Articulus 45
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI DUODECIMI: DIXIT AUTEM DOMINUS AD ABRAM: EGREDERE DE TERRA TUA.
SANCTUS Moyses in præsenti capitulo incipit gesta præcipui Patriarchæ, videlicet Abrahæ, prosequi ac singulatim describere. Dixit autem Dominus ad Abram. Si quæratur, qualiter et in qua forma locutus sit Deus ad Abram, dici potest quod per angelum in humana specie apparentem, quemadmodum dictum est de apparitionibus et locutionibus factis a Deo ad Adam et Noe. Egredere de terra tua. Quando et ubi locutus sit Deus ista ad Abram, diversi diversimode opinantur, quibusdam dicentibus, quod ante mortem Thare patris sui, aliis autem quod postea. Sic et de loco varie æstimatur. Ait enim beatus Stephanus protomartyr:1 Deus gloriæ apparuit patri nostro Abraham, quum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, videlicet Chanaan. Hæc autem narratio S. Stephani, imo et Lucæ evangelistæ, discordare videtur a littera ista Geneseos in tribus: Primo, in hoc quod dicit, Dominum ista locutum ad Abram ante mortem patris sui. In fine enim præcedentis capituli legitur, quemadmodum Thare pater Abræ in Haran defunctus sit, et nunc in exordio hujus capituli legitur, quod dixit Dominus Abræ verba prætacta, quasi juxta ordinem rei gestæ dictum sit hoc, ipso Thare defuncto. Porro secundum beati Stephani recitationem, Deus locutus est istud ad Abram, ante patris sui decessum, quod etiam in sequentibus clarius innotescet. Secundo, quod Stephanus dicit ista a Domino dicta ad Abram, antequam moraretur in Charan: præcedenti autem capitulo scriptum est, quod Thare cum filio suo Abram de Chaldæa veniens, venit in Haran, id est Charan, et habitavit ibidem cum Abram. Deinde in isto capitulo scribitur, quod ipso Thare defuncto in Haran, Dominus locutus est ista ad Abram. Tertio, quod Stephanus ait ipsum Abram de Chaldæa egressum, postquam audivit a Domino verba præscripta. Moyses autem præcedenti capitulo scripsit, quod Thare cum Abram exiit de Chaldæa, et habitavit in Haran Mesopotamiæ urbe, et obiit ibi. Deinde in isto refert capitulo, quemadmodum Thare defuncto, Deus dixerit Abræ verba hæc: Exi de terra tua, etc.
Ad ista a diversis diversimode respondetur, estque prolixum omnia recitare. Augustinus namque ista concordat et solvit per modos loquendi Scripturæ, quibus multa per anticipationem et recapitulationem dicuntur. Hieronymus vero circa hoc dicit, veram esse relationem Hebræorum, dicentium, quod Abram liberatus sit de igne, in quem projecerant eum Chaldæi, eo quod ignem noluerit adorare, et quod tempus vitæ suæ computetur ei ex illo die. Planius autem loquendo, dicendum, quod Deus locutus est verba hæc Abræ in Mesopotamia, venienti cum patre suo Thare ex Chaldæa, antequam intravit aut inhabitavit civitatem, quæ dicitur Haran seu Charan, ut Stephanus refert, quod fuit ante obitum Thare. Quod vero nunc legitur, post mortem Thare Deum ista dixisse ad Abram, dupliciter solvitur:2 Primo, ut istud nunc dictum intelligatur per recapitulationem, quia Scriptura non semper refert res gestas eo ordine quo sunt factæ. Secundo, ut credamus Deum bis dixisse verba ista ad Abram: primo ante obitum patris sui, et antequam habitavit secum in Haran, videlicet quando de Chaldæa veniens, Mesopotamiam est ingressus, ut tactum est. Secundo, post patris sui decessum, ut legitur hic. Nec repetitio ista fuit ob inobedientiam aut negligentiam Abræ, quia præceptum affirmativum non obligat, nisi pro tempore opportuno. Et istam solutionem tangit auctor Scholasticæ historiæ circa Actus Apostolorum, quam et Lyra sequitur ibi.
Præterea, quod Stephanus narrat ipsum Abram de Chaldæa exisse, postquam audivit verba ista a Domino, duobus, solvitur modis. Primo, ut Mesopotamia dicatur pars Chaldææ, sicque dicatur Abram tunc de Chaldæa exisse, quia de Mesopotamia, quæ est pars Chaldææ, exivit. Hanc autem solutionem Rabanus ponit, quæ et in Scholastica historia tangitur, et ex verbis Augustini elicitur. Secundo, ut Abram dicatur primo de Chaldæa corporaliter exivisse, sed cum proposito redeundi; nunc autem præceptum sit ei, ut etiam mente inde exiret, id est, Mesopotamiam deserens, eundo ad terram promissionis, abjiceret propositum revertendi in Chaldæam. Hanc solutionem ponunt Strabus, Beda, Scholastica historia, imo et Glossa hoc loco, Augustinus quoque.
Sed quidam tam super Actus Apostolorum, quam circa hunc locum, solutionem hanc reprobat, eo quod non videatur rationabile æstimare, quod Abram proposuerit in Chaldæam redire, in qua Nemrod tyrannus regnavit. Verum hæc ratio modici est vigoris, nec propter eam oportet tantorum reprobare verba doctorum. Siquidem probabiliter dici potest, quod quia Abram fuit multo junior ipso Nemrod, intendebat redire in Chaldæam, si contingeret Nemrod ante se mori, et istud est multum apparens. Abram namque, quando cum patre suo Thare exivit Chaldæam, nullum habuit præceptum a Deo relinquendi Chaldæam seu terram natalem: ideo, sicut naturale est hominibus ad natalem affici terram, verisimile est eum habuisse propositum et affectum redeundi ad eam occasione oblata. Denique præfatus ita exponit hunc passum: Egredere, id est longius recede, de terra tua, scilicet de Chaldæa, videlicet quoniam de Mesopotamia exeundo versus terram promissionis, longius quam ante abiit a Chaldæa. Probat quoque convenientiam expositionis istius, quia (ut ait) in Hebræo habetur: Vade tibi de terra tua. Quasi dicatur: Pro utilitate tua longius vade ab ea. Ad quod dicendum videtur, quod expositio illa sit multum impropria et inusitata. Non enim proprie aut usitate loquendo, dicitur quis egredi de aliqua provincia, regione aut urbe, quia recedendo de alia provincia, regione aut urbe, longius recedit ab illa. Littera quoque Hebraica quam inducit, non est plus pro expositione ipsius, quam eorum quos reprobat, sed potius minus. Sive enim dicatur Abram de Chaldæa exisse, quia longius recessit ab ea, sive quia reliquit propositum redeundi ad illam, totum hoc fuit pro utilitate ipsius: imo magis videtur fuisse pro salute animæ suæ, quod spiritualiter eam reliquit et exiit, utpote deponendo propositum redeundi ad ipsam, quam quod corpore longius recessit ab ea, quum ratio virtutis ac meritum magis consistant in interioribus, quam exterioribus rebus et actibus.
Amplius, Rabbi Paulus circa hunc locum reprobat Lyram, qui per terram, de qua Dominus ait, Egredere de terra tua, Chaldæam intelligit, dicens Abram natum esse in terra Chaldææ: quod Paulus iste redarguit, asserens Abram esse in Mesopotamia natum. Quocirca sciendum, quod Paulus hoc dicens, non solum contradicit Nicolao de Lyra, sed et sancto Hieronymo, Augustino, Strabo, Bedæ, ceterisque doctoribus catholicis communiter, imo et Josepho, multis quoque doctoribus Hebræorum. Hieronymus quippe in multis locis testatur, quod Abram in Chaldæa sit natus, et inde in Mesopotamiam cum patre suo profectus. Denique Augustinus sic ait: Sicut Scriptura sancta indicante didicimus, in regione Chaldæorum natus est Abram. Deinde Augustinus probat hoc per ea quæ scripta sunt in Judith historia, ubi Achior de filiis Israel protestatur: Populus iste ex progenie Chaldæorum est, et primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum qui erant in terra Chaldæorum, et Deus præcepit eis ut exirent inde, et habitarent in Charan.3 In littera quoque præcedentis capituli apertissime scribitur: Tulit Thare Abram filium suum, et eduxit de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan.
Argumenta quoque Rabbi Pauli non prævalent, sed falsa includunt. Primo enim sic arguit: Constat quod Babylonia cum tota terra Sennaar, quæ est Chaldæa, pertinebat ad Cham filium Noe, et posteritatem ejus. Abram autem descendit de Sem, cujus posteritas in aliis regionibus habitavit. Error istius verbi, ex præinductis verbis Augustini et Judith, jam patet: quia de filiis Israel universaliter dictum est, quod sint de progenie Chaldæorum. Textus quoque præcedentis capituli manifeste sic loquitur, quasi Thare genuerit tres filios suos, videlicet Abram, Nachor et Aran, in Chaldæa, præsertim quum Aran dicatur mortuus in terra nativitatis suæ in Ur Chaldæorum. Denique decimo capitulo scriptum est, quod Sem genuit Arphaxad, a quo secundum expositores, descenderunt Chaldæi, ut ibi expositum est. In ejusdem etiam expositione capituli dicebatur, quod Assur filius Cham, egressus est de terra Sennaar seu Chaldæa, expulsus inde a Nemrod, quum tamen terra illa hereditario jure pertineret ad ipsum Assur: quo patet, quod Nemrod terram illam violenter obtinuit, prout ex Scholastica est ibi allegatum historia. Secundo arguit Rabbi Paulus, quoniam infra legitur Abraham præcepisse servo suo, ut iret in terram cognationis suæ, ad accipiendum inde uxorem filio suo Isaac, et dicit quod in Hebræo habetur, Ad terram nativitatis meæ, ubi nostra translatio continet, Ad terram cognationis meæ. Ad quod dici potest, quod dictio Hebraica illa sit forte ad utrumque æquivoca. Tertio arguit, quoniam in libro Josue habetur, qualiter ipse Josue locutus est filiis Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abrahæ et Nachor.4 Constat autem quod trans fluvium est Mesopotamia. Et quum dicit, Ab initio, satis insinuat, quod inde sint oriundi. Ad quod respondetur, quod per terram trans fluvium, intelligitur ibi non Mesopotamia, sed Chaldæa. Et per fluvium, ibi intelligitur Euphrates, secundum expositores, qui per Chaldæam decurrit, ut dictum est plenius in expositione secundi capituli. Denique Mesopotamia non sortitur hoc nomen, quia trans fluvium sita est, sed quia in medio duorum est fluminum. Dicitur enim a meso, quod est medium, et potamos aqua, quasi in aquarum medio posita, quemadmodum dicitur Aquilegia, quasi aquis ligata, prout in Scholastica fertur historia. Hæc omnia dicta sunt circa exordium hujus capituli.
Egredere de terra tua, id est, sic ab Haran civitate Mesopotamiæ vade ad terram Chanaan, ut propositum et affectum redeundi ad Chaldæam omnino abjicias; et de cognatione tua, id est a consanguineis tuis, quos in Chaldæa et Mesopotamia habes; et de domo, id est habitaculo et domesticis seu familia, patris tui, et veni in terram quam monstravero tibi, videlicet in terram Chanaan: quæ non exprimitur in speciali a Domino, ut per hoc obedientia Abræ major monstraretur, dum obedit pergendo ad locum, cujus nomen et qualitatem nondum a Domino didicit. Unde ad Hebræos Apostolus: Fide, inquit, qui vocatur Abraham, obedivit exire in locum quem accepturus erat, nesciens quo iret.5 Faciamque te in gentem magnam, id est, copiosum populum faciam nasci ex te successive et mediate, non obstante quod uxor tua sit naturaliter infecunda; et benedicam tibi, id est, spiritualia dona gratiæ ac virtutum, temporalium quoque abundantiam tibi præstabo; et magnificabo nomen tuum, dando tibi famam præclaram, memoriamque perpetuam in hoc mundo, juxta illud Proverbiorum, Memoria justi cum laudibus;6 erisque benedictus sublimiter valde.
Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi. Aliter Deus benedicit hominibus, aliter unus homini alteri benedicit. Deus etenim hominibus benedicit, dona gratiæ dando et multiplicando; homo autem homini benedicit, bona de ipso dicendo, seu eum laudando. Prælati tamen dicuntur interdum subditos benedicere consecrando, seu ad divina deputando eosdem. Constat autem quod multi infideles ac reprobi benedixerint Abrahæ in hac vita, ipsum laudando, quemadmodum infra de Hemor habetur, qui dicit: Princeps Dei es apud nos. Similiter Sarraceni nunc usque magnifice laudant eum, sicut et impiissimus ac diabolicus Mahometus, qui in Alcorano suo vocat Abraham virum sanctissimum.78 Quomodo ergo verum est quod Dominus ait, Benedicam benedicentibus tibi? Et respondendum, quod quum Deus nullum bonum deserat irremuneratum, et ipsa laudatio justorum sit quoddam bonum ex genere, Deus aliquo modo remunerat eam, saltem in vita hac, quæ remuneratio benedictio Dei vocatur. Si vero exponatur de fidelibus, qui ex caritate benedicunt Abrahæ, certum est, quod talis benedictio, quum sit actus meritorius, augmentum gratiæ et gloriam promeretur: juxta quem modum dicit Apostolus, quod nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.9 Atque in te, id est in Christo ex tuo semine nascituro, jam nato, benedicentur universæ cognationes terræ: hoc est, universæ gentes, tribus et linguæ, credendo in Christum, gratiam in præsenti, et gloriam in futuro consequentur, juxta illud Psalmi: Benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum.10 Unde ab Isaia dictum est: Servos suos vocabit Dominus nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo, amen.11
Porro Judæi, ut dicitur, ita exponunt: Benedicentur in te, etc., id est, forma et exemplar benedicendi omni populo eris, ita quod dum quis voluerit alteri benedicere, dicet: Benedicat seu faciat tibi Deus sicut benedixit Abrahæ. Sed istud inconvenienter dictum censetur, quum innumerabiles gentes exstiterint, et innumerabiles tribus sint, in quibus non observatur forma aut modus hujusmodi benedictionis. Circa hoc Rabbi Paulus scribit, licet vera sit expositio illa prima, videlicet, quod benedictio Christi fit super omnem nationem terræ, hoc tamen non fuit Abræ promissum hoc loco. Verum in hoc Rabbi Paulus non solum contradicit Lyræ, sed etiam Augustino et Isidoro, aliisque catholicis doctoribus communiter. Ait enim B. Augustinus: Advertendum est, duas res esse promissas Abrahæ, in verbis præhabitis, quod semen ejus possessurum esset terram Chanaan; aliam quoque multo præstantiorem, non de carnali, sed spirituali semine, scilicet Christo, per quod pater est non tantum unius Israeliticæ gentis, sed omnium gentium quæ fidei hujus vestigia consequentur. Idem dicit Isidorus et habetur in Glossa.
Egressus est itaque Abram de Haran urbe Mesopotamiæ, sicut præceperat ei Deus, et ivit cum eo Lot, qui magis elegit adhærere suo patruo justo, videlicet Abræ, quam inter ceteros consanguineos suos injustos aut minus justos manere. Tulitque uxorem suam Sarai, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran, id est animantia quæ acquisierant ibi, et dispositive produxerant, applicando activa passivis, videlicet mares femellis. Vel, animas, hoc est familiam quam ibi acceperant, seu servos et ancillas quos emerant, aut eos quos forsan ad unius Dei cultum attraxerant, quorum animas dispositive produxerant, quantum ad esse gratiæ. Quumque venissent in terram Chanaan, pertransivit Abram terram illam usque ad locum Sichem, hoc est usque ad urbem sic appellatam, quæ in Evangelio dicitur Sichar, quod nomen venit ex corrupta prolatione;12 et usque ad convallem Illustrem, id est delectabilem et præclaram, ubi erat Pentapolis, seu regio quinque civitatum postea subversarum, videlicet Sodomæ, Gomorrhæ, etc., ut infra dicetur, quæ regio fuit ante suam eversionem valde amœna atque præcipua.13 Chananæus autem tunc erat in terra, id est, Chananæi orti ex Cham filio Noe, tunc habitaverunt in terra illa, quæ ordinatione divina et dispositione ipsius Noe, ut dicunt Hebræi, danda fuit semini Abrahæ. Nam et Melchisedech, qui creditur fuisse Sem filius Noe, ut infra magis patebit, habitavit atque regnavit in Salem urbe terræ Chanaan.
Apparuitque Dominus Abram in loco præfato, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino qui apparuit ei, et invocavit nomen ejus, gratias agens ei de beneficiis ac promissis ipsius, propter quod construxit ibi illud altare, super quod obtulit hostias ei, prout consuetudinis erat in lege naturali, sicut prædictum est de Abel et Noe. Et inde transgrediens ad montem, qui est, vel, ut aliqui habent, vadit, id est vergit seu situs est, contra orientem Bethel, hoc est ex opposito orientalis plagæ, per respectum ad urbem nomine Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum inter Bethel et oppidum Hai. Propter quod subditur:1415 ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai. Itaque sanctus Patriarcha cum sua familia in tabernaculis quæ secum detulit, et hinc inde expandit, moratus est, quemadmodum ad Hebræos scribit Apostolus:16 Fide moratus est in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis habitando, cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem. Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus. Ædificavit quoque ibi altare Domino. In quo patet fervor suæ devotionis. Perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem, hoc est ad partem terræ Chanaan, respicientem Ægyptum, quæ est ad meridiem respectu Judææ. Non ex animi levitate tantus Patriarcha, tam frequenter locum mutavit, sed ex divino instinctu, ut terram semini suo promissam circumspiciens, et perpendens, gratias Deo ageret ampliores.
Facta est autem fames in terra Chanaan, hoc est caristia, sive ex causa naturali, sive ob vitia Chananæorum, vel propter utrumque; descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur, id est, ut tanquam peregrinus habitaret ibi ad tempus, quousque scilicet fame sublata, rediret ad terram ad quam desuper jussus fuit accedere. Descendit itaque, id est descendere cœpit in Ægyptum, eundo ad illam, quæ in bassiori est situ, quam terra promissionis. Circa hoc Josephus scribit: Audiens Abram Ægyptios feliciter vivere, adiit eos, ut eorum abundantia participaretur, et sacerdotum auditor esset, atque cognosceret quæ de diis exponerent, ut aut meliores inveniens sequeretur, aut sua prudentia eos in ornatum meliorem transponeret. Dixitque uxori suæ: Novi quod pulchra sis mulier, et quod quum viderint te Ægyptii, dicturi sunt, Uxor illius est, et interficient me, nisi tu acquiescas petitioni meæ, et te reservabunt. Quomodo sanctus Patriarcha, cui Deus promiserat quod semini suo daret terram Chanaan, hoc dicere potuit, aut occidi expavit, quum nondum haberet prolem, quasi divina promissio posset frustrari in eo? Ad hoc dici potest, quod dixit hoc secundum inferiorum causarum considerationem. Attenta enim libidine Ægyptiorum, probabile erat sic esse venturum, loquendo modo humano. Sic et David cui Deus regnum Israel jam promiserat, timuit a Saul occidi, et semel desperavit se posse evadere, tandemque dixit: Aliquando una die incidam in manus Saul. Iterum dici potest, quod sicut Abraham paratus fuit filium suum Isaac immolare, non obstante quod Deus ei spoponderat, In Isaac vocabitur tibi semen, nec tamen hæsitavit diffidentia de veritate promissionis divinæ, sciens quia a mortuis potens est Deus suscitare;1718 sic poterat cogitare de semetipso, et nihilo minus mortem naturaliter formidare, violentamque mortem velle evadere.
Circa hunc locum quidam ait, quod Ægyptii reputabant adulterium majus esse peccatum, quam homicidium. Hoc tamen reor incertum, neque ex littera sequitur. Potuissent quippe Ægyptii amore libidinis maritum aliquando occidisse, ut ejus conjuge liberius fruerentur, quamvis scirent homicidium adulterio esse gravius. Sicut et nunc aliqui impii Christiani, non obstante quod sciant homicidium esse enormius adulterio, interdum occidunt maritum, ut ejus uxore fruantur; imo vir bonus posset tentationem talem incidere, ut patet in David, qui fecit occidi Uriam, sive ut ejus haberet uxorem, sive ut crimen quod cum illa commiserat, celaretur, vel potius propter utrumque.19 Denique, quam grave reputabant Ægyptii homicidium, quod item illud morte puniebant, constat ex hoc quod sicut in Exodo legitur, quum Moyses audisset publicatum esse, qualiter ipse occidit Ægyptium, fugit;20 quia et Pharao ob hoc voluit eum occidere, non obstante quod talis ac tantus esset in Pharaonis palatio. Præterea idem ait circa hunc passum, quod Deus permisit famem fieri in terra Chanaan, ut ostenderetur fides Abræ, qui ex illo eventu non diffidebat de veritate divinæ promissionis, qua dictum erat ad eum, quod tam sublimiter esset benedicendus in terra illa, quum tamen jam ex indigentia victualium cogeretur eam exire. Sed quamvis hoc poterat esse aliqua causa præfatæ permissionis, non tamen apparet, quod propter ostensionem fidei Abræ, Deus induxerit plagam famis super gentem illam, tam longe ac late.
Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis. Per hoc Abram non est mentitus, nec persuasit uxori ut mentiretur, sed ut veritatem caute celaret, bona æquivocatione, non fallacia perniciosa, utendo. Multis etiam modis dicuntur homines fratres simul sive sorores, utpote propter identitatem naturæ specificæ, propter amicitiam specialem, propter consanguinitatem, propter fidei et religionis communionem: sicque Sarai fuit soror sui mariti pluribus modis, quia valde propinqua, ejusdemque speciei, et quia carissima ei, et quia ejusdem religionis ac fidei. Ut bene sit mihi propter te, hoc est, quatenus amore tui, et propter talem assertionem, quod scilicet soror mea sis, bene faciant mihi Ægyptii; et vivat anima mea, id est, ego ipse in vita permaneam, nec occidar, ob gratiam tui, hoc est propter hanc beneficentiam tuam circa me, seu propter gratiositatem et amabilitatem tuam, qua complacebis Ægyptiis.
Circa hoc quærit quidam, quomodo B Abraham per tale mendacium exposuit conjugem suam periculo adulterii: quæ quæstio non videtur congrue mota, quoniam sicut nunc patuit, verba ista non erant falsa, nec exposuit conjugem suam directe periculo adulterationis. Denique, ex hoc quod Ægyptii æstimabant feminam illam non esse alicui maritatam, non fuisset ibi formalis ratio adulterii, ex parte ipsorum, velut si quis accedat alienam quam putat suam uxorem. Abram quoque quum esset vir sanctus atque propheta, confidebat in Domino, quod conjugem suam servaret intactam. Attamen fecit et facere debuit quod in se erat, utendo bona ac humana industria, et sibi ac suis de necessariis providendo: quia ut asserit Augustinus, qui periculum non cavet, quantum potest, magis tentat Deum quam sperat in eo.
Circa hoc quidam scribit, quod homo in periculis positus, semper agere debet ad sui liberationem, quod potest secundum viam humanam, ut non tentet Deum. Istud non est satis idonee dictum, nec universaliter verum, quum certum sit, quod plures martyres utriusque sexus noluerunt imminentem occisionem evadere, quum et apertis carceribus possent et rogarentur abire; imo quum beatissimus Petrus apostolus ad instantiam fratrum Romam exisset ad evadendum persecutionem tyranni, occurrit ei Salvator: Vado, inquiens, Romam iterum crucifigi. Quo dicto, disparuit Christus, et Petrus reversus est.
Rursus idem scribit hoc loco: Sciebat Abram quod reges tempore illo non accedebant ad uxores suas de novo acceptas, nisi post anni circulum; quia ut dicitur in libro Esther, sex mensibus ungebantur oleo myrtino, et aliis sex mensibus utebantur quibusdam pigmentis variisque unguentis.21 Istud nec verum videtur, nec apparentiam habet, nec allegatio libri Esther est ad propositum, nec recte adducta. Fuisset enim tunc regibus id et nunc molestum tamdiu differri, et carere cupitis amplexibus. Ex multis quoque antiquis historiis posset probari oppositum, imo et ex historia Esther. In libro etenim Esther non legitur, sicut iste allegat, quod uxores de novo acceptæ, totidem mensibus ungerentur; sed quod puellæ ad cubiculum regis Assueri ducendæ, sic ungebantur, quousque rex unam ex illis eligeret in uxorem; et illæ puellæ erant concubinæ, non conjuges regis. Et dato quod hoc fuisset consuetudo apud reges Persarum et Medorum, et tempore Assueri, qui plusquam per mille quingentos annos fuit post Pharaonem istum Ægypti regem, non tamen sequeretur quod apud reges Ægypti, et tempore Abrahæ fuerat talis consuetudo. Insuper in libro Esther habetur, quod dum Assuerus rex elegisset eam in conjugem, statim dedit requiem in universo regno suo ac munera, et jussit parari convivium pro conjunctione et nuptiis Esther, nec fit ibi aliqua mentio de protractione carnalis copulæ, postquam in conjugem est assumpta.22 Similiter in libro primo Machabæorum, ubi describitur connubium initum inter Alexandrum regem Asiæ, et Cleopatram filiam regis Ægypti, non fit mentio de tali dilatione carnalis conjunctionis;23 sed quod Ptolemæus rex in Ptolemaide celebravit nuptias filiæ suæ in gloria magna: nec in aliqua scriptura authentica invenitur, quod consuetudinis fuerit regibus post nuptiarum celebrationem abstinere per annum a conjugali accessu.
Quumque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod pulchra esset nimis. Ad corporalem autem pulchritudinem tria requiruntur, secundum Philosophum: Primum est elegans statura, seu condecens magnitudo: ideo homines parvæ staturæ non dicuntur proprie pulchri, quamvis dici possint decori. Secundum est proportionata cohabitudo membrorum. Tertium, superfusio naturalis vividique coloris. Et nuntiaverunt principes Pharaoni, id est regi Ægypti, cujus reges tunc cognominabantur Pharaones, sicut et postea Ptolemæi, et sicut reges Franciæ cognominantur Delphini, quum tamen aliud habeant proprium nomen. Quidam per principes, intelligit custodes passagii: quod ineptum videtur, quum passagii custodia non sit tam altum officium. Ideo principes rectius intelliguntur quidam præcipui et majores regis officiati, qui quod ab inferioribus forsitan perceperunt, regi denuntiaverunt ad complacendum eidem. Et laudaverunt illam apud illum, id est Sarai apud Pharaonem, dicendo quod esset pulchra, morigerata, honesta;24 et sublata est mulier in domum Pharaonis, id est, Pharao jussit ut sibi adduceretur. Abram vero bene usi sunt propter illam, id est, bene fecerunt ei amore Sarai, quam putabant ipsius sororem. Fueruntque ei oves et boves, asini et asinæ et cameli, servi et famulæ. Ægyptii namque contulerunt ei munera, honoraveruntque eum ob causam prætactam. Et quoniam in aliquibus eos instruxit, ditatus est ibi in his. Nempe, ut Josephus refert, et in Scholastica recitatur historia, arithmeticam et astrologiam docuit eos. Quæ scientiæ postea ab Ægyptiis pervenerunt ad Græcos. Ipseque Abram, secundum Josephum, primus ausus est pronuntiare, Deum unum esse omnium creatorem, quod conjiciebat per mutationes terræ et maris, per ea quæ contingunt circa solem et lunam, atque ex omnibus quæ circa cœlum semper eveniunt. De eodem quoque refert Berosus: Post diluvium decima generatione, fuit apud Chaldæos vir justus et magnus, in cœlestibus rebus expertus. Verumtamen reor, quod Noe et Melchisedech et alii justi ante Abram, publice docuerunt subditos et posteros suos, unum esse omnium Creatorem ac Deum; et item, quod Abram ex supernaturali illuminatione magis quam ex astronomia cognovit hoc ipsum.
Si præterea quæratur, cur Pharao non cognovit conjugem Abræ, quum esset in domum suam deducta: respondet Augusinus, quod flagellationibus divinis fuit super hoc impeditus. Verumtamen in Glossa tangitur, quod ex libro Esther est allegatum de præparatione puellarum, quæ ad thalamum regis perducebantur. In Scholastica historia scribitur, quod Deus impedivit desiderium Pharaonis ægritudine et tumultu causarum. Hinc subditur: Flagellavit autem Dominus Pharaonem et domum, id est familiam, ejus plagis maximis, propter uxorem Abram, id est, ob hoc, quod eam injuste abstulerant, et Pharao detinere proponeret.25 Si quæratur, quæ fuerunt maximæ plagæ istæ: jam tactum est, quod ægritudines erant, seu impossibilitas pariendi, puta uxorum Pharaonis, et servarum ejus conclusio, sicut infra habetur de domo Abimelech; aut seminis fluxus, seu terror somniorum, apparitioque monstrorum.
Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quasi dicat: Cur exposuisti me huic periculo, et his plagis? Quare non indicasti quod uxor tua esset? Quam ob causam dixisti sororem tuam esse, ut tollerem eam mihi in uxorem? An Abram ad ista responderit, textus non exprimit. Potuit autem causam rationabilem assignare, quæ tacta est, ne videlicet propter uxorem suam occideretur a plebe Ægypti. Sed unde cognovit Pharao, quod Sarai esset uxor Abræ? Dicunt aliqui, quod ex revelatione. Porro Scholastica historia dicit, quod dum sacerdotes Ægypti sacrificarent pro regis sanatione, acceperunt responsum, quod Pharao propter injuriam peregrino illatam in sublatione suæ uxoris, esset punitus. Sed mirum, quod tantus rex voluit uxorem simplicis peregrini, quam putavit ejus sororem, accipere conjugem. Ad quod dici potest, quod pulchritudo et modestia mulieris traxerunt eum ad hoc; honestas quoque et sapientia Abræ, quem fratrem illius credebat. Præterea, circa illud, Flagellavit Dominus Pharaonem propter uxorem Abræ, recitat Lyra, quod in Hebræo habetur, Propter verbum Sarai uxoris Abræ; quia ut dicunt Hebræi, Sarai habuit angelum sanctum corporis sui custodem. Unde Sarai dicente ad angelum, ut percuteret
A Pharaonem, percussit eum. Sic sancta Cæcilia dixit ad sponsum suum: Habeo angelum corporis mei custodem. Et simile legitur de beata Agnete. Nunc ergo ecce conjux tua, accipe eam, et vade. Præcepitque Pharao super Abram viris, id est, ministris suis præcepit de Abram, ut eum et domesticos ejus cum securitate ex Ægypto deducerent; ideo subditur: Et deduxerunt eum et uxorem ejus, et omnia quæ habebat, puta familiam, pecora, et cetera quæ habebat.
Footnotes
-
Act. vii. 2-4. ↩
-
Act. vii, 2. ↩
-
Judith v, 6-9. ↩
-
Josue xxiv, 2. ↩
-
Hebr. xi, 8. ↩
-
Prov. x, 7. ↩
-
Act. vii, 16. ↩
-
Gen. xxiii, 6. ↩
-
I Cor. xii, 3. ↩
-
Ps. lxxi, 17. ↩
-
Is. lxv, 15, 16. ↩
-
Joann. IV, 5. ↩
-
Gen. XIII, 10. ↩
-
Ibid. VIII, 20. ↩
-
Ibid. IV, 4. ↩
-
Hebr. XI, 9, 10. ↩
-
Gen. xxi, 12. ↩
-
I Reg. xxvii, 1. ↩
-
II Reg. xi, 15. ↩
-
Exod. u, 15. ↩
-
Esth. u. 12. ↩
-
Ibid. u. 18. ↩
-
1 Mach. x, 58. ↩
-
Esth. u. 12. ↩
-
Gen. xx, 18. ↩
Chapter 46 of 104