Articulus 47
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TERTIDECIMI : ASCENDIT ERGO ABRAM DE ÆGYPTO.
ASCENDIT ergo Abram de Ægypto, quæ in decliviori est situ quam regio Chanaan, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam terræ Chanaan. Erat autem dives valde in possessione auri et argenti. Reversusque est per iter quo venerat, id est per quod Ægyptum intraverat a meridie. Reversusque est, inquam, a meridie, id est plaga meridiana, vel ab Ægypto, quæ respectu terræ Chanaan, est versus meridiem, in Bethel, urbem præfatam. Ait quidam, quod in Hebræo habetur, Reversus est per mansiones quibus venerat : quod exponendo, affirmat, quod Abram, quando intravit Ægyptum, non habebat sufficientem pecuniam ad solvendum in hospitiis suas expensas; idcirco per eadem revertebatur hospitia, ut solveret debita quæ ibi contraxit. Istud fabulosum videtur, nec apparentiam habet, quum Deus promiserit Abræ benedictionem in spiritualibus ac temporalibus, antequam exivit a Mesopotamia ad terram promissionis, nec unquam fuit tam pauper, ut non haberet tantillum pecuniæ, qua solveret in via suas expensas. Erat quoque ignotus in illis hospitiis, idcirco non habet apparentiam quod dedissent ei dilationem solutionis expensarum, nisi forsan sub pignore.
Facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot : quia ut habetur in littera, uterque eorum habuit pecora multa, diversorumque generum, et tabernacula pro se et pertinentibus sibi, videlicet pro suis domesticis et jumentis. Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul. Poterat utique terra Chanaan capere eos, sed non ita, ut pacifice simul manerent, videlicet sine contentione pastorum suorum, quorum unusquisque festinavit meliora pascua præoccupare, nec cesserunt sibi ad invicem, quum essent homines imperfecti. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus, id est populi Chananæorum ac Pherezæorum, qui nati fuerunt ex filiis Chanaan filii Cham, habitabant in terra illa. Hoc interponit Scriptura, secundum Rabbi Paulum, ad innuendum quod causa separationis Abræ a Lot fuit, quoniam Abram timuit quod habitatores terræ illius videntes tantam opulentiam suam ac sui nepotis, spoliarent aut expellerent se et Lot a terra illa. Alii dicunt, quod Abram timuit posse ex contentionibus pastorum litem moveri coram infidelibus illis judicibus. Dixit ergo Abram ad Lot: Ne, quæso, sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et tuos: fratres enim sumus, id est multum propinqui. Timuit itaque Abram ne ex occasione contentionis pastorum suorum etiam inter eos oriretur contentio, quæ inter domesticos tanto detestabilior est, quanto mutua pax eorum est appetibilior. Ecce universa terra coram te est, id est, terram istam præsentialiter vides : idcirco considerare potes quæ pars ejus aptior tibi sit. Recede a me, obsecro. Melius namque est, salva caritate et pace, corporaliter separari et seorsum morari, quam cum caritatis et pacis detrimento simul et corpore habitare.
Si tu ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. In his verbis apparet eximia bonitas Abræ, utpote caritas, mansuetudo, pietas, et humilitas ejus, quia quum esset tam sublimiter major ac eruditior, tamen in omnibus detulit suo nepoti, electionem dans ei, et communi providens paci. Ex quo Abræ facto, secundum Augustinum, fortassis effecta est laudabilis ista consuetudo, quod quando aliquid terrenum est inter homines dividendum, major dividat, et minor eligat.
Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, id est, circumquaque adspiciens, consideravit regionem sitam circa Jordanem, quæ tunc fuit regio Pentapolis; quæ universa rigabatur aquis Jordanis, opportune extra fluentis, aut etiam pluviis, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, hoc est, sicut paradisus irrigatur fonte ac fluvio exsistente in eo, et sicut Ægyptus irrigatur Nilo, venientibus in Segor, id est in adspectu eorum, qui ab Ægypto vadunt in urbem, Segor vocatam, circa quod iter terra Ægypti est pulchra ac fertilis valde. Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, hoc est, in aliqua parte regionis illius habitare elegit; et recessit ab oriente, id est plaga orientali, in qua erat cum Abram, quæ respectu regionis quam elegit Lot ad inhabitandum, fuit orientalis; divisique sunt alterutrum a fratre suo, id est, unus eorum recessit ab altero sibi propinquo. Lot vero moratus est in oppidis quæ erant circa Jordanem, hoc est in urbibus Pentapolis, et habitavit in Sodomis, id est civitatibus Sodomorum, præsertim in Sodoma, quæ erat principalis inter quinque urbes illas præfatas. Ex quo videtur, quod successive habitavit in pluribus oppidorum illorum, nisi forte plurale pro singulari ponatur, juxta modum loquendi quo aliquid attribuitur multitudini, quia convenit uni aut alicui parti ejus. Estque probabile, quod Lot paulatim experiens impietatem oppidanorum illorum, recessit ab una urbe ad aliam, æstimans habitatores unius meliores habitatoribus alterius urbis, si tamen in diversis oppidis illis successive moratus est.
Præterea quæritur, cur Lot quum esset vir justus, elegit habitationem inter pessimos Sodomitas. Ad quod dicendum, quod aliqui adscribunt hoc imperfectioni ipsius, et dicunt nonnulli eum pejoratum ex cohabitatione illorum: quod non videtur consonare verbis dignissimi principis Apostolorum, qui in sua secunda scribit Canonica: Adspectu et auditu Lot justus erat, habitans inter eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant.1 Ideo dici potest, quod forte non scivit tantam facinorositatem eorum, quando inter eos habitare elegit ac cœpit. Vel dispensatione et ordinatione divina id factum est, ut virtus Lot magis exercitaretur et ostenderetur per illorum pravitatem nequissimam, quatenus ejus exemplo discamus non perverti ab impiis, sed et ut Sodomitæ ejus virtutibus ædificarentur. Homines autem Sodomitæ pessimi erant, etc., de quorum sceleribus infra dicetur.
Dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est ab eo Lot. Abram quippe in aliena habitans terra, antiquam habuit consolationem ex cohabitatione Lot nepotis ac socii sui: idcirco dum amore virtutum separasset eum a se, meruit consolationem divinam accipere, et etiam quia contentiones jam erant a domo sua sublatæ. Leva oculos tuos in directum, et vide a loco in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem, id est ad quatuor plagas terræ Chanaan in qua stas. Omnem terram quam conspicis, id est universam terram Chanaan, cujus partem nunc vides oculo corporali, tibi dabo, id est posteris tuis. Ideo expositorie subditur: et semini tuo, videlicet filiis Israel, usque in sempiternum, id est per spatium valde longum, vel usque in finem mundi, nisi peccando meruerint eam amittere. Tales namque promissiones intelliguntur sub conditione. Verum ut ait B. Stephanus, Deus non dedit Abrahæ hereditatem in terra illa nec passum pedis. Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ, id est, innumerabiliter eos multiplicabo. Si quis hominum potest numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit; quasi dicat: Tam innumerabilis erit posteritas tua, ut pulvis terræ. Hæc tamen hyperbolica locutio est, utpote per excessum dicta, ad insinuandum magnitudinem rei, seu vehementem multitudinem posterorum Abrahæ patriarchæ, sicut ad Joseph Pharao dixit: Absque oris tui imperio nullus movebit manum aut pedem in omni terra Ægypti; juxta quem modum etiam de electis et amicis Dei fertur in Psalmo, Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Et si ista promissio verificari potest in sola multiplicatione filiorum Israel, quanto magis si eis addantur Ismaelitæ ac aliæ nationes magnæ et multæ ex filiis Abrahæ nati, de quibus infra habebitur? Surge † ergo, et perambula terram in longitudine et latitudine sua, quia daturus sum eam tibi: ut scias magnitudinem beneficii mei, et futuram multitudinem sobolis tuæ, atque ut obediendo mihi in ista perambulatione terræ, merearis gratiam ampliorem, aut etiam hujus promissi impletionem.
Movens igitur Abram tabernaculum suum, id est secum deferens illud, venit cum uxore et domesticis atque pecoribus suis, et habitavit juxta convallem Mambre, hoc est viri sic dicti, a quo vallis illa cognominata est, ita quod Mambre fuit cum fratribus suis Abræ confœderatus, ut patebit sequenti capitulo. Intelligendum est tamen, quod obedientissimus Abram statim divinum istud implevit præceptum. Est quoque hæc convallis in Hebron; id est juxta Hebron. Ædificavitque ibi altare Domino, eisdem de causis, ob quas et alibi, sicut jam patuit.
Præterea, juxta spiritualem intelligentiam, per ascensum Abræ et conjugis ac domesticorum ipsius ab Ægypto ad plagam australem, significatur ascensio Christi et fidelium ejus ad orientem lucis æternæ ac patriam Peatorum, in qua ferventissimus calor est Solis justitiæ. Per divitias vero ipsorum in argento et auro, spiritualis opulentia Catholicorum in omni virtute et gratia, præsertim in caritate et sapientia, designatur. Per rixas demum pastorum Abram et Lot, intelligitur contentio, quæ est inter justos et injustos prælatos, seu inter catholicos et hæreticos propter greges eis subjectos: quoniam justi et catholici præsidentes maxime dolent, dum vident populum Dei ab impiis perfidisve prælatis negligi, scandalizari, ac male doceri et decipi. Amplius, exemplo Abræ discamus esse solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, nec solum superioribus cedere ac parere, sed et inferioribus humiliter loqui, pie deferre, et omnem contentionis, iræ, impatientiæ, cupiditatis inquietudinem evitare: quod et religiosis summe est necessarium, quum sanctus testetur Hieronymus: Nulla vita deterior est, quam corpore simul manere, et animo dissentire. Et vere infelices sunt, quibus non unum, sed diversum cor est. Insuper promissio Abræ facta de multiplicatione sobolis suæ, multo præclarius est impleta in multiplicatione fidelium christianorum, qui juxta Apostolum ad Galatas, per fidem sunt filii Abrahæ. Semini quoque Abrahæ, utpote Christo secundum naturam humanam, data est in sempiternum, non solum Chanaan terra, sed totus orbis terrarum: cujus semen, id est plebs christiana instar pulveris innumerabilis facta est. Unde Pater ait ad Christum: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. Constat item quod Christus per prædicatores suos gloriosos Apostolos, terram in longitudine ac latitudine perambulavit.
Ps. II, 8.
Act. VII, 5.
Gen. XLI, 44.
Ps. CXXXVIII, 18.
Sensus spiritualis.
Ephes. IV, 3.
Galat. II, 7.
Ps. II, 8.
Footnotes
-
II Petr. 8. ↩
Chapter 48 of 104