Skip to the text

Articulus 54

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMIDECIMI : POSTQUAM VERO NONAGINTA ET NOVEM ANNORUM ESSET.

QUANTUM Abram patriarcha crevit ætate, tantum crevit in beneficiis Dei et omni virtute, sicut describitur consequenter : Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cæperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Dominus omnipotens. Quasi dicat : Facile mihi est adimplere quæcumque voluero, et quæ tibi promisero. Qualiter facta sit visio ista, Scriptura non exprimit : an scilicet fuerit imaginaria et in somno exhibita, an potius sensibilis et in vigilia facta. Porro ex circumstantia textus, magis videtur quod facta sit, sicut et præcedentes, per angelum in humana specie apparentem, atque in persona Dei loquentem. Ambula coram me, id est, secundum beneplacitum meum vive, ut conversatio tua per approbationem inspiciatur a me. Unde alia translatio habet : Complace coram me. Vel, Ambula coram me, id est, tam reverenter et timorate conversare in meo conspectu, ac si jugiter cerneres me præsentem, hoc est, ubique et semper cogita me præsentem, et omnia intuentem, et juxta exigentiam considerationis istius habe te coram me ; et esto perfectus, prout perfectio viatoribus competere potest : quæ perfectio potissime sita est in actu caritatis divinæ, ut scilicet Deus toto corde sinceriter diligatur, omni inordinata affectione circa creata exclusa, quatenus homo nec se ipsum, nec aliud quodcumque creatum diligat, nisi in Deo et secundum Deum. Ponamque fœdus meum inter me et te, id est, amicitiæ pa- ctum et promissionem, seu recens circumcisionis mandatum ac legem, inter me et te constituam ac firmabo ;1 et multiplicabo te vehementer nimis, hoc est, valde innumerabiliter multos faciam generari ex filiis tuis : quod constat impletum in Judæis, qui descenderunt ex Abraham per Isaac ; et Idumæis, qui ex Abraham sunt per Esau nati ; et Sarracenis, qui ex eodem sunt orti per Ismaelem ; imo et aliæ plures gentes descenderunt ex Abraham, ut infra habetur. Cecidit Abram pronus in faciem, humiliando se majestati divinæ quantum valebat, et regratiando ei ex intimo corde super beneficiis et promissis ipsius.

Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum. Quasi dicat : Sicut ego sum invariabiliter et infallibiliter Veritas ipsa, qui solus plene et incircumscriptibiliter sum, sic pactum præfatum ratum erit, et tecum fixum manebit. Erisque pater multarum gentium, quæ post mortem tuam nascentur successive ex filiis tuis. Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, quod interpretatur pater excelsus, et dicitur Abram ab ABBA, quod est pater, et RAM, quod interpretatur excelsus : quod nomen potest competere viro sublimi, quamvis perpauci nascantur ex eo, et cito deficiat posteritas ejus ; sed appellaberis Abraham, quod interpretatur pater multarum, et subauditur, gentium. Idcirco ratio hujus immutationis et novæ appellationis subjungitur : quia patrem multarum gen- tium constitui te, id est, facere te decrevi patrem populorum multorum.23 Est etenim pater cunctorum fidelium spiritualis, quemadmodum ad Romanos et Galatas docet Apostolus. Est quoque pater carnalis multarum gentium ex suis filiis genitarum, ut tactum est, pleniusque patebit. Regesque ex te egredientur, non immediate, sed mediate, id est, ex posteris tuis reges nascentur: quia præfatæ gentes habuerunt ex semine suo plurimos reges; et statuam pactum meum jam dictum inter me et te, et inter semen tuum post te, id est, ordinabo atque præcipiam, ut pactum istud observetur a te et posteris tuis in generationibus suis, fœdere sempiterno, id est perpetua pactione seu ritu jugiter duraturo; ut sim Deus tuus et seminis tui post te, id est, quatenus ego qui sum omnium Deus jure creationis et universalis imperrii, sim specialiter Deus tuus et posterorum tuorum fidem tuam sequentium, per specialem provisionem, pietatem et gratiam mei circa te et illos, atque per fidem et cultum, quibus a te et illis colar ac honorabor.

Circa hoc quæritur, qualiter Deus dicatur pactum istud statuisse ad Abraham et posteros ejus fœdere sempiterno, quum istud de præcepto circumcisionis intelligatur, ut paulo post in isto habetur capitulo, quod præceptum in evangelicæ legis promulgatione finem accepit. Ad hoc Augustinus respondet, quod in tali locutione, æternum, pro sæculo sumitur. Sæculum vero accipitur multis modis. Porro Thomas super quartum Sententiarum: Æternum, inquit, hic pro sæculo capitur, quod habet finem, sed finis ejus non est nobis determinatus. Vel dicendum, quod circumcisio corporalis potuit esse in fœdus æternum, quantum ad suum significatum, et quantum ad id quod ei succedit, quemadmodum fides dicitur a quibusdam semper manere ratione beatificæ visionis quæ ei succedit in patria. Hinc super illud, Fœdere sempiterno, habetur in Glossa, quia aliquid sempiternum significabat. Quid autem significaverit, mox dicetur. Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuæ omnem, scilicet terram Chanaan, in possessionem æternam. Hic rursus æternum pro sæculo, cujus diuturnus et ignotus est finis, accipitur. Propter quod ait Augustinus: Scriptura vocat æternum, cujus finis non constituitur, aut quod ita fit, ut non sit deinceps faciendum, quantum ad facientis pertinet curam aut potestatem. Vel vocatur possessio ista æterna, secundum Glossam, quia æternum aliquid, utpote cœlestis patriæ habitatio, figuratur per eam. Porro, quod terra ipsa non sit ipsi Abrahæ data ad possidendum, per actualem exhibitionem, sed per certam promissionem, in suis posteris adimplendam, dictum est sæpe.

Circa hæc scribit quidam: Promissiones istæ, frequenter factæ sunt Abrahæ, semper tamen procedendo in expressiorem et majorem promissionem. Quemadmodum enim natura et ars in operibus suis procedunt de imperfecto ad perfectum, ita est in processu divinarum revelationum et promissionum. Ad quod dicendum, quod quamvis interdum sic sit in processu divinarum revelationum et promissionum, non tamen semper: imo frequenter est aliter, quoniam omnipotentia et libertas Altissimi nullis legibus stringitur, nullis terminis coarctatur. Unde quum Christus octo beatitudines prædicaret, primæ beatitudini summum præmium, scilicet regnum cœlorum promisit: Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.4 Imo exordium prædicationis Christi Præcursorisque sui hoc fuit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum.5 Paulus quoque apostolus in principio suæ conversionis, statim ad tertium raptus est cœlum, et summam sortitus est revelationem.6

Consequenter describitur, qualiter circumcisionis præceptum sit datum. Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies, id est, tibi præcipio ut custodias, pactum meum, videlicet circumcisio nis præceptum, et semen tuum post te in generationibus suis, etc. Circumcidetur ex vobis omne masculinum, et circumcidetis carnem præputii vestri, id est, circumcidi permittetis seu facietis, ita quod abscidetur extremitas illa membri virilis, ut sit in signum fœderis inter me et vos, id est, quatenus circumcisio ista sit in testimonium atque indicium amicabilis fœderis initi inter me et vos, utpote quod ego sum specialiter Deus vester, et vos populus meus, hoc circumcisionis signaculo tanquam charactere certo, divisus et discretus a ceteris gentibus. In his verbis tria sunt tacta, ad circumcisionem spectantia. Unum est sexus masculinus, aliud determinatio membri, tertium est causa finalis, cur fiebat circumcisio, ut scilicet per eam populus Dei a populo infideli distingueretur; quartum subjungitur, utpote determinatio temporis quo fieri debuit: Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus, id est servus in domo natus in servitute, quam emptitius, id est emptus seu emptione adeptus, circumcidetur, quia ad vestram spectat familiam; et quicumque fuerit de stirpe vestra circumcidetur, quamdiu manserit in vestra familia. Aliqui textus habent: Et quicumque non fuerit de stirpe vestra. Et tunc sensus est, quod etiam alieni a vestra cognatione, circumcidendi sint, antequam in vestram societatem, legem seu ritum suscipiantur. Eritque pactum meum in carne vestra, id est, præceptum istud circumcisionis in corpore vestro implebitur, atque in eo apparebit signum pacti istius seu ejus effectus per amputationem pelliculæ membri præfati; in fœdus æternum, juxta sensum præhabitum. Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, id est, masculus ille a numero electorum populi sui separabitur, nec computabitur inter sanctos: quod intelligendum est de masculis ad semen et familiam Abrahæ pertinentibus, quibus dumtaxat dabatur istud præceptum; quia pactum meum irritum fecit, id est, præceptum istud circumcisionis violavit, si fuit adultæ ætatis, et ex negligentia aut contemptu omisit circumcisionem accipere; vel si fuit infantulus, præceptum seu pactum meum in ipso, non ab ipso, factum est irritum, quia non est servatum in eo, et ita ex aliorum negligentia occasionaliter subsecuta est perditio talis infantis non circumcisi, nisi ei aliunde subveniatur. Circa hæc multæ et magnæ dubitationes occurrunt, quæ infra in speciali tangentur articulo.

Denique in Scholastica historia dicitur: Servus primo dictus est a servando. Victores enim victos hostes, quos reservabant ad vitam, servos vocabant. Verna autem aut vernaculus, dicitur qui nutritus est domi. Emptitius, qui in persona propria emptus est. Originarius vero, qui servus est glebæ, puta colonus.

Deinde describitur immutatio nominis Sarai. Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. Circa hæc scribit Hieronymus: Dicunt Hebræi, quod Deus ex nomine suo tetragrammato, litteram HE addidit Abræ et Sarai. Nec mirandum quod quum apud Latinos et Græcos videatur a littera addita, littera HE addita asseratur. Hebræum etenim idioma consuevit h scribere, et a legere, sicut et econtrario, consuevit h pronuntiare, et a scribere. Errant quoque, qui dicunt mutationem nominis Saræ sic factam, quia quum prius scriberetur per duo r, modo scribitur per unum r, aut econverso. Sed quum prius diceretur Sarai, quod interpretatur princeps mea, quasi princeps unius gentis futura, dicta est †Saraa, id est princeps absolute, quasi omnium gentium princeps futura, utpote universorum spiritualis mater fidelium. Porro secundum Augustinum, Sara interpretatur virtus: et ideo sic vocata est, quia divina virtute concepit. Unde Apostolus ad Hebræos: Fide, inquit, Sara virtutem accepit, etc. Itaque, sicut propter mysticam significationem mutavit Deus nomen Abræ, ita et Sarai.7 Et benedicam ei, videlicet Saræ, multiplicando et perficiendo in ea dona gratiæ meæ, supernaturalem quoque fecunditatem ei præstando. Et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum in spiritualibus ac temporalibus, utpote Isaac. Quasi dicat: Copiosius benedicam ei, quam Ismaeli aut aliis filiis, quos post Isaac generabis. Eritque in nationes, id est, diversæ tribus et nationes nascentur ex eo, videlicet duodecim tribus Jacob, et Idumæi, per Jacob et Esau; et reges populorum nascentur ex eo, quia tam filii Israel, quam Idumæi, habuerunt reges ex se ipsis.

Cecidit Abraham in faciem, id est, Deo humiliter se prostravit, regratiando eidem, et admirando super magnitudine misericordiæ Dei ad se; et risit, non irridendo divina promissa, sed ex prætacta pia admiratione atque ex gaudio spirituali; dicens in corde suo, non disceptando aut discredendo, sed applaudendo promissioni divinæ: Putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? Quasi dicat: Mirabile istud est; et quamvis per naturam fieri nequeat, tamen cum gaudio credo, quod ego jam centenarius, ex conjuge mea Sara nonagenaria filium procreabo. Quod autem non dixit hæc, nec ea quæ consequuntur, ex incredulitate, constat ex verbis Apostoli ad Romanos, dicentis: Non consideravit corpus suum emortuum, quum fere centum esset annorum, nec emortuam vulvam Saræ. Dixitque ad Dominum:8 Utinam Ismael vivat coram te. Quasi dicat: Magnum reputo, si Ismael jam natus non moriatur ante tempus. De majoribus tamen promissionibus non diffido. Et possunt hæc verba ita exponi: Utinam Ismael spiritualiter vivat virtuose conversando, ne male agendo, sit spiritualiter mortuus coram te, sicut qui impie vivunt. Unde secundum Glossam dixit hoc, desiderando ut filii carnis reputarentur in semine, hoc est, ut posteri Ismaelis inter electos filios computarentur.

Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac. Circa quod ait Hieronymus: Isaac risus interpretatur, ideo filius iste vocatus est Isaac, non de risu Saræ, sed de risu Abrahæ, qui ex gaudio hujus promissi filii risit. Nam post prænuntiationem nominis hujus legitur Sara risisse, ut patebit. Et constituam pactum meum illi in fædus sempiternum, et semini ejus post eum, id est, tam filio tuo Isaac quam posteris ejus, injungam observantiam hujus præcepti de circumcisione, ut servent illud in sæculum, juxta expositionem inductam;9 specialiter autem ad posteros Isaac per Jacob, hoc est, ad duodecim tribus Israel, circumcisio pertinebat, ut infra dicetur. Super Ismael quoque exaudivi te, ita quod vivet coram me, sicut rogasti. Circa quod scribit Lyra: Ex hoc dicunt Hebræi, et verum videtur, quod Ismael finivit vitam in bono, id est in statu salutis, seu caritate. Hoc enim Abraham postulavit, dicendo: Utinam Ismael vivat coram te! Verumtamen quidam Sanctorum aliter sentire videntur, præfataque verba multipliciter possunt exponi. In Glossa quoque habetur super verba sequentia: Ecce benedicam ei, in temporalibus, non promissione æterna. Sed de re ista nihil assero. Sarraceni vero dicunt Ismaelem fuisse prophetam Dei, et sanctum virum, suosque posteros docuisse cultum unius Dei, ut in Alcorano Mahometi habetur. Verum liber iste sacrilegus atque mendosus est, quamvis aliqua vera contineantur in eo. Et augebo et multiplicabo eum valde, in posteris suis. Duodecim duces generabit, id est duodecim filios qui erunt capitanei et principes duodecim tribuum suarum.

Quumque finitus esset sermo loquentis cum eo, id est, quum Deus præinducta verba terminasset, loquendo cum Abraham in subjecta creatura, videlicet per angelum in forma visibili apparentem, ut tangit Glossa, ascendit Deus ab Abraham, hoc est, invisibilem se præbuit, et repente disparendo, ad cœlum reversus est. Quod totum adscribitur Deo, quia angelus sic disparens, repræsentavit Dei personam.

Deinde describitur, quam prompte et indilate Abraham implevit divinum præceptum, quia eodem die quo ei ista præcepta sunt, circumcidit filium suum Ismaelem, et omnes domesticos suos atque se ipsum; in quo commendatur maxima et ferventissima obedientia ejus, quia et se ipsum circumcidit in tanta ætate. Attenditur quoque ex isto, quam laudabiliter rexit universam familiam suam, quia omnes obediebant ei in re ista tam ardua, credideruntque Abrahæ. In quo innotescit, quantæ auctoritatis fuerit apud illos. Ex quibus littera residua patet. Postremo, ex tenore hujus præcepti circumcidunt se Sarraceni. Et quoniam pater eorum Ismael tredecim erat annorum quando circumcisus est, circumcidunt pueros suos in tertiodecimo anno vitæ ipsorum. Ex quo constat, quod nec divinum in hoc observant præceptum, quoniam Deus jussit, ut infans octo dierum circumcideretur.

Footnotes

  1. Matth. v. 48. ↩

  2. Galat. III, 7, 8. ↩

  3. Rom. IV, 16, 17. ↩

  4. *Matth.* v, 3. ↩

  5. *Ibid.* IV, 17. ↩

  6. II Cor. XII, 2. ↩

  7. Hebr. xi, 11. ↩

  8. Rom. IV, 19. ↩

  9. Gen. xviii, 10. ↩

Chapter 55 of 104