo, dum aqua exivit de latere ejus transverberato. Hunc arcum ponit Deus in nubibus, id est in scripturis Prophetarum atque Apostolorum, in sermonibus quoque prædicatorum: qui arcus est signum pacis et fœderis inter Deum et homines, quoniam Christus per sanguinem crucis suæ pacificavit omnia, sive quæ in cœlis, sive quæ in terris sunt. Hunc arcum Deus Pater intuetur. Filius namque ostendit Patri latus et vulnera, idcirco Pater miseretur hominibus, nec aquas diluvii ultra inducit, hoc est, homines non relinquit, nec plagat ulterius, quemadmodum olim in lege naturali ac scripta.
Joann. XIX. 34.
Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. Per Sem, qui interpretatur nominatus, designatur chorus Apostolorum, qui ceteris Christi discipulis excellentiores et famosiores fuerunt. Per Cham, qui interpretatur callidus, intelliguntur hæretici, qui in primitiva Ecclesia consurrexerunt adversus Catholicos pleni vulpina versutia, et humana aut naturali quadam scientia, seque Christi discipulos ac filios nominaverunt. Porro per Japhet, qui interpretatur latitudo, intelligitur ordo septuaginta duorum discipulorum, et aliorum primorum credentium. Ex quibus tribus propagati sunt ceteri Christiani, tam catholici, qui soli vere Christiani censentur; quam hæretici, qui se Christianos mendaciter appellarunt.
Cœpit autem Noe vir agricola exercere terram. Christus vir est, de quo loquitur Jeremias: Novum faciet Dominus super terram, Mulier circumdabit virum. Ipse quoque agricola, qui corda humana vomere prædicationis salubriter fregit, semine verbi cœlestis fecundavit, et triticum, puta electos, in horreum suæ collegit Ecclesiæ. Nec obstat quod ait: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Nam Christus, in quantum Deus, est idem cum Patre agricola; imo tota superdignissima Trinitas est unus agricola, sicut et unus creator. Nihilo minus Christus, secundum naturam humanam, agricola est quasi instrumentalis; nec solum ipse, sed et prælati ejus vicarii, quum scriptum sit: Homo quidam paterfamilias plantavit vineam, et locavit eam agricolis. Porro Deus Trinitas est principalis agricola, qui solus per interiorem gratiæ infusionem, totiusque obicis potestativam remotionem, cordium cultor est. Cœpit autem Christus per se ipsum, factus homo, exercere terram, videlicet Synagogam, quæ terrena habebat promissa, prædicando Judæis. Et plantavit vineam, scilicet primitivam Ecclesiam, imo et Synagogam, secundum quod Deus, plantavit, de qua loquitur Isaias: Vinea Domini Sabaoth domus Israel est. Et Osee: Vitis frondosa Israel. Bibensque vinum, id est rigorem justitiæ et increpationis vigorem assumens, de quo vino testatur, quod Samaritanus infudit vulnerato vinum et oleum, inebriatus est, id est, caritatis fervore, Passionisque calice excessive repletus est usque ad summum, juxta illud Threnorum, Inebriavit me absinthio; et
Jer. XXXI. 22.
Joann. XV. 1.
Matth. XXI. 33.
Is. V. 7.
Osee X. 1.
Luc. X. 34.
Thren. III. 15.
Coloss. I. 20. nudatus in tabernaculo suo : nudus enim in cruce suspensus est; et hoc, In tabernaculo suo, utpote in medio populi Synagogæ. Quod quum vidisset Cham pater Chanaan, id est incredulus populus Judæorum, pater infidelium posterorum, verenda patris sui esse nudata, hoc est, mortalitatem, humanæque carnis fragilitatem Christi creatoris sui patere ad oculum, nuntiavit duobus fratribus suis, id est, tam ceteros Judæos quam Gentiles, qui natura fratres eorum erant, provocavit ad Christi irrisionem, dicendo : Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere.11 Itemque : Commovit populum et seduxit. At vero Sem et Japhet pallium imposuerunt humeris suis :12 hoc est, conversi ad Christum ex Judaismo et paganismo, præfatam Christi nuditatem rationabiliter excusarunt, et defenderunt ab omni incredulorum aspernatione, dicentes Christum non necessitate, nec propria culpa, sed caritate et pro totius mundi salute incarnatum et crucifixum. Hinc secundum Augustinum, per pallium exprimitur sacramentum; per humeros, memoria præteritorum.
Evigilans autem Noe ex vino, hoc est, a somno mortis resurgens, quum didicisset, secundum animam a Verbo æterno, a quo tota sua humana fluxit cognitio, quæ fecerat ei filius suus minor, id est, qualiter subsannatus erat a viliori et recentiori populo Judæorum incredulo, de quibus per Isaiam locutus est, Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me;13 ait : Maledictus † puer Chanaan, id est puerilis et stolidus populus iste incredulus, servus servorum erit fratribus suis, id est, in captivitatem et servitutem fidelium redigetur, sicut dudum impletum est. Porro Sem et Japhet, videlicet conversi ex Synagoga et gentibus, sunt benedicti a Deo. Dilatet Deus Japhet, id est, conversa gentilitas, per quatuor mundi partes dilatetur ac diffundatur. Et habitet in tabernaculis Sem. Hoc Rabbi Paulus exponit de Deo et Virgine gloriosa ex Sem nata, in cujus sacratissimæ Virginis mundissimo utero Unigenitus
A Patris per Incarnationis mysterium novem mensibus habitavit. Unde de ipsa exponitur et cantatur illud Ecclesiastici : Qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.14 Japhet quoque, id est conversa gentilitas, habitavit in tabernaculis Sem, sicut præcedenti articulo patuit, et hoc de quibusdam de Sem natis, inde expulsis, puta incredulis, aliis vero permanentibus in tabernaculis illis : quia ex duobus populis illis facta est una Ecclesia. Per quod concordatur contrarietas, quæ esse videtur inter Hieronymum, asserentem quod Japhet seu gentilitas credens in Christum, habitat in tabernaculis Sem, Israele inde ejecto; et Rabbi Paulum, dicentem quod debeat intelligi, Israele non ejecto.
Præterea juxta tropologiam, per Noe qui cœpit exercere terram, plantavitque vineam, designatur prælatus, gregem sibi commissum per disciplinam exercens, et verbis ac factis ædificans :15 qui vino inebriatur ac dormit, quando de sua prælatione aut fructificatione inaniter gloriatur, aut intumescit, aut aliqua carnalitate fœdatur, tuncque verenda, id est turpia vitia ejus nudantur. Quo cognito, Cham, id est quicumque subditus, pravus, ingratus ac indiscretus, prælatum suum dijudicat et contemnit, et fratribus seu aliis subditis, verenda patris sui ostendit, eis insinuando quod in superiore exstat culpabile; propter hoc maledictionem meretur. Sed boni subditi, talia pie quantum valent, excusant ac celant, sive dissimulant : ideo benedicuntur a Domino, atque per bona opera, seu aliorum conversionem dilatantur, ac Deo in ipsis commorante lætantur.
Juxta hoc quæri potest, an subditi debeant superiorum suorum vitia occultare. Circa hoc in Decreto multæ inducuntur auctoritates ad partem utramque. Alexander quoque de Hales doctor præcipuus, super tertium Sententiarum multa circa hoc scribit. Sed breviter responsio stat in hoc, quod subditi non debent superiorum suorum culpas ex aliqua prava radice manifestare, nec obloqui illis, neque temerarie apud eos, qui possunt prodesse, et maxime judicare de ipsis; sed loco et tempore opportuno, possunt ac debent illos caritative cum timore Dei et reverentia accusare quando commune bonum id exigit. Per hanc responsionem concordantur plurimæ auctoritates.
Footnotes
Chapter 42 of 104