Skip to the text

Articulus 53

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI SEXTIDECIMI INTELLECTU.

IGITUR Sarai uxor Abram, non genuerat sibi liberos. Quid duæ uxores Abræ spiritualiter signent, docet Apostolus ad Galatas: Scriptum est, inquiens, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera:1 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo Testamenta. Itaque per Saram principalem Abrahæ conjugem, designatur novum Testamentum, seu evangelica lex vel Ecclesia Christi. Per hoc itaque quod Sarai diu sterilis fuit, atque deinceps maritum suum rogavit, ut ancillam suam acciperet contoralem, quatenus ex ea susciperet filios: figuratum est, quod Ecclesia Christi seu novum Testamentum, tempore legis naturalis ac legis scriptæ, nondum genuit filios spirituales per fontem Baptismi et gratiam Christi. Nondum etenim fuerat propagata tunc evangelica lex, sed latebat et figurabatur in veteri lege. Ipsa quoque Ecclesia in prædestinatione erat divina, et in præscientia Dei fuerat Christo per Abraham figurato sponsata. Et ita quodammodo supplicavit Sponso cœlesti, ut ex Synagoga filios procrearet. Nam Sponsus ille, scilicet Verbum æternum, prævidit quod Ecclesia sua erat omnium hominum desideratura salutem.

At illa se concepisse videns, despexit dominam suam. Synagoga quippe quæ erat tempore Christi, perpendens quam multos habuerat sub veteri Testamento filios spirituales, contempsit primitivam Ecclesiam, quæ veraciter erat domina Synagogæ per eminentiam gratiæ ac virtutum, imo et per ecclesiasticam potestatem, quoniam Christus commisit beatissimo Petro totum genus humanum tempore suo exsistens, specialiter quoque populum circumcisionis, sicut testatur Paulus apostolus:234 Qui operatus est, inquiens, Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Dixitque Sarai ad Abram, id est, primitiva Ecclesia, a Synagoga sic aspernata et injuriata, conquesta est Christo hoc ipsum zelo justitiæ, dicens: Inique agis contra me, id est, non æque te habes quantum ad hoc, quod ita permittis me a Synagoga incredula et superba despici et affligi ac trucidari. Non æque, inquam, respiciendo ad merita mea atque illius, quamvis alio respectu permissum sit hoc justo Dei judicio. Juxta quem sensum S. Job dixit: Intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me.5 Ego dedi ancillam meam in sinum tuum, id est, Synagogam a te fecundari optavi. Cui re- spondens Abram, videlicet Christus, Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, hoc est, Synagogam tibi subjicio. Quotidie namque crevit Ecclesia merito et numero, quousque infideles Judæi Christianis subjecti sunt, in tantum quod utuntur Judæis ad libitum, a quibus tulerunt Scripturas veteris Testamenti et terram promissionis.

Affligente ergo eam Sarai, fugam iniit. Ecclesia Christi Synagogam afflixit, eamdem rationabiliter convincendo per miracula et Scripturas, ita quod Synagoga arripuit fugam, evasiones quærendo, et comparere non audens ad disputandum ac confligendum adversus Christifideles. Quumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, etc. Fons aquæ in solitudine, est Scriptura derelictæ Judææ, juxta quem fontem plebs illa sedet et occupat se, intendens sensui litterali, seu potius litteræ occidenti, non sensui spirituali, neque spiritui vivificanti. Ibi itaque inveniunt eam angeli sancti, qui Judæorum incredulorum custodes sunt, et suggerunt eis, ut pensent unde et quare in istas sint devoluti miserias; persuadentque eis, ut revertantur ad dominam suam, fidem Ecclesiæ amplectendo, et humilientur sub manu ipsius, obtemperando præceptis ejusdem. Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine. Hoc in fine mundi implebitur, quando Synagoga per prædicationem Enoch atque Eliæ convertetur ad Dominum. Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti et paries filium, vocabisque nomen ejus Ismael. Synagoga in hac sua captivitate atque miseria videtur agere aliquid boni, unum verum Deum aliquo modo colendo et invocando, et in Scripturis veteris Testamenti se occupando, aut alia opera ex suo genere bona agendo, pro quibus in hac vita suam consequitur qualemcumque retributionem, et datur ei a Deo carnalis quædam fecunditas, pro qua Deum precatur, quæ per Ismael designatur. Denique soboles hujus incredulæ Synagogæ, instar Ismaelis, crudelis est, ita

II Cor. m, 6.

Malach. iv, 5. quod manus ejus est contra omnes, et manus omnium contra eam. Judæi namque increduli, ex suis prædecessoribus per propagationem naturæ et imitationem malitiæ nati, non obstante omni eorum calamitate et vastitate, hominibus se præferunt universis, et omnes alias gentes earumque leges despiciunt, præsumentes se solos pertinere ad Dominum. De quibus dixit Apostolus, quod Deo non placent, et cunctis hominibus adversantur: sicque figunt tabernacula sua e regione universorum fratrum suorum, quoniam ex Scripturis suis præsumunt se posse omnibus suis adversariis disputando spiritualiter prævalere.

I Thess. u, 15.

Vocavit autem Agar nomen Domini qui loquebatur ad eam, Tu Deus qui vidisti me. Synagoga nempe usque in præsens jactat se a Deo præcipue adspici, illuminari ac dirigi, neminemque esse in statu salutis, nisi filios suos, se quoque Deum contemplari per creaturas affirmat, dicendo: Profecto hic vidi posteriora videntis me. Allegorice vero per posteriora Dei, intelliguntur incarnatio, humanitas, passio, et cetera Christi mysteria, quæ Patres veteris Testamenti per fidem et prophetiæ gratiam contemplabantur. Propterea appellavit puteum illum, puteum Viventis et videntis me. Synagoga quippe Scripturam suam, cui nec vere credit, quam nec recte intelligit, vehementer extollit, et sapientialem ac saluberrimam esse fatetur, ita ut specialissime reputetur fons et puteus Dei omnia intuentis substantialiterque viventis. Circa quod ait sanctus doctor Hieronymus: Puteus iste significat doctrinam novæ ac veteris legis: quam doctrinam Conditor noster, vita viventium spesque morientium, intuitu propriæ miserationis dedit mortalibus, ut edocti et a vitiis correcti, digni inveniantur visione deitatis perpetua. Ad quam, ut tangit Glossa, Deum toto corde et proximos tanquam nos ipsos sinceriter diligendo, suspirare semper debemus, et festinare ad eam cum omni gratiarum actione, contemplando assidue posteriora, hoc est præfata Christi mysteria salvatoris, utpote quæ, quanta, et qualia pro nostra salute assumpsit, fecit, ac pertulit Unigenitus Patris æterni, sectando quoque indesinenter vestigia ejus.6

Footnotes

  1. Galat. IV, 22, 24. ↩

  2. Galat. II, 8. ↩

  3. Joann. XXI, 15-17. ↩

  4. Matth. XVI, 18, 19. ↩

  5. Job XIX, 6. ↩

  6. 1 Petr. n. 21. ↩

Chapter 54 of 104