Articulus 51
DE SPIRITUALI SENSU EJUSDEM CAPITULI QUINTIDECIMI.
HIS itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram, dicens: Noli timere. Quemadmodum Deus confortavit et consolatus est Abram quum infideles vicisset, sic admonet et consolatur unumquemque fidelem, qui tentationibus viriliter restitit, et vitia expugnavit, ne timeat inordinate ob hoc, quod invisibiles hostes semel victi solent acrius impugnare, atque callidius impetuosiusque insurgere ac tentare. Tali ergo fideli loquitur Dominus:
Ego protector tuus sum, qui conteram Satanam sub pedibus tuis velociter;1 et merces tua magna nimis, quemadmodum ait Apostolus: Id quod in præsenti est modicum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.23 Itemque: Stabiles, inquit, estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. Talis ergo Dei pugnator indiget assidua armatura virtutum, ut cum omni humilitate et firmitate speret in Domino, et jugiter invocet eum, nec unquam inani securitate torpescat, imo quotidie custoditior ferventiorque reddatur, atque quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, efficaciter contempletur.4
Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis. Vir fidelis per Abram designatus, divini amoris ardore succensus, et fraternæ salutis zelo transverberatus, propria salute nequaquam contentus est, et quidquid sibi pro præmio desuper promittatur, non conquiescit nisi et alios verbo aut oratione, bonæque vitæ exemplis ac meritis trahat ad Creatorem, et quasi spiritualiter pariat Christo: quod dum se videt aut arbitratur non facere, conqueritur se sine spirituali semine recedere de hac vita, quum tamen videat seu confidat quosdam bonos activos et sæculares, trahere proximos ad salutem. Et ecce vernaculus meus erit heres meus: id est, proximus meus servus, sanguine Christi emptus, in domo Ecclesiæ constitutus, obtinebit, alios convertendo, munera gratiarum quæ mihi dedisti, quibus privatum modo me vereor, eo quod
D nullum tibi gignere queam. Nempe vir talis dum se putat non fructificare in aliis, æstimat Deum sibi iratum, seque pristina gratia destitutum, quem Dominus protinus per inspirationem internam aut alio modo consolatur, dicendo: Non erit hic heres tuus; sed qui egredietur de utero tuo, id est, quem semine verbi cœlestis ex corde tuo egredientis converteris, et caritate mentis tuæ spiritualiter genueris, ipsum habebis heredem, gratiam tibi collatam administrando in ipsum, et communicando eidem, et relinquendo eum post te in Ecclesia militante successorem tuæ gratiæ ac virtutis, ita quod quasi stella pulcherrima fulgebit in ea, imo et plures convertes, quod credens vir talis, justificatur a Deo. Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum, ut darem tibi terram, et possideres eam, id est, de igne carnalium desideriorum et fervore tentationum te erui, ut terrenos et carnales meritis tuis converterem, et eos in spirituales filios possideres: quod fructuosis pastoribus ac prædicatoribus virtuosis potissimum condonatur et competit.
Præterea vir talis, propriam fragilitatem insufficientiamque perpendens, ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? id est, quod terrenos sic traham ad te, spiritualesque natos habebo eos, quod non nisi per specialem atque præcipuam tuam gratiam fieri valet. Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, id est propriam carnem tuam, ex se ipsa instar vaccæ pigram ac tardam ad bona, et quasi capram ad prava pronam ac prosilientem, lascivam quoque tanquam arietem; turturem quoque et columbam, id est spiritum tuum rationalem, instar turturis ad futura suspirantem, et propter mala gementem, ac simplicem veluti columbam. Hæc, inquam, tolle et offer mihi in holocaustum, ut te totum meo cultui mancipans, merearis tanta gratia adimpleri, quod in alios possis eam transfundere. Hoc itaque ait vir talis, carnemque propriam dividit, castigando et flagellando eam quotidie, ita ut dicat: Quoniam propter te mortificamur tota die. Sed spiritum suum non dividit, imo eum totum in Deo recolligit, integrat et adunat. Descenderuntque volucres super cadavera. Volucres istæ sunt dæmones, qui semen verbi ac gratiæ Dei nituntur de agro cordis auferre, et sacrificia orationum nostrarum contaminare, corpus et animam inquinare, atque per evagationes et pravas affectiones, ac sinistras intentiones, quidquid Deo offerimus, facere inacceptum. Quas aves pestiferas volitantes, oportet nos cum omni agilitate et diligentia semper abigere, ut stabiles simus ac puri, præsertim in deitatis obsequio Sacrificioque altaris.
Quumque sol occumberet, pavor, seu sopor, irruit super Abram. Sic plane dum Sol sapientiæ atque justitiæ Christus Dominus paululum subtrahit homini spirituali lucem contemplationis et rorem consolationis supernæ, irruit super eum sopor pigritiæ, negligentiæ somnus, et multiplex timor gravis. Nam et interdum veretur se divinitus derelictum ac periturum. Deinde Dominus consolatur eumdem, prænuntians ei, quod semen suum futurum sit peregrinum in terra non sua, et affligendum. Electi namque et boni sunt in sæculo isto quasi in gravi exsilio, in quo multipliciter tribulantur, atque nonnunquam servituti invisibilium hostium ac vitiorum subduntur; imo ad minus servire coguntur necessitatibus miseri corporis, a pravis et reprobis affliguntur hominibus, quos judicaturus est Dominus. Deinceps electi taliter exercitati et expurgati, revertuntur cum spirituali opulentia grandi ad Dominum. Et quarta generatione, videlicet post interiorum reformationem, verborum directionem, operum debitorum exsecutionem et proximorum ædificationem, ingrediuntur triumphantis Ecclesiæ patriam eis promissam. Interim vero apparet eis clibanus fumans, lampasque ignis transiens inter præfatas divisiones: quia ut ait Scriplura, Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.5 Itemque:67 Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus.8
Postremo Augustinus tangit aliam spiritualem hujus capituli intelligentiam, quam et Isidorus ac Richardus inducunt, sed prolixitatem devitans, pertranseo.
Præterea, quoniam Abram figura est Christi, potest capitulum istud allegorice de Christo exponi, ita:9 Factus est sermo Domini ad Abram per visionem, dicens: Noli timere: id est, Verbum æternum, seu Deus Pater, aut Trinitas Deus, dixit Christo secundum suam humanam naturam, Ne timeas inter adversa, quæ tibi intulerunt aut inferre conati sunt Judæi increduli: non quod aliquis timor inordinatus potuit esse in Christo, qui secundum naturam assumptam fuit perfecte confirmatus in bono; sed ne naturali timore, quem interdum sponte assumpsit, diu immoraretur, et ne eum frequentius quam oportebat, assumeret. Unde in persona Christi cantat Ecclesia: In die qua invocavi te, Domine, dixisti, Ne timeas. Potest quoque exponi hoc verbum, Noli timere, non quasi hortando ne formidaret, sed congratulando suæ perfectioni, qua inordinate nihil pavebat, quemadmodum canimus: Laudate eum omnes angeli ejus.10
Ego protector tuus sum. Nam Deus Pater, seu Verbum æternum, fuit in omnibus humanitatis Christi defensor ab omni malo culpæ, et item a malis pœnalibus, ita quod animæ Christi nullam læsionem nocivam inducere potuerunt, propter quod apud
Isaiam Christus testatur: In umbra manus suæ protexit me.11 Et merces tua magna nimis. Beatificam deitatis fruitionem, quæ est essentiale præmium omnium Beatorum, habuit anima Christi a suæ creationis et incarnationis Verbi exordio, nec eam promeruit. Postmodum vero promeruit sibi præmium accidentale, videlicet sui corporis glorificationem et judiciariam potestatem, suique nominis honorificentissimam dilatationem per totum orbem terrarum. Et de hoc præmio quod Christus sua humiliatione, patientia, labore, et passione sibi ipsi promeruit, potest exponi quod dictum est, Merces tua magna nimis. Vel, merces Christi vocatur magnitudo gratiæ, plenitudoque gloriæ, quam meruit suis electis, quibus tota sua conversatio et passio in hoc mundo meritoria fuit, in quantum ex ardentissima caritate pro eorum salute omnia gessit ac pertulit.
Dixitque Abram, id est Christus: Domine Deus, quid dabis mihi pro mercede laborum meorum? Ego vadam absque liberis, hoc est Judæis, propter quos veni in mundum, et quibus specialiter missus sum:12 eos non converti, non fructificavi in eis pro maxima parte eorum, in tantum quod tempore passionis pene omnes corruerunt a fide;13 et in cruce moriens, non reliqui semen ex eis, nisi perpaucum. Hinc in Isaia loquitur Christus affectu dolentis de Judæorum perditione: Ego dixi, In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi.14 Et filius procuratoris mei iste Damascus. Procurator Christi, potest intelligi Moyses, qui tanquam Dei dispensator præfuit Synagogæ, et multos convertit: sicque filius ejus fuit populus sibi subjectus atque obediens, præsertim qui terram promissionis intravit. Et ecce vernaculus meus erit heres meus. Hereditas Christi fuit populus Synagogæ, sicut per Isaiam fatetur, Hereditas mea Israel;15 vernaculus vero Christi, fuit cœtus sacerdotum et ceterorum, qui tempore Christi præfuit Synagogæ. Ille etenim cœtus, natus fuit in lege divini obsequii, atque in domo seu populo Dei.
D Ille itaque impiissimus cœtus, voluit esse heres ac dominus Synagogæ seu vineæ Christi, ipso Christo expulso. Nam eo viso, locuti sunt: Hic est heres, venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas, prout Christus in evangelica docet parabola:16 Homo, inquiens, paterfamilias plantavit vineam, et locavit eam agricolis, etc.17 Statimque sermo Domini factus est ad
Dan. ix, 26. eum, dicens: Non erit hic heres tuus, id est, impius cœtus iste non diu præsidebit Synagogæ, imo cito post tuam passionem penitus vastabitur, quemadmodum factum est per Romanos, et a Daniele prædictum est: Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et usque in finem perseverabit desolatio; sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis heredem, id est, Judæos electos, quos proprii cordis tui doctrina docebis et convertes, habebis filios atque discipulos, et per eos convertes innumerabiles alios.
Is. XLIX, 6.
Eduxitque eum foras, id est, Deus eduxit Christum hominem a præfata consideratione, ad considerationem conversionis gentium universarum; et ait illi: Suspice cœlum, et numera stellas, si potes, id est, quia potes. Nam anima Christi cuncta creata distincte cognovit. Et dixit ei: Sic erit semen tuum, id est, tam innumerabilis erit populus qui a te Christo vocabitur christianus, et tanquam stellæ splendidus erit per gratiam in Ecclesia militante, et sicut sol fulgebit in Ecclesia triumphante. Hinc in Isaia Pater loquitur Christo: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam, id est, Christus cognovit promissionem hanc veram esse, non tamen per fidem, quæ est theologica virtus, quæ non fuit in eo, quoniam fuit comprehensor perfectus secundum supremam suæ animæ portionem.
Ps. XXI, 28.
Ps. LXXI, 8.
Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum, id est de passione et persecutionibus infidelium Judæorum, resuscitando te tertia die ad impassibilem et beatissimam vitam; ut darem tibi terram, et possideres eam, id est, totum mundum legi ac ditioni tuæ subjicerem, juxta illud: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ. Itemque: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terræ. At ille ait: Domine Deus, unde scire possum, etc., id est, experimentalem modum ac processum hujus rei mihi ostende. Hoc Christus non ait ex ignorantia aut diffidentia, sed ex superabundantia quadam, qua id quod scitur, libenter prospicitur. Respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, id est, lascivum, petulantem, ac contumacem populum Judæorum applica tibi, prædicando eisdem; turturem quoque et columbam, hoc est, quosdam etiam virtuosos, pudicos et simplices ex plebe illa tibi assume. Hoc Christus fecit omnibus talibus evangelizando, divisitque vitiosos illos, quoniam quosdam ex eis pie convertit, et alios juste reliquit, propter quod dixit: Nunc judicium est mundi. Ceteros non divisit, sed recollegit in unum, et fecit ex eis primitivam Ecclesiam. Descenderuntque volucres, id est dæmones, super cadavera, quoniam passione instante Christus locutus est Petro: Simon, ecce Satan expetivit vos ut cribraret sicut tricum, ego autem oravi pro te. Christus quoque eos abegit, sicut dixit ad Patrem: Pater, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
Joann. xii, 31.
Luc. xxii, 31.
Joann. xvii, 12.
Quum sol occumberet, pavor irruit super Abram, et horror magnus, etc. Tunc sol quasi occubuit, quando Verbum æternum solitam consolationis internæ redundantiam humanitati Christi, quantum ad partem ejus sensitivam, subtraxit, tempore scilicet passionis, in tantum quod dixit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Tunc intensissimus pavor et maximus horror Christum invasit, quando et sudor ejus factus est quasi guttæ sanguinis decurrentis in terram. Cœpit etenim contristari et pavere, dixitque: Tristis est anima mea usque ad mortem. Dictumque est ad eum: Scito prænoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua. Tunc enim Deo volente Christus actualiter consideravit omnem adversitatem, tribulationem et passionem,
Ps. xxi, 2.
Luc. xxu, 44.
Matth. xxvi, 37, 38, quam universi electi in sæculo isto pro fide ipsius ac sua salute erant passuri : quod utique ab incarnationis exordio scivit ; sed tunc cum vehementissima compassione hoc ipsum intuebatur. Tu autem ibis ad patres tuos in pace, descendendo in limbum patrum, ut eos inde educas, sepultus in senectute bona, non annorum, sed omni maturitate virtutum.18 Senectus enim venerabilis est, non annorum numero computata, etc. Necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum. Amorrhæi isti, sunt reprobi qui affligunt et exercent electos usque ad tempus præfinitum a Domino.
Quum ergo occubuisset sol, id est, dum Christus expallescens penderet in cruce, facta est caligo tenebrosa, quia tunc tenebræ factæ sunt super universam terram ab hora sexta usque ad nonam ;19 et apparuit clibanus fumans, id est, tribulatio summe angustians, invasit eos qui cruci Christi assistebant, et pertinebant ad eum ; et lampas ignis, transiens inter divisiones illas, hoc est fervor doloris penetrans corda eorum, quos Christus divisit a reprobis et reposuit sibi. In die illo pepigit Dominus fædus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc. Quum enim Christus passione instante factus in agonia prolixius oraret, sanguinemque sudaret, apparuit illi angelus de cælo confortans eum, id est per modum confortantis se habens, verba confortativa et consolatoria proferendo, commemorando videlicet fructuositatem passionis instantis, et qualiter propter eam Deus Pater totum mundum evangelicæ legi subjiceret, et cunctis propitiaretur hominibus, sicut per Zachariam Pater testatur de Christo :20 Auferam iniquitatem terræ illius in die una, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ.2122
Footnotes
-
Rom. xvi, 20. ↩
-
I Cor. xv, 58. ↩
-
II Cor. iv, 17. ↩
-
Rom. viii. 18. ↩
-
Eccli. XXVII, 6. ↩
-
Luc. viii, 5, 12. ↩
-
Ps. xliii, 22. ↩
-
Sap. III, 6. ↩
-
Sensus allegoricus de Christo. ↩
-
Ps. CXLVIII, 2. ↩
-
Is. XLIX, 2. ↩
-
Joann. V, 43. ↩
-
Matth. XV, 24. ↩
-
Is. XLIX, 4. ↩
-
Ibid. XIX, 25. ↩
-
Matth. XXI, 38. ↩
-
Ibid. 33. ↩
-
Sap. IV, 8. ↩
-
Luc. XXM, 44. ↩
-
Luc. XXII, 43. ↩
-
Ibid. IX, 10. ↩
-
Zach. III, 9. ↩
Chapter 52 of 104