Articulus 55
INTRODUCTIO ET SOLUTIO QUÆSTIONUM CONCERNENTIUM PRÆSENS CAPITULUM SEPTIMUMDECIMUM.
CIRCA præhabitum textum de circumcisione Abrahæ jussa, quæritur primo, cur Deus eam præcepit. Ad hoc Thomas super quartum Sententiarum, distinctione 1, respondet: Circumcisio primo et principaliter necessaria fuit ad expressiorem significationem. Quemadmodum enim oportuit secundum processum temporis crescere fidei explicationem, ita et sacramentalium signorum distinctionem. Porro circumcisio expresse significavit ablutionem originalis peccati: primo, quantum ad membrum generationis, per quod originale transfunditur. Secundo, quantum ad pœnam quæ erat in circumcisione contra delectationem concupiscentiæ, in qua præcipue viget vis fomitis. Tertio, quantum ad sanguinis effusionem, in qua Christi passio designatur, per quam satisfaciendum erat pro originali. Et quantum ad hanc circumcisionis utilitatem, sic definitur: Circumcisio est signaculum curationis ab originali. Ex consequenti quoque fuit alia circumcisionis utilitas, puta distinctio populi fidelis ab infideli, propter fidem ejus cui circumcisio data est primo. Sicque Damascenus eam definiens: Circumcisio, inquit, est signum determinans seu distinguens Israel a gentibus, cum quibus conversabatur. Habuit etiam circumcisio mysticam significationem. Primo, moralem, quoniam erat signum castitatis servandæ. Deinde allegoricam, quoniam significavit purgationem per Christum futuram. Tertio, quasi anagogicam, in quantum significabat depositionem corruptibilitatis carnis et sanguinis in resurrectione futura. Hinc asserit Alcuinus: Circumcisionis pactum dabatur in signum, ne misceretur semen Abrahæ gentibus; et quia significavit naturæ renovationem post Baptismum. Servos quoque vernaculos atque emptitios, imo et omnes Abrahæ domesticos præcepit Dominus circumcidi, ad innuendum quod gratia redemptionis Christi pertineret ad omnes.
Secundo quæritur, cur Deus circumcisionem instituit tempore Abrahæ, ante legem scriptam per Moysen datam. Respondetur, quod lex proprie concernit communitatem, non unam personam dumtaxat: idcirco non debuit dari, nisi populo fideli adunato. Hinc oportuit populum fidelem prius congregari, ab aliisque distingui, quam lex Dei sibi daretur. Hæc autem congregatio et distinctio per aliquod signum fieri debuit, et Deo jubente per circumcisionis signaculum facta est: ideo ante legislationem circumcisio data est. Convenienter quoque hoc factum est tempore Abrahæ, quando genus humanum ex infectione originalis peccati usque ad profundissimum corruit vitiorum, puta ad idololatriam, et vitia contra naturam. Sicque tunc maxime indigebat remedio, et cognitione futuræ purgationis per Christum: idcirco tunc congruebat manifestam fieri promissionem de semine nascituro, in quo omnes gentes benedicerentur, et a vitiis mundarentur. Tunc etiam decuit signa castitatis dari contra corruptissimam concupiscentiam carnis. Ideo Abrahæ primo data est circumcisio in signum paternitatis, tanquam ei ex quo nasciturus erat Christus vitiorum destructor, atque in signum fidei ac distinctionis ab infidelibus, et in signum munditiæ observandæ.
Tertio quæritur, quomodo circumcisio data est in remedium contra originale peccatum, quum Abraham ante circumcisionis institutionem fuerit ab originali mundatus, eo modo quo alii boni tempore legis naturæ. Respondetur, quod quantum ad Abraham, data non fuit propter purgationem ab originali, sed quantum ad posteros ejus: imo quantum ad Abraham et circumcisos cum eo, purgatos ab originali, fuit a principio data in distinctionem; quantum vero ad alios, principaliter in purgationem.
Quarto quæritur, quum originale peccatum sit generalis infirmitas, atque infectio omnium hominum, quare circumcisionis præceptum datum non fuit cunctis hominibus, sed Abrahæ, et domesticis ac posteris ejus solum. Respondetur, quod quum Christus sit sanctus sanctorum, et universorum sanctificator ac salvator, oportuit populum illum, ex quo ipse fuerat incarnandus, multis privilegiis et prærogativis ornari, et præcipua purificatione pollere.1 Quoniam ergo ex semine Abrahæ incarnari elegit, ideo ei et posteris ejus, præsertim filiis Israel, præceptum hoc dedit, non solum in purgationem ab originali, sed etiam in distinctionem a populo infideli. Nec tamen ceteris populis defuit remedium originalis peccati. Nam illud quod fuit in lege naturæ, habebant.
Quinto quæritur, cur mulieribus non est circumcisio data, quum et ipsæ originali peccato infectæ sint, et a muliere originale peccatum habuerit ortum. Respondetur, quod originale peccatum quoad culpam atque reatum, descendit a primo parente in posteros; sed quoad pœnalitates, a femina: quum pater sit principalis et efficiens causa in generatione, mater vero ministratrix materiæ. Quum ergo circumcisio data sit contra originale ad tollendum culpam, non autem ad auferendum carnis pœnas et corruptionem, constat quod masculis danda fuit, non feminis. Feminæ vero alio remedio purgabantur ab originali, videlicet fide parentum, quantum ad infantulas, seu propria fide, loquendo de adultis, ante ab ipso peccato non expurgatis. Insuper, quamvis prima ista transgressio incepit a femina, vir tamen fuit causa transfusionis originalis peccati. Nam si ipse non peccasset, originale peccatum non fuisset transfusum: idcirco secundum Apostolum, Per unum hominem peccatum intravit in mundum.2
Sexto quæritur, cur Dominus jussit, ut octavo die vitæ infantuli circumcisio fieret, et utrum determinatum tempus illud fuit de necessitate circumcisionis. Ad hæc Thomas respondet, quod circumcisio fuit res præcepta, et etiam sacramentum. Octavus itaque dies, fuit de necessitate circumcisionis, quantum ad obligationem præcepti: propter quod reus fuit transgressionis, qui illo die non circumcidit infantem circumcidendum. Non autem fuit determinatum tempus istud de necessitate circumcisionis, quantum ad efficaciam sacramenti: quia et alio tempore facta, habuit suum sacramentalem effectum, quemadmodum et Baptismus, quamvis aliqua ad solennitatem ejus spectantia omittantur. Præterea litteralis ratio hujus determinati temporis, fuit, secundum Rabbi Moysen, quoniam infans septem primis diebus est tantæ teneritudinis, sicut in utero matris: ideo ante octavum diem ferre non aut vix poterat circumcisionem. Est quoque mystica ratio, quam Magister quarto libro assignat, videlicet ad insinuandum, quod per Christi resurrectionem octavo die factam, circumcidimur a peccatis. In resurrectione quoque communi hoc die futura, per petram Christum omnis ab electis abscindetur corruptio.
Septimo quæritur, quid fiebat de parvulis ante octavum diem defunctis, et an necessitate imminente poterat circumcisio anticipari, et dies octavus præveniri. Ad hæc quidam dixerunt, quod infantuli ante octavum diem defuncti peribant, sicut nunc pueri non baptizati, et quod non licuit tempus præveniri illud præfixum. Hanc opinionem tangit Magister, et auctoritatem Bedæ allegat pro ea, dicentis: Qui nunc in Evangelio terribiliter atque salubriter clamat, Nisi quis renatus fuerit, etc., terribiliter dudum clamavit:3 Anima cujus præputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo. His verbis addit Magister: Forte tamen ingruente necessitate mortis, circumcidebant pueros suos ante octavum diem sine peccato. Porro Hugo de S. Victore ait, quod non licuit tempus anticipari, nec oportebat; quia ut dicit, illis qui moriebantur ante diem octavum valuit contra originale illud remedium quod fuit in lege naturæ: quod confirmatur, primo per Judæos hucusque viventes, qui octavum diem in circumcidendo nunquam præveniunt. Secundo, quoniam nullum animal offerebatur Domino ante diem octavum. Tertio, quoniam super illud Proverbiorum, Unigenitus eram coram matre mea, asserit Glossa, quod primus filius Bethsabee non computatur, quia ante octavum diem defunctus, non fuit nominatus, nec circumcisus.45 Nempe in circumcisione nomen puero imponebatur, sicut nunc in Baptismo, quoniam Deus mutavit Abrahæ nomen, quando circumcisionis præceptum eidem injunxit. De his quoque qui in deserto incircumcisi diu manserunt, dicendum quod dispensatum fuit cum illis, quoniam ignorabant quando castra movenda erant; et quamdiu scorsum manebant, non oportebat eis signum distinctionis a ceteris gentibus adhiberi.
Octavo quæritur, an ante circumcisionem suffecit parvulis contra originale fides parentum, aut aliorum. Respondetur, quod originale est peccatum naturæ humanæ, quæ reparari non potuit, nisi per Christum: ideo nunquam remittebatur originale peccatum, nisi per quamdam relationnem et continuationem ejus, qui curandus fuit, ad Christum: quod fiebat per fidem. Ideo fides mediatoris fuit semper efficax ad curandum ab originali: in adultis videlicet fides propria, in aliis fides aliena. Verumtamen quidam dixerunt, quod non sufficiebat fides sine protestatione fidei, facta per aliquod exterius signum: ita tamen, quod parvulis sufficiebat fides aliena cum exteriori signo ab aliis facto; adultis autem, fides propria cum signo ab eis facto. Alii dicunt, quod pro parvulis sufficiebat sola fides sine omni exteriori signo, non ipse habitus fidei, sed motus ejus relatus ad salutem pueri ex interiori quadam vi fidei, quicumque fuerit ille, qui professionem seu actum fidei suæ hoc modo referret ad puerum, quamvis hoc amplius pertinuerit ad parentes, per quos originale puer contraxerat, atque ad quos pueri cura spectabat: et istud verius reputatur, quia Gregorius dicit, Quod apud nos valet aqua Baptismi, hoc apud veteres egit pro parvulis sola fides, pro majoribus virtus sacrificii, pro his vero qui ex stirpe Abrahæ prodierunt, circumcisionis mysterium.
Nono quæritur, an in adultis ad remissionem originalis, requirebatur ultra fidem propriam sacrificium aut aliquid tale. Ad hoc Thomas super quartum respondet: Sacramenta et sacrificia legis naturæ non obligabant ex divino præcepto, sed celebrabantur ex voto seu beneplacito proprio, prout unicuique ratio sua dictavit, ut fidem suam aliis profiteretur signo exteriori ad Dei honorem, secundum quod habitus caritatis inclinat ad actus exteriores. Quemadmodum ergo sufficit ad salutem interior actus caritatis, quando non adest facultas exterius operandi: sic adultis in lege naturæ sufficiebat sola interior fidei actio, quum et modo sufficiat, quando sacramenta quis dimittit non ex negligentia aut contemptu; sed ipsa fides tempore opportuno instigabat se demonstrari aliquibus exterioribus signis: et quando hujusmodi signa adhibebantur, efficacia remissionis culpæ non erat ex illis exterioribus, sed ex fide interiori. Sicque patet, qualiter intelligenda sint præinducta verba Gregorii. Innotescit quoque ex introductis intellectus verborum Hieronymi, qui effatur: Quæri solet, quomodo feminæ salvabantur, quæ non circumcidebantur. Fide utique et hostiarum oblatione, quemadmodum ante circumcisionem viri sancti mundabantur. Unde in Actorum legitur libro: Fide purificans corda eorum.6
Decimo quæritur circa illud in textu, Masculus cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit, quomodo verum sit illud, quum hoc contingere possit absque omni culpa infantis, nec puer ille irritum fecit pactum Dei, sed qui eum circumcidere neglexerunt. Hanc quæstionem Augustinus tangit et solvit, dicendo quod hoc ideo dictum est, quoniam omnes peccaverunt in primo parente. Alia solutio in expositione est tacta.
Postremo quæritur circa idem, an corporali morte fuerat puniendus qui circumcisionem neglexit. Ad hoc Lyra respondet, quod pater seu tutor pueri negligens puerum octavo circumcidere die, fuit morte ob hoc puniendus; similiter puer non circumcisus, si adultam ætatem adeptus, negligeret circumcisionem accipere. Sed his contradicit Rabbi Paulus, affirmans quod circumcisionem omittens, non erat morte puniendus, etiam secundum Hebræos. Non enim hic dicitur, morte moriatur, sicut in aliis criminibus quæ lex morte punivit. Verumtamen prima responsio verior esse videtur: primo, quoniam lex peccata multo minora transgressione hujus præcepti, morte punivit, ut patet in multis, et de eo qui fuerat lapidatus, quia ligna collegit in sabbato. Secundo, quia Apostolus loquitur ad Hebræos:7 Irritam quis faciens legem Moysis, absque ulla contradictione duobus aut tribus testibus moritur.8 Alia multa possent de ista inquiri materia, quæ circa quartum Sententiarum, distinctione 1, potius locum habent.
Footnotes
Chapter 56 of 104