Skip to the text

Articulus 48

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI QUARTIDECIMI : FACTUM EST AUTEM IN ILLO TEMPORE.

FACTUM est autem in illo tempore. In isto capitulo describitur fidelitas Abræ, et constantia ejus ac fortitudo, quorum occasione recitatur hic bellum inter gentilium reges peractum, nec est difficultas in littera. Factum est, inquit, ut Amraphel rex Sennaar, id est Chaldææ seu Babylonis; atque ut Lyra refert, Hebræi communiter dicunt, quod Amraphel iste fuit Nemrod, quem dicunt fuisse binomium. Quod si verum est, vixisset Nemrod iste valde diu. Fuit enim filius Chus filii Cham, qui Cham fuit filius Noe, a quo Abram decimus fuit. Et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum. Sicut in Scholastica historia dicitur, jam dominandi libido in tantum processerat, quod pene quælibet civitas habuit regem. Quorum plurimi subditi erant alicui regi majori, et tandem omnes monarchæ alicui, ac primum monarchæ Assyriorum. Et Thadal rex Gentium, id est, qui rex Gentium appellatur, vel propter multitudinem gentium sibi subditarum, vel quia in ejus dominio erant homines plurium nationum. Inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et ceteros quatuor qui in littera exprimuntur: qui quinque regnaverunt in quinque urbibus regionis quæ vocatur Pentapolis, a πέντε, quod est quinque, et πόλις, civitas, inter quos rex Sodomorum dicitur fuisse principalis. Pro eo autem quod nostra translatio habet, Contra Sennaab regem Adamæ, dicit Lyra in Hebræo haberi, Regem Balæ; estque Bala nomen civitatis, quæ alio nomine dicitur Segor. Sed non apparet sic esse, quum in littera alius rex Balæ introducatur, nec aliter essent quinque reges, de quibus hic sermo. Adama quoque fuit alia urbs quam Bala. Omnes isti, videlicet quinque reges Pentapolis, convenerunt in vallem Silvestrem, quæ præcedenti capitulo appellatur vallis Illustris; quæ nunc est mare Salis, id est, post subversionem Pentapolis, facta et vocata est lacus salsissimus et mare Mortuum, quoniam nullus piscis in eo vivere potest, propter spissitudinem et ineptitudinem aquæ illius, quæ tam spissa et sordida est, ut pannus in ea potius inquinetur quam lavetur.

Deinde subjungitur causa prælii hujus. B Duodecim enim annis servierant quinque reges prædicti, Chodorlahomor regi Elamitarum, qui subjugaverat eos sibi, ita quod dederunt ei tributum duodecim annis; et in tertiodecimo anno recesserunt ab eo per rebellionem, non per loci mutationem, de quo recessu Joram rex Israel loquitur in quarto Regum libro, Moab recessit a me.1 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui cum eo erant, percusseruntque Raphaim, id est quosdam fortes seu gigantes natos de Raphaim, aut Raphaim nominatos, in Astaroth, hoc est in loco sic nuncupato; et Carnaim et Zuzim cum eis, id est nationes sic appellatas, quæ erant terribiles et robustæ, secundum Hieronymum, occiderunt cum præfatis gigantibus Raphaim; et Emim, id est populum sic vocatum, in Save Cariathaim, hoc est, in civitate seu loco sic dicto occiderunt, et Chorræos in montibus Seir, id est gentem sic nominatam, habitantem in montibus Seir, quæ gens infra vocatur Horræi, usque ad campestria Pharan, id est urbis sic nuncupatæ, quæ est in solitudine. Reversique sunt quatuor reges prædicti, et venerunt usque ad fontem Misphat, id est ad locum fontis illius, in quo loco Deus postea produxit filiis Israel aquam de petra: ideo subditur, ipsa est Cades, quia sic dictus est locus ille alio nomine, de quo loco infra habebitur. Et secundum Hieronymum, vocatur fons Judicii, quoniam Deus judicavit populum Israel contra se murmurantem, vel, ut alii dicunt, Moysen et Aaron, qui fuerunt ibi increduli Deo, videlicet ad aquas Contradictionis, propter quod Deus tulit contra eos sententiam, quod non ingrederentur terram promissionis.2 Quidam dicit, quod vocetur fons Judicii, quoniam judices terræ illius convenerunt ibi ad determinandum judicia. Sed mirum si in loco isto deserto convenerunt ad judicandum. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, id est populum regionis illius, in qua postea habitaverunt Amalecitæ, qui tempore hujus belli nondum fuerunt nati; et Amorrhæum, hoc est populum Amorrhæorum, natum ex Amorrhæo filio Chanaan, filii Cham, ut dictum est capitulo decimo; qui habitabat in Asasonthamar, id est in loco sic nominato, qui in libro Paralipomenon vocatur Engaddi, secundum quosdam.

Quæri potest, cur præfati quatuor reges, qui venerunt ad pugnandum contra quinque reges Pentapolis, interfecerunt tot alios populos. Ad quod aliqui dicunt, quod populi illi fuerunt adversarii trium regum qui venerunt cum prædicto rege Elamitarum, qui adjuvit eos ad dejiciendum adversarios eorumdem, deinde adjuverunt eum contra reges Pentapolis. Scriptura autem non exprimit illud, ut dicunt, quia non concernit facta Abræ et Lot.

Et egressi sunt rex Sodomorum, etc. Hic recitatur qualiter in valle Silvestri congressi sunt quinque reges Pentapolis contra quatuor reges prædictos. Et terga verterunt, cecideruntque ibi. Porro in textu statim ante hæc verba habetur, Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis: et ita quod dictum est, Cecideruntque ibi, exponunt quod rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ cum multis de suo exercitu fugientes, corruerunt in puteos illos, a quibus tamen exisse dicuntur, vel humano vel divino auxilio. Nam paulo post subditur, quod rex Sodomorum venit obviam Abræ post hæc. Potest tamen exponi, quod quidam ex eorum populo sint occisi in valle illa. Et qui remanserant, fugerunt ad montem, id est, qui a quatuor regibus illis occisi non sunt, ad loca confugerunt montana. Denique vallis ista habebat bituminis puteos, vel quia ex foveis illis erumpebat et tollebatur bitumen, vel quia inde accipiebatur materia ex qua cæmentum sive bitumen fiebat. Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum, etc.; necnon et Lot et omnem substantiam ejus, etc. Hoc fecerunt quatuor reges victores horum quinque regum, quemadmodum moris est in bello, diripere spolia devictorum.

Et ecce unus qui evaserat de prælio, ut quidam de exercitu regis Sodomorum, nuntiavit Abram Hebræo, id est ex semine Heber nato. Ex quo patet, quod Judæi et Israelitæ dicuntur Hebræi non ab Abram, quasi Abræi, sed ab Heber, ut dictum est. Iste fugiens a prælio, scivit Lot esse nepotem Abræ, ipsumque Abram esse virum potentem et sapientem: ideo nuntiavit ei captivitatem et adversitatem sui nepotis. Qui Abram habitavit in valle Mambre Amorrhæi, id est in valle quæ nomen accepit a viro nomine Mambre, qui fuerat Amorrhæus; itaque in valle Mambre Amorrhæi fratris Eschol et fratris Aner, quia hi duo viri, videlicet Eschol et Aner, fuerunt fratres carnales istius Mambre. Hi enim pepigerant fœdus cum Abram, id est, pactum amicitiæ secum inierant. Ubi quæri potest, cur vir ille fidelis cum infidelibus illis pepigerit pactum tale. Respondetur, quod ex quo inter illos demorabatur, poterat in licitis et honestis cum ipsis contrahere fœdus, præsertim quatenus hac occasione traheret eos ad cultum unius Dei. Quod et forsitan antea fecit, quamvis Scriptura non referat hoc.

Quod quum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos, hoc est, numerando adunavit servos suos ad pugnam aptos, trecentos decem et octo. Ex quo patet quam magnus et dives vir fuerit. Accepit etiam secum tres fratres præfatos sibi confæderatos, de quibus probabile est, quod et ipsi non paucos de suis familiis et propinquis secum assumpserint. Et persecutus est eos, scilicet quatuor reges prænominatos, usque Dan, id est usque ad fontem nomine Dan, qui est unus duorum fontium ex quibus emanat Jordanis. Circa quod ait Glossa: Ex duobus fontibus non multum a se distantibus, rivus in unum collectus, vocatur Jordanis. Nam alter fons Jor dicitur. Interea Abram persecutus est reges istos, non quod reges a facie ejus fugerunt, imo nihil sciverunt de ejus adventu. Et divisis sociis, id est vernaculis suis in tres turmas partitis, ut ex tribus locis hostes invaderet. Sic et Gedeon trecentos viros suos divisit in totidem partes. Vel, divisis sociis, id est vernaculis suis separatis a tribus fratribus illis et eorum auxiliariis, irruit super eos nocte, utpote improvise, et percussit eos, id est, dormientes invasit ac trucidavit, usque Hoba, id est locum sic dictum, et Phœnicem urbem, quæ est ad lævam, id est sinistram, Damasci.3 Quum enim plurimi excitati fugam arriperent, persecutus est, et fugientes prostravit, quia præ securitate incauta erant paulo ante inebriati, et prorsus inepti ad prælium. Reduxitque omnem substantiam et Lot, mulieres quoque, quas reges illi ex urbibus Pentapolis secum duxerunt captivas, et populum captum, qui erat de exercitu quinque regum. Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus, videlicet Abræ, postquam reversus est a cæde, id est occisione seu percussione regum quatuor prædictorum. Egressus est, inquam, in occursum ei in valle Save, id est sic appellata, quæ est vallis Regis: nam alio nomine dicta est vallis Regis, ab aliquo rege quicumque fuerit ille, propter aliquod speciale quod rex iste in valle illa commisit aut habuit, aut aliquid tale.

At vero Melchisedech rex Salem, id est civitatis, quæ postea Jerusalem est vocata, proferens panem et vinum, non ad reficiendum ipsum Abram et populum ejus, ut dicunt infideles Judæi, quoniam Abram et populus ejus portaverunt secum spolia et victualia regum quos occiderunt, ita quod cibariis abundabant; sed protulit panem et vinum, ad offerendum Domino pro gratiarum actione de victoria Abræ concessa. Propter quod subditur: Erat enim sacerdos Dei summi. In lege enim naturæ primogeniti erant sacerdotes. Et interdum sacerdotium transferebatur a primogenito ad posterius natum, sicut et jus primogenituræ ex inspiratione et ordinatione divina. Sacerdotium quoque Melchisedech fuit figura sacerdotii Christi, ut infra tangetur. Benedixit ei, videlicet Abræ tanquam major minori, imprecando ei bona; et ait: Benedictus Abram Deo excelso, id est, ad laudem et gloriam Dei sublimis, est Abram benedictus et laude dignus, seu Domino deputatus; et benedictus Deus excelsus. Deus autem essentialiter benedictus est, tanquam in se ipso perfectus et sanctus, et omni bono nomine superdignissimus, omnis etiam benedictionis et gratiæ causa. Quo protegente, id est auxiliante et defendente te, o Abram, hostes in manibus tuis sunt, id est, subjecti sunt tibi et victi a te. Et dedit ei decimas ex omnibus, id est, Abram dedit Melchisedech regi decimas, de omnibus spoliis aut etiam aliis rebus tanquam majori ac sacerdoti. Denique, ut in Scho lastica historia fertur, tunc primo leguntur decimæ datæ. Primitiæ vero ab Abel Deo oblatæ leguntur.

Dixit autem rex Sodomorum, qui egressus fuit obviam Abræ, ad honorandum eum, et ad regratiandum ei, quod adversarios a quibus ipse victus erat, prostravit et spolia retulit: Da mihi animas, hoc est, captivos restitue mihi, qui de populo meo sunt, ut revertantur ad propria; cetera tolle tibi, id est, substantiam seu spolia reserva pro te et auxiliariis tuis. Qui respondit ei: Levo manum meam ad Deum excelsum possessorem cæli et terræ, id est, per Deum omnium creatorem ac dominum, elevata manu, juro: et dicunt quod iste fuit modus jurandi; quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ non accipiam, id est, penitus nihil, quantumlibet parvum, sumam, ex omnibus quæ tua sunt, id est, tua erant antequam succubuisti, et ea perdidisti in bello, vel quæ adhuc tua sunt de jure aut facto; ne dicas, Ego ditavi Abram, hoc est, ne inde te jactes et mihi improperes. Nec ex superbia dixit hoc Abram, sed quoniam Deus ei promiserat, quod benediceret ei in omnibus, ideo noluit suam locupletationem adscribi hominibus. Exceptis his quæ comederunt juvenes, id est, vernaculi mei qui pugnaverunt, quorum expensas jam factas ex spoliis, non persolvo nec reddo; et partibus virorum, hoc est spoliis seu stipendiis quæ juste debentur viris Amorrhæis, qui venerunt mecum, videlicet Aner, Eschol et Mambre. Isti accipiant partes suas, quæ jure prælii eis debentur. Circa quod ait Glossa: Abram vir justus manus suas excutit ab omni munere. In quo ostenditur, quod bella a fidelibus non cupiditate, sed caritate et æquitate committenda sunt.4 Stipendia quoque militantium excipit, et partes eorum qui secum pugnaverunt, partim justitiam suam demonstrans, partim stipendia legitime pugnantibus debita non abnuens.

Præterea de isto Melchisedech scribit Hieronymus, quod Hebræi dicunt eum fuisse Sem filium Noe; et omnes primogenitos a Noe usque ad Aaron, sacerdotes fuisse, qui in conviviis et oblationibus populo benedicebant. In Scholastica quoque habetur historia, quod aliqui dicunt, a præfata victoria Abræ et remissione captivorum quos reduxit, annum jubilæum habuisse initium, et quod ideo institutus est quinquagesimus, quia Lot tunc erat quinquagenarius. Vel, quia quinquaginta anni fluxerunt, ex quo Dominus erat Abræ locutus, quando egrediebatur de Haran. Verumtamen verius dici videtur, quod annus jubilæus et quinquagenarius fuit primo divinitus per Moysen institutus, atque in hoc facto Abræ præfiguratus. Nec istud de annis Lot seu tempore allocutionis illius divinæ ad Abram, certitudinem habet.

Præterea de excellentia Melchisedech et sacerdotio ejus, et qualiter Christus dicitur sacerdos factus in æternum, secundum ordinem Melchisedech, multa scribit Apostolus in epistola ad Hebræos, inter cetera dicens:5 Præcursor pro nobis introiit Jesus secundum ordinem Melchisedech, pontifex factus in æternum.6 Hic enim Melchisedech rex Salem, sacerdos Dei summi, cui et decimas omnium divisit Abraham, qui Melchisedech interpretatur rex justitiæ;7 deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis; sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. Quocirca pensandum, quia ut scribit Thomas in tertia parte Summæ suæ, quæstione 21, In officio sacerdotis duo considerantur: primum est ipsa oblatio; secundum, sacrificii consummatio, per quam hi pro quibus sacrificium immolatur, effectum sacrificii consequuntur. Effectus autem sacrificii Christi, quo obtulit se ipsum in ara crucis, est consecutio felicitatis æternæ. Passus est enim pro nobis, propter bona futura, cœlestia et æterna. Ideo sacerdotium Christi vocatur æternum. Et item idcirco, quoniam aliud sacerdotium non succedet ei in vita præsenti.

Præterea sacerdotium Christi et sacerdotium evangelicæ legis, in multis excellit sacerdotium veteris legis, quoniam aufert peccata, et æternaliter manet: quod significatum est per sacerdotium Melchisedech, qui decimas sumpsit ab Abram, in cujus lumbis quodammodo decimatus est Levi seu legalis sacerdos.8 Unde sacerdotium Christi, dicitur secundum ordinem Melchisedech, propter eminentiam veri sacrificii quod est Christus, seu Sacramentum altaris super sacrificia legis Mosaicæ.

Sacrificium enim Melchisedech, quod fuit oblatio panis et vini, in Ecclesia continuatur et consummatur usque ad finem mundi. Et quantum ad hoc, sacerdotium Melchisedech perfectius præfiguravit sacerdotium Christi, quam sacerdotium illud legale. Verumtamen advertendum, quia ut tactum est, in sacerdotio Christi duo pensantur, puta oblatio, oblationisque effectus. Quantum ad primum, sacerdotium legale magis perfecte præfiguravit sacerdotium Christi, quam sacerdotium Melchisedech, quia in sacrificiis legis fiebat effusio sanguinis, sicut et Christus se offerendo sanguinem suum fudit pro nobis. Sed quoad effectum quemdam oblationis Christi, qui est mystica unitas Ecclesiæ, sacerdotium Melchisedech magis perfecte præfiguravit sacerdotium Christi. Obtulit namque Melchisedech panem et vinum, per quæ unitas Ecclesiæ designatur, quam Christus per fidem caritatemque colligit. Propterea sub speciebus panis et vini, sacrificium Christi atque Ecclesiæ frequentatur.

Amplius, ipse Melchisedech, dicitur sine patre et matre ac genealogia, non habens dierum initium neque finem, quoniam in Scriptura non legitur initium aut finis genealogiæ ipsius. Sed contra hoc objici potest, quoniam pari ratione et ceteri, quorum genealogiæ exordium ac finis non describuntur, dicerentur sine patre et matre, et non habentes finem initiumve dierum. Præterea dictum est, communiterque tenetur, quod Melchisedech fuit Sem filius Noe. Genealogia vero Sem, et initium ac finis vitæ suæ, in Genesi describuntur. Et respondendum quoad primum, quod ceterorum de quibus ait Scriptura canonica, aliquo modo in ipsis Scripturis describitur, aut insinuatur genealogia. Et ita non est de patriarcha Melchisedech. Ad secundum communiter respondetur, quod genealogia Melchisedech, non describitur sub nomine isto Melchisedech, quamvis describatur sub nomine Sem. Contra quod denuo objici posset, quod propter diversitatem nominum non fit in re significata mutatio: idcirco non sequitur, quod genealogia illius viri in Scripturis non exprimatur, quamvis non exprimatur sub nomine isto Melchisedech, imo potius sequitur quod exprimatur, quia sub nomine isto Sem recitatur. Ad quod poterit responderi, quod Melchisedech dicitur sine genealogia et sine patre ac matre, ac sine principio et fine, propter nimiam ejus antiquitatem post diluvium, quæ tanta exstiterat, quod nullus contemporaneus ei, noverat tam principium ejus quam finem, seu parentes ejus ac mortem, sensitiva et præsentiali cognitione.

Insuper, Melchisedech vocatus est nomine isto Melchisedech, quod interpretatur rex justitiæ, quum antea vocaretur Sem, propter opportunum regimen quo præfuit suis. Et item rex Salem, id est rex pacis, quia in præcipua pace regnavit. Postremo, quia Melchisedech fuit rex Salem seu Jerusalem, quæ est in terra Chanaan, dicunt quidam doctores quod terra Chanaan ordinatione divina et institutione ipsius Noe, pertinuit ad posteros Sem ac filios Israel.

Footnotes

  1. IV Reg. III, 7. ↩

  2. Num. xx, 12. ↩

  3. Judic. vn, 16. ↩

  4. Is. xxxm, 15. ↩

  5. Ps. cix, 4. ↩

  6. Hebr. vi, 20. ↩

  7. Ibid. vii, 1-3. ↩

  8. Ibid. 9, 10. ↩

Chapter 49 of 104