Skip to the text

Articulus 56

SPIRITUALIS EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMIDECIMI.

ABRAHAM (sicut præhabitum est) figura exstitit Christi. Unde promissiones quæ in isto capitulo Abrahæ factæ leguntur, et cetera hic contenta, possunt allegorice exponi de Christo, cui secundum naturam assumptam loquitur Deus Pater: Ambula coram me, obediendo voluntati meæ in omnibus, atque humanæ redemptionis mysteria adimplendo, et esto perfectus. Unde Salvator testatur: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.1 Et rursus: Opus, inquit, consummavi quod dedisti mihi ut facerem.2 Denique Christus homo, ab incarnationis exordio fuit confirmatus in bono, et in omni virtute perfectus. Idcirco quod dicitur ei, Esto perfectus, non dicitur ei hortando ut proficiat, nisi forte quantum ad manifestationem, quemadmodum ait Evangelista:3 Jesus proficiebat ætate, sapientia et gratia coram Deo et hominibus, sed suæ perfectioni congratulando. Ponamque fœdus meum inter me et te. Hoc fœdus est fœdus summæ dilectionis et promissionis inter Patrem et Filium incarnatum: quia et Filium secundum naturam humanam assumptam Pater plus diligit quam totum mundum, cui et promisit et dedit super omnia principatum, quemadmodum Christus testatur: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra;4 posuitque Pater fœdus evangelicæ legis in Christo, ut eam per se et suos Apostolos omnibus prædicaret. Insuper multiplicavit Christum vehementissime, totum pene mundum convertendo ad ipsum, ita quod innumerabiles genuit filios ex aqua et Spiritu Sancto.

Cecidit Abram pronus in faciem, quoniam Christus homo Patri se humilians retulit grates super omni bono quod contulit sibi, et per se toti generi humano. Erisque pater multarum gentium: quoniam Christus est legislator, magister, rex et pontifex omnium gentium conversarum. Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham. Christus quamdiu solis prædicavit Judæis, quasi Abram dici valebat, hoc est pater excelsus Judæorum, quos instruxit et rexit: sed quum per Apostolos universis gentibus gratiam dedit conversionis, rite Abraham poterat appellari, utpote innumerabilium hominum pater; tunc et reges ac principes, prælati ac præsules prodierunt ex Christo ubique terrarum. Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno, id est, evangelicam legem tibi et tuis discipulis prædicandam et observandam committam usque in finem mundi; ut sim Deus tuus, in quantum homo es, et seminis tui, videlicet populi christiani post tuam passionem et ascensionem. Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ. Omnia quippe climata terræ a christiano populo inhabitata sunt et possessa per plurimos annos, quamvis interdum et diu aliqua propter sua perdiderunt peccata. Tu ergo custodies pactum meum, etc. Circumcidetis carnem præputii vestri. Hoc Christus litteraliter adimplevit, et suis fidelibus spiritualiter adimplere præcepit, quia circumcisioni fecit succedere Baptismum, in quo fit purgatio ab originali infectione.5 Deinde docuit et præcepit totum corpus et animam ab omni inquinamento carnis ac spiritus spiritualiter circumcidere seu mundare, ita quod masculus cujus præputii caro circumcisa non fuerit, id est, qui carnalia desideria, fœdaque opera non amputaverit a se, peribit de populo suo.6 Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. Per uxorem Abrahæ designatur Christi Ecclesia, quæ Sarai dici poterat quamdiu vigebat in sola Judæa, quasi tunc Christi principissa. Quum vero toto orbe diffundi cœpit, et undique promulgari ac dominari, rite vocata est Sara, id est princeps absolute, quoniam juxta Isaiæ oraculum, Gens et regnum quod non servierit ei, peribit. Et benedicam ei. Deus enim implevit Ecclesiam Christi omni superno charismate abundantissime.7 Et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum. Per filium istum intelligitur populus christianus, ex gentilitate per Ecclesiam primitivam conversus et spiritualiter genitus, cui ineffabilem gratiarum copiam largitus est Deus.

Cecidit Abraham in faciem, et risit, quia Christus de his cum ingenti lætitia regratiatus est Patri, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? Per centenarium numerum perfectio designatur; per nonagenarium autem, imperfectio quædam. Christus ergo spiritualiter centenarius fuit, quia mente plenissime canus, et maturitate virtutum senex. Ecclesia vero comparatione ipsius imperfecta consistit. Christus itaque non diffidendo, sed divinæ promissioni applaudendo hæc dicit, præsertim hæc referendo ad tempus suæ passionis, quando nubilo afflictionum quasi senio quodam videbatur confectus, et Ecclesia ejus instar vetulæ, multiplici calamitate contabescebat, ita quod tunc pene incredibile apparebat quod totus mundus converteretur ad fidem Christi ita suspensi, et quod ipsa Ecclesia ejus tanta impleretur fecunditate, quod converteret omne genus humanum ad Crucifixum.8910 Unde in Isaia scriptum est: Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium. Quasi dicat: Ideirco spiritualis generatio Christi est inenarrabilis, quoniam ipse instar iniqui occisus est. Dixitque ad Dominum: Utinam Ismael vivat coram te!11 Per Ismael qui vocatur filius carnis, intelligitur carnalis populus Judæorum, pro cujus conversione Christus oravit. Cujus orationem Pater audivit, quia in primo Christi adventu et deinceps multa millia Judæorum conversa sunt. Interim quoque valde multiplicantur, et tandem in fine sæculi omnes tunc victuri, credent in Christum. Porro filius natus ex Sara, id est populus christianus, recte vocatur Isaac, hoc est risus, quia spirituali jucunditate perfunditur, et de ejus conversione angeli sancti lætantur. Christus quoque gavisus est. Ad quem populum Deus statuit pactum suum, videlicet evangelicam legem, novumque Testamentum. Tulit autem Abraham Ismaelem filium suum et omnes vernaculos, etc. Per hoc figuratum est, quod Christus in sua Ecclesia universos fideles cujuscumque sint status, gradus, dignitatis aut ordinis, spiritualiter circumcidit.

Nunc breviter est tangendus tropologicus hujus capituli sensus, quo per Abraham intelligitur quicumque Christifidelis, præsertim prælatus aut religiosus, cui loquitur Dominus:12 Ambula coram me, juste et timorate vivendo, atque sollicite in Dei præsentia te custodiendo, ut cum Propheta psallere queas: Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.13 Et esto perfectus, juxta illud: Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Status autem prælatorum majorum, videlicet præsulum, est status perfectionis acquisitæ; status autem religiosorum, est status perfectionis acquirendæ.

Matth. v, 48.

Præterea verbum istud, Ambula coram me, Nicolaus de Lyra exponit sic, id est, ac si me præsentialiter semper videres: quæ expositio Rabbi Paulo non placet, quia (ut ait) qui ambulat coram alio, non semper eum videt, sed potius qui sequitur eum. Ideo dicit quod Sancti qui fuerunt ante Christi adventum, dicuntur ambulasse coram Deo, quoniam exemplar perfectionis, videlicet Christum Deum incarnatum, habuerunt post se. Hinc David, Ezechias et tales scribuntur coram Domino ambulasse.14 Porro Sancti novi Testamenti dicuntur Deum esse secuti, juxta illud:15 Qui mihi ministrat, me sequatur;16 quoniam exemplar perfectionis præfatum ante se habuerunt. Sed istud non videtur magni valoris, quia et justi veteris Testamenti, frequenter leguntur Deum secuti, quemadmodum in Numerorum libro Deus testatur: Servum meum Caleb, qui plenus Spiritu secutus est me, inducam in terram quam circuivit.17 Et idem de Josue ait Scriptura. Rursusque in libro Josue Caleb fatetur: Fratres mei subverterunt cor populi, et nihilo minus ego secutus sum Dominum Deum meum.18 Sed et S. Job: Vestigia, inquit, ejus secutus est pes meus.19 Et de David rege Dominus contestatur: David secutus est me in toto corde suo.20 Præterea Rabbi Paulus affirmat, quod Abraham imitator fuit perfectionis Christi: ergo et Abraham secutus est Christum. Quid enim est imitari nisi sequi? Amplius, quod etiam justis novi Testamenti conveniat coram Domino ambulare, probatur ex cantico evangelici Zachariæ, qui causam incarnationis, adventusque Christi exprimens, ait:21 Visitavit et fecit redemptionem plebis suæ, ut sine timore serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso. Certumque est, quod Deo servire in sanctitate et justitia coram ipso, aliud nihil sit quam coram ipso ambulare. Postremo, qui ambulat coram alio, melius potest eum inspicere seu vultum ejus attendere, quam qui ambulat retro eum.

Ponamque fœdus meum inter me et te. Hoc facit Deus unicuique vere fideli, dum eum inducit ad actualem divinæ legis memoriam, et in Scripturis ei promittit vitam beatam. Et multiplicabo te vehementer. Hoc fit, dum Deus meritis et precibus seu prædicationibus et exemplis servorum suorum alios multos convertit. Et item, dum servo suo ferventi præstat quotidie augmentum bonorum actuum copiosum. Erisque pater multarum gentium. Hoc præcipue competit sanctis episcopis, qui verbo et exemplo generant Christo plures filios spirituales, ita quod vehementissime crescunt meritis, spiritualique sobole. Ex quibus episcopis et prælatis reges egrediuntur, dum eorum spirituales filii, discipuli ac subditi, tantæ perfectionis consistunt, quod aliis digne præficiuntur, et se ipsos ac illos efficaciter regunt. Vel, reges uniuscujusque boni fidelis, sunt actus contemplativi et considerationes sapientiales, per quos inferiora opera regulantur ac judicantur. Deinde Dominus præcipit unicuique Christifideli, præsertim prælato, ut pactum suum, scilicet circumcisionis præceptum, spiritualiter impleat, non unum dumtaxat membrum corporaliter circumcidendo, sed universa corporis membra et animæ vires ab omni vitiorum abusu, vel ab omni opere pravo totaliter refrenando, quatenus juxta Apostolum, Exhibeamus membra nostra arma justitiæ Deo, et serviamus per ea justitiæ in sanctificationem:22 avertamusque oculos nostros, ne videant vanitatem; et aures nostras sepiamus spinis ne audiant linguam nequam;23 ostiumque circumstantiæ ponamus labiis nostris, ne loquamur verbum illicitum; sed et manum et pedem, et quodcumque membrum nostrum nos scandalizaverit, abscidamus, non quantum ad substantiam, sed quoad usum perversum.24 Hoc est quod ait Apostolus: Mortificate membra vestra, quæ sunt25 super terram. Hæc est vera, spiritualis, Deoque placens et figurata circumcisio populi christiani, cujus umbra et typus fuit circumcisio illa legalis. Unde per Jeremiam Dominus dixit: Circumcidite præputia cordium vestrorum.26 Paulus quoque apostolus: Nos, ait, sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et non in carne fiduciam habemus.27 Itemque: Non enim qui in manifesto Judæus, neque quæ in carne circumcisio est, sed qui in occulto Judæus, et circumcisio cordis in spiritu, et non in littera.28

Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. Uxor viri virtuosi, potest dici anima ejus, seu sensitiva pars animæ, aut etiam mens rationalis, quorum unumquodque fecundatur ab homine, et recte Sara vocatur, dum motibus vitiorum et passionibus dominatur, paritque filium cui Dominus benedicit, id est actum meritorium æterno præmio dignum.29 Denique dum Dominus per Scripturas et suos vicarios seu alios bonos viros hortatur nos ad viam perfectionis, et actus præcipuos contemplationis, non debemus diffidere aut pusillanimes esse, sed sperando in adjutorio Altissimi, ardua viriliter aggredi, atque in caritatis fervore et omni puritate interna infatigabiliter crescere; nihilo minus tamen orare, ut Ismael coram Domino vivat, id est, exercitatio vitæ activæ non pereat, sed potius crescat assidue loco et tempore opportuno, ut generet duces duodecim, disponendo et cooperando ad observantiam duodecim evangelicorum Christi consiliorum. Pactum vero Dei, videlicet familiaris confœderatio, statuatur ad Isaac, id est ad apicem mentis, qui non delectatur nisi in Domino, et fertur ad optima.

Postremo Richardus: Tres, inquit, sunt circumcisiones: Una tantum in carne, alia spiritualis in vita præsenti per depositionem iniquitatum, tertia erit in corpore et spiritu, in resurrectione futura per depositionem totius corruptionis et pronitatis in malum.30313233

Footnotes

  1. Joann. xiv, 31. ↩

  2. Ibid. xvii, 4. ↩

  3. Luc. n, 52. ↩

  4. Matth. xxviii, 18. ↩

  5. Luc. n, 21. ↩

  6. II Cor. v, 1. ↩

  7. Is. lx, 12. ↩

  8. II Cor. vii, 1. ↩

  9. Luc. ii, 21. ↩

  10. Luc. ii, 52. ↩

  11. Is. LIII, 8. ↩

  12. Sensus tropologicus. ↩

  13. Ps. cxviii, 168. ↩

  14. II Reg. vii, 9. ↩

  15. IV Reg. xx, 3. ↩

  16. Joann. xii, 26. ↩

  17. Num. xiv, 24. ↩

  18. Josue xiv, 8. ↩

  19. Job xxiii, 11. ↩

  20. III Reg. xiv, 8. ↩

  21. Luc. i, 68, 74, 75. ↩

  22. Rom. vi, 19. ↩

  23. Eccl. xxviii, 28. ↩

  24. Matth. v, 29, 30. ↩

  25. Coloss. iii, 5. ↩

  26. Jer. w, 4. ↩

  27. Philipp. m, 3. ↩

  28. Rom. n, 28, 29. ↩

  29. Ps. xc, 1. ↩

  30. Rom. ii, 28, 29. ↩

  31. Philipp. iii, 3. ↩

  32. Jer. iv, 4. ↩

  33. Eccli. xxviii, 28. ↩

Chapter 57 of 104