Articulus 44
SPIRITUALIS EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI UNDECIMI.
ERAT autem terra labii unius et sermonum eorumdem. Per terram designantur homines carnales et vani, rebus terrenis potius quam divinis intenti. Quorum unum est labium, quoniam omnes verba iniqua loquuntur, et frequenter concordant in vitiis atque erroribus. Quumque proficiscerentur de oriente, id est, verum et æternale lumen ac Christi doctrinam dereliquissent, de quo loquitur Zacharias,
Ecce vir, Oriens nomen ejus;1 invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. Sennaar interpretatur fœtor seu excussio dentium, per quod intelligitur abundantia iniquitatum, quibus nihil fœtidius coram Deo et angelis ejus: quibus iniquitatibus desunt dentes, hoc est vis et diligentia terendi semen verbi cœlestis pro interiori refectione. In hac terra Sennaar, id est terrenis cordibus quæ subjecta sunt vitiis et erroribus istis, est campus, id est lata via perditionis, planaque quies impiæ voluptatis. In quo campo morantur præfati terreni, qui per lata perditionis itinera gradiuntur, et delectantur in rebus pravissimis. Contra quos scriptum est: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Per lateres designantur magnificæ cogitationes de se ipso, quæ igni coquuntur, dum privati amoris fervore durantur et roborantur. Ex his construunt impii turrim superbiæ, propriam excellentiam, præsidentiam, laudem et gloriam hominum appetendo;2 præfatosque lateres bitumine, id est sensuali viscositate seu fœditate, quasi inseparabiliter nectunt, quando et carnalium oblectamentorum affectione pravas cogitationes elationis continuant et defendunt, ita ut corripi ac corrigi dedignentur. Hanc turrim volunt erigere usque ad cœlum, quoniam Dei voluntati atque præceptis suas superbas ac improbas præferunt voluntates, nec subjici volunt, tanquam filii ejus qui dixit: In cœlum conscendam, et similis ero Altissimo. Ideo scriptum est de superbo in Job: Tetendit contra Deum manum suam, et cucurrit adversus eum erecto collo. Et celebremus nomen nostrum. Hoc est quod homines vani, superbi, ac stolidi præcipue cupiunt procurare et habere in hac vita et post mortem, ab hominibus reputari, laudari, ac late famari, non obstante quod scriptum est: Soli Deo honor et gloria. Itemque: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim quam ædificaverant filii Adam. Hæc civitas est impiorum societas, ecclesia malignorum, congregatio infructuosorum reproborumque hominum, qui sunt corpus diaboli, et spiritu elationis, magis autem privato sui ipsius amore nectuntur, moventur ac agitantur ad opera mala ac pessima. Nempe duo amores, duas constituunt civitates, quoniam amor Dei crescens usque ad contemptum sui, Dei constituit civitatem; amor vero sui, crescens usque ad contemptum Dei, efficit civitatem diaboli, quæ Babylon appellatur, cujus constructor et princeps est Nemrod, id est diabolus, adeo potens ut non sit potestas super terram quæ ei valeat comparari. Estque animarum venator ac devorator, nam esca ejus electa, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.3 Ille est primus iste apostata, totius elationis inventor. De hac civitate Deus loquitur per Osee prophetam:4 Non ingrediar civitatem. Longe quippe est Dominus ab impiis.5 Hanc civitatem ædificant filii transgressoris Adæ ex semetipsis, tanquam ex putridis saxis;6 quia peccando faciunt se ipsos membra diaboli, ac mortuos lapides Babylonicæ urbis. Hanc civitatem et turrim considerat Deus, qui loquitur per Prophetam: Cognovi scelera vestra.7 Oculi etenim Domini multo lucidiores sole, circumspicientes omnes vias hominum.8
Et dixit: Venite igitur, descendamus, et confundamus linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.9 Hoc facit Omnipotens, quando impedit pravos ab exsecutione conceptæ elationis atque malitiæ, et male concordes facit discordes, ac contra se invicem incitari permittit, quemadmodum inter habitatores Sichem et Abimelech misit spiritum pessimum.1011 Ipse enim apprehendit astutos in astutia eorum, de quo testatur Scriptura:1213 Qui dissipat cogitationes malignorum, ne manus eorum possint implere quæ cœperant.14 Atque ita divisit eos Dominus ex151617 illo loco in universas terras: hoc est, per diversos errores ac vitia permittit impios, præsertim hæreticos, ab invicem separari, quamvis ad resistendum Catholicis sint unanimes. Idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ. Civitas diaboli, seu congregatio iniquorum, recte vocatur Babel, hoc est confusio, quoniam corda malorum omni confusione vitiorum et deordinatione propriarum perversitatum sunt plena, quorum mens a Deo aversa est, in quibus caro dominatur spiritui, imo eorum corpori et animæ dominatur diabolus, cui infelices deserviunt: propter quod sacratissimus princeps Apostolorum Petrus fatetur: Iniqui sunt servi corruptionis; a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.18 Idcirco et Romam appellat Babylonem, dicendo: Salutat vos Ecclesia quæ est in Babylone coelecta.19 Quorum et labia sunt confusa, quia loquuntur verba iniqua, et invicem corrixantur. Quod si aliquando bona pronuntiant, non tamen eorum verbis opera propria correspondent. Et dicitur unicuique talium: Ex ore tuo te judico, serve nequam.20
Postremo, per hoc quod Deus eduxit Abram de Ur seu igne Chaldæorum, figuratum est, quod Deus servos suos fideles liberat a tentationibus carnalium desideriorum, et inflammationibus dæmonum. Per hoc quoque, quod Thare tulit Abram, Lot et Sarai de populo Chaldæorum, ut iret in Chanaan, designatur quod bonus prælatus debet sibi commissos a pravis pro posse separare consortiis, seque cum illis applicare et associare bonis ac justis.
Footnotes
-
Zach. vi, 12. ↩
-
Eccli. xvi, 30. ↩
-
Job xli, 24. ↩
-
Ibid. xl, 18. ↩
-
Osee xi, 9. ↩
-
Prov. xv, 29. ↩
-
Amos v, 12. ↩
-
Eccli. xxiii, 28. ↩
-
Is. xiv, 14. ↩
-
Judic. ix, 23. ↩
-
Job xv, 25, 26. ↩
-
Job v, 12. ↩
-
1 Tim. i, 17. ↩
-
1 Cor. x, 17. ↩
-
II Cor. x, 17. ↩
-
I Tim. i, 17. ↩
-
Eccli. xviii, 30. ↩
-
II Petr. u. 19. ↩
-
I Petr. v. 13. ↩
-
Luc. xix. 22. ↩
Chapter 45 of 104