Articulus 43
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI UNDECIMI : ERAT AUTEM TERRA LABII UNIUS.
QUOD præcedenti capitulo dictum est de gentium divisione, nunc declaratur, videlicet cur et qualiter factum sit. Erat autem terra labii unius et sermonum eorumdem : id est, universi habitatores terræ erant tunc ejusdem loquelæ, quantum ad habitualem facultatem loquendi; eorumdem quoque verborum, quantum ad loquendi usum seu actum. Fuitque lingua illa idioma Hebræum, primis parentibus inditum, et in eorum posteris universis relictum, usque ad tempus unde nunc agitur. Quemadmodum enim homines universi ejusdem sunt speciei et conformis ingenii, sic rationabile fuit, ut eisdem uterentur sermonibus, per quod etiam poterant sibi invicem facilius communicare, succurrere, et prodesse. Quumque proficiscerentur de oriente, recedendo de orientali plaga terræ, invenerunt campum in terra Sen- naar, quæ postea dicta est terra Babylonis et Chaldæa, in qua postmodum Nabuchodonosor rex Chaldæorum regnavit; et habitaverunt in eo, id est, habitare cœperunt ibidem. Fuit enim campus ille planus, pulcher, longissimus atque latissimus, et per consequens aptus ad cohabitationem eorum, et constructionem urbis ac turris, per quam possent evadere diluvium, si veniret, cujus inundationem vehementer timebant, non credentes pacto Dei cum Noe peracto de diluvio amplius non futuro.1 Hinc in Scholastica historia legitur:2 Post obitum Noe moventes pedes suos ab oriente, convenerunt duces in campum unum Sennaar, et timentes diluvium, consilio Nemrod volentis regnare super eos, cœperunt ædificare. Dicitur autem in eadem Historia, quod exemplo Nemrod regnantis super filios Cham, cœpit et Jectan regnare super filios Sem, et Sufene super filios Japhet. Itaque duces illi convenerunt in campum præfatum cum populis suis, ad providendum sibi contra diluvium. Circa hoc Josephus narrat, quod filii Noe primo de montibus ad campestria descendunt, posteri vero eorum præ timore diluvii non audebant descendere, sed filii Noe induxerunt eos ad descendendum.
Dixitque alter ad proximum suum, id est mutuo se hortabantur: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni, ut indurata materia non valeat aquis dissolvi, nec habuerunt lapides tunc ad manum. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cœmento. Unde infra legitur de puteis bituminis, sicque bitumen poterant copiose acquirere. Dicitur quoque in Glossa, quod non potest aquis dissolvi postquam siccatum est, nec potest aliqua re dissolvi nisi menstruo sanguine. Et dixerunt: Venite, et faciamus nobis, utpote ad commodum et honorem nostrum, non ad gloriam Dei, civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cœlum, id est, tam altam sicut fieri potest. Hoc dixerunt ex consilio Nemrod, volueruntque turrim in medio construere civitatis, tanquam fortalitium et consistorium seu prætorium dominorum, tam altum, ut aquis quantumlibet erumpentibus operiri non posset. Circa quod tangit Augustinus, quod per turrim singulariter nominatam, intelliguntur turres pluraliter, ita quod vel omnes turres civitatis intendebant altissimas facere, vel unam inter eas præcipue altam. Verum (ut loquitur Augustinus) quid fecisset eorum vana præsumptio, quando aquæ excessissent montes altissimos, nebulosumque aerem, pertingendo ad aerem tam subtilem, quod in eo homines vivere nequeunt? Et celebremus nomen nostrum, id est, nomen famosum ac inclytum procuremus ac relinquamus nobismetipsis, antequam dividamur in universas terras. Videbant enim posteros suos universos non posse habitare in loco illo, sed undique diffundendos, quibus voluerunt præbere exemplum ædificandi talem confugii turrim. Itaque incitati fuerunt ad ædificandum urbem illam turrimque, non tantum timore diluvii, sed et desiderio famæ humanæ ac gloriæ temporalis, in quo patet eorum elatio.
Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim quam ædificaverant, id est ædificare cœperant, filii Adam, qui in hoc secuti sunt transgressionem Adæ. Porro Septuaginta transtulerunt, Filii hominum. Nam isti fuerunt filii hominum, non filii Dei. Loquitur autem Scriptura de incircumscriptibili, invariabili et supersapientissimo Deo more humano, non quod ipse in sua deitate descendat aut videre incipiat seu aliquid discat, sed quia ipse qui præsidet cœlis, aliquid de novo agit in terris, seque per effectum demonstrat attendere ea quæ in terris geruntur. Ideo loquitur Augustinus: Non loco movetur qui semper ubique est totus, sed descendere dicitur, quum aliquid facit in terra, quod præter usitatum naturæ cursum mirabiliter factum, ostendit nobis præsentiam ejus; atque (ut ait Gregorius) descendere Dei, est humanorum actuum attendere pravitatem. Utitur quoque Scriptura hoc modo loquendi, ad innuendum quod prælati et judices non debent aliquid judicare, nisi illud prius diligenter considerent.3 Et dixit Dominus : Ecce unus est populus, unus, inquam, in generali, et unus consensu malo ac cohabitatione, imo et unitate naturæ specificæ, et unum est labium, id est idioma, omnibus. Cæperuntque hoc facere, scilicet urbem et turrim istam construere, nec desistent, quantum in ipsis est, et nisi impediantur virtute divina, a cogitationibus suis, quibus firmiter proposuerunt ista ædificare, donec eas opere compleant. Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum. Jam dictum est semel, Descendit autem Dominus ut videret civitatem: quomodo ergo nunc denuo dicitur, Venite igitur, descendamus? Ad hoc Augustinus respondet dupliciter. Primo, ut istud quod dicitur, Venite, descendamus, sit recapitulatio, pandens qualiter factum sit quod prius dictum est, Descendit Dominus. Secundo, ut istud sit verbum Dei ad angelos, qui in destructione turris fuerunt divinæ exsecutores justitiæ, in quibus Deus descendit, quia in ipsis fuit. Itaque Dominus dixit, Confundamus linguam eorum, id est, linguis eorum inferamus diversas loquelas, non plures eidem, sed uni linguæ istam loquelam, alii illam.
Circa hoc scribit Alcuinus : In hac divisione linguarum nil novum fecit Dominus, sed dicendi modos et formas loquelarum gentibus diversis divisit. Unde easdem syllabas, et ejusdem potestatis litteras, aliter et aliter conjunctas, in diversis linguis invenimus, quod in Scholastica habetur historia : quod intelligi potest quantum ad verborum materiam, præsertim remotam, quæ sunt syllabæ ipsæ ; sed quantum ad formam verborum, utpote quoad litterarum et syllabarum proximam connexionem ac propriam contemperationem, fecit Dominus in divisione illa aliquid novum, imo rem valde mirabilem et supernaturalem, ita quod homines cæperunt subito linguis uti, et verba proferre quæ nunquam antea audierunt nec didicerunt. Propter quod Augustinus fatetur : Per linguas divisæ sunt gentes, sicut placuit Deo, qui hoc modis occultis, nobisque incomprehensibilibus fecit. Insuper verbum hoc, Venite, descendamus, etc., potest esse verbum totius superdignissimæ Trinitatis ad se ipsam, cujus indivisa sunt opera, seu Patris ad Filium ac Spiritum Sanctum.
Ut non audiat unusquisque vocem proximi sui, hoc est, ne unus eorum intelligat verba alterius. Attamen non fuerunt ibi inductæ tot linguæ, quot homines ibi fuerunt, sed plures manserunt ejusdem loquelæ. Nihilo minus Deus (ut reor) ita disposuit, quod in pertinentibus ad ædificationem inceptam, nullus eorum alium intellexit ; vel quia hi qui in ædificando erant permixti, fuerunt differentium loquelarum, seu alio modo, Deo omnipotente id disponente. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, videlicet quosdam in unam provinciam, quosdam in aliam. Qui enim ejusdem erant loquelæ, sibi invicem cohærebant. Et cessaverunt ædificare civitatem et turrim. In primis enim quum cœpissent loqui diversis linguis, nec se invicem intelligerent, nescientes quid eis acciderit, putabant se ab invicem derideri, cæperuntque indignari et corrixari. Uno etiam hoc aut illud postulante, alter aliud porrigebat. Deinde advertentes plagam et ultionem sibi a Deo inflictam, exterriti sunt, formidantes graviorem vindictam, propter quod cessaverunt ab opere illo. Idcirco vocatum est nomen ejus, videlicet civitatis illius, Babel, seu Babylon aut Babylonia, quod interpretatur confusio ; quia ibi confusum est labium universæ terræ, id est, cuncti habitatores terræ incurrerunt ibi confusionem et perturbationem ex varietate idiomatum suorum : quod intelligendum est de his, qui ibi fuerunt et peccaverunt in ædificio illo per consensum, suggestionem, vel actum. Heber vero et boni viri qui fuerunt cum ipso, nec consenserunt operi illi, manserunt in pristina lingua, quæ ante fuerat cunctis communis, et vocabatur humana, atque extunc mansit eis eorumque posteris propria, et Hebræa vocata est. Et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum : non quod illi soli poterant omnes mundi regiones implere aut occupare, sed per eos inceptum est hoc, et per eorum posteros consummatum. Unusquisque autem recessit ab eo quem intelligere non valebat, tanquam non potens conversari et loqui cum eo.
Circa hæc quæritur primo, quot novæ loquelæ fuerunt inductæ ibi. Secundo, an omnes loquelæ quæ sunt in mundo, fuerunt inductæ ibidem, dempta Hebræa. Tertio, an omnes qui erant ejusdem gentis, facti sint linguæ ejusdem. Ad ista patet aliqualis responsio ex verbis Augustini, dicentis : Ex tribus filiis Noe, septuaginta duæ gentes ac totidem linguæ per terras esse cœperunt, quæ gentes crescendo etiam insulas impleverunt. Auctus est autem numerus gentium multo amplius quam linguarum. Nam et in Africa novimus multas barbaras gentes esse in una lingua.
Præterea circa hæc movet Augustinus tres quæstiones. Prima est, qualiter feræ prorsus indomitæ, quæ ex sola commixtione nascuntur, potuerunt venire et esse in insulis. Ad quod dicit : Credi possunt natando venisse ad proximas insulas. Sunt autem quædam insulæ tam longe positæ a terris feras tales continentibus, ut nulla fera videatur potuisse natando venisse ad insulas illas. Quod si homines adduxerunt eas secum captas, non est incredibile venandi studio id fieri potuisse, quamvis negandum non sit, eas transferri potuisse jussu Dei et opera angelorum. Si vero ex terra exortæ sunt, quemadmodum in principio mundi, quando dixit Deus, Producat terra animam viventem, clarissime patet, omnia animalia fuisse in arca, non tam reparandorum animalium causa, quam gratia figurandarum variarum gentium propter Ecclesiæ sacramentum.
Secundo quærit, an ex Adam seu filiis Noe, propagata sint monstruosa hominum genera, quæ gentium narrat historia, quorum quidam dicuntur habere oculum in media fronte; quidam plantas habere versas post crura; quidam habere naturam utriusque sexus, dexteramque mamillam virilem, sinistram femineam, vicibus quoque inter se coeundo et gignere et parere; alii ora non habere, sed per nares solo halitu vivere; alii cubitalem habere staturam, qui Pygmæi vocantur, et octavum vitæ non excedere annum. Item dicunt gentem esse, ubi singula crura in pedibus habent, nec poplitem flectunt, et sunt mirabilis celeritatis, quos Sciopodas vocant, quod tempore æstus resupini in terra jacentes, umbra pedum se protegunt a calore. Et quid de Cynocephalis dicam, quorum canina capita atque latratus, magis videntur ostendere bruta, quam homines? Ad istud Augustinus non dat certam responsionem; sed primo ait, quod non sit necesse credere omnia hujusmodi hominum genera esse. Secundo, quod si homines sunt, indubitanter ex primis parentibus nati sunt. Tertio, quod eadem ratio potest assignari de monstruosis talibus gentibus, qualis apud nos redditur de monstruosis hominum membris seu partibus. Et circa hoc quibusdam interpositis, ait : Absurdum nobis videri non debet, quod sicut in singulis gentibus sunt aliqua particularium hominum monstra, ita in toto genere humano sint gentes aliquæ monstruosæ. Quarto refert de quodam, qui natus est non diu ante tempora sua, lunatas habens manus ac pedes, et binos tantummodo digitos in eisdem. Refert quoque de alio monstro non diu ante sua tempora nato, quod superioribus membris fuit duplex homo, inferioribus simplex : nam habuit duo capita, duoque pectora et quatuor manus, sed unum ventrem et duos pedes. Quinto concedit esse Hermaphroditos, quamvis paucissimi sint, in quibus ita uterque sexus apparet, ut incertum sit ex quo potius debeant nominari. Deinde finaliter sic respondet, quod præfata hominum aut quasi hominum monstra omnino non sunt, aut si sunt, homines non sunt; aut si homines sunt, ex Adam sunt. Præterea Joannes Mandevillæ in itinerario suo multa scribit de præfatis et aliis quampluribus talibus monstruosis gentibus, asserens eas esse. Alexander quoque de Hales in scripto suo super secundum Sententiarum, præfatam movens quæstionem, multa circa eam inducit, non tamen certitudinaliter ac plene eam determinat, magis tamen videtur declinare ad hoc, quod credendum sit eas esse. Qualiter vero talia naturaliter fieri possunt, longum est pertractare: ideo hoc in præfato doctore et in libro Guillelmi Parisiensis de Universo, potest inquiri. Verumtamen certum est, esse Cynocephalos ac Pygmæos, quum de Pygmæis in Ezechiele dicatur: Sed et Pygmæi qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis;4 ipsi compleverunt decorem tuum. An tamen sint homines, vertitur nonnullis in dubium.
Tertio quærit Augustinus, an (sicut narratur) sint homines antipodes, id est, ex adverso sub terra contra nos gradientes: quod Augustinus dicit nequaquam esse credendum, nec ab historiis recitatum, sed a quibusdam quasi ratiocinando opinatum, eo quod terra sphæricæ sit figuræ, ideo partem terræ quæ infra nos est, habitatione hominum carere non posse. Ad quod Augustinus respondet, quod licet terra sit sphærica, non tamen est certum, quod terra in parte illa quæ infra est, sit discooperta ab aquis. Et quamvis discooperta consisteret, tamen contra Scripturam hanc esset dicere, quod ibi homines habitent, eo quod nimis absurdum sit dicere aliquos homines ex hac terra in illam partem navigare ac pervenire potuisse, immensitate Oceani peragrata. Verumtamen ex his quæ in sphæra mundi probantur, constat qualiter partes terræ in quibus homines commorantur, multipliciter differunt situ, qualitate, distinctioneque temporum.
Præterea de turre Babel Josephus scribit, quod latitudo ejus fuit tam magna, ut prope eam adspicientibus longitudo ejus videretur minor quam latitudo. Dii vero, utpote angeli, ventum miserunt, et turrim everterunt. De hac turre dixit Sibylla: Quum omnes homines unius vocis exsisterent, quidam turrim ædificaverunt excelsam, tanquam per eam ascensuri in cœlum. Estius quoque historiographus scribit de campo Sennaar, dicens: Quidam in Sennaar Babylonis venerunt, qui deinde divisi sunt diversitate linguarum et emigrantes apprehenderunt mediterranea atque maritima.
Consequenter reditur ad generationem Sem. Quemadmodum autem asserit Augustinus, omissis ceteris filiis Sem, illi describuntur et connectuntur in ordine generationis, per quos directe veniretur ad Abram, sicut in his qui ante diluvium erant, connectuntur nati ex Seth, per quos ad Noe perventum est. Itaque dicitur: Hæ sunt generationes Sem, id est filii generati ex Sem. Sem centum erat annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. Sexto capitulo dictum est, quod Noe genuit Sem, Cham et Japhet, quum esset quingentorum annorum ante diluvium, quod inundavit sexcentesimo anno Noe. Ergo Sem fuit centum annorum dum venit diluvium, seu in ipso diluvio. Ergo dum genuit Arphaxad, biennio post diluvium evoluto, fuit ad minus centum et duorum annorum, si tamen fuit primogenitus Noe. Quomodo ergo nunc dicitur fuisse centum annorum quando genuit Arphaxad, quod fuit duobus post diluvium annis? Ex hac ratione (ut refert Lyra) dicunt Hebræi, quod Sem non fuit primogenitus Noe, sed Japhet, quod nec textui nostro, nec sanctis doctoribus consonat. Jam enim Japhet vocatus est junior filius Noe, et si primogenitus exstitisset, Scriptura non nominasset eum post Cham vitiosum, dato quod nominasset eum post Sem virtuosum et magis electum. Dicendum ergo cum Augustino, Beda et aliis, quod Sem primogenitus Noe fuit. Ad objectionem vero dicendum, quod consuetudo est Scripturæ, non exprimere minutias aut modicum excrementum numerorum et temporum. Vel forsitan ipse Noe non fuit præcise quingentorum annorum dum genuit Sem, nec sexcentorum erumpente diluvio, quia in tanta ætate non computabatur biennium supercrescens sive deficiens. Vixitque Sem postquam genuit Arphaxad, quingentis annis.
Deinde littera expositione non indiget usque ibi, Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram et Nachor et Aran. Qualiter verum est hoc, quum paulo post habeatur in littera, quod Thare mortuus est in Haran, quum esset ducentorum et quinque annorum, atque quod Abram post mortem Thare patris sui egressus est de Haran, quum esset septuaginta quinque annorum, ex quibus concluditur, quod Thare erat centum triginta annorum quum genuit Abram? Respondetur secundum Augustinum et eum sequentes, quod Thare septuagenarius generavit, id est generare cœpit, præfatos filios suos, ita quod primogenitum inter eos genuit septuagenarius, et ille primogenitus non erat Abram, sed multis annis postmodum Abram natus est, quum scilicet Thare esset centum triginta annorum, secundum unum modum loquendi tactum ab Augustino, qui etiam tangit alium modum, secundum quem Abram dicitur genitus, quum Thare esset septuaginta annorum : sicque Abram diceretur primogenitus Thare, quod tamen non videtur posse teneri. Nam infra habetur, quod Abraham centenario exsistente, Sara uxor sua nonagenaria fuit, quæ tamen fuit filia Aran fratris ipsius Abrahæ, sicque Aran junior Abraham fratre suo, genuisset filiam suam Saram, quum vix decem esset annorum. Hinc etiam alii dicunt, quod sexaginta anni fluxerunt inter nativitatem primogeniti filii hujus Thare et nativitatem Abræ, qui inter filios Thare primo exprimitur propter multiplicem eminentiam ejus. Unde et Augustinus fatetur, et idem in Glossa habetur, quod in enumeratione filiorum Thare non attenditur ordo nativitatis seu temporis, sed significatio futuræ dignitatis. In Scholastica quoque fertur historia, quod in enumeratione filiorum Thare in littera est ordo præposterus, quoniam Aran fuit primogenitus, Nachorque medius, et Abram ultimus.
Porro Aran genuit Lot, et etiam filias duas, quæ paulo post nominantur. Mortuusque est Aran ante patrem suum in Ur Chaldæorum. Hoc dupliciter explanatur. Nam aliqui dicunt, quod Nemrod rex Sennaar seu Chaldææ, projecit Aran et Abram in ignem, quia nolebant juxta ejus præceptum adorare et colere ignem, et quod Aran fuit combustus in igne, Abram vero tanquam majoris fidei, exivit divina virtute illæsus, præsertim quia de semine ejus Christus fuerat nasciturus. Et ita per Ur intelligitur ignis. Unde et infra Dominus ait ad Abram : Ego sum qui eduxi te de Ur Chaldæorum. In Esdra vero Dominus ait apertius : Ego sum qui eduxi Abram de igne Chaldæorum. Dicunt quoque aliqui, quod factum sit istud in præsentia Thare, imo et ex accusatione ipsius qua accusavit filium suum Aran vel Abram aut ambos ipsi Nemrod de hoc, quod ignem adorare spreverunt, sicque mortuus sit Aran ante patrem suum, hoc est in præsentia ejus. Unde Septuaginta transtulerunt, Coram patre suo. Secundo exponitur, intelligendo per Ur, locum in Chaldæa, in quo dicunt obiisse hunc Aran ante patrem suum, id est diu ante obitum patris sui. Hinc Josephus dicit, quod Ur sit hic nomen civitatis, in qua hactenus sepultura ipsius Aran ostenditur. Hoc idem Rabbi Manahen protestatur.
Duxerunt autem Abram et Nachor frater ejus uxores, id est, quilibet eorum unam, videlicet : Nomen uxoris Abram, Sarai; et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran patris Melchæ et Jeschæ. Aran namque frater Abræ et Nachor, genuit filiam unam nomine Sarai seu Sara, quæ alio nomine dicta est Jescha, vel secundum
Gen. xv, 7.
II Esdras ix, 7.
Hieronymum, cognominata est Jescha. Harum duarum unam, scilicet Sarai, accepit Abram in uxorem, aliam Nachor; imo secundum Scholasticam historiam, ipse Thare dedit unam Abræ, alteram Nachor. Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, et Sarai nurum suam, id est uxorem filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, juxta sensum expositum, ut irent in terram Chanaan. Ex quo videtur constare, quod Thare non accusavit filium suum Aran aut Abram, de hoc quod ignem non voluit adorare; imo concors fuit cum eis, atque (ut alii dicunt) idcirco sumpsit secum Abram et Lot et Sarai, ut irent simul in terram Chanaan, quia non voluit sustinere molestias Chaldæorum, incitantium eum ad ignis adorationem. Veneruntque usque ad Haran civitatem Mesopotamiæ, et habitaverunt ibi; mutato proposito eundi in terram Chanaan. Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran urbe præfata, quam Septuaginta vocant Charan, sicque in Actibus Apostolorum vocatur.5
Quæritur, cur de Thare nunc dicitur quod mortuus sit, quod in isto capitulo de nullo exprimitur a Sem inclusive usque ad Thare. Respondent Alcuinus et alii, quod de aliis non dicitur in isto capitulo, quod mortui sunt sicut de his qui præcesserunt diluvium, quoniam nullus horum de lege mortis exemptus est, quemadmodum inter illos Enoch de morte est præservatus.6 Cur vero Thare mortuus scribitur, dici potest, quod non absolute dicitur mortuus sine additamento, sed mortuus in Haran, ne putaretur ingressus terram Chanaan sicut proposuit, quia præmisit Scriptura, Ut irent in terram Chanaan. Insuper constat ex dictis, quod tempore Abræ non erat matrimonium inter patruum et neptem prohibitum, quum Sarai fuerit filia fratris sui mariti, et hoc idem ait Hieronymus.
Quæritur, an Thare fuerit idololatra. Et ex prædictis apparet, quod non. Oppositum vero apparet ex eo, quod Josue locutus est filiis Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri, Thare pater Abrahæ et Nachor, servieruntque diis alienis.7 Ad hoc aliqui dicunt, quod Thare et Nachor ad idololatriam lapsi sunt in terra Haran seu Mesopotamia; verumtamen hoc loco non legitur quod Thare duxerit secum filium suum Nachor in Haran. Infra tamen satis patebit, quod Nachor habitaverit ibi, vel saltem posteritas ejus, et si non ivit illuc cum patre suo, forsan secutus est eum, imo (secundum Augustinum) secutus est ipsum. Opinatur enim Augustinus, quod ideo Thare non dicitur secum duxisse filium suum Nachor, quoniam Nachor adhæsit idololatriæ Chaldæorum, et post vel inde pœnitendo, aut persecutionem fugiendo, secutus sit Thare patrem suum, habitavitque secum cum conjuge sua in Haran.
Footnotes
Chapter 44 of 104