Skip to the text

Articulus 57

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVIDECIMI : APPARUIT AUTEM EI DOMINUS IN CONVALLE.

SCRIPTURA consequenter narrat, qualiter Deus nativitatem Isaac plenius prænuntiavit, et suam justitiam in impiis, suamque misericordiam in bonis ac piis monstravit. Apparuit autem ei, videlicet Abrahæ, Dominus in convalle Mambre. Circa hæc scribit Lyra : Aliter exponitur littera ista a doctoribus catholicis, et aliter ab Hebræis. Utraque tamen expositio consonat fidei. Dicunt ergo Hebræi, quod hic describitur apparitio duplex. Una ipsius Dei quum dicitur, Apparuit ei Dominus, etc. ; alia angelorum, dum subditur, Quumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri. Doctores autem catholici asserunt hic unam visionem conscribi. Circa hoc dico, quod nec omnes doctores Hebræi dicunt hic duas apparitiones describi, nec omnes doctores catholici dicunt hic describi unam tantummodo visionem. Nempe ut recitat Rabbi Paulus, Rabbi Moyses in libro de Directione perplexorum testatur, quod hic describitur visio una, ita quod per hoc quod dictum est, Quumque elevasset oculos, explicatur quod ante generaliter dictum fuit, Apparuit ei Dominus, utpote qualiter Dominus apparuit Abrahæ. Josephus quoque idem sentire videtur.

Præterea quidam doctores catholici senserunt hic duas apparitiones describi : unam ipsius Dei, videlicet Verbi æterni seu Unigeniti Patris, quum dicitur, Apparuit ei Dominus, quoniam ipsum Verbum æternum testatur in Joanne : Abraham exsultavit ut videret diem meum ; vidit, et gavisus est. Quod secundum doctores in hac visione peractum est. Ait quippe Eusebius : Quum Verbum Dei primo omnium Prophetarum apparuisset Abrahæ in forma humana, vocationem gentium ei promisit. Sicque apparuit ei Dei Filius quem adoravit. Alcuinus quoque fatetur, et habetur in Glossa, quod duo viri Filium Dei comitabantur, Moyses scilicet, qui Christi adventum annuntiavit in lege, et Elias, qui secundum Christi adventum præveniet, et ejus Evangelium prædicabit : qui duo cum Christo in ejus transfiguratione sunt visi. Sed verba ista intelligi nequeunt ita, quod duo viri fuerunt realiter Moyses et Elias, quum ex consequentibus pateat evidenter eos angelos fuisse : quod et Apostolus ad Hebræos effatur : Hospitalitatem, inquiens, nolite oblivisci ; per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis. Et per quosdam, intelliguntur ibi Abraham et Lot, secundum omnes expositores catholicos. Hinc in Scholastica habetur historia : Duo angeli apparuerunt, in designatione duorum præconum, Moysis scilicet et Eliæ. Unde auctor illius Historiæ videtur sentire, quod tertius ibi apparens, fuit angelus in persona Filii Dei se repræsentans et loquens, quod et glossa illius Historiæ ait aperte.

Porro B. Augustinus, eorum quæ fidei sunt acutissimus et fidelissimus considerator, istud quod de apparitione Filii Dei in forma humana prædictum est, reprobat dicendo : Apparuit Deus Abrahæ ad quercum Mambre in tribus viris, quos fuisse angelos non est dubitandum, quamvis quidam existiment unum ex eis fuisse Dominum Christum, asserentes eum ante indumentum carnis fuisse visibilem, id est, ante incarnationem suam visibile ter apparuisse. Sed si ideo aliquem horum trium affirmant fuisse Christum, quia quum tres vidisset, ad unum singulariter est locutus, eumque adoravit : cur non advertunt duos ex angelis illis venisse ad A Sodomam subvertendam, quum Abraham adhuc loqueretur cum uno illo, quem singulariter Dominum appellavit, et ne Sodoma subverteretur, eumdem rogavit?12 Alii duo a Lot suscepti sunt, et unum eorum singulariter est affatus, Dominumque vocavit, et pro sua salvatione deprecatus est illum. Scriptum est enim sequenti capitulo: Dixit Lot ad eos: Quæso, Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te, etc. Multo ergo credibilius est, quod Abraham in tribus viris illis, et Lot in duobus ex eis, Dominum cognoscebant, cui per singularem numerum loquebantur, quum angelos illos esse homines arbitrabantur: in quibus tamen aliquid tantæ eminentiæ considerabant, ut non dubitarent Dominum esse in eis, sicut fuit in sanctis Prophetis; ideo alloquebantur eos quandoque pluraliter, atque interdum in eis Dominum singulariter appellabant. Hæc Augustinus.

Ex cujus etiam verbis jam elucescit, quod in exordio hujus capituli usque ibi, Quos quum vidisset, etc., non duæ visiones, sed una dumtaxat visio describatur.3 Etenim ait, Apparuit Deus Abrahæ ad quercum Mambre in tribus viris, etc. His consonat quod in Scholastica fertur historia: Nunquam legitur Pater apparuisse in creatura subjecta ante primum Christi adventum. Ex quo ibi innuitur, quod nec Filius ante Incarnationis mysterium visibiliter apparuit in aliqua creata similitudine sensibili ipsum immediate repræsentante. Hinc quoque Thomas super primum Sententiarum, distinctione 16, aliique quamplures determinant, quod ad Patres veteris Testamenti non sit facta visibilis missio alicujus divinæ Personæ. Verumtamen quidam dicunt, quod Augustinus istud non approbet, scilicet Patrem non apparuisse in veteri Testamento in subjecta creatura, propter id quod in Daniele legitur:4 Antiquus dierum sedit. In qua etiam visione Daniel protestatur se quasi Filium hominis vidisse, videlicet Christum. Sed isti imperite loqui videntur. Nam visio ista Danielis imaginaria fuit in nocte et somno ostensa, sicut ibidem plenius scripsi. In tali autem visione non proprie res ipsa, sed similitudo rei ostenditur per species in vi imaginativa formatas, ita quod res quæ apparet, non ita, sicut apparet, extra imaginationem vere realiterque consistit. Idcirco in tali apparitione non dicitur Deus seu divina apparuisse Persona in creatura subjecta, sed in similitudine repræsentativa.

His præmissis, exponenda est littera. Apparuit ei Dominus in convalle Mambre: Abraham namque tunc habitavit in valle, quæ a viro nomine Mambre vocata est vallis Mambre, ut supra diffusius dictum est;5 sedenti in ostio tabernaculi sui, in quo sedebat ad circumspiciendum an videret aliquos peregrinos aut inopes pertranseuntes, quatenus eos ad suam deduceret domum, et bene tractaret: in quo patet, quam devotissima mente intentus erat hospitalitati et actibus pietatis, ita quod arbitrabatur donum Dei, si peregrinis et pauperibus curam impenderet hospitalem; in ipso fervore diei: ita quod nec propter solis æstum cessavit a tali occupatione tam pia, et circa meridiem specialiter circumspexit, quia tunc aptum est tempus reficiendi personas hujusmodi. His verbis descripta est visio ista in generali; consequenter in speciali describitur, utpote qualiter facta sit. Quumque elevasset, etc. Circa hæc scribit Lyra: Quædam glossa Hebraica dicit hic, quod Abraham voluit surgere ex reverentia apparitionis divinæ, sed Dominus dixit: Sede, tu es enim signum filiis tuis, quia futurum est ut filii tui sedeant tanquam judices in concilio, et ego stem. Quæ glossa consonat fidei nostræ, atque impleta est quando Salvator noster Deus et homo, stetit coram principibus sacerdotum, consedentibus in concilio ad ipsum dijudicandum. Nescio tamen quid intellexerit iste glossator per verba præhabita. Contingit enim interdum, Deo sic disponente, ut loquens præter propriam intentionem verba sua sic proferat, quod consonant fidei orthodoxæ, quemadmodum in Joanne legitur Caiphas protulisse: Expedit ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.6 Hæc Lyra.

Itaque apparuit Dominus Abrahæ per angelos, sicut subjungitur: Quumque elevasset oculos, ad circumspiciendum ex causa prætacta, apparuerunt ei tres viri, id est tres angeli in specie habituque virili, stantes prope eum, id est non remote ab eo. Septuaginta transtulerunt, Propter eum: quoniam propter eum venerunt, quamvis non tantum propter eum. Denique quum esset tanta devotione hospitalitati intentus, meruit pro hominibus angelos sanctos suscipere. Origenes utitur littera tali, Stantes super eum. Et dicit quod Scriptura sic loquitur, ad insinuandum præcipua merita Abrahæ, cui angeli spiritualiter propinquissimi erant, eo quod ipse vitam angelis quamplacentissimam duceret. Ait equidem Origenes: Conferamus visionem hanc Abrahæ, cum illa quæ facta est Lot. Tres angeli veniunt ad Abraham, et stant super eum.

Ad Lot veniunt duo, et sedent in platea. Vide si non dispensatione Spiritus Sancti, pro meritis res geruntur. Etenim Lot longe inferior erat Abraham; alias terra et habitatio Sodomorum ei non placuisset. Veniunt ergo tres viri ad Abraham meridie, ad Lot duo de vespere. Non enim capiebat Lot magnitudinem lucis meridianæ, cujus Abraham capax fuit. Hæc Origenes. Quos quum vidisset, cucurrit in occursum eorum : putavit quippe quod homines peregrini essent, ideo acceleravit ad ipsos, ut ipsos ad suam deduceret mansionem, et bene reficeret eos. In quo innotescit mirabilis fervor, devotio, humilitas, pietas et liberalitas hujus beatissimi Patriarchæ.

Circa hæc quæritur, cur tres angeli simul apparuerunt. Ad hoc Sancti respondent, quod Deus altissimus, unus in essentia, et trinus in personis, misit angelos tres ad superbeatissimæ Trinitatis mysterium designandum. Unde et Abraham in tribus uni singulariter est locutus, unumque adoravit; propter quod cantat Ecclesia: Abraham tres vidit, et unum adoravit. Josephus vero et alii multi dicunt, quod unus angelorum illorum missus fuit annuntiare futuram Isaac conceptionem; alii duo, ut everterent Sodomam. Porro, ut recitat Lyra, Hebræi dicunt, quod isti tres angeli, fuerunt Michael, Gabriel, Raphael, atque quod Michael missus fuit ad denuntiandum de Isaac nascituro, Gabriel ad Sodomam evertendam, Raphael ad sanandum Abraham adhuc dolentem ex circumcisione (nam dicunt apparitionem istam contigisse tertia die post circumcisionem illius), et ad eripiendum ipsum Lot cum suis de periculo Sodomorum. Ista pro majori parte videntur incerta, an scilicet tres angeli illi, fuerunt personæ tres istæ præfatæ, et an apparitio ista contigerit tertio die post Abrahæ circumcisionem. Itemque, an unus missus fuit ad Abraham de illo dolore curandum, quia de hoc textus nil loquitur, et etiam an unus specialiter venit ad Sodomæ eversionem, præsertim quum sequenti capitulo duo angeli protestentur: Delebimus locum istum. Et iterum: Misit nos Dominus ut perdamus illos.7 Quo constat, quod ambo missi erant ad hoc. Ambo quoque admonuerunt Lot ad exeundum de Sodomis, imo cogebant eum, et apprehenderunt manum ejus et conjugis suæ, etc., et posuerunt eum extra civitatem.8

Et adoravit in terra. Quidam dicunt quod adoravit omnes tres angelos adoratione duliæ, quæ impenditur rationalibus creaturis, quemadmodum Nathan et Bethsabee adoraverunt regem David, ut legitur tertio Regum. Putavit enim quod homines essent.9 Alii dicunt quod unum specialiter adoravit, et quod adoravit eumdem adoratione latriæ; quod salvari potest, dicendo quod adoravit Dominum Deum in angelo. Verumtamen secundum Augustinum et Gregorium, in adoratione hac et postea ad tempus Abraham æstimavit, quod angeli isti homines essent: ideo verius creditur, quod de adoratione duliæ istud intelligatur, præsertim quum sequenti capitulo Lot legatur angelos adorasse. Verumtamen Rabbi Paulus dicit, quod intelligendum sit de adoratione latriæ, quoniam scriptum est, quod adoravit pronus in terram: quæ argumentatio non procedit, quoniam Josue adoravit angelum pronus in terram, et Nathan David. Joannes quoque in Apocalypsi:10 Cecidi, inquit, ad pedes ejus, videlicet angeli, ut adorarem eum.11 Quæ omnia certum est de adoratione duliæ dici.

Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, id est, si coram te placeo, et pietatem tuam ostendis in me, ne transeas servum tuum, hoc est, non tam cito pertranseas me, quin primo utaris obsequio et beneficiis meis: de quibus subjungitur, sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros. Circa hoc quæritur, quid sibi velit iste modus loquendi, quod scilicet tribus visis, singulariter loquitur uni quem et specialiter Dominum vocat; deinde mox rursus pluraliter eos alloquitur, Lavate, inquiens, pedes vestros. Ad hoc Glossa respondet, quod Abraham Deum in angelis sentiens, maluit Deo loqui quam angelis. Augustinus vero: Abraham, inquit, et Lot in viris illis agnoscebant Dominum, cui per singularem numerum loquebantur, quum viros illos esse homines arbitrarentur. His consonat, quod quum dixisset numero singulari, Domine ne transeas servum tuum, quum de humanis obsequiis subderet, statim pluraliter addidit, Lavate, etc. Alii dicunt, quod tres angeli sic apparuerunt, quod unus videbatur principalior inter eos, is scilicet qui ad annuntiandum nativitatem Isaac venerat, quem dicunt Hebræi Michaelem fuisse, ut tactum est. Ideo quamvis Abraham æstimavit quod homines essent, illum tamen principalem singulariter est affatus, arbitrans si ille acquiesceret suæ petitioni, alii quoque duo non denegarent. Et dicunt nonnulli, quod principalis ille angelus ivit in medio, scilicet inter alios duos: quia tunc dicunt consuetudinem exstitisse, quod principalis inter tres gradientes, pergebat in medio, et quod Abraham per hoc principalem illum cognoverat. Asserunt quoque, quod homines non ibant tunc calceati, neque equestres ut modo: idcirco rogaverat Abraham, quatenus pedes suos lavarent. Et quamvis probabile sit, quod angeli illi non apparuerunt calceati, incertum tamen videtur quod generaliter homines tunc incesserint non calceati; imo constat quod tempore egressionis filiorum Israel ex Ægypto, homines utebantur equis ad equitandum, et calceis ad eundum, quum de filiis Israel pro tempore illo dicatur: Nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt; atque de Pharaonis ministris:12 Equum et ascensorem projecit in mare. Itemque: Ingressus est eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare.1314 Denique lotio competit etiam calceatis, præsertim itinerantibus.

Et requiescite sub arbore: quia delectabile est, tempore calido sub ramis arborum repausare ac refici, et contra æstum solis refrigerativum. Arbor vero hæc, quercus fuit. Nam alia translatio habet: Apparuit Deus Abrahæ ad quercum Mambre. Origenes etiam utitur littera tali, Declina ad puerum tuum, et refrigera te sub arbore. De hac arbore in Scholastica recitatur historia: Habitavit Abraham circa quercum vel terebinthum, cujus radices adhuc apparent, quam Josephus proprio nomine expressit, dicendo: Habitavit Abraham circa ilicem quæ vocatur Agyga. Arborque illa, secundum Hieronymum, usque ad tempus Theodosii Imperatoris duravit, et ex ea orta perhibetur quæ nunc est, quæ quamvis sit arida, tamen medicinalis existit, de qua qui tulerit secum, non se ei infundit venenum. Hæc in præfata Historia.

Ponamque buccellam panis, id est cibum et potum, quæ nomine panis in Scripturis frequenter signantur. Loquitur quoque Abraham humiliter ac modeste, per minus significans majus. Et confortate cor vestrum, comedendo. Ex quibus probatur, quod Abraham æstimavit eos homines esse, qui ambulando et jejunando fatigarentur ac debilitarentur. Cor demum quandoque pro corporali parte ac membro accipitur, de quo Philosophus contestatur, quod sit primum vivens, et ultimum moriens: quod cibo et potu directe confortatur. Interdum vero accipitur cor pro mente, intellectu seu voluntate, de quo Psalmista fatetur, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: quod cibo et potu indirecte confortatur, sicut et fame nimia et corporali lassitudine debilitatur, in quantum ex bona et naturali corporis dispositione, mens magis idonea redditur ad actus intellectuales, in quibus corpus atque organicæ vires menti subserviunt.15 Idcirco enim declinastis ad servum vestrum, ut scilicet exhiberem vobis ista pietatis obsequia. Illa tamen non fuit principalis ratio quod illuc venerunt, sed Abraham dixit hoc blande loquendo, et ex quadam pia fiducia, ut moris est invitantium, ut sic magis alliceret illos.

Qui dixerunt: Fac ut locutus es. Cur statim acquieverunt Abrahæ, quum sequenti capitulo legantur duo angeli dixisse Lot eos invitanti, Nequaquam, sed in platea manebimus? Respondet Petrus Alphonsi, vir christianissimus atque doctissimus ex Judaismo conversus, quod propter reverentiam et excellentiam Abrahæ patriarchæ mox acquiescebant; Lot vero minoris fuit auctoritatis, idcirco prima facie denegabant. Ex quibus idem Petrus concludit, quod quando quis invitatur a persona multum excellenti, debet acquiescere sine renisu. Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, et tria sata similæ commisce. Satum mensuram quamdam significat. Unde secundum Isidorum, satum continet modium unum cum medio. Simila vero est farina purissima. Hinc Origenes utitur littera ista: Consperge tres mensuras similaginis. Et fac subcinericios panes ex tanta simila sic conspersa. Nonne Abraham habebat in domo panes sufficientes? Respondendum, quod utique, sed voluit tam venerandis hospitibus recentia ac specialia proponere fercula. Idcirco in Scholastica fertur historia: Paravit eis encænia ¹, id est peregrina, pretiosaque fercula. Propter quod subditur: Ipse vero ad armentum, id est pecorum gregem, cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, id est novellum, esuique aptissimum, et in suo genere valde bonum; deditque puero, id est ministro, et forsitan coquo; nam subditur: Qui festinavit et coxit illum. Puer ille secundum Hebræos (ut refert Lyra) Ismael fuit, cui Abraham vitulum dedit coquendum, ut ipsum ad opera hospitalitatis faceret assuetum. Sed si ista (ut dicunt Hebræi) acciderunt tertia die post Abrahæ circumcisionem, in qua Ismael tredecim erat annorum, non videtur Ismael in tantilla ætate aptus fuisse ad vituli coctionem. Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, id est coqui fecerat: et sicut Scholastica dicit historia, vitulus fuit assatus, forsan enim pars ejus fuit assata; et posuit coram eis, ita quod personaliter ministravit ad mensam. De potu nihil hic dicitur, neque exprimitur quod pedes suos laverunt, sed ex aliis datur hoc satis intelligi.

Ex prædictis patent liberalitas, fervor, pietas atque alacritas Abrahæ jam centenarii, in caritatis et misericordiæ actibus. Hinc Origenes disseruit: Considera protinus impigrum et alacrem senem. Occurrit obviam, refestinat ad domum, et dixit uxori, Festina, etc. Vide in omnibus quanta sit suscipientis alacritas: festinatur in omnibus, omnia perurgentur, nihil per otium geritur, Abraham currit, uxor accelerat, puer festinat, nullus piger est in domo sapientis. Ipse vero stabat juxta eos sub arbore. Adstabat edentibus, paratus ad ministrandum, et propter reverentiam hospitum, atque ad intuendum ne quid deesset, negligenterve fieret. Sed mirum quod

¹ Vide Cangii Glossar. V. Encænium. non invitabant tantum Patriarcham ad consedendum et reficiendum cum ipsis : ad quod dici potest, quod non omnia scripta sunt, ideo quamvis non sit scriptum quod eum ad hoc invitaverint, non tamen sequitur quod non fecerunt hoc. Vel forsitan tam humiliter se gesserunt, quod non intromiserunt se de hoc, præsertim quum reficerentur gratis ut peregrini.

Quumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Verisimile est quod unus eorum quæsivit hoc, sed adscribitur eis communiter, secundum quod societati aut communitati solet attribui quod convenit parti ejus. Nec ex ignorantia venit interrogatio ista, sed ut aptius veniretur ad prænuntiandum Isaac. Ille respondit : Ecce in tabernaculo est. Quia ex virtuoso pudore et castimonia conjugali subtraxit se a virorum præsentia. Cui dixit angelus ille, ut communiter dicitur, qui venerat nuntiare de Isaac nascituro : Revertens veniam ad te tempore isto, hoc est, eodem die anno revoluto, vita comite. Hoc addit, loquendo more humano, quia adhuc homo æstimabatur, et ut homines talem in loquendo observent modestiam, ne incaute asseramus nos hoc aut illud facturos in posterum, sed sub conditione, videlicet Deo volente, et si vixerimus, secundum quod Jacobus apostolus in sua docet Canonica : Ut dicatis, si Dominus voluerit, et si vixerimus, faciemus hoc aut illud.16 Itemque, ut innuat, etiam esse et vivere supernorum civium, incessabiliter dependere a Deo, quamvis certi sint se nunquam amissuros quod habent. Et habebit filium Sara uxor tua, infra hunc annum.

Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. Qui risus, secundum Augustinum, fuit dubitationis : ideo Sara est reprehensa. Risus autem Abrahæ fuit admirationis et gaudii. Itaque Sara dubitavit, et non credidit, quia ad naturales causas respexit, propter quod subditur : Erant autem ambo senes, provectœque œtatis. Et senium istud fuit in Sara una causa infecunditatis. Alia fuit suæ infecunditatis ratio naturalis, qua et in juventute sua erat naturaliter infecunda seu frigida. Et desierant Saræ fieri muliebria, id est, menstrua amplius non fiebant in ea, ideo fuit infecunda. Et ista ratio senectutem consequebatur. Circa hoc loquitur Augustinus : Sara erat sanguine menstruo destituta, propter quod parere jam non posset, etiam si sterilis non fuisset. Porro, si femina ita sit provectioris ætatis, ut ei solita muliebria adhuc fluant, de juvene parere potest ; de seniore non potest, quamvis senior ille adhuc de adolescentula gignere possit, quemadmodum Abraham post mortem Saræ de Cetura aliquos generavit. Hæc Augustinus. Quæ risit occulte, dicens, quasi arguendo de impossibilitate divinæ promissionis : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est : maritum suum ex humilitate dominum suum appellat, quod beatissimus princeps Apostolorum in prima sua commemorans Canonica, proponit mulieribus imitandum, Mulieres, inquiens, viris suis subjectæ sint, sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans ; voluptati operam dabo ? quasi dicat, Non decet.17 Et verum est, quod non decuit propter voluptatem marito conjungi, sed propter prolem desuper repromissam. Præterea ex istis elicitur verbis, quod Sara jam diu a viri continuerat copula, præsertim a tempore quo naturale tempus concipiendi effluxerat.

Dixit autem Dominus ad Abraham. Per Dominum intelligitur angelus, qui ex persona Dei Abrahæ filium ex Sara promisit. Quare risit Sara uxor tua, ex diffidentia dicens : Num vere paritura sum anus ? Quasi dicat, Ego jam vetula parere non potero; respiciens ad vim ordinemque naturæ, non ad efficaciam gratiæ ac virtutis divinæ. Et in hoc erat culpabilis. Nesciebat tamen quod iste promissor angelus esset. Numquid Deo quidquam est difficile ? Tanquam dicat : Quum Deus omnipotens sit, cui omnia non solum possibilia, sed et facilia exstant, non debuit Sara hæc dubitare de veritate divini promissi. Juxta condictum, id est, sicut jam dixi, revertar ad te, etc. Sara dubitando et ridendo peccavit, et tamen angelus non statim increpavit eam immediate, sed primo sciscitatus est ejus maritum, cur ipsa risisset, ad innuendum quod vir caput est mulieris, ad quem pertinet uxorem dirigere, et in moribus informare, ac delinquentem corripere, ita quod culpa conjugis in ipsum redundat, nisi in prædictis juste se habeat circa illam. Negavit Sara, dicens: Non risi. Et in hoc more femineo auxit culpam mentiendo, seque non vere excusando. Mendacium tamen illud fuit veniale, non ex malitia, sed passione timoris, ad quem mulieres naturaliter pronæ sunt, prodiens. Timore perterrita: timuit quippe, quum audisset quod Dominus risum suum secretum tam cito deprehendisset. Dominus autem: Non est, inquit, ita, sed risisti. Circa hoc quæri potest, cur Deus Saram pro sua dubitatione, risu et diffidentia, non punivit, quemadmodum Zachariam. Dicunt aliqui, quod femineæ levitati pepercit, vel quia in dubitatione non exstitit pertinax, sed correpta pœnituit, confestimque credidit.18 Vel multum excusabilis erat, et magis quam Zacharias, quia non scivit eum qui promittebat, esse angelum Dei, neque distinctam habuit de ejus persona notitiam.

Quum ergo surrexissent inde viri, id est, angeli isti qui facta refectione, promissione et collocutione, more hominum surrexerunt a loco illo, direxerunt oculos suos contra Sodomam, quasi indignantes sceleratissimæ civitati, et eam adspicientes ad puniendum; et Abraham simul gradiebatur, cum illis videlicet angelis, deducens eos, quemadmodum moris est, quod hospites multum cari sive notabiles, deducantur ad spatium aliquod. Dicuntque aliqui quod adhuc putabat angelos istos homines esse. Verumtamen puto quod ab ea hora qua unus eorum cœpit sibi prædicere de Saræ conceptu infra annum, cœpit conjicere aut sentire quod angeli essent. Nam et ante, idem fuit prænuntiatum per angelum, ut dictum est sæpe. Dixitque Dominus, utpote angelus iste principalis, qui Isaac conceptionem prædixit: Num celare potero Abraham, quasi diceret: Non decet ut abscondam ab eo, quæ gesturus sum in subversione Pentapolis, quum futurus sit in gentem magnam atque robustissimam, hoc est, quum sit tantus patriarcha, quod innumerabiles ex ejus posteritate nascentur, imo quum sit pater omnium crediturorum, et benedicendæ sint in illo, hoc est in Christo ex ejus semine nascituro, omnes nationes terræ? quæ salvantur per Christum: quæ verba sæpe exposita sunt. Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, videlicet Ismaeli quem nunc habet, et Isaac, aliisque quos habebit, et domui suæ post se, id est domesticis suis, ut custodiant viam Domini, id est, Dei præcepta corde custodito observent, et faciant justitiam, reddendo unicuique quod suum est, et judicium, discrete agendo, atque se ipsos ac subditos suos veraciter judicando; ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum, id est, universa quæ promisit aut retulit Abrahæ, impleat per merita Abrahæ. Verumtamen merita Abrahæ non promeruerunt de condigno impletionem omnium Dei promissionum, videlicet incarnationem Filii Dei, et mundi salvationem per ipsum, sed de quodam condecenti seu congruo, quoniam fuit vir præcipue justus et magnus, imo et Dei amicus. Amicis autem, præsertim familiaribus et prædignis, solent revelari secreta, quemadmodum Amos propheta testatur: Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas;19 imo viri heroici et perfecti per donum sapientiæ consummatæ, efficiuntur quasi consiliarii ac secretarii Dei, ita quod Deus incerta et occulta sapientiæ suæ eis revelat.20 Talisque exstitit Abraham, qui quam perfectus fuerit in Dei amore, constat ex hoc, quod sobolem suam atque familiam tam sollicite induxit ad Dei cultum.21 A Nam tanto quisque in Dei amore perfectior perhibetur, quanto plures ad ipsum convertit. Noverat quoque tunc Abraham, quod post multa tempora scripsit Apostolus : Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

1 Tim. v, 8.

Dixit itaque Dominus, scilicet angelus iste in Dei persona jam loquens : Clamor, id est clamorosa seu clamitans pravitas, Sodomorum et Gomorrhæorum, per quos et aliarum trium urbium habitatores turpissimi intelliguntur, utpote Adamæ, Seboim et Segor, multiplicatus est, id est, numero et enormitate excrevit ; et, pro id est, peccatum eorum, id est multitudo iniquitatum eorum, aggravatum est nimis : quoniam pessima consuetudo vicit et oppressit eos totaliter; imo ad tantam vitiorum voraginem erant prolapsi, quod de nulla turpitudine verecundabantur, ut infra dicetur. De quorum sceleribus in Ezechiele habetur : Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, superbia, saturitas panis, abundantia, et otium ejus, et manum egeno et pauperi non porrigebant. Unde et Josephus : Sodomitæ, inquit, divitiis elati, hominibus contumeliam faciebant, et erant impii ad Deum, ut nequaquam recordarentur beneficiorum ipsius, aversique sunt a susceptione peregrinorum, et circa eos affectum habere destiterunt. Verumtamen speciale ac gravissimum scelus eorum, fuit vitium contra naturam, quod et specialiter dicitur clamare ad Deum, quoniam sua enormitate expetit ultionem. De quatuor autem peccatis quæ clamant ad Deum, dictum est super illud : Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Denique, secundum Gregorium, peccatum cum voce, est culpa interior cum prava actione. Peccatum vero cum clamore, est culpa cum irrefrenata libertate, ut dum quis cum audacia publice peccat ad libitum. Secundum Glossam quoque, clamor iniquitatis, est evidentia publicati flagitii, quæ accusatore non eget.

Ezech. xvi, 49.

Gen. IV, 10.

Descendam, et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, annon est ita ut sciam. Jam Dominus per subjectam creaturam stetit in terra, et loquebatur cum Abraham, ac assertive recitavit scelera Sodomorum, quæ et ei certissime nota erant : quomodo ergo nunc ait, Descendam et videbo, etc. ? quasi non descendisset, nec vidisset, neque cognosceret Sodomorum facinora. Et respondendum, quod Deus in verbis his loquitur more et affectu humano propter causas condignas : primo, ut instruat judices ac ceteros universos, ne nimis faciliter credant vera esse quæ audiunt, præsertim dum magna de aliis percipiunt scelera, sed personaliter ea pro posse considerent et observent. Ideo dicit Gregorius : Mala hominum non ante credamus, quam probemus ; majoraque crimina tarde credantur, et quum veraciter agnita fuerint, citius puniantur. Secundo, ut compescat homines a præcipitanti, temerariaque prolatione sententiæ, imo antequam sententient, causam quam nesciunt, diligentissime investigent. Tertio, ad insinuandum enormitatem vitiorum Sodomiticorum, quæ adeo gravia sunt, quod Deus loquebatur modo præfato, quasi non aut vix credens, et velut admirans quod tam abominabilia scelera possent inter homines inveniri. Itaque dixit : Descendam, non locum mutando, quantum ad incircumscriptibilitatem atque invariabilem deitatis naturam, sed inferiora considerando, vel potius ostendendo me ea perpendere ; et videbo per infallibilem sapientiæ ac justitiæ meæ intuitum, utrum clamorem qui venit ad me, id est, an prædictam clamitantem iniquitatem, quæ coram me expetivit ultionem dum facta est, opere compleverint, annon est ita ut sciam, id est, ut per debitam vindictam ostendam me scire excessus illorum.

Converteruntque se inde duo angeli, et abierunt Sodomam. Et ita Dominus etiam per duos angelos illos descendit ad videndum vitia Sodomorum, juxta illud Gregorii: Ecce Dominus per angelos ad cognoscenda hominum mala descendit. Abraham vero adhuc stabat coram Domino, id est angelo illo principali, Dei personam repræsentante; et appropinquans Domino, ut magis adspiceretur et citius exaudiretur ab eo. Ex caritate enim condoluit instanti periculo Sodomorum. Et quoniam caritas est vis unitiva, ex interiori caritatis motu seu affectione etiam corporaliter univit se Domino, appropinquando ad eum, ad ostendendum suæ caritatis affectum, tam ad ipsum Dominum quam ad proximos. Ait: Numquid perdes justum cum impio? quasi diceret: Non decet hoc tuam justitiam. Quocirca sciendum, quod Deus nunquam æternaliter damnat justum cum impio, sed in hac vita quandoque permittit justos occidi cum impiis. Unde per Ezechielem ad Jerusalem ait: Occidi in te justum et impium. Quod facit propter majorem justorum mercedem, et quatenus in hac vita pro suis culpis purgentur, eorumque patientia exerceatur, et fides eorum probetur. Interdum vero eripit justos, ne cum impiis trucidentur, sicut et filios Core præservavit, ne cum suo patre absorberentur a terra. Occulta enim et incomprehensibilia, imo et multiplicia sunt Omnipotentis judicia. Unde intelligendum est, quod Dominus non perdit temporaliter, hoc est, corporaliter non occidit, nec occidi permittit justos cum impiis, nisi propter majus bonum justorum, ita quod talis eorum perditio est copiosius lucrum ipsorum.22 Quidam vero referunt verbum istud ad Lot, quasi Abraham voluerit dicere:2324 Non perdes justum Lot cum Sodomitis. Quumque satis certus esset de hoc, cœpit orare pro Sodomitis communiter. Verumtamen secundum expositores, intentio Abrahæ fuit orare pro tota Pentapoli. Audierat enim a Domino: Clamor Sodomorum et Gomorrhæorum venit ad me; atque a Domino intellexit instare subversionem non Sodomæ tantum, sed et aliis quatuor urbibus ei annexis, subjectis, et in vitiis conformatis.

Itaque ait: Si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? hoc est, delebis justos illos tam multos cum injustis? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? Interrogative et negative legendum est istud. Tanquam dicat: Omnino decet, ut merito quinquaginta justorum parcas toti illi communitati residuæ; ideo subditur: Absit a te ut hanc rem facias, et occidas justum cum impio, id est tot justos cum impiis ceteris; fiatque justus sicut impius, id est, impio assimiletur in plaga illa a tua justitia. Non est hoc tuum, hoc est, bonitatem, justitiam, et sapientiam tuam non decet, qui judicas omnem terram, id est cunctos habitantes in terra. Nequaquam facies judicium hoc. Sanctissimus iste Patriarcha ex abundantia cordis sui locutus est, et ex ferventissimo cordis sui affectu fiducialiter ista effatus est, atque præ nimia suæ pietatis compassione, quasi argumentando hæc protulit, quasi nitens convincere Deum; et tamen omnia ista per modum orationis sunt intelligenda, ut sit sensus: Spero et oro quod non facies tale judicium. Verumtamen si interdum occidantur justi cum impiis, aut etiam ab impiis, non hoc derogat divinæ justitiæ, quæ ex justis et rationabilibus causis hoc efficit aut permittit: idcirco in tali occisione non fit justus ut impius, quia non ex eisdem causis uterque perimitur. Et mors temporalis uni est janua vitæ æternæ, alteri mortis perpetuæ; uni purgatio, alteri damnationis inceptio. Præterea quidam dicunt, quod Abraham istud oravit non pro solis habitatoribus Sodomæ, sed simul pro eis et habitatoribus aliarum quatuor civitatum, ita quod exoravit ut Deus parceret quinque urbibus illis, si omnes pariter haberent in se quinquaginta justos. Et dicunt quod in verbis præfatis civitas et locus sumuntur pluraliter pro civitatibus illis ac locis. Sed his non videtur consonare quod sequitur.

Dixitque Dominus ad eum: Si invenero in Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco, id est habitatoribus totius loci illius, propter eos, A hoc est propter merita tot justorum. Ad quod dicunt, quod nomine Sodomæ, quæ fuit metropolis regionis Pentapolis, intelliguntur reliquæ urbes ejus. Et quod Dominus ait, Dimittam omni loco, exponunt distributive pro cunctis urbibus illis. Videtur tamen textum sequendo posse dici, quod Abraham istud oravit formaliter directe et immediate pro Sodoma. Sed quod oravit pro ea, intendebat orare pro qualibet alia quatuor civitatum. Nempe si istud oravit pro quatuor urbibus simul, ergo et quod ultimo oravit, si essent ibi decem, parceretur omnibus propter decem, erit intelligendum de quinque urbibus illis, ita quod Deus pepercisset omnibus illis propter decem justos; et quod non fuerunt in omnibus illis decem justi: quod multis non videtur.

Respondit Abraham: Quia semel cæpi, loquar ad Dominum meum, id est, eadem fiducia, qua semel Dominum invocavi, et quia semel precatus sum eum, adhuc semel orabo eumdem, prosequendo meam petitionem, quum sim pulvis et cinis, id est, non obstante mea propria fragilitate et corruptibilitate, qua cineri pulverique assimilor. Sicque humiliando se ipsum in divinæ præsentia majestatis, exaudibilior factus est. Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint, id est, si fuerint ibi quadraginta quinque justi? Delebis propter quadraginta quinque universam urbem? hoc est: Nonne parces universæ urbi propter quadraginta quinque justos?

Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque justos. Deinde Abraham orando, descendit usque ad decem. Et Dominus dixit, quod parceret urbi, si essent in ea decem justi. Quo audito, Abraham cessavit orare. Vel, quia putavit quod ad minus essent ibidem decem justi. Vel, quia non audebat magis descendere, nec præsumens pro tanto populo exorare, si esset tam vitiosus quod non essent in eo saltem decem justi.

Abiit Dominus, id est, angelus in Dei persona apparens et loquens, repente disparuit, et rediit ad superna, postquam cessavit loqui ad Abraham, et ille, scilicet Abraham, reversus est in locum suum. Circa hæc scribit Lyra, quod Abraham non audebat infra novem descendere, quia considerabat quod octo personæ justæ erant in arca Noe tempore diluvii, et tamen nullus aliorum fuit salvatus propter eorum justitiam; sed ut ex præhabitis patet, Cham unus illorum octo fuit injustus, etiam ante diluvium, et deinceps, et tamen propter sui patris justitiam fuit a diluvio præservatus. Iterum dicit: Abraham non descendit ultra decem, quoniam decem homines, et non pauciores, faciunt populum. Quod autem pro justitia minoris populi, petatur liberatio majoris populi injusti, non videtur irrationabile; sed quod pro justitia tam paucorum quod non constituunt populum, postuletur liberatio populi quinque civitatum, videtur magis extraneum: ideo Abraham non fuit ausus ultra decem descendere.

Footnotes

  1. Hebr. xiii, 2. ↩

  2. Matth. xvii, 3. ↩

  3. Gen. xix, 18, 19. ↩

  4. Dan. vii, 9. ↩

  5. Gen. xiv. 13. ↩

  6. Joann. xI, 50. ↩

  7. Gen. xIX, 13. ↩

  8. Ibid. 15-17. ↩

  9. III Reg. I, 16, 23. ↩

  10. Josue v. 15. ↩

  11. Apoc. xix, 10; xxii, 8. ↩

  12. Deut. xxix, 5. ↩

  13. Ibid. 19. ↩

  14. Exod. xv, 21. ↩

  15. Ps. 18, 2. ↩

  16. Jacob. IV, 15. ↩

  17. 1 Petr. m, 1, 6. ↩

  18. Luc. 1, 20. ↩

  19. Amos III, 7. ↩

  20. Ps. I, 8. ↩

  21. Luc. i, 20. ↩

  22. Ezech. xxi, 4. ↩

  23. Rom. xi, 33. ↩

  24. Num. xvi, 26. ↩

Chapter 58 of 104