Articulus 52
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI SEXTIDECIMI : IGITUR SARAI UXOR ABRAM NON GENUERAT LIBEROS.
PROLIFICATIO Abræ consequenter describitur. Igitur Sarai uxor Abram non genuerat sibi liberos, imo nullam prolem hucusque, quoniam naturali sterilitate impediebatur concipere. Sed habens ancillam Ægyptiam natione, nomine Agar, dixit marito suo : Ecce conclusit me Dominus ne parerem, id est, fecunditatem uteri non contulit mihi. Opera enim naturæ, sunt opera Creatoris. Et dicitur Deus Sarai conclusisse, quia non aperiebatur uterus ejus ad fructuosam seminis susceptionem. Ingredere ad ancillam meam, id est, in conjugem accipe eam, et cognosce ; si forte saltem ex illa suscipiam filios, hoc est, quatenus Deo præstante, ipsa ex te concipiat, et proles nata ex ea, sit mea per adoptionem seu jure dominii. Refert Lyra, quod Hebræi dicant hanc Agar fuisse filiam regis Ægypti, ita quod una conjugum Pharaonis considerans sanctitatem Sarai, et qualiter propter eam Deus flagellavit Pharaonem et domum ipsius, tradidit filiam suam Sarai in ancillam, potius cupiens filiam suam servire in domo matronæ tam virtuosæ, quam honorari in domo paterna.1 Additque Lyra, istud non esse absonum rationi, quum in libro Esther legatur, quod multi gentilium videntes qualiter Deus liberavit Judæos de insidiis Aman, transtulerunt se ad legem et cærimonias Judæorum. Sed Rabbi Paulus dicit istud de Agar esse ficticium, et quod allegatio ista ex libro Esther non probet intentum, quia gentiles illi non subjecerunt se Domino, sed ritui Judæorum. Verumtamen reor probabile, quod Agar ista erat valde proba, notabilisque puella, eo quod Sarai quæ multas habebat ancillas, dedit eam suo marito præ ceteris.
Sed circa hæc oriuntur difficultates. Primo, cur Sarai rogavit virum suum, ut duceret aliam conjugem, quum Deus jam ante promiserit Abræ quod esset sobolem habiturus. Respondetur, quod Sarai ignoravit an promissio illa esset implenda per se, et timuit ne ex sua sterilitate frustraretur effectu, idcirco optavit eam impleri per aliam.2 Sed tunc rursus oritur difficultas, cur Abram acquievit precibus Sarai in isto; nam scire poterat quod promissio illa erat per Sarai adimplenda. Ad quod dicendum, quod hucusque non legitur hoc Abræ revelatum. Rabanus quoque dicit, Abram semen suum multiplicandum audierat, sed per quam feminam, nesciebat.
Et quoniam primam conjugem noverat sterilem, duxit secundam, quam speravit fecundam. Præterea quæritur, qualiter licuit Abræ, ad instantiam conjugis suæ, accipere conjugem aliam, sicque inducere bigamiam, quum Lamech de bigamia reprehendatur, et naturalis lex dictet, ut unicus unicæ copuletur, nec aliquis Sanctorum ante Abram legatur ita fecisse. Ad istud Guillelmus Parisiensis respondet, quod nunquam licuit sine dispensatione divina uni viro simul habere plures uxores. Nam primæ uxori tradidit sui corporis potestatem: ideo Abram et ceteri qui plures uxores sine peccato duxerunt, quos scilicet a culpa in hoc excusare oportet, creduntur id egisse ex dispensatione divina, quam vel ipsi per occultam inspirationem aut modo alio acceperunt. Abram etiam multipliciter excusatur in facto isto, quia non movebatur libidine, nec contra uxoris primæ consensum, imo ex ejus petitione hoc fecit. Nondum quoque promulgata fuit lex evangelica de una sola uxore simul habenda. Qualiter vero sit de lege naturali unam habere, infra dicetur. Hinc loquitur Augustinus: Nullo modo inferendum est crimen Abræ de hac muliere. Usus quippe est ea ad generandum prolem, non ad explendum libidinem, nec insultans, sed magis obediens conjugi suæ, quæ suæ sterilitatis credidit esse solatium, si fecundum ancillæ uterum faceret suum. Ab utroque non culpæ luxus, sed naturæ fructus exquiritur. Verumtamen Augustinus hanc Agar vocat Abræ concubinam: quod non est intelligendum, quasi non fuerit ejus legitima uxor, quum paulo post in textu habeatur oppositum; sed quia consuetudo Scripturæ est, uxorem, præsertim minus principalem et secundariam, dicere concubinam, prout infra sæpe patebit.
Quumque ille, videlicet Abram, acquiesceret deprecanti, tulit ipsa Sarai Agar Ægyptiam ancillam suam post decem annos, quam habitare cæperant in terra Chanaan, ab egressu de Mesopotamia: nam infra tantum tempus poterat sterilitas Sarai satis experimentaliter cognosci; et dedit eam viro suo uxorem. Et tunc erat Abram octoginta quinque annorum, quoniam septuaginta quinque annorum erat quando Deo jubente ex Mesopotamia venit ad habitandum in terra Chanaan, ut dictum est. Imo (ut fertur) Hebræi dicunt, quod decennium est tempus, infra quod maritus experiri debet de conjuge sua, an sterilis sit, et utrum propter sterilitatem ipsius accipere aliam possit. Verumtamen Ecclesia determinavit brevius tempus pro experientia hujus rei, videlicet tempus triennii, ut in cap. final. extra de frigid. et malef. Et dedit eam viro suo uxorem, ita quod Abram de consensu Sarai conjugis suæ, accepit Agar ancillam in conjugem per verba de præsenti, sive per modum tunc consuetum. Tamen ut patet ex dictis, ex sola uxoris auctoritate ac voluntate non licuit viro accipere conjugem aliam. At illa, scilicet Agar, concepisse se videns, id est cognoscens, seu ex tumore ventris sui corporaliter cernens, despexit dominam suam, tanquam infecundam, reputans se digniorem nomine contoralis quam illam, eo quod fructum matrimonii gestaret in utero; atque (ut aliqui dicunt) putabat promissiones divinas Abræ factas de multiplicatione et benedictione seminis sui, complendas in prole sua concepta. Prosperitas quippe interdum incitat etiam bonos ad quamdam elationem, audaciam et gloriam vanam. Idcirco humilitas in prosperis præcipue commendatur.
Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me, id est, reprehensibilis es, fovendo ancillæ meæ audaciam, seu dissimulando et non corrigendo ejus elationem qua spernit me. Et potest esse, quod Abram fuit in hoc venialiter culpabilis ex negligentia aut aliquantula sensuali affectione ad uxorem imprægnatam recenter acceptam, de cujus conceptu gaudebat, unde invite contristavit eamdem. Porro secundum Augustinum, Sarai ex quadam muliebri suspicione elationem suæ ancillæ imputavit suo marito. Ego dedi ancillam meam in sinum tuum, id est, admonui et consensi, quod fieret uxor tua, et tibi legitime misceretur: quasi dicat, Tu es causa meæ despectionis, et reddis mihi malum pro bono. Quæ, scilicet ancilla, videns quod conceperit de te, despectui me habet, gerens se circa me, quasi ego sim ejus ancilla potius quam econtra. Judicet Dominus inter me et te, unicuique nostrum reddendo quod promeretur in istis. Hoc Sarai dixit ex quodam zelo justitiæ. Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu, id est potestate, tua est; utere ea ut libet, id est, fac ei quod tibi placet. Per hoc tamen Abram non dedit Sarai licentiam affligendi injuste ancillam suam, sed sciens Sarai esse virtuosam et timoratam, commisit rem istam suæ discretioni, seque monstravit immunem ab immoderata affectione, saltem mortali, ad Agar. Circa hæc loquitur Augustinus: O virum viriliter utentem feminis, conjuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter ! Affligente ergo eam Sarai, id est, dum Sarai assidue humiliaret et increparet hanc Agar, castigando ejus præsumptionem: quod Sarai juste fecit, quamvis fortassis in hoc aliquantulum interdum excesserit. Nec enim oportet Sarai a venialibus excusare. Fugam iniit, quia volebat ad Ægyptum reverti. Quumque invenisset eam angelus, non casu aut post quæsitionem reperit eam, sed invenit, id est præsentialiter ei occurrit, juxta fontem aquæ in solitudine, juxta quem fontem forsitan sedit et repausavit se Agar, atque in solitudine illa erexit cor suum ad Dominum, quum esset tribulatione et lassitudine plena, propter quod Dominus naturaliter infiniteque bonus ac pius, consolabatur eam per angelum sanctum. Qui dixit ad eam: Agar ancilla Sarai, unde venis, et quo vadis? Utrumque horum cognoverat angelus, sed interrogavit, quatenus ex qualitate responsionis ipsius Agar informaret eamdem. Quæ respondit: facie Sarai dominæ meæ ego fugio. Dicunt aliqui quod Agar recessit a Sarai non solum ex quadam impatientia, sed item ex aliquanta superbia. Ideo angelus volens eam humiliare, vocavit eam ancillam Sarai: quo audito, etiam ipsa Agar humiliavit se, et conformans se verbo angelico, ipsam Sarai vocavit dominam suam, quam paulo ante contempsit velut ancillam. Nec legitur Agar respondisse ad secundum, puta quo tenderet, quia fortassis erubuit confiteri, quod a domo fidelis mariti virtuosæque dominæ, ad Ægyptios rediret idololatras. Vel ex vehementia suæ desolationis præscidit verba.
Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu ipsius, id est, te ipsam sponte sub ea humilia, ut decet ancillam, et æquanimiter tolera quidquid Sarai fecerit tibi. Angelus iste in forma humana visibiliter apparuit Agar. Scriptura vero ista non exprimit, an ex prima angeli apparitione fuerit Agar perterrita, et an statim cognovit quod angelus esset. Porro angeli quandoque apparent cum vultu tam igneo ac splendenti, quod prima facie grandem incutiunt eis quibus apparent, timorem; aliquando vero sic apparent, quod prima facie æstimantur homines esse. Unde mater Samsonis dixit: Vir Dei venit ad me, etc. Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum. Hoc angelus in persona Dei locutus est. Et est sensus: Ex prole quam paries, plurimi valde generabuntur per temporum successiones. Et non numerabitur præ multitudine, id est, posteritas filii tui erit innumerabilis hominibus præ multitudine sua. Promissio ista in Sarracenis impleta est, qui rectius Agareni quam Sarraceni essent vocandi, quia de Agar, non de Sara, sunt nati. Qui præ multitudine sua innumerabiles fuerunt et sunt; sed cognomen hoc quo Sarraceni vocantur, sibi mendaciter usurpasse censentur, quasi de principali et libera conjuge Abrahæ Sara geniti essent, se cognominantes, quum de ancilla et minus principali sint nati uxore. Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti et paries filium. Quod conceperat, patebat ad oculum; sed quod proles concepta exstitit filius, excessit naturalem cognitionem humanam, sed angelum non latebat. Vocabisque nomen ejus Ismael, id est, imponendo filio tuo nomen, vocabis eum hoc nomine. Ismael quippe interpretatur exauditio Domini; idcirco ratio nominationis hujus subjungitur: eo quod audierit Dominus afflictionem tuam, et orationem tuam quam in afflictione magna fudisti ad eum. Hinc in Deuteronomio habetur: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde tuo quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ. Afflictio ista est vera cordis contritio, seu quævis punitio pro peccatis aut aliis causis inflicta, æquanimiter tolerata. Talem etenim afflictionem audit seu pie respicit Deus, non illam quæ impatienter suscipitur et invite suffertur. Fuit autem magna afflictio Agar in fuga ista.
Judic. xiii, 6.
Deut. iv, 29.
Circa hæc scribit Lyra, quod in Hebræo habetur, Ecce concipies, sicut et in libro Judicum de Samsone prædictum est matri ejus: Ecce concipies. Nam idem verbum ponitur utrobique. Ideo dicunt Hebræi, quod Agar fuit aborsum passa, ita quod proles fuit in utero suo exstincta, et hoc forsan ex labore itineris et acerbitate mœroris, aut propter priorem ejus superbiam in dominam suam. Quumque pœnituisset, et angelo obtemperare disponeret, revivificavit Dominus prolem exstinctam. Quæ revivificatio vocatur conceptio. Sed Rabbi Paulus his contradicit, et dicit in Hebræo haberi: Ecce concepisti, quoniam dictio omnino similis ponitur hic et infra, ubi Thamar testatur: De viro cujus sunt hæc, concepi. Sicque, ut ait, non oportet aborsum et revivificationem confingere.
Judic. xiii, 7.
Gen. xxxviii, 25.
Denique hic primo legitur nomen a Deo impositum homini ante ipsius nativitatem, quod perrarum est. Sunt quoque tres alii, quibus in veteri Testamento nomen ita impositum est, scilicet Isaac, Samson et Josias. De Isaac patet capitulo sequenti, de Samsone in Judicum libro, de Josia in tertio libro Regum. In novo autem Testamento sunt duo hujusmodi, videlicet Christus et Joannes Baptista. Verumtamen nomen Cyri regis Persarum, diu ante ejus conceptionem fuit per Isaiam prædictum, juxta illud Isaiæ: Hæc dicit Dominus christo meo Cyro. In quibus verbis nomen Cyri dicitur potius prophetatum, quam vocatum aut institutum.
Ibid. xvii, 19.
Judic. xiii, 24.
III Reg. xiii, 2.
Luc. i, 13, 31.
Is. xlv, 1.
Insuper, quia in aliis jam præfatis, contigit miraculum aliquod quando prædicta sunt nomina eorum a Deo, aut paulo post (in nativitate enim Isaac et Samsonis fuit miraculum, quia eorum matres naturaliter steriles erant; item quando nomen Josiæ prædictum fuit, scissum fuit altare sacrilegum, et arefactum regis impii brachium; Jesus vero sine virili conceptus est semine, et Joannes de sterilibus senibusque parentibus natus), hinc aliqui dicunt, quod etiam in Ismaele contigit prætactum revivificationis miraculum, quando prædictum
Luc. i, 34.
Ibid. 7. est nomen ejus ab angelo. Sed contra hoc scribit Rabbi Paulus, quia vita Ismaelis fuit valde dissimilis a vita illorum jam præfatorum. Et rursus, quia miraculum istud circa Ismaelem fuisset occultum, et ita non induceret utilitatem. Præterea, quidquid sit de veritate dicti illius, reprobationes istæ prorsus infirmæ sunt. Miracula namque communiter fiunt a bonis et malis, et utrisque communia sunt secundum doctores, sicut et cetera dona gratiæ gratis datæ. Miraculum etiam istud Ismaeli impensum, fuisset in primis utile matri suæ ac sibi, deinde his ad quorum devenisset notitiam. Innumerabilia quoque miracula Dei manserunt occulta, imo plurimi Sancti absconderunt pro posse miracula sua. Et beatissimis eremitis animalia illa silvatica fuerunt assidue innocua, imo quodammodo familiaria et sæpe obsequiosa.
Hic erit ferus homo. Ismael enim fuit vir durus et satis feralis, abundans in irascibili etiam ex naturali dispositione, quemadmodum quidam ex naturali dispositione in concupiscibili magis abundant. Unde et infra habetur :3 Quum vidisset Sara Ismaelem ludentem cum filio suo Isaac, dicit : Ejice ancillam hanc et filium ejus.4 Siquidem ludus ille erat feralis. Verumtamen secundum Hieronymum in Hebræo habetur, Phara : quod interpretatur onager, atque ut alius ait, in Hebræo habetur, silvestris. Nam dictio ista Hebraica, forsitan æquivoca est ad omnia ista. Dictus est itaque Ismael onager : primo, ad insinuandum ferocitatem tam suam quam suæ posteritatis. Secundo, ad innuendum, quod habitaturus esset tam ipse quam ejus posteritas in locis deserti; specialiter quoque Ismael nemora et venationes dilexit, quoniam factus est juvenis sagittarius, ut infra habetur.5 Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum. Iste est hyperbolicus sermo, ad designandum quod posteri Ismaelis essent multum bellicosi et inquieti, de quibus ait Hieronymus : Sarraceni incertis sedibus vagi, incursantes omnes gentes quibus desertum ex latere jungitur, impugnantur ab omnibus; imo usque in præsens Sarraceni legem suam gladio protegunt, et universos adversarios suæ legis impugnant. Et e regione, id est ex opposito, universorum fratrum suorum figet tabernacula, id est tentoria sua, in quibus morari consueverunt Ismaelitæ in solitudine hinc inde dispersi. Vel, figent tabernacula sua, ut fieri solet in præliis, quasi parati ad resistendum adversariis suis. Porro per universos fratres suos, intelligi possunt gentes natæ ex ceteris filiis Abrahæ, vel quicumque homines Sarracenis contrariantes, qui per conformitatem naturæ, et ratione primæ originis, dicuntur eorum fratres. Circa hæc allegantur in Scholastica historia verba Methodii martyris, de generali persecutione mundo per Ismaelitas futura. Futurum est, inquit, ut exeant adhuc semel, et obtinebunt orbem terræ per octo hebdomadas annorum. In sacris locis interficient sacerdotes, et ibi cum mulieribus dormient, ac sua jumenta ad sepulcra ligabunt Sanctorum, et hoc propter malitiam Christianorum, qui tunc erunt, de quibus prædixit Paulus :6 In novissimis diebus erunt homines se amantes, etc.
Vocavit autem Agar nomen Domini qui loquebatur ad eam, Tu Deus qui vidisti me : id est, per aliquod nomen complexum seu incomplexum tantumdem significans, Deum vocavit. Deus enim solet cognosci et nominari per suos effectus : idcirco Deum se misericorditer intuentem, consolantem ac roborantem, femina ista vocavit hujusmodi nomine, sicut et David in Psalmo : Deus meus, misericordia mea.7 Quasi dicat : Tu Deus universorum, qui tam pie me adspexisti, es Deus meus, per specialem providentiam et pietatem tuam ad me. Hinc subditur ratio hujus nominis : Dixit enim hæc Agar : Profecto hic vidi posteriora videntis me.
Circa hoc scribit Lyra : Dicunt expositores nostri, quod angelus iste apparuit in similitudine assumpta, quasi habens faciem aversam ab Agar, ita quod vidit eum a dorso; ideo dixit: Vidi posteriora videntis me. Circa quod dico, verum esse quod plures dicunt angelum istum apparuisse in forma humana, quod arbitror verum. Sed non videtur quod apparuit ei quasi vultum habens ab ea aversum. Non enim consueverunt angeli taliter apparere; imo in pluribus locis apparuisse leguntur vultu ad eos, quibus loquebantur, converso. Nec legi aliquem expositorem authenticum hoc dicentem. Cur igitur Agar non dixit, Vidi anteriora videntis me? Ad quod primo dici potest, quod præ claritate et majestate vultus angelici non audebat, aut forsitan vix poterat eum ab ante inspicere, nisi valde confuse; sed quum averteret angelus se ab illa, quasi volens mox disparere, respexit post eum, et vidit eum determinate a tergo. Unde in Scholastica historia legitur: Quumque loqueretur Dominus cum Agar, pertransiit in turbine. In Hebræo quoque secundum quosdam habetur: Hic vidi post videntem me, id est, post angelum a me recedentem, cum admiratione adspexi. Nec istud mirum de Agar et angelo, quum in Exodo scriptum sit, quod filii Israel adspiciebant tergum Moysis, donec ingrederetur tentorium. Et tam Aaron quam principes Synagogæ, videntes cornutam faciem Moysis, timuerunt accedere, et recesserunt ab eo. Secundo dici potest, quod Agar sciens angelum istum in Dei persona sibi apparere ac loqui, formam humanam assumptam ab angelo seu etiam angelum taliter apparentem, vocavit posteriora Dei, tanquam effectum ipsius, multum distantem a plena Dei repræsentatione.89 Nam et Moysi dixit Dominus: Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris.10
Iterum quæri potest, cur Agar vocavit eum qui loquebatur secum, Tu Deus, etc., quum sciret angelum secum loqui. Ad quod patet ex dictis responsio, quia in Dei persona angelus ei apparuit, et Dominus per angelum loquebatur ad eam. Refert hic Lyra, quod secundum quosdam Hebræos, iste est verus textus, Vidi per visum meum: ut sit sensus, Vidi angelum in hoc deserto, postquam vidi eum in domo Abræ, cujus angelus iste fuit visitator et custos: idcirco non fuit territa ex angeli visione, quia assueta fuit eum in Abræ domo videre. Nec mirum, quod hic atque in aliis pluribus locis veteris Testamenti littera pluribus modis ac sensibus sumitur, etiam secundum Hebræos doctores: quia Hebræi non habent grammaticam ita distinctam et dearticulatam per declinationes nominum et verborum, sicut Latini et Græci. Hæc Lyra. Circa quæ dico, incertum esse quod angelus ille fuit custos visitatorque Abræ. Simili enim et forsan majori apparentia dici posset, quod fuerit custos Agar, aut certe filii ejus Ismaelis, qui in utero matris habuit angelum, sicut et ceteri fetus. Nam ea quæ angelus iste dixit, magis pertinebant ad Agar et filium ejus, quam ad Abram. Deinde incertum est, quod Agar solita fuit angelum in Abræ domo videre, quia nec tantæ sanctitatis videtur fuisse, ut assidue cerneret sensibiliter angelum, nec putandum quod angelus Abræ ambulaverit in domo ejus visibiliter domesticis ejus. Nec certum est, quod angelus qui interdum apparuit Abræ, fuerit custos ejus, ei specialiter deputatus: nam simili ratione dici posset, quod angeli qui ceteris Prophetis et Patriarchis apparuerunt, fuerint illorum, quibus apparuerunt ac loquebantur, speciales custodes, quum tamen Daniel propheta scribat sibi Gabrielem apparuisse.11 Verumtamen non negatur, quin interdum angeli qui apparuerunt, fuerunt custodes horum quibus apparuisse leguntur.
Propterea appellavit puteum illum, qui paulo ante vocatus est fons: siquidem omnis puteus, fons est, secundum Augustinum super Joannem:12 puteum Viventis et videntis me; hoc est, puteum illum appellavit hujusmodi nomine, quod designat puteum illum esse specialiter puteum Dei, qui omnia intuetur, et essentialiter vita ac vivens est, a quo omnis vita descendit; et propter specialem operationem pietatis divinæ, exhibitam huic Agar juxta puteum istum, vocavit hunc puteum nomine isto, quum tamen omnia Dei sint, tanquam summi creatoris universalisque domini. Ipse est inter Cades et Barad, id est, puteus iste situs est inter duo hæc loca: quocirca scribit Hieronymus, Usque hodie puteus Agar monstratur in deserto Arabiæ inter Cades et Barad.
Peperitque Agar Abræ filium, postquam ad domum Abræ reversa est. Qui vocavit nomen ejus Ismael. Dicunt nonnulli quod Abram ex revelatione cognovit, quod angelus dixerat Agar de sui filii nomine; ideo Abram vocavit eum nomine illo. Verumtamen Abram poterat ex relatione Agar cognoscere, quæ ei dicta erant ab angelo.
Footnotes
Chapter 53 of 104