Articulus 49
DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI QUARTIDECIMI INTELLIGENTIA.
PUGNA quatuor infidelium regum, contra quinque perfidos reges, in primis designat, quod inter ambitiosos et superbos semper sunt jurgia;1 quod item iniqui raro concordant ad invicem, imo contra se mutuo præliantur frequenter. Et rursus, quod etiam vitia quædam impugnant se invicem, quemadmodum gula instigat ad esum ac potum superfluum, vana gloria interdum retrahit inde desiderio laudis humanæ. Idem quoque designat, quod quatuor peccata præcipua, quæ quatuor virtutibus cardinalibus exstant contraria, utpote intemperantia, timor inordinatus, indiscretio, injustitia, impugnant quinque hominis sensus, seu potius hominem interiorem per quinque sensus exteriores.
In hujuscemodi autem pugna interdum etiam aliqui electi et boni, qui designantur per Lot, captivantur vinculis impietatis, corruendo in vitiorum consensum et actum. Quod alius tale malum evadens, et victo compatiens, denuntiat Abræ Hebræo, id est viro contemplativo seu prædicatori devoto, qui virtutibus mox armatus, insequitur invisibiles hostes, et orando seu prædicando reducit ad viam salutis virum bonum qui erat seductus, omnemque substantiam ejus reportat, dum ei cooperatur ad recuperandum spiritualia gratiæ dona quæ perdidit : quibus cognitis, Melchisedech, id est quicumque magnus prælatus, graditur in occursum hujusmodi reductoris, benedicitque Deo, et gratias agit ei pro eo, quod dedit suo ministro victoriam contra invisibiles hostes. Occurrit quoque ei rex Sodomorum. Per quod figuratur, quod homini virtuoso frequenter se ingerit vanæ gloriæ et elationis tentatio de opere notabiliter bono ac arduo. Cui vir justus respondere debet cum Abram : Non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, id est, in nullo tibi consentiam.
Denique per hoc quod rex Sodomorum dixit ad Abram, Da mihi animas, cetera tolle tibi : insinuatur quod diabolus rex filiorum superbiæ, non aliud quærit finaliter, nisi animas hominum, et cetera eis permittit, dummodo animas rapere permittatur.2 Insuper per bellum Abræ, qui de fide et obedientia specialiter commendatur, datur intelligi quod virtutes contra vitia jugiter prælientur, præfataque quatuor vitia, imo et universa peccata per fidem formatam et obedientiam sanctam vincantur. Propter quod ait Apostolus : In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.3 Discipulus quoque quem diligebat Jesus : Hæc est, inquit, victoria quæ vincit mundum, fides nostra.4
Footnotes
Chapter 50 of 104