Articulus 50
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI QUINTIDECIMI : HIS ITAQUE TRANSACTIS, FACTUS EST SERMO DOMINI AD ABRAM.
HIS itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem, hoc est allocutionem internam, imaginariam adspectionem, seu exteriorem atque sensibilem apparitionem in vigilia factam, per modum sæpe prætactum, dicens : Noli timere, inordinato, carnali, aut humano timore, Abram. Qui in terra aliena habitavit ut peregrinus, victis tot regibus, poterat formidare, ne impugnaretur a successoribus et propinquis regum illorum, atque ut aliqui dicunt, verebatur, ne grandis illa victoria, qua vicit quatuor reges, esset tota merces suæ justitiæ. Sed non apparet, quod vir tantæ illuminationis, putaverit temporalem et exteriorem illum triumphum, esse condignum et sufficiens præmium actuum meritoriorum, et vere virtuosorum. Abram autem ex multis revelationibus scivit se esse in statu salutis.
Ego protector tuus sum contra visibiles et invisibiles hostes tuos, ut vel ad mortale peccatum induci non poteris, vel si inductus fueris, tamen finaliter non peribis. Denique Deus protector est omnium in se sperantium, ac diligentium eum, qui tamen interdum vincuntur et cadunt:1 quod non est ex defectu divinæ protectionis, sed ex infirmitate et negligentia eorumdem. Sunt autem diversi gradus protectionis divinæ. Nam Virginem gloriosam protexit non solum ab omni mortali, sed item ab omni veniali peccato; sanctificatos autem in utero, et confirmatos in gratia, protexit deinceps ab omni mortali, ne laberentur in illud. Indiguit autem Abram protectione divina, præcipue quoniam in medio idololatrarum ac pessimorum tunc morabatur, ne cum perversis illis perverteretur. Et merces tua magna nimis, hoc est, magnum valde præmium tibi paratum est pro obedientia tua et ceteris tuis virtutibus.2 Porro merces illa magna nimis, non poterat esse temporale aut exterius bonum dumtaxat, quum illud non sit sufficiens præmium operis virtuosi, sed beatifica deitatis fruitio, quæ est incomparabile bonum, et quodammodo infinitum, utpote infiniti increatique boni immediata, secura, et sempiterna possessio.
Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis. Circa hoc quidam exponendo sic ait: Ac si dicat, Parum valebunt ista, ex quo filium non habeo. Sed non videtur, quod Abram vir spiritualis et sapiens, magnam illam mercedem æternæ felicitatis atque divinæ fruitionis taliter parvipendit, quod parum reputaverit eam, nisi prolem haberet antequam moreretur. Præterea, rursus mirum apparet, qualiter Abram vir fidelis dixerit, Ego vadam absque liberis; quum jam ante Deus promiserit ei semen et copiosam posteritatem, terram Chanaan possessuram. Itaque quod Abram ait, Domine Deus, quid dabis mihi? non dixit parvipendendo præmium istud magnum nimis sibi promissum, nisi haberet et filium. Sed dixit hoc quasi admirando et pie conquerendo et quodammodo per locum a minori argumentando, tanquam diceret: Quid est quod promittis mihi illa bona futura, quam maxima, qui non confers mihi bonum multo minus ac temporale, videlicet prolem, pro qua toties oro, et quam ardenter desidero? Potest quoque sic exponi: Abram enim ex revelatione divina noverat mundi Salvatorem ex suo semine nasciturum, sine cujus adventu et salvatione noverat genus humanum non esse redimendum: quoniam ergo vidit se nondum habere filium, neque secundum inferiorum naturaliumque causarum processum ac ordinem habiturum, admirando et pie conquerendo, non discredendo, locutus est: Domine Deus, quid dabis mihi? quasi dicat: Æternam illam beatitudinem qualiter possum sperare? Ego enim vadam sine liberis, hoc est, ad aliam vitam quæ erit mihi in limbo patrum, transibo per mortem temporalem, non relinquendo nec habendo semen seu filium. Et hoc secundum processum inferiorum causarum, quum uxor mea sit sterilis, et ita Salvator mundi non orietur ex semine meo, nec per eum adepturus sum maximum præmium illud. Itaque verba hæc, Ego vadam absque liberis, Abram non protulit absolute asserendo, quia sic fuisset mentitus, et divinæ promissioni incredulus, sed secundum quemdam particularem respectum, loquendo.
Et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer, hoc est, juvenis iste nomine Damascus, est filius procuratoris domus meæ, qui vocatur Eliezer; quasi dicat: Dispensator domus meæ filium habet, non ego; et ita quantum ad hoc, sum miserior eo. Vel, Damascus iste, filius Eliezer procuratoris mei, supple, Erit mihi pro † libero, seu filio adoptivo, et ita erit heres meus. Lot etenim nepos Abræ, nondum habebat prolem, quando hæc dixit Abram. Hinc subditur: Mihi autem non dedisti semen, quum tamen tantam benedictionem promiseris mihi. Et ecce vernaculus meus, videlicet præfatus Damascus, qui vocatur vernaculus, id est servus in domo Abræ domini sui natus, erit heres meus. Intendebat namque Abram illum adoptare in filium, si proprium semen non obtineret. Unde hæc verba protulit, secundum inferiorum causarum considerationem et æstimationem humanam. Damascus iste (ut in Glossa et Scholastica historia recitatur) condidit urbem, quæ ab ejus nomine Damascus vocata est, et postea regnavit in ea. Hæc est Damascus illa famosa. Præterea, S. Patriarchæ ardentissime optaverunt Christum ex eorum semine nasci. Quumque Christus sit Deus et homo, poterant omnia alia pro modico reputare, nisi Christus ex eorum semine nasceretur.
Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic heres tuus; sed qui egredietur de utero tuo, id est ex semine corporis tui gignetur. Nec est imaginandum cum Apollinari hæresiarcha rudissimo, quod anima rationalis sit ex traduce, aut simul cum semine resolvatur et producatur ab anima generantis, quum et Aristoteles satis demonstret, quod intellectus sit omnino ab extra. Ipsum habebis heredem. Eduxitque eum foras, id est, Dominus præcepit Abræ ut egredetur. Ex quo constat, quod visio et allocutio ista incepit in domo. Et reor quod in aliquo loco domus secretiori, in quo Abram vacabat orationi et devotioni. Sic et Ezechieli jussit Dominus, Egredere in campum, et ibi loquar tecum.3 Et ait illi: Suspice cœlum, et numera stellas, si potes, id est, universitatem stellarum numerando perstringe et apprehende; quasi dicat, Hoc non potes præ multitudine earumdem, imo hoc Deo adscribitur tanquam præcipuum aliquid, juxta illud Psalmi:4 Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Verumtamen cives superni sciunt numerum siderum, sed homo viator naturaliter nequit sidera plenarie computare. Hinc Augustinus loquitur: Auctoritas libri hujus (id est Genesis) contemnit eos, qui universum stellarum numerum comprehendisse et conscripsisse jactantur, sicut Aratus vel Eudoxus, vel si qui alii sunt; quia nec omnes stellæ videri possunt. Nam quantum quisque acutius intuetur, tanto plures videt: exceptis sideribus, quæ in alia orbis parte a nobis remotissima, oriri et occidere perhibentur. Patet quoque ex isto, quod revelatio ista facta sit Abræ in nocte, quando sincero aere videri poterant stellæ, quanquam omnipotenti Creatori exstet facillimum etiam in die clarissimo stellas ad oculum demonstrare.
Et dixit ei: Sic erit semen tuum, id est, posteritas tua innumerabilis erit instar stellarum, quod tamen hyperbolice dictum est, utpote per excessum. Absolute enim loquendo, semen Abræ non esset tam innumerabile, si totum simul esset collectum, ut sidera cœli. Circa hunc locum scribit Lyra, quod Deus per hanc promissionem principaliter intendebat promittere Abræ et semini ejus vitam beatam, quæ erit in resurrectione futura perfecte, quando resurgentes distabunt ab invicem in splendore quemadmodum stellæ, secundum illud Apostoli: Stella differt a stella in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum.5 Atque ad istud probandum allegat quod ait Salvator: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum;6 vidit, et gavisus est. Dies autem Christi vocatur tempus suæ passionis et resurrectionis, in qua aperta est janua regni cœlestis, et patres de limbo educti sunt. Idcirco in offertorio Missæ defunctorum cantatur: Signifer Sanctus Michael repræsentet eas in lucem sanctam, quam olim Abrahæ promisisti et semini ejus. Sed contra hæc arguit Rabbi Paulus, quia (ut ait) præallegata Christi verba non sunt referenda ad visionem Abræ, de qua agitur in hoc loco, quoniam hic non fit mentio de Christi passione aut resurrectione, nec in re nec in figura. Ad quod dicere potest, qui vult verba Lyræ salvare, quod hic fit mentio de Christi passione et resurrectione in earum effectu, videlicet de felicitate æterna, quam Christus sua passione generi humano promeruit et recuperavit. Verum est tamen, quod præinducta Salvatoris verba, Abraham pater vester exsultavit, etc., aptius referuntur ad aliam visionem Abræ factam, quam istam, præsertim quantum ad id quod dictum est Abræ, In semine tuo benedicentur omnes gentes, quod Abram de Christo ad litteram intellexit, et tunc diem Christi spiritualiter vidit. Verumtamen Rabbi Paulus concedit, quod Abram intellexit sibi et semini suo, hoc loco esse promissa, non solum bona terrena, sed item cœlestia. Unde et Augustinus: Videtur, inquit, mihi hoc loco promissa posteritas cœlesti felicitate sublimis: quia non dixit Dominus, Erit semen tuum innumerabile, sicut arena terræ; sed dictum est, Sic erit semen tuum sicut stellæ cœli. Circa quod Rabbi Paulus scribit: Quasi dicat, Cœleste, lucidum, et incorruptibile erit semen tuum, juxta illud Danielis: Qui multos erudiunt ad justitiam, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates.7
Credidit Abram Deo sibi hæc promittenti, quæ erant supernaturalia potissime, quantum ad bona æterna. Posteritas quoque carnalis ex sterili conjuge fuit supernaturalis, quantum ad modum acquirendi eamdem. Et ita hæc credere ex caritate, fuit meritorium, propter quod subditur: Et reputatum est illi ad justitiam, id est, Deus judicavit eum juste egisse ita credendo, et justificatus est credendo hoc ipsum, non quod ante non fuerit justus, sed quia nunc justior factus est. Sumitur autem justitia hic, prout est virtus communis. Nam omnis virtus est quædam justitia, in quantum homo per eam se habet ut debet aut decet. Hanc quoque auctoritatem allegat Apostolus ad Romanos, et item ad Galatas, ad probandum quod Abraham per fidem placuit Deo, etiam ante suam circumcisionem.89 Patet insuper ex hoc loco, quod fides justificat hominem: quod intelligendum est de fide per dilectionem formata, et de justificatione formali. Idcirco in Actis scriptum est:10 In hoc, scilicet in Christo, omnis qui credit, justificatur. Fides namque est fundamentum virtutum, et justificationis exordium.
Dixitque Dominus ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur, id est igne seu regione, Chaldæorum, sicut hoc supra fuit diffusius expositum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam: tibi, inquam, id est posteris tuis. Non tamen possessio terræ hujus, fuit principalis finalisque causa eductionis Abræ de Chaldæa; sed expletio mysteriorum Christi, qui ex semine Abræ voluit incarnari, conversari, et genus humanum in terra promissionis salvare. At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam in posteris meis? Jam dictum est, quod Abram credidit Deo. Quod ergo nunc ait, Unde scire possum, non venit ex incredulitate aut diffidentia, sed desiderio informationis majoris de modo quo fieret, quemadmodum beatissima Virgo, audita annuntiatione superincomprehensibilis incarnationis Filii Dei, ait: Quomodo fiet istud?
Ideo loquitur Augustinus, quod ideo dixit Abram hæc verba, quatenus rei quam credidit, aliqua similitudo adhiberetur, qua ejus modus agnosceretur.11 Et quoniam Abram quæsivit hoc signum, inolevit Judæis mos signa quærendi, ut in Scholastica historia dicitur.
Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, hoc est trium annorum, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. Ideo Dominus specialiter jussit ista animalia irrationalia, videlicet tria terrestria, et duo aerea accipi et offerri, quoniam erat futurum, ut ex eis dumtaxat fierent sacrificia in lege per Moysen data, excepto quod in emundatione leprosi, fiebat de passeribus oblatio. Sicque oblatio illa non fuit communis, propter quod non fit nunc sermo de ea. Cur autem præcepit Deus, ut tria animalia ista terrestria essent triennia? Respondetur ex Augustino, quod ideo, quia populus Israel in tertia mundi ætate, quæ cœpit ab Abraham, et duravit usque ad
David, adolevit seu crevit. Potest etiam dici, quod animalia illa in triennio majorem habent aptitudinem, vivacitatem, robur, aut proprietatem ad immolandum, et propter commendandum superbeatissimæ Trinitatis mysterium, propter quod etiam tria jussa sunt accipi.
Qui tollens universa hæc: non in ipsa nocte, qua facta est ei revelatio ista, sed die immediate sequente; divisit ea per medium, utpote tria animalia illa terrestria, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit, utpote ambas partes seu medietates cujuslibet animalis occisi, ita quod una animalis occisi medietas, sic jacuit ex opposito alterius medietatis, quod inter eas potuit quis transire, propter causam infra tangendam; aves autem, scilicet turturem et columbam, non divisit per medium, ut animalia alia. Videtur tamen quod eas occidit, et forsitan unam occisam posuit juxta unam partem animalium divisorum, et aliam avem occisam juxta aliam illorum animalium partem. Cur aves non divisit? De hoc spiritualis ratio assignatur. Primo, quod per animalia designantur carnales, qui dividuntur per schismata et peccata; per aves vero, spirituales, qui solliciti sunt servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Secundo, quod per animalia designantur activi, qui circa plurima distrahuntur, quemadmodum Dominus dixit ad sanctam Martham, Sollicita es, et turbris erga plurima;12 per aves, contemplativi, qui circa unum intenti sunt, et recolligunt se in Deum. Descenderuntque volucres super cadavera, hoc est super carnes illas occisas, ut ex eis comederent.13 Et dicit quidam, quod aves istæ erant de nocte volantes. Quod non videtur consonare verbis, nam subditur: et abigebat eas Abram. Quo constat, quod in die descenderunt super sacrificia ejus. Quumque sol occumberet, pavor irruit super Abram. Ex quibus apparet, quod clara die volucres super carnes illas descenderant, quia et Abram vidit eas, et ante solis occubitum fuit hoc.
Itaque quum sol occubuisset, pavor irruit super Abram. Aliqui textus habent, Sopor irruit, etc. Circa quod Lyra ait, quod in Hebræo habetur, Ecstasis irruit, etc. Et per ecstasim intelligit raptum seu alienationem ab exterioribus sensibus. Porro, secundum Rabbi Paulum, in Hebræo habetur proprie, Sopor, sicut in translatione nostra, in qua secundum Lyram dicitur, Sopor irruit: ex quo etiam satis apparet, quod Lyra frequenter dicit aliter haberi in Hebræo, quam in nostra translatione, quum tamen ita non sit absolute loquendo. Dicitque Rabbi Paulus, quod in Hebræo eadem dictio ponitur hic, quæ supra secundo capitulo habetur: Immisit Dominus soporem in Adam. Verumtamen omnia concordando, dici potest quod verbum Hebraicum exstet æquivocum. Nam et in verbis illis, Immisit Dominus soporem in Adam, per soporem illum intelligitur ad litteram, non somnus quicumque naturalis aut solitus, sed potius raptus aut ecstasis, ut dictum est ibi. Septuaginta quoque transtulerunt, Pavor irruit, etc. Et potuit esse, ut Abram gravaretur naturaliter quodam somno, aut supernaturaliter perduceretur ad raptum aut ecstasim, per quem raptum disponeretur ad revelationem mox subditam.
Et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Quæri potest, ex qua causa oriebatur in Abram horror iste tam magnus et tenebrosus, id est afflictivus et gravis seu in tenebris ortus. Respondetur, quod passiones animæ communiter generantur ex aliqua prævia sensitiva apprehensione seu sensatione. Interdum vero oriuntur ex causis valde occultis, aut supernaturalibus, ita quod homo ipse qui patitur eas, cognoscere nequit causam immediatam et propriam unde nascuntur; sic dum aliquis tremit et pavet ex appropinquatione seu præsentia hostis sive latronis aut periculi imminentis, quum tamen ignoret se illis appropinquare. Sicque ad propositum dici potest, quod ex operatione occulta angelici spiritus, oriebatur in Abram magnus pavor iste. Potest enim angelus bonus, imo et angelus malus, corporalem hominis naturam faciliter ac multipliciter ac fortiter immutare. Probabiliter quoque dici potest, quod in hujuscemodi tremefactione atque formidine, præcedit et adest interior quædam imaginatio saltem occulta cujusdam mali sive adversitatis. Sicque fuisse in Abram videtur. Nam et in Scholastica fertur historia, quod horror iste tam ingens, fuit pars signi quod petiit Abram, ut tactum est. Ex quo sequi videtur, quod fuit quodammodo supernaturalis, utpote præfigurativus futurorum : idcirco subjungitur, quod timor iste significavit.
Dictumque est ad eum, puta ad Abram a Domino : Scito prænoscens, id est prophetaliter jam prænoscas, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, hoc est, quod posteritas tua habitabit in terra aliena : et subjicient eos servituti, et affligent, id est, hi in quorum regionibus posteri tui erunt peregrini, subdent posteros tuos famulatui gravi et tribulationi multiplici, quadringentis annis : non quod servitus et afflictio tot annis durabunt, sed quia peregrinatio præfata erit tam diuturna, et infra annos illos evenient et complebuntur prædicta servitus atque afflictio. Itaque quod ait, quadringentis annis, determinat complexum illud, Peregrinum futurum sit ; non autem verbum illud, Subjicient eos servituti.
Denique, quod semen Abræ seu filii Israel non habitaverint in Ægypto tot annis, facile est ex textu probare. Nam infra habetur, quod Jacob descendit in Ægyptum cum filiis suis et filiis filiorum suorum, hoc est, verbi gratia, cum filio suo Levi, et cum Caath filio Levi. Caath vero genuit Amram, cujus filii fuerunt Moyses et Aaron, qui eduxerunt filios Israel de Ægypto.14 Caath vero vixit annis centum triginta tribus, Amram autem centum triginta septem, ut legitur in Exodo. Moyses demum, quum esset octoginta annorum, filios Israel de Ægypto eduxit :15 sicque totum tempus vitæ Caath et Amram ac Moysis usque ad octogesimum vitæ suæ annum, non fuit nisi trecenti et quinquaginta anni. Nec tamen filii Israel fuerunt tamdiu in terra Ægypti ; imo ab annis præfatis oportet subtrahere totum tempus quo vixit Caath, antequam introivit Ægyptum, et annos quibus vixit postquam genuit Amram, tempus quoque quo vixit Amram postquam Moysen generavit. Idcirco, ut dicunt Hebræi et multi Catholici, filii Israel non fuerunt in Ægypto, nisi annis ducentis et decem. Nec tamen toto tempore illo fuerunt servituti et afflictioni ibidem subjecti ; imo multis annis ibi in honore fuerunt sub Joseph et fratribus ejus, ut infra patebit.16
Præterea anni hi quadringenti, computari possunt a nativitate Isaac, qui proprie dictus est filius Abrahæ præelectus, et per repromissionem concessus, propter quod dictum est Abrahæ : In Isaac vocabitur tibi semen. Isaac autem sexagenarius genuit Jacob, qui quum esset centum triginta annorum, Ægyptum ingressus est, ut infra in textu habetur : qui anni ducentis et decem annis præfatis appositi, faciunt adæquate annos quadringentos, quibus semen Abrahæ exstitit peregrinum in terra non sua, partim in Palæstina, videlicet in terra Chanaan et Geraræ, partimque in Ægypto. Verumtamen Augustinus ab anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis de Ægypto, computat annos quadringentos et quinque, et dicit quod Scriptura non facit mentionem de illis quinque annis, quia consuetudo est Scripturæ, non curare minutias numeri aut temporis. Computat autem Augustinus secundum translationem Septuaginta. Sed circa hæc oritur difficultas, quoniam in Actis loquitur Paulus apostolus : Deus sorte distribuit eis terram, quasi post quadringentos et quinquaginta annos.17 Porro ad Galatas ait :18 Quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit, etc. Respondetur, quod tempus illud quadringentorum quinquaginta annorum, computatur a nativitate Isaac usque ad divisionem terræ promissionis factam sub Josue, ut in Josue libro legitur;19 anni vero quadringenti et triginta, computantur a tempore quo ista promissio facta est Abræ. Sed rursus objicitur contra prædicta, quoniam in Exodi libro scriptum est: Habitatio filiorum Israel, qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.20 Ergo non solum annis ducentis et decem, sed amplius quam quadringentis in Ægypto morati sunt. Hujus solutionem usque ad locum illum suspendo, quanquam breviter dici posset, quod in auctoritate hac Exodi, per habitationem in Ægypto, datur intelligi habitatio filiorum Israel in Ægypto, et habitatio patrum eorum in Chanaan.
Verumtamen gentem cui servituri sunt, puta Ægyptios, ego judicabo, id est, juste indurabo, reprobabo, ac puniam plagis temporalibus, quæ in Exodo describuntur; deinde damnatione æterna, quia per plagas temporales non erunt conversi et emendati. Istud Dominus dixit ad Abram pro consolatione ipsius, qui de futuris suæ posteritatis tribulationibus poterat contristari. Et post hæc egredientur cum magna substantia. Nam multi filiorum Israel egredientium de Ægypto, fuerunt divites valde, habueruntque pecora multa, et ultra hoc, Deo jubente, egressuri mox de Ægypto, mutuarunt ab Ægyptiis vasa aurea atque argentea, vestesque pretiosas ac plurimas, prout in Exodi libro recitatur.2122 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, hoc est, per mortem temporalem transibis ad sanctos Patriarchas in limbo patrum detentos, de quorum semine natus es, quamvis aliqui patrum tuorum qui fuerunt post illos, fuerint vitiosi, et item idololatræ; sepultus in senectute bona, hoc est, virtuoso senio consummatus, et in statu salutis defunctus. Verumtamen ante corporis sepulturam discessit anima sancti viri ad limbum, si tamen nihil purgandum detulit secum.23 Denique per hunc modum loquendi insinuavit Moyses animæ immortalitatem, et vitam aliam post præsentem, quoniam mortem nominat transitum ad prædecessores defunctos, qui nisi essent post mortem, nullus iret ad eos post mortem.24 Rursus per verba hæc Deus assecuravit Abram de sua salute, præsertim si verba hæc intellexit per modum absolutæ assertionis absque conditione implicita.
Generatione autem quarta revertentur huc, hoc est, quarto viro nato post eum, qui simul cum sobole sua intrabit Ægyptum, redibunt posteri tui ad terram hanc Chanaan, et hoc in computatione successionis tribus sacerdotalis sive Leviticæ. Levi enim genuit Caath, Caath Amram, Amram Aaron, Aaron Eleazarum, qui cum patre suo Aaron exivit Ægyptum. Sicque Eleazarus fuit quartus post Levi, ipso Levi excluso. Quidam computationem istam a Levi incipiunt inclusive, et dicunt quod secundum successionem tribus sacerdotalis, quinta generatione egressi sunt: secundum quod Septuaginta translatio continet, Quinta generatione redibunt. Alii vero dicunt hoc adimpletum in regia tribu, videlicet generatione Judæ, qui genuit Phares patrem Aram, qui Aram genuit Aminadab, patrem Naasson, qui cum patre suo Ægyptum est egressus. Computationum vero diversitas faciliter concordatur per diversam inceptionem, atque per terminorum inclusionem aut exclusionem. Porro quidam incipit computationem istam a Jacob, et dicit quod si computentur generationes ab eo per lineam generationum, inveniuntur quatuor usque ad reditum in terram promissionis, quoniam Jacob genuit Judam, Judas vero Phares, Phares autem Esron, Esron vero Caleb, qui terram promissionis intravit. Quod autem Caleb sit filius Esron, probatur ex primo libro Paralipomenon. Sed advertendum, quod istud stare non potest, quoniam Caleb ille filius Esron, alius fuit ab isto Caleb, qui terram promissionis ingressus est. Siquidem Caleb iste, fuit pater ipsius Hur, qui genuit Uri patrem Beseleel, qui Beseleel exivit Ægyptum cum patre suo, fuitque quartus vel saltem tertius post illum Caleb. Caleb vero qui terram promissionis intravit, erat solum quadraginta annorum, vel potius minus, quando exivit Ægyptum.25 Nam quadragenarius erat, quando cum ceteris ad explorandum terram a Moyse missus est.262728
Deinde subditur causa tantæ dilationis, qua filii Israel protracti sunt ab ingressu terræ eis promissæ. Necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus, id est, nondum impleverunt mensuram seu pondus facinorum, quod ab eis pietas mea sustinere decrevit, antequam ejiciantur de terra sua. Ex hoc accipit Augustinus, quod scribit in libro de Doctrina christiana, quod Deus dignatur ab unoquoque homine seu populo sustinere certam mensuram culparum, qua impleta, non tolerat eum diutius. Exspectat enim ut misereatur, ut loquitur Isaias, hoc est, ut homines se emendent, quibus misericordia Dei abutentibus adhibet ultionem.29 Propter quod asserit Jeremias : Non poterat vos Dominus ultra sustinere propter malitiam studiorum vestrorum. Verumtamen quicumque peccat mortaliter, non solum meretur damnationem æternam, sed etiam immediate mortem corporalem, et omnium exteriorum rerum privationem.30 Estque indignus pane quo vescitur, et omnium creaturarum obsequio, usu, ac ope.
Consequenter redit Moyses ad prosecutionem historiæ. Quum ergo occubuisset sol, ut dictum est paulo ante, facta est ca-ligo tenebrosa. Hoc non fuit mirum, quod post solis occasum caligo inducta est, sed caligo ista fuit tenebrosior solito, et forte apparuit densissima nubes, quæ fuit pars signi petiti, et significavit vehementiam adversitatum tribulationumque filiorum Israel in Ægypto. Et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis. Istud fuit signum veritatis divinæ promissionis præfatæ.
Circa verba hæc duo quæruntur. Primo, an ista fuerunt ibi realiter, scilicet fornax fumans, et lampas ignis, an per similitudinem et imaginariam visionem dumtaxat. Secundo, an ibi apparuerunt duo ignes, videlicet ignis fornacis, et ignis lampadis.
Ad primum istorum videtur quibusdam dicendum, quod ibi apparebat realiter ignis, ut dicunt nonnulli quod apparuit ibi ad repræsentandum divinæ majestatis præsentiam, sicut in rubo monteque Sinai. His consonat quod in Scholastica historia fertur, quod ignis ille consumpsit sacrificium Abræ, hoc est carnes illas divisas.3132 Unde si realem habuit ignis actionem, videtur fuisse realiter ignis, non similitudo dumtaxat. Ad secundum aliqui dicunt, quod non fuit nisi unus ignis. Ait namque præfata Historia, quod apparuit ignis quasi clibani; verumtamen textui magis consonare censetur, quod duo ignes ibi fuerunt : unus fornacis ardentis ac fumigantis, stans fixe in loco suo; alter lampadis, qui pertransivit inter partes prædictas. Subditur enim in textu : Et lampas ignis transiens inter divisiones illas, utpote inter carnes ab invicem divisas ac positas. Nam et Septuaginta transtulerunt : Quum autem jam sol erat ad occasum, flamma facta est, et fornax fumibunda, et lampades ignis, quæ pertransierunt per media illa divisa. Et forsitan ex clibano illo ardente erumpebant quasi lampades ignis, volitantes inter carnes illas, et comburentes easdem : in signum, quod sacrificium Abræ exstitit Deo acceptum. Fuit itaque ibi reale aliquid simile clibano, et ministerio angeli tota visio ista exhibebatur. Præterea quæritur, cur ignis lampadis pertransivit partes præfatas. Respondetur, quoniam inter antiquos fuit consuetudo, ut percutientes pactum seu fœdus pariter ineuntes, occi-derent atque dividerent aliquod animal, et inter partes divisas transirent, quasi ad innuendum quod morte efficerentur condigni, qui pactum infringerent. Hinc apud Jeremiam ait Dominus de obstinatis Judæis : Non observaverunt verba fœderis mei, in quibus assensi sunt;33 vitulum quem considerunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus. Quoniam itaque Dominus in hac visione pepigit fœdus cum Abram, ut protinus subjungetur, idcirco ignis iste Dei præsentiam repræsentans, transivit inter illa divisa, sicque Deus cum Abram agens, habuit se modo humano.3435
In die illo. Istud quod subditur, videtur factum in nocte, sicut et visio jam descripta, idcirco per diem illum intelligitur dies naturalis, qui noctem includit. Pepigit Dominus fædus cum Abram, id est, firmiter ei promisit, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten. Secundum Augustinum, non dixit, flumine magno Ægypti, hoc est a Nilo, sed a fluvio parvo, qui dividit inter Ægyptum et Palæstinam, et vocatur fluvius iste Rhinocolura, estque terminus terræ promissionis a parte australi versus Ægyptum; Euphrates vero est terminus terræ ejusdem ex parte opposita versus Chaldæos, inter quos Euphrates currit. Cinæos et Cenezæos et Cedmonæos et Hethæos, etc. Nominantur hic decem gentes, quarum terras Deus promisit semini Abræ. Et est sensus: Gentes has, id est terram earum, dabo posteris tuis.36 Prænominatæ quoque gentes istæ, sunt ex Chanaan natæ, ut superius dictum est, quamvis aliqua nomina varientur.
Footnotes
-
Ps. xvii, 31. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Ezech. III, 22. ↩
-
Ps. CXLVI, 4. ↩
-
1 Cor. XV, 41, 42. ↩
-
Joann. VIII, 36. ↩
-
Dan. xii, 3. ↩
-
Galat. iii, 6. ↩
-
Rom. iv, 3. ↩
-
Act. xiii, 39. ↩
-
Luc. i, 34. ↩
-
Ephes. iv, 3. ↩
-
Luc. x, 41 ↩
-
Gen. XLVI, 7. ↩
-
Exod. VI, 18, 20. ↩
-
Gen. XLVII, 11, 12. ↩
-
Act. XIII, 19, 20. ↩
-
Galat. III, 17. ↩
-
Josue XIII, 7. ↩
-
Exod. xii, 40. ↩
-
Ruth iv, 18-20. ↩
-
Ibid. 35. ↩
-
Matth. 1, 3, 4. ↩
-
I Par. II, 18-21. ↩
-
Jasue xiv, 7. ↩
-
Matth. i, 3, 4. ↩
-
Matth. 1, 3, 4. ↩
-
Ruth iv, 18-20. ↩
-
Is. xxx, 18. ↩
-
Jer. xliv, 22. ↩
-
Ibid. xix, 18. ↩
-
Exod. m, 2. ↩
-
Jer. xxxiv, 18. ↩
-
Exod. iii, 2. ↩
-
Josue xiv, 7. ↩
-
Gen. x, 15-18. ↩
Chapter 51 of 104