Articulus 58
DE MYSTICIS SENSIBUS, QUÆSTIONIBUS, OBJECTIONIBUS, CONCERNENTIBUS PRÆSENS CAPITULUM OCTAVUMDECIMUM.
APPARUIT ei Dominus in convalle Mambre, sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Per convallem designatur humilitas; per fervorem diei, ardens dilectio evangelicæ legis seu temporis gratiæ, de quo ait Apostolus: Dies appropinquavit.1 Et item:2 Nos qui diei sumus, sobrii simus.3 Isaias quoque: In die, inquit, illo erit germen Domini, id est Filius Dei, in magnificentia et gloria. Abrahamæ ergo sedenti in convalle Mambre in fervore diei, hoc est viro fideli in humilitate et fervida caritate permanenti ac fixo, Deus apparet. Talem enim virum Dominus copiose illustrat, et radio contemplationis perfundit, atque ad mysticæ theologiæ sacratissimas visiones perducit eumdem, ipsum frequenter præveniendo, validius inflammando, et intra se rapiendo. Porro ostium tabernaculi est fides Ecclesiæ, in qua sedere oportet, seu Christus homo qui contestatur: Ego sum ostium ovium.4
Quumque elevasset oculos, id est, interiorem visum, tam speculativum quam practicum, elevaverit vir talis ad Dominum, ut eum honoret, non solum credendo et contemplando, sed et præcepta atque consilia adimplendo; apparuerunt ei tres viri, id est, ad superbeatissimæ Trinitatis intuitionem amorosam ac radiosam perducitur, cui occurrit per fidem, desiderans perduci ad patriam, ut quam per fidem nunc intuetur, ibi per speciem beatifice contempletur; adoratque eam, sciens quod unaquæque divina Persona sit verus Deus. In tribus quoque Personis unitatem essentiæ ac deitatis adorando, colit ac admiratur, et ait: Domine: tres enim supersanctæ Personæ, sunt unus Deus, unusque Dominus; si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum, id est, non cito te subtrahas contemplationi animæ meæ, sed fac me tibi perseveranter intentum, et per profectum assiduum requiesce in me; sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros. Per pedes summæ Trinitatis, intelliguntur fideles, qui Deum per fidem portant in se. Orat ergo vir bonus, ut Deus Trinitas suos purget fideles per aquas contritionis et sapientiæ salutaris. Et requiescite sub arbore. Arbor est homo seu ejus voluntas, sive crux Christi. Oramus ergo, ut Deus in nostra voluntate dignetur pie per caritatem morari, et eos qui Christi passionem in jugi habent memoria, inhabitare. Ponamque buccellam panis, id est, Hostiam sacram altaris proponam et sumam, et confortate cor vestrum, id est, mecum cœnare ac deliciari digneris, qui protestaris, Deliciæ meæ esse cum filiis hominum. Itemque, Si quis aperuerit mihi, cœnabo cum illo.5 Huic petitioni libenter Dominus acquiescit, Fac, inquiens, ut locutus es.
Festinavit Abraham in tabernaculum, id est, vir christifidelis ad Ecclesiæ suffragia properat, et ait ad Saram, hoc est ad propriam mentem fecundam:6 Accelera, et tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. Tria sata similæ sunt, fides, spes, caritas, per quas Dominus nobis mensurat aliarum incrementa virtutum, et retributionem beatam in patria. Quanto enim in his tribus virtutibus magis proficimus, tanto majora aliarum gratiarum charismata, abundantioremque gloriam in cœlis a Deo participamus. Porro simila, est purissima Christi humanitas, seu deitatis suæ immensa sinceritas. Itaque tria sata commiscere, est harum trium virtutum actus et opera contemperare, ut ex caritate credamus atque speremus; ex fide quoque et spe diligamus; ex fide item speremus, et sperando credamus. Caritas quippe omnium virtutum est forma et vertex, sine qua fides et spes exstant informes ac mortuæ. Sed et fides est omnium fundamentum virtutum, et oculus caritatis. Oportet etiam omnia fieri in spe. Ex hac ergo horum trium satorum commixtione et consideratione humanitatis, deitatisque Christi, per aquas devotionis et lacrimas contritionis, fiunt subcinericii panes, hoc est humiles refectiones atque abscondita fercula mentis, quæ igne caritatis coquuntur. Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero, qui festinavit et coxit illum. Per armentum designatur quæcumque particularis Ecclesia seu congregatio vere devota, in qua oves et pecora Christi sunt et pascuntur. Vitulus autem tenerrimus et optimus, est vir virtuosus, qui Deo se obtulit, et propter Deum quotidie se ipsum mortificat. Christifidelis igitur pensans sibi non sufficere propria merita, talem virum assumit, ut ejus orationibus meritisque juvetur, quem dat puero ut coquat illum, dum eum committit alicui ad exercitandum. Tulit quoque butyrum, hoc est spiritualem pinguedinem et contemplationis dulcorem; unde cantamus: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea; et lac, id est christianæ simplicitatis infantiam et innocentiam infantilem, de qua princeps Apostolorum hortatur:7 Sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite.8
Hæc omnia ponit coram Deo, ut per ea misericordiam consequatur, et aliis valeat subvenire: quæ quum comederit Dominus, id est, grata habuerit, promittit homini tali et conjugi, id est menti seu animæ ejus, inopinatam fecunditatem, ita ut vix credat, admirandoque rideat, præsertim dum vires naturæ sibi cernit deficere. Sed hoc redarguit Dominus, hortans ut virtuti suæ gratiæ innitatur, per quam omnia potest, juxta illud Apostoli:9 Omnia possum in eo qui me confortat. Insuper viro hujusmodi tam fideli ac divino, revelat Deus futura Sodomitarum mollium ac luxuriosorum tormenta, pro quibus nihilo minus orat talis vir. Amplius, ut tactum est præcedenti articulo, communiter dicitur quod in apparitione trium angelorum, superdignissimæ Trinitatis mysterium sit ostensum; et quod Abraham vidit tunc diem Christi, hoc est, spiritualiter cognovit ejus adventum, et mundi redemptionem per ipsum fiendam. Potest etiam dici, quod Abraham vidit diem Christi, quando promissum est ei:10 In semine tuo benedicentur omnes tribus terræ.
Insuper ad litteram ex isto capitulo, sancti Patriarchæ hujus exemplo valde commendantur nobis opera pietatis et hospitalitas pia, et ea exercere docemur toto cordis affectu, omni exclusa cupiditate, acedia, ac cura superflua, sanctique Abrahæ alacritatem sectari, humilitatem amplecti, fervore accendi, peccantibus ac pereuntibus condolere, atque pro ipsis cum omni instantia ardentissimo corde orare.
Postremo, circa capitulum istud quæstiones nascuntur.11 Primo, an angeli sint materiales. Secundo, si non, qualiter assumant corpora, in quibus apparent. Tertio, an in corporibus illis assumptis vere manducent, et quid fiat de cibo quem sumunt. Quarto, an videant per oculos, audiantque per aures corporum quæ assumunt. Quinto, quomodo dixit Deus Abrahæ, velle se parcere populo Sodomorum, si inveniret decem justos in eo, quum dicat per Ezechielem, quod Daniel, Noe, et Job, filium et filiam non liberarent. Sexto, an Dominus pepercisset populo Sodomitico propter pauciores justos, quam decem, si Abraham id orasset.12 Septimo, an talis ignoscentia fuisset indecens sive extranea.
Ad primum breviter respondendum, quod sicut de hoc fuerunt diversæ opiniones inter philosophos, ita et inter theologos. Avicebron enim in libro Fontis vitæ, et multi Platonici, posuerunt ad minus spiritualem materiam in intellectualibus substantiis universis, quod et Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica sentire videtur: imo Porphyrius, Apuleius, et alii quidam Platonici dixerunt, dæmones aerea corpora naturaliter sibi unita habere. Peripatetici vero dixerunt, intelligentias, quos angelos appellamus, esse immateriales et incorporales, propter quod vocabant eos substantias separatas. Sic et quidam theologi videntur posuisse ad minus spiritualem materiam, vel aerea quædam corpora in præfatis substantiis, scilicet Augustinus, ut Magister libro secundo allegat. Origenes quoque in libris Periarchon disseruit: Solius Dei est, Patris et Filii et Spiritus Sancti naturæ id proprium est, ut sine omni materiali substantia et materialis adjectionis societate subsistat. Sed et Damascenus ait libro secundo: Solus Deus essentialiter immaterialis, incorporeusque consistit.13 Bernardus item super Cantica scribit: Demus soli Deo immortalitatem, sicut et incorporeitatem, cujus natura sola, nec propter se, nec propter aliud solatio indiget instrumenti corporei. Liquet autem, omnem spiritum creatum corporeo indigere solatio. Alii vero theologi dicunt, quod angeli et dæmones sunt in propria natura simplices formæ et actus in se subsistentes. Unde divinus Dionysius, de Divinis nominibus, protestatur quod immateriales et incorporales exsistant, quod item de angelis in libro de Cœlesti hierarchia frequenter insinuat. Et istud probabilius reputatur, quod etiam Thomas, Albertus et Ægidius assequuntur. Quum enim ex operatione agnoscatur substantia, et propria angelorum operatio sit intellectualis, non dependens a corpore, nec indigens eo, non videntur in sua natura communionem seu conjunctionem habere materiæ. Denique si habent corpus sive materiam, ergo compositi sunt ex forma atque materia. Quæretur ergo de forma ista quæ est pars eorum, an et ipsa composita sit ex forma et materia. Si dicatur, quod sic, quæretur ulterius et procedetur in infinitum, eruntque in eodem plures materiæ. Si autem dicatur, quod non, sequitur quod non solus Deus sit prorsus immaterialis, et item quod aliqua forma creata sit immaterialis, et simili ratione concedendum videtur, quod angelus sit immaterialis. Verumtamen quæstio hæc locum habet circa secundum Sententiarum. Et plurima dici possent de ea, de quibus pertranseo, ista non nisi cursorie tangens.
Ad secundum quidam dixerunt, angelos nunquam assumere corpora, sed eos tantummodo apparuisse secundum imaginariam visionem, in qua res quæ apparet, non est vere ad extra, sed in interiori imaginatione et visu videntis. Hoc autem salvari non potest, quia Scriptura frequenter testatur angelos sic apparuisse, quod vere extra præsentes fuerunt, atque realia opera exercuerunt; quod in præsenti ac sequenti capitulis apertissime constat: idcirco dicendum, quod interdum assumunt corpora, et frequenter corpora aerea, quæ ad libitum suum possunt consolidare et figurare. Hinc ait Gregorius: Abraham angelos non potuisset videre, hospitio suscipere, eisque cibum apponere, nisi corpus ex aere assumpsissent. Non enim apparerent, et cibos acciperent, nisi solidum corpus ex elemento haberent.
Ad tertium respondetur, quod manducare et bibere non convenit angelis, proprie atque univoce cum hominibus et ceteris animantibus: quia non habent vim vegetativam ac nutritivam, nec cibus et potus quem sumunt, in eorum substantiam exstat vertibilis; sed quantum ad hoc dicuntur manducare ac bibere, quod cibum ac potum insumunt, ac intus trajiciunt. De quo cibo et potu asserit Augustinus, quod sicut humor a solis calore consumitur, nec tamen in eum convertitur, ita de tali cibo et potu sit sentiendum.
Ad quartum dicendum secundum Thomam et alios multos, quod angeli non uniuntur corporibus quæ assumunt, ut formæ, sed solummodo ut motores, nec habent in se sensitivas potentias: idcirco non vident per oculos, nec audiunt per aures corporum assumptorum, nec per ea sentiunt aliquid, nec corpora ista vivunt.
Ad quintum dicendum, quod Deus interdum agit secundum rigorem suæ justitiæ, unicuique dando quod meruit, nec uni propter alterius merita propitiando. Sicque per Ezechielem loquitur:14 Terra quum peccaverit, interficiam de ea hominem et jumentum. Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel et Job, ipsi in justitia sua liberabunt animas suas, filium autem et filiam non liberabunt. Interdum vero Deus omnipotens agit clementius, parcendo uni propter preces et merita alterius, sicque locutus est Abrahæ. Quemadmodum autem misericordia Dei, ita et justitia ejus diversos habet effectus. Et ipse incomprehensibilis Deus juxta ordinem sapientiæ suæ immensæ omnia operatur irreprehensibiliter atque liberrime, quum ipse sit prima mensura et summa causa universæ justitiæ ac virtutis.
Ad sextum dicendum, quod de hoc certitudo haberi non potest, nisi ex revelatione divina. Posset tamen argui, quod Deus pepercisset Sodomitis propter justos pauciores quam decem, quoniam per Jeremiam ipse Dominus ait : Circuite vias Jerusalem, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium et quærentem fidem, et propitius ero eis, scilicet habitatoribus Jerusalem.15 Circa hoc scribit Hieronymus : Grandis amor justitiæ, ut non pro decem justis, sicut olim ad Abraham dixit, liberet civitatem, sed si invenerit unum justum in Jerusalem, misereatur civitatis. Præterea per Ezechielem fatetur : Quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni, et effudi indignationem meam super eos.16 Ad ista dicendum sicut prætactum est, quod divina justitia diversis modis agit in peccatoribus, nunc rigorosius, nuncque clementius. Quid tamen cum Sodomitis egisset, si Abraham orasset, ut parceretur eis pro paucioribus justis quam decem, non constat, quum hoc dependeat ex divina voluntate, quæ in tantum innotescit hominibus, quantum per revelationem et per Scripturas manifestatur. Qualiter vero præinducta Jeremiæ Ezechielisque verba sint intelligenda, super eosdem Prophetas plenius scripsi.
Ad septimum breviter respondetur, quod quidquid Deus essentialiter bonus, justus, sanctus ac sapiens facit, eo ipso quod ipse hoc facit, bonum ac decens est : quia ut in libro Sapientiæ scribitur, Virtus ejus justitiæ initium est.17 Qui etiam ait : An non licet mihi, quod volo, facere ?18
Footnotes
-
Rom. xiii, 12. ↩
-
1 Thess. v, 8. ↩
-
Is. iv, 2. ↩
-
Joann. x, 7. ↩
-
Prov. viii, 31. ↩
-
Apoc. iii, 20. ↩
-
Ps. LXII, 6. ↩
-
1 Petr. u, 2. ↩
-
Philipp. IV. 13. ↩
-
Joann. VIII, 56. ↩
-
Quæstiones septem. ↩
-
Ezech. XIV, 20. ↩
-
1 Petr. II, 2. ↩
-
Ezech. xiv 13, 14. ↩
-
Jer. v, 1. ↩
-
Ezech. xxu, 30. ↩
-
Sap. xu, 16. ↩
-
Matth. xx, 15. ↩
Chapter 59 of 104