Skip to the text

Articulus 42

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI DECIMI : HÆ SUNT GENERATIONES FILIORUM NOE, SEM, CHAM, ET JAPHET.

NUNC describuntur generationes filiorum Noe : Hæ sunt generationes filiorum Noe, videlicet istorum, Sem, Cham, et Japhet. Natique sunt eis filii post diluvium. Filii Japhet. Primo describitur generatio ipsius Japhet, qui secundum Augustinum aliosque communiter, fuit junior aliis duobus, ut gradatim ascendendo, perveniatur ad descriptionem filiorum Sem. Cujus generationem Moyses magis prosequi intendebat, quia ex eo sunt nati Hebræi. Gomer, a quo secundum Josephum nati ac nominati sunt Galatæ, qui Latine Gallogræci dicuntur, a quibus juxta quosdam postea vocati sunt Gallici. Et Magog, a quo secundum Hieronymum nati sunt Scythæ, qui et Massagetæ putantur secundum Glossam. Magog tamen quandoque est nomen populi. Unde in Ezechiele et Apocalypsi multa sunt scripta de Gog et Magog. Et Madai, a quo Medi vocati sunt; et Javan, de quo Græci descenderunt, propter quod usque nunc Græcia in Hebræo vocatur Javan; et Thubal, de quo Hispani; et Mosoch, de quo Cappadoces; et Thiras, a quo Trachæi seu Thraces. Porro filii Gomer fuerunt : Asenech, quod nomen interdum est appellatio feminæ, nam uxor Joseph vocata est Asenech; et Riphath, et Thogorma. Filii autem Javan fuerunt : Elisa, a quo Elisæi, id est Græci; et Tharsis, a quo Cilices, quorum urbs nomine Tharsus, a Paulo apostolo nobilis est; Cetthim, et Dodanim, a quo Rhodii. Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, id est, a præfatis filiis atque nepotibus Japhet facta est insularum aliquarum partitio, unaquaque tribu appropriante sibi provinciam aliquam. Ideo subditur : Unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis, hoc est, quilibet sortitus est mansionem in terra populi sui et linguæ suæ, quod tamen post dissipationem turris Babylonicæ factum est, et nunc per anticipationem narratur, quoniam usque ad turris illius constructionem una omnium fuit lingua.1

Deinde describitur generatio Cham, qui medius fuit inter filios Noe. Filii autem Cham fuerunt : Chus, a quo Æthiopes : hinc Æthiopia in Hebræo Chus nominatur; et Mesraim, a quo descenderunt Ægyptii : nam et Ægyptus in Hebræo Mesraim nuncupatur; et Phuth, de quo Libyes, qui post Phuthæi vocati sunt : unde fluvius Mauritaniæ Phuth dicitur, et omnis regio ista vocatur Phuthensis, secundum Glossam; et Chanaan, de quo nati sunt Chananæi. Filii autem Chus fuerunt : Saba, a quo Sabæi; et Hevila, de quo Gætuli, in parte majoris Africæ adhærentes deserto; et Sabatha, de quo Sabatheni, qui et Astabori dicuntur, secundum Hieronymum; et Regma, et Sabathaca. Filii Regma filii Chus, nati ex Cham : Saba, et Dadan. Secundum Hieronymum, Regma et Sabathaca perdiderunt paulatim nomina sua antiqua, et quæ nomina habeant nunc pro illis, ignoratur.2 Porro Chus genuit Nemrod. Ex hoc rursus suspectus est libellus Methodii, in quo Nemrod dicitur natus de filiis Hiron, filii Sem. Et quamvis Nemrod regnasset super posteros Cham, ex hoc non diceretur natus de Chus filio Cham.

Ipse cæpit esse potens in terra. Unde Septuaginta transtulerunt, Cæpit esse gigas in terra, atque ut fertur in glossa Scholasticæ historiæ, decem cubitorum exstiterat. Et erat robustus venator coram Domino. Circa hoc loquitur Alcuinus: Nemrod fuit robustus venator, id est hominum oppressor atque exstinctor, allexitque homines ad ædificandum Babylonicam turrim. Josephus quoque ait: Nemrod nova cupiditate regnandi tyrannidem arripuit, fuitque auctor ædificandæ turris quæ tangeret cœlum. Fuit itaque fortis venator coram Domino qui omnia intuetur. Tamen secundum Augustinum melius dicitur, quod fuit fortis venator contra Dominum, id est Deo per superbiam suam contrarius ac rebellis. Sicque habet translatio qua utitur Augustinus. Credo etiam quod fuit bestiarum venator, quemadmodum Lamech ante diluvium, non tamen solum propter animalium pelles ut Lamech, sed item propter carnes bestiarum edendas. Ab hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino: id est, quando aliquis videbatur magnus tyrannus, validusque oppressor sive venator, dicebatur de eo verbum istud vulgare: Iste quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

Fuit autem principium regni ejus Babylon, id est, Nemrod primo regnare incepit in Babylone, quæ tamen tunc aliter vocabatur: nam propter divisionem linguarum, ibi postea factam, dicta est Babylon; et Arach, id est Edessa civitas Mesopotamiæ alio nomine, et Achad, et Chalanne, quæ postea a Seleuco rege Asiæ, Seleucia est vocata. Regnavit ergo in urbibus istis, in terra, id est regione Sennaar. De terra illa, videlicet Sennaar, egressus est Assur. Hoc quidam exponunt de Assur filio Sem, dicentes quod Assur iste noluit acquiescere impio Nemrod in ædificatione turris, idcirco recessit et fugit ab eo ad terram remotam ante inhabitatam, quæ post ex nomine ejus est vocata Assyria. In Scholastica quoque historia dicitur, quod Nemrod violenter expulit illum Assur de terra Sennaar, quæ ejus erat hereditario jure. Quidam vero exponunt istud non de Assur filio Sem, sed de regno Assyriorum, quod dicunt inde egressum. Sed primæ expositioni videtur concordare, quod subditur: Et ædificavit Niniven, et plateas civitatis illius, et Chale, id est urbem sic dictam. Resen quoque urbem sitam inter Niniven et Chale. Hæc, scilicet Ninive, est civitas magna. Scriptum est enim in Jona: Ninive magna erat itinere dierum trium. Ubi Hieronymus ait, quod tanta fuit magnitudo ipsius, quantum ad murorum circuitum, imo secundum Glossam ibidem, circuiri vix poterat infra tres dies.3 Denique Augustinus scribit de his, quod Assur dicitur exisse de terra Sennaar, ædificasseque Niniven ac alias urbes, longe postea factum est: quod Moyses hac occasione perstrinxit, ut nobilitatem regni Assyriorum ostenderet, quod Ninus filius Beli dilatavit mirifice, conditor civitatis quæ ex nomine ejus vocata est Ninive. Verumtamen alii dicunt, quod præfatus Assur filius Sem, condidit Niniven, tamen sub alio nomine, postmodum vero vocata est Ninive a Nino, qui eam plurimum ampliavit.

At vero Mesraim, filius Cham, genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, etc. Ponuntur hic nomina filiorum Mesraim, per quæ septem gentes ex illis filiis natæ insinuantur; atque ut ait Hieronymus, gentes istæ ignotæ sunt nobis, vel quia præliis sunt deletæ, aut alia nomina sunt sortitæ, excepto Laabim, a quo dicti sunt Libyes, qui ante vocabantur Phuthæi. Et Chasluim; de quibus egressi, id est nati sunt Philistiim et Caphtorim.

Porro circa illud quod dictum est, Filii Regma, Saba et Dadan, Josephus dicit: Filii Regma, Saba et Judas. Et dicit quod Judas iste in Ægypto habitans, Judæis cognomen suum reliquit, ita quod ab eo Judæi sint dicti. Quod non videtur idonee dictum, quia etsi filius iste Regma dictus fuerit Judas, tamen de semine fuit Cham: ideo non apparet, quod Judæi de Sem nati, ab isto Juda Cham filio, cognomen acceperint; sed potius a Juda patriarcha filio Jacob, qui inter fratres suos fuit fortissimus, atque post Joseph præcipuus, quia ex eo nati sunt reges.4

Deinceps ponuntur nomina filiorum Chanaan. Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, a quo nominata est Sidon urbs Phœniciæ; et Hethæum et Jebusæum et Amorrhæum et Gergesæum et Hevæum: omnia ista propria nomina, etiam sunt nomina communia populorum ex viris natorum, ut infra in multis patebit locis; et Aracæum, qui construxit oppidum nomine Arcas, contra Tripolim in radicibus Libani; et Cynæum, a quo urbs Cyn; et Aradium, a quo Aradii, qui Aradiam insulam inhabitaverunt; Samaræum, a quo Samaria nomen sumpsit;5 et Amathæum, a quo Emath civitas, quæ alio nomine Antiochia appellatur. Et per hos disseminati sunt populi Chananæorum, id est, diversæ gentes, videlicet undecim, natæ et multiplicatæ sunt super terram ex undecim fratribus illis. Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam: id est, loca habitationis gentium harum extendebantur a civitate Sidone, ambulantibus ibi usque Geraram Palæstinæ, et Gazam urbem Philistiim; donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham et Adamam et Seboim, id est terram ubi quatuor urbes istæ stabant, antequam subverterentur igne et sulfure:6 quæ et subversæ erant, quando hæc Moyses scripsit; non tamen, quando quæ narrat nunc, contigerunt. Hi sunt filii Cham, hoc est generati ab eo, non immediate, sed per Chanaan.

Consequenter describitur generatio Sem, quæ ultimo enarratur, quoniam Moyses vult eam diffusius prosequi. De Sem quoque nati sunt patres filiorum omnium Heber, hoc est, patres omnium qui nati sunt ex Heber, geniti sunt ex Sem, ita quod universi Hebræi sunt nati de semine Sem. Et specialiter exprimit ipsum Heber, quamvis sit quintus a Sem, quia ex Heber nati ac cognominati sunt Hebræi, in quibus viguit cultus Dei, quibus et Moyses scripsit hæc: Fratre Japhet majore : qui Sem fuit major seu senior ac dignior fratre suo Japhet. Filii Sem fuerunt : Elam, a quo descenderunt Elamitæ ac principes Persidis; et Assur, a quo Assyrii; et Arphaxad, a quo Chaldæi; et Lud, a quo Lydii; et Aram, a quo Syri, quorum metropolis est Damascus. Filii Aram fuerunt : Hus, qui condidit Trachonitidem et Damascum, secundum Glossam, et dominatus est ibi, a quo etiam nominata est terra Hus, quam Septuaginta Ausitidem vocant, id est australem. Unde in libro Job, ubi nostra habet translatio, Vir erat in terra Hus; Septuaginta transtulerunt, Vir fuit in terra Ausitidis. De semine Hus creditur Job fuisse, juxta Scripturam prætactam : Vir erat in terra Hus, nomine Job. Et Hul, a quo Armenii, qui ab Euphrate fluvio tenent Asiæ partem usque ad Indicum mare; et Gether, a quo † Acharii;7 et Mes, a quo † Messii, qui a Septuaginta vocantur Mosoch, id est Mæones. At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. Natique sunt Heber filii duo. Nomen uni Phaleg, id est quod interpretatur divisio, ideo subditur ratio nominis ejus, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: quia in tempore ejus creditur facta linguarum confusio, destructio turris, et ex consequenti provinciarum distinctio. Dicuntque aliqui, quod Heber hoc prævidit in spiritu, tanquam prophetiæ spiritum habens, idcirco filium suum sic appellavit. Et nomen fratris ejus Jectan. Qui Jectan genuit Elmodad, et alios undecim qui nominantur in textu; et populi nati ex eis, sunt nobis ignoti, secundum Hieronymum, ex causis prætactis.

Hæ familiæ Noe, juxta populos et nationes suas, id est secundum numerum et distinctionem ipsorum. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. Dicit autem Isidorus, quod ex tribus filiis Noe natæ sunt gentes septuaginta duæ, videlicet quindecim de Japhet, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Idem in Scholastica historia fertur. Verumtamen Augustinus computat ex eis generationes seu tribus ac gentes septuaginta tres. De Cham enim computat nationes triginta et unam. Nihilo minus Augustinus post fatetur, quod melius computantur non nisi septuaginta duæ. Non est autem putandum, secundum Augustinum, quod non fuerint multo plures homines nati ex præfatis filiis trium filiorum Noe, quam in littera ista exprimitur.

Præterea Alcuinus ait: Sem, ut adstruunt, sortitus est Asiam, Cham Africam, Japhet Europam. Unde Josephus ait apertius: Filii Japhet tenuerunt septentrionalem regionem, a Tauro et Amano montibus Ciliciæ et Syriæ usque ad fluvium Tanaim; in Europa vero usque ad Gadira. Filii vero Cham a provincia Syriæ, et Amano et Libano montibus, cunctas terras obtinuerunt, quæcumque ad mare sunt positæ, appendentes etiam eas quæ sunt usque Oceanum. Filii vero Sem seorsum habitaverunt, ab Euphrate facientes initium. Præterea, in Scholastica historia recitatur, quod Cham vixit usque ad tempus Nini, et regnavit in Braccia, dicebaturque Zoroastres, qui fuit magister astrorum et inventor magicæ artis, qui et septem liberales artes scripsit in quatuordecim columnis, videlicet in septem æreis atque in septem latericiis, totas in utrisque septenis, contra utrumque diluvium, scilicet aquæ et ignis. Augustinus quoque testatur, quod ante diluvium scripsit eas in columnis, et post diluvium eadem curiositate quæsivit. Ex quo apparet, quod semper exstitit malus. Insuper Philo disertissimus Judæorum, testatur in libro Quæstionum super Genesim, quod ex tribus filiis Noe, ipso vivente, viginti quatuor millia virorum et centum, præter mulieres et parvulos, nata sunt. Postremo, ut tactum est, Judæi dicti sunt Hebræi ab Heber patriarcha. Augustinus tamen quæstionem inducit, an potius dicti sint Hebræi ab Heber, vel ab Abraham, quasi Habræi, quoniam Abraham fuit principalior pater eorum. Tenendum est autem, quod ab Heber sic dicti sint, præsertim quum et ipse Abraham infra vocetur Hebræus, quod et Josephus asserit. Attamen Rabbi Paulus dicit oppositum, quod alibi reprobavi.8

Footnotes

  1. Ezech. xxxviii et xxxix. Apoc. xx, 7. ↩

  2. Act. xxii, 3. ↩

  3. Jonæ III, 3. ↩

  4. Gen. XLIX, 8. ↩

  5. Sinæum ↩

  6. * usque Lesa ↩

  7. Job 1, 1. ↩

  8. Gen. xiv, 13. ↩

Chapter 43 of 104