Skip to the text

Articulus 46

EXPOSITIO SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI DUODECIMI.

DIXIT autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstravero tibi. Abram nomine et virtute Christum præfiguravit. Abram namque per duas syllabas, interpretatur pater excelsus, Abraham vero, pater multarum gentium. Porro Christus, in quantum Deus, est pater excelsus creatione, gubernatione, justificatione; imo sic tota superadoranda, supersubstantialisque Trinitas est unus pater excelsus, sicut et unus creator, unus gubernator, unus justificator, prædestinator et glorificator. Sic quoque Christus est multarum gentium pater. Itaque Christo, prout est Verbum æternum, dixit Pater non præcipiendo tanquam minori, sed volendo et quasi practice intelligendo, seu per generationem æternam dando et communicando ei totam sapientiam suam, sicut et deitatem atque essentiam: Egredere de terra tua, id est, per Incarnationis mysterium de cœlo in terram descende, hominibusque appare, quemadmodum scriptum est: summo cœlo egressio ejus.1 Unde et Christus:2 Exivi, inquit, a Patre, et veni in mundum.

B Cœlum quippe est terra vivorum, et patria Beatorum. Et de cognatione tua, id est multitudine supernorum spirituum, qui (in quantum intellectualis simplicisque naturæ sunt, et Deo beatifice perfruuntur) quamdam cum Verbo æterno, a quo conditi sunt, cognationem sortiri videntur. A quibus quasi egressus est, inter homines conversando, non illis divinam præsentiam subtrahendo, sicut nec locum mutando egressus est. Et de domo patris tui, de qua ait:3 In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Et veni in terram quam monstravero tibi, hoc est in terram mortalium, et in Judæam seu Synagogam. Descendit enim in inferiores partes terræ, secundum Apostolum:4 quam terram Pater Christo secundum naturam divinam monstravit, non de novo aut temporaliter ei aliquid ostendendo seu instruendo, sed sicut prætactum est, per divinam generationem, totam suam increatam sapientiam ei communicando. Hinc apud Joannem locutus est: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit.5

Præterea, Christus secundum naturam assumptam, est pater excelsus, et multarum gentium, in quantum summus pontifex, et prælatus ac legislator Ecclesiæ. Cui ergo Pater præcepit, ut egrederetur de terra sua, id est, Apostolos faceret ire ad gentium conversionem, relicta Judæa, Synagoga ac templo, in quibus Deus ante per gratiam habitavit. Apostoli namque Christum spiritualiter ad gentes undique portaverunt. Sicque venit ad terram gentilitatis, imo ad corda gentium electarum, et hoc Christus homo, Deo Patre jubente, significavit Apostolis ante eorum divisionem. Unde Paulus Barnabasque dixerunt Judæis: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, ecce convertimur ad gentes.6 Sic enim præcepit nobis Dominus. Hinc Pater per Isaiam locutus est Christo: Posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terræ.7 Faciamque te in gentem magnam, etc. Istud totum incomparabiliter plenius in Christo, quam in Abraham est completum. Itaque Christum fecit Deus Pater seu Trinitas summa, in gentem magnam, convertendo ad ipsum innumerabiles populos nationum ubique terrarum, qui in Christo sunt regenerati, et filii ejus effecti. Et benedicam tibi. Humanitati Christi Deus Pater plenissime benedixit, totam ipsius capacitatem implendo supernaturalibus donis gratiæ et gloriæ, omnique sapientia ac virtute, quemadmodum scriptum est:8 Benedixit te Deus in æternum.

Itemque: Unxit te Deus, Deus tuus, etc.9 Et magnificabo nomen tuum.10 Deus etenim exaltavit Christum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium, et infernorum. Benedixit quoque benedicentibus Christum, et maledicentibus ei, puta Judæis, hæreticis, ceterisque incredulis ac blasphemis, maledixit.

Egressus est itaque Abram, etc., id est, Christus per Apostolorum prædicationem ad gentes transivit. Et uxorem suam, id est primitivam Ecclesiam, ac Lot, eos videlicet qui secundum carnem ei propinqui erant, fecit secum ad gentes procedere, et per prædicatores suos terram eorum perambulavit, in qua tunc morabatur Chananæus, id est incredulus populus, Chananæorum antiquorum vitiis plenus. Illam igitur terram dedit Deus semini Christi, utpote populo christiano, de quo ab Isaia est prædictum: Si posuerit animam suam pro peccato, videbit semen longævum. Et alibi: Omnes qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.11 Qui ædificavit ibi altare Domino.12 Christus enim ubique ædificari fecit ecclesias, atque in eis altaria, quæ et spiritualiter ædificavit per fidem et caritatem in corde fidelium, in quibus et per quos offert sacrificium laudis Patri indesinenter, imo et se ipsum facit offerri. Et invocavit nomen ejus, quoniam interpellat pro nobis, et pro nostra offertur salute.

Unde per Malachiam Dominus contestatur: In omni loco offertur nomini meo oblatio munda.13 Et inde transgrediens ad montem qui est contra orientem Bethel, hoc est, ad Romanum imperium et ad excellentiam philosophorum, qui erant per elationem erecti contra veræ et salutaris sapientiæ ortum ac lucem, quæ sapientia est in Bethel, id est in domo Dei. Tetendit ibi tabernaculum suum, hoc est, Ecclesiam dilatavit ibidem, subjiciendo illos fidei christianæ. Unde ad Corinthios fatetur Apostolus: Arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai. Per occidentem intelligi potest adversitatum eventus, seu obscura Dei cognitio per speculum in ænigmate;14 per orientem vero, prosperitatis et felicitatis præsentia, caritatisque fervor, et clara cognitio deitatis per speciem. Bethel vero interpretatur domus Dei, per quam Ecclesia militans designatur; Hai vero, oculus seu fons, per quod triumphans insinuatur Ecclesia. Christus itaque habet Bethel, id est1516

Ecclesiam militantem, ab occidente, hoc est, in his qui adversitatibus exercentur, et per fidem ambulantes Deum ænigmatice vident; Hai autem, id est Ecclesiam triumphantem in suis electis, qui plena felicitate et omni prosperitate replentur. Inter hos Christus est medius, unius (videlicet militantis) Ecclesiæ membra triumphanti conjungens.

Facta est autem fames in terra, id est omnium spiritualium alimentorum defectus, Synagoga quærente terrena, præsertim quando Judæi prædicationem Apostolorum abjecerunt animo obstinato. Descenditque Abram in Ægyptum, id est, Christus per Apostolos suos ingressus est gentilitatem; ut peregrinaretur ibi, id est, tanquam hospes et peregrinus habitaret in cordibus credulorum, de quo Jeremias prædixit: Quare quasi colonus venturus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?17 Dixitque uxori suæ, id est primitivæ Ecclesiæ, quam pro magna et præcipua parte misit ad gentes convertendas: Novi quod pulchra sis mulier, id est congregatio et sponsa mea omni virtute et gratia perornata; et quod quum viderint te Ægyptii, dicturi sunt, Uxor illius est, et interficient me, et te reservabunt. Ægyptii isti sunt dæmones, qui visa Christi Ecclesia, contulerunt dicentes: Ecce ista est Christi sponsa; et nisi sunt eam a Christo avertere, ac spiritualiter constuprare ac perdere, imo et Christum in credentium cordibus enecare, ita ut ibi amplius non esset per gratiam, nec regnaret per fidem. Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, id est, constanter me confitere, et me veraciter incarnatum testare, ita quod per assumptam humanitatem tuus sim frater; ut bene sit mihi propter te, id est, regnem in populo christiano usque ad finem mundi, et vivam in credentium mente per fidem.

Quumque ingressus esset Abram Ægyptum, id est, Christus in gentilitate conversa regnaret, viderunt Ægyptii, utpote dæmones, mulierem, id est Ecclesiam, quod pulchra esset nimis, et nuntiaverunt Pharaoni, hoc est principi tenebrarum; et laudaverunt illam apud illum, virtutes, signa et opera Ecclesiæ recitando principi suo; et sublata est mulier in domum Pharaonis: id est, Ecclesia electorum in medio hominum iniquorum qui sunt domus diaboli, posita est in hoc mundo, cui et Christus dixit: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Abram vero bene usi sunt propter illam:18 id est, Christi misericordiam magnificam esse dixerunt et infinitam, ut per hoc facilius allicerent ad peccandum fideles; fueruntque ei oves et boves, asini et asinæ et cameli, servi et famulæ: hoc est, non solum innocentes et simplices, sed et grossi, rudes, duri et male laboriosi, corporaliterque robusti, ad Christum conversi sunt, quorum et plurimi de misericordia Dei temerarie præsumentes, carnales et bestiales effecti sunt. Flagellavit autem Dominus Pharaonem et domum ejus plagis maximis, propter uxorem Abram. Dominus enim per angelos sanctos et homines virtuosos, graviter ac multipliciter tribulat dæmones, eorumque principem, refrenando eos ac superando et deridendo, eo quod Christi Ecclesiam sic tentare non cessent; et tandem eorum miseria multum augebitur, dum juxta Isaiæ oraculum congregabuntur congregatione unius fascis, et claudentur in carcere.19 Vocavitque Pharao Abram, etc. Hoc fit, quando diabolus videt et confitetur se victum a membris Christi, et dimittit victores in pace, ut serviant Christo.

Postremo Abram juxta tropologiam designat unumquemque fidelem, cui jubet aut consulit Christus, ut egrediatur de terra sua, relinquendo propter ipsum omnia exteriora;20 et de cognatione sua, relinquendo propinquos; et de domo patris sui, deserendo domesticos: quatenus ad nihil horum inordinate afficiatur, imo et se ipsum abneget, vincat, mortificet, et sedens in claustro, levet se super se contemplando divina;21 veniatque in terram quam Dominus ei monstrat, sanctam ingrediendo religionem, atque ad patriam cœlestem, ut faciat eum in gentem magnam, alios ædificando, et convertendo per ipsum, et benedicat ei, dando centuplum in præsenti, et vitam gloriæ in futuro.

Footnotes

  1. Ps. xviii, 7. ↩

  2. Joann. xvi, 28. ↩

  3. Joann. xiv, 2. ↩

  4. Ephes. iv, 9. ↩

  5. Joann. v, 20. ↩

  6. Act. xii, 46. ↩

  7. Is. XLIX, 6. ↩

  8. Ps. XLIV, 3. ↩

  9. Ibid. 8. ↩

  10. Philipp. n, 9. ↩

  11. Is. LIII, 10. ↩

  12. Ibid. LXI, 9. ↩

  13. Malach. I, 11. ↩

  14. II Cor. x, 4, 5. ↩

  15. Philipp. II, 9. ↩

  16. Act. xiii, 46. ↩

  17. Jer. XIV, 8. ↩

  18. Matth. x, 16. ↩

  19. Is. XXIV, 22. ↩

  20. Sensus tropologicus. ↩

  21. Thren. III, 28. ↩

Chapter 47 of 104