Skip to the text

Articulus 59

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI NONIDECIMI : VENERUNTQUE DUO ANGELI SODOMAM VESPERE.

SUBVERSIO Sodomæ et urbium ei subditarum consequenter describitur. Multa autem quæ circa expositionem hujus capituli dici possent, dicta sunt in expositione præcedentis capituli. Veneruntque duo angeli Sodomam vespere. Secundum expositores communiter, isti fuerunt angeli boni, et duo ex tribus qui Abrahæ apparuerunt. Verumtamen in Scholastica historia dicitur, quod secundum quosdam fuerunt alii angeli, utpote mali, secundum quosdam qui aiunt, quod angeli boni non puniunt homines : cujus contrarium constat ex hoc, quod angelus Dei bonus percussit centum octoginta quinque millia hominum in castris Assyriorum.1 Similiter angelus bonus percussit primogenita Ægyptiorum.2 Sedente Lot in foribus civitatis, ad videndum an videret peregrinos aut pauperes, quibus hospitalitatem impenderet, quam ab Abraham didicit, et frequentavit.

Qui quum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis, ut eos ad domum suam perduceret, et bene tractaret ; adoravitque eos pronus in terram adoratione duliæ. Apparuerunt etenim ei in forma honorabili ac humana, quasi homines multum divini. Et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, scilicet mei servi vestri, et manete ibi. Lavate pedes vestros, id est, permittite ut laventur in domo mea ; et mane proficiscemini in viam vestram. Et ex omnibus his innotescunt magna pietas, devotio, humilitas, et liberalitas Lot, sicut de Abraham dictum est. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus. Quomodo verum est hoc, quum paulo post ingressi sint domum Lot? Et respondendum, quod dixerunt hoc non simpliciter asserendo, sed more eorum qui invitantur, qui ex curialitate ad tempus non acquiescunt et dicunt se non venire, utpote non tam cito, seu quantum in ipsis est. Cur autem non acquieverunt primæ invitationi Lot, quemadmodum Abrahæ, dictum est in expositione capituli præcedentis. Compulit illos oppido, id est valde, non quod proprie loquendo eos coegerit aut invitos adduxerit, quod nec decuit, nec sibi possibile fuit, sed compulit, id est, per modum quodammodo compellentis opportune et importune ac instantissime eos rogavit, ita quod per caritatem videbatur vincere eos. Ingressisque domum fecit convivium: quia putavit quod homines essent. Coxit azyma, id est panes non fermentatos, qui celeriter fieri poterant, voluitque hospites tantos recenti ac delicato reficere pane.

Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum illius a puero usque ad senem. Alia littera habet, Ab infante usque ad senem: sicque intelligendum est exclusive, quod dicitur, Ab infante seu puero. Porro, si pueri appellentur omnes qui infra vicesimum annum sunt, sic verisimile quod multi pueri inter illos fuerunt. Quidam dicunt istud intelligendum per modum locutionis hyperbolicæ seu emphaticæ, quia non apparet probable, quod totus populus Sodomæ confluxerit ad ipsius Lot domum. Sed huic videtur contrariari quod subditur: omnis populus simul. Ideo aliqui dicunt, quod omnes omnino fuerunt ibi, et quod Deus idcirco permisit sic fieri, ut pateret quod omnes habitatores Sodomæ præter Lot fuerunt injusti: et ita sciretur quod Deus complevit, sicut ad Abraham dixerat; quoniam non punivit Sodomitas, donec per angelos suos fuit repertum, omnes communicare in crimine. Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte, id est de vespere? Ex quo constat, quod aliqui Sodomitæ viderunt angelos istos. Et quia in specie juvenili ac pulchra apparuerunt, idcirco qui eos viderunt, nuntiaverunt mox aliis, et magis incitati fuerunt furore libidinis. Educ illos huc, ut cognoscamus eos. Ex hoc patet inverecunda, usitata et vitiosissima turpitudo illorum. Egressus ad eos Lot, ut inter eos stans efficacius persuaderet eis, post tergum occludens ostium, ne vitiosi illi domum suam impetuose intrarent, et hospites suos quos homines esse putavit, invaderent, ait: Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere. Fratres eos vocavit, ex communione habitationis civilis, et propter conformitatem naturæ. Mansuete quoque et amorose eos alloquebatur, ut citius flecterentur. Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, abutimini eis, tamen in membro seu vasculo ad hoc naturaliter instituto, sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil faciatis mali, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei, hoc est, domum meam ingressi sunt, ut ibi protegantur sub tecto meo, quum naturale sit hospitanti hospitatos defendere. At illi dixerunt: Recede illuc, id est, discede a nobis, et redi ad hospites tuos, ut educas eos ad nos. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena, numquid ut judices? hoc est, venisti huc inter nos commorari tanquam extraneus, et non ut judex noster, ita ut audeas nos increpare, et nostra opera reprobare. Te ergo ipsum magis quam hos affligemus, nisi acquieveris nobis in eductione illorum. Vimque faciebant Lot vehementissime, hoc est, violentissime eum tractaverunt, forsitan impellendo, trudendo, trahendo.

Circa hæc quæritur, an Lot peccavit, dicendo: Habeo duas filias, educam eas ad vos, etc. Et apparet, quod non, quia dixit hoc pia intentione, ut scilicet impios illos a gravissimis revocaret sceleribus, et hospites suos ab intolerabilibus ignominiis liberaret, et etiam quia non legitur increpatus de isto ab angelis, imo tanquam justus, salvatus est de pereuntium plaga.

Oppositum tamen videtur, quia non sunt facienda mala ut eveniant bona, nec debet quis facere contra præceptum, ut a peccatis eruat alium, præsertim quum dicat Salvator: Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat?3 Circa hujus solutionem pensanda sunt verba Augustini, dicentis: Utrum admittenda sit compensatio flagitiorum, vel quorumlibet vitiorum, ita ut faciamus mala minora, ne fiant graviora, merito quæritur. Ad quod idem sanctus Doctor respondet: Periculosissime compensatio ista admittitur, et quod dixit Lot, non consilio sed perturbationi est attribuendum, quæ mentis perturbatio nullo modo est imitanda. Hinc communiter dicitur, quod Lot ita loquendo, peccavit non venialiter tantum, imo mortaliter, consentiendo in stupra filiarum suarum. Excusatur tamen a tanto, quia ex perturbatione sic corruit, et ex piis quodammodo causis jam tactis, fuerat motus. Si autem dicatur, quod protulit verba illa non ex animo, neque intentione prostituendi filias suas illis, sed solum animo revocandi eos a scelerato proposito: quoniam probabiliter noverat quod non curarent de filiabus suis, neque appeterent eas quas videbant quotidie, nec appetebant, excusari posset a culpa saltem mortali. Est autem inter duo mala minus malum eligendum, ita ut quis faciat levius, ne committat gravius. Verumtamen nemo ita perplexus est, ut malum culpæ nequaquam queat vitare, alioqui culpa non esset culpa. Ex præhabitis quoque patet, in quantam criminum profunditatem corruerint Sodomitæ. Unde loquitur Augustinus: Stupra in masculos tanta consuetudine convaluerant apud illos, quantam licentiam aliorum factorum solent præbere leges; atque ut alibi ait: Tantum excæcavit eos pravissima consuetudo, ut magis reprehenderetur ab eis reprehensor flagitiositatis, quam factor.

Jamque prope erat ut Sodomitæ effringerent fores domus ipsius Lot. Et ecce miserunt manum viri, id est, angeli manum exposuerunt, et introduxerunt ad se Lot in domum: quod tamen unus eorum forsitan fecit, quod et facillimum fuit angelicæ potestati; clauseruntque ostium, et eos qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, non omnimoda cæcitate, sed tali, quod non videbant distincte et cum discretione seu notitia id quod quærebant, et cernere cupiebant: quæ cæcitas appellatur acrisia, ab α, quod est sine, et κρίσις, quod est visio sive judicium: qua percussi fuerunt qui Eliseum quærebant, et duo discipuli qui ibant cum Jesu in Emmaus. Hinc in Sapientiæ libro scriptum est:4 Percussi sunt autem cæcitate, sicut illi in foribus justi, quum subitaneis cooperti essent tenebris:5 unusquisque transitum ostii sui quærebat.6 De hac cæcitate, vel potius semicæcitate, beatus Augustinus effatur: Quum aliquid videtur ab alio, a quo alia quæ adsunt, non videntur, Græce acrisia dicitur, quod nostri interpretes Latine dicere non valentes, in libro Geneseos cæcitatem interpretati sunt, ubi de Sodomitis conscribitur. His verbis in Scholastica historia additur: Forte hoc modo quandoque quærimus, quod in manu tenemus. Verumtamen hoc alio modo potest accidere, utpote ex intensa imaginatione et occupatione circa alia, aut certe ex distractione et inadvertentia. Sic ergo percusserunt omnes illos hac cæcitate, ita ut ostium invenire non possent, hoc est, januam domus Lot, non valebant determinate cognoscere, seu ab aliis discernere januis, quamvis illam confuse viderunt; quemadmodum Syri viderunt personam Elisei, et duo discipuli Dominum Jesum, sed absque distincta notitia. Viderunt quippe quod homines essent, sed non cognoscebant distincte eorum personas.

Dixerunt autem ad Lot: Habes hic, id est in urbe seu domo hac, quempiam tuorum, generum, aut filios, aut filias? Omnes qui tui sunt, educ de urbe hac; delebimus enim locum istum, hoc est, civitatem hanc cum urbibus sibi adjunctis subvertemus; eo quod increverit clamor eorum coram

Domino, id est, clamitans eorum iniquitas, scilicet vitium contra naturam, cum ceteris eorum sceleribus, intolerabiliter aucta sit in Dei præsentia, ac justo ejus judicio, ita quod eos ultra tolerare non debuit, sicut ad impios Judæos Jeremias locutus est: Non poterat vos Dominus ultra sustinere propter malitiam studiorum vestrorum.7 Quæstio ista angelorum, ex ignorantia non processit. Cur ergo dixerunt ad Lot, Habes hic tuorum quempiam, generum, aut filios, aut filias, quum Lot non haberet, nisi duas filias virgines? Respondetur, quod hoc dixerunt ad insinuandum, tantam esse justitiam Lot, pietatemque Dei, quod propter merita Lot, Deus paratus fuit parcere omnibus ad ipsum Lot pertinentibus consanguinitate aut affinitate, ita quod cum Sodomitis non disperirent in plaga quæ imminebat.

Verumtamen ut refert Lyra, Hebræi horum occasione verborum affirmant, quod Lot habebat in Sodoma duas filias maritatas, filiosque habentes, quorum filios asserunt hic vocari filios Lot. Cui dicto objicitur, quod (ut paulo post subditur) egressus Lot ad generos suos, qui accepturi erant filias ejus, dixit: Surgite, egredimini de loco isto. Ex quo videtur, quod si habuisset in Sodoma alias filias, locutus fuisset eis, earumque viris ac filiis eadem verba: quod tamen Scriptura non refert. Rursus post pauca subjungitur: Tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes; ex quo apparet, quod non habuit plures. Porro sanctus doctor Hieronymus circa hæc scribit: Filiæ Lot virgines fuisse dicuntur. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed aliqui arbitrantur eas quæ habuerunt viros, perisse in Sodomis; et eas quæ virgines erant, cum Lot patre suo exisse. Hebraica autem veritas habet, Locutus est Lot ad sponsos qui accepturi erant filias suas: virgines ergo filiæ necdum fuerant maritatæ. In his autem verbis non videtur Hieronymus reprobare, quod aliqui dicunt de filiabus Lot maritatis in Sodomis. Attamen in Scholastica historia scriptum est:

A Non est credendum (ut ait Hieronymus) his, qui dicunt Lot habuisse duas filias alias præter virgines, viros habentes, et cum viris suis subversas; sed generos vocat Scriptura hic futuros generos, id est, qui futuri erant generi sui, nisi subversio Sodomæ intervenisset.

Itaque sicut habetur in textu, Egressus Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias ejus, et dixit: ex quo apparet, quod non habitabant aut tunc non erant in domo Lot: Surgite, egredimini de loco isto, id est, mecum exite, quia delebit Dominus civitatem hanc, id est, urbem istam subvertet. Et visus est eis quasi ludens loqui: hoc est, verba ejus parvipenderunt, et quasi ludicra reputabant, quasi more solito minaretur inaniter. Nam (ut Josephus ait) dixerunt hanc esse consuetudinem verborum ipsius. Vinxerat enim et vicerat illos pessimæ consuetudinis amor. Forsitan tamen non erant tam vitiosi ut ceteri, quibus justus Lot decreverat proprias filias desponsare.

Quumque esset mane: nam tota nocte creditur orasse pro civitate. Jamque noverat quod angeli essent, ab ea hora qua dixerunt se missos a Domino ad Sodomam subvertendam. Cogebant eum angeli, dicentes maxime seriose: Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, ne et tu pariter pereas cum uxore et filiabus in scelere civitatis, hoc est, ne moriaris in plaga civitatem hanc mox invasura pro ejus sceleribus. Dissimulante autem illo, quia distulit quantum potuit, si forte Deus mitigaret sententiam et preces suas pro populo acceptaret, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem, eruendo eum ab imminenti periculo; pepercitque non solum ei pro sua persona, sed et pro uxore et filiabus, meritis ejus. Unde elicitur, quod Deus secundum rigorem suæ justitiæ, potuisset et ipsum Lot cum suis domesticis involvisse periculo civitatis, quia interdum peccaverant. Ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam, id est, te ipsum a plaga hujus interitus erue, nobis obtemperando in præcepto, quo subditur: Noli respicere post tergum tuum; hoc est, non respicias retro, faciem tuam vertendo ad Sodomam intuendam. Istud etiam præceperunt uxori ejus ac filiabus, quamvis scriptura ista non exprimat hoc; sed datur intelligi per hoc quod paulo post scribitur uxor ejus plagata, eo quod retrospexerit. Itaque prohibuit eis Dominus corporaliter retrospicere, et hoc propter mysticam rationem seu moralem doctrinam, quæ tamen est litteralis causa prohibitionis istius, videlicet ad insinuandum, quod non debebant mente reverti ad ea quæ in urbe reliquerant. Erat autem Lot dives, ut habitum est, et tamen videtur sua reliquisse in Sodoma, de quo non debuit contristari. Hinc loquitur Augustinus: Quo pertinet quod prohibiti sunt respicere retro, nisi quia non est redeundum ad veterem vitam, si cogitamus evadere finale judicium Dei? Nec stes in omni circa regione, id est, moram non facias in aliquo loco vallis, in qua est sita regio ista Pentapolis subvertenda; sed in monte salvum te fac, id est, ascende cum tuis montem huic valli propinquum, ut ibi manendo, evadas eversionem Pentapolis situatæ in valle.

Dixitque Lot ad eos: Quæso, Domine mi. Singulariter illum alloquitur qui apprehenderat manum ejus, et verbum direxit ad ipsum. Vel in duobus angelis singulariter Deum affatur, quem in suis venerabatur ministris. Quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, id est, effectum pietatis et gratiæ tuæ declarasti magnifice in me, ut salvares animam meam, id est vitam meam, de instanti interitu Sodomorum; nec possum in monte salvari. Jam angeli sibi dixerunt, In monte salvum te fac: quomodo ergo nunc dicit oppositum, Non possum, inquiens, in monte salvari? Respondetur, quod ex perturbatione et humana pusillanimitate non credebat perfecte verbis angelicis, et in hoc fuit culpabilis, sed Deus in tantis angustiis condescendebat eidem. Vel dixit hæc verba, non discredendo aut renitendo, sed ex humana consideratione humiliter persuadendo. Hinc dubitative subjungit: ne forte apprehendat me malum, et moriar; hoc est, ne forte in monte incurram aliquam improvisam adversitatem mortiferam, utpote frigora montium, aut ipse mons tangatur plaga, aut aliqua læsione ex vallis subversione. Hebræi tamen B (ut fertur) per montem intelligunt Abraham patriarcham, aut montem in quo tunc ipse manebat, ita quod angelus monuit ipsum Lot, ut iret ad Abraham: quod Lot facere non audebat, ne comparatione tanti Patriarchæ videretur magis culpabilis, et Dei offensam ac plagam incurreret, qui comparatione Sodomitarum justus jam fuerat judicatus. Quod stare non potest, quantum ad hoc quod dicitur Abraham tunc habitasse in monte, quia adhuc habitabat in convalle Mambre, ut elici potest ex dictis, et in exordio expositionis sequentis capituli ostendetur. Est civitas hic juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea a plaga quæ imminet. Numquid non modica est, et vivet anima mea? quasi dicat: Imo permodica est, nec videtur tanta iniquitas esse in ipsa, sicut in Sodomis et ceteris urbibus ejus. Porro quod Lot oravit pro se, oravit quoque pro conjuge sua ac sobole.

Dixitque ad eum angelus, loquens nunc quasi in Dei persona: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. Istud protulit angelus non propria auctoritate, quasi ex suo placito potuerit parcere urbi, quæ fuit una quinque urbium subvertendarum; sed ex inspiratione Omnipotentis, cujus voluntatem esse cognoverat, ut sic exaudiret Lot deprecantem, nec urbem illam subverteret, quamdiu Lot esset in ipsa. Festina ingredi illuc, et salvare ibi ab ultione præfata; quia non potero facere quidquam, id est, nullam vindictam valeo exercere in urbibus vallis istius, donec ingrediaris illuc. Deus namque præceperat angelo, ut non subverteret urbes illas, nisi ipso Lot exsistente in loco tuto. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor, quod interpretatur parva, quia Lot dixit: Numquid non modica est? quæ urbs ante fuit vocata Bala; de qua fertur in Isaia:8 Usque ad Segor vitulam consternantem; nam instar vitulæ lascivientis, fuit plebs urbis illius lasciva et inquieta. Sol egressus est super terram, ascendendo nostrum horizontem, ita quod videbatur a stante in terra, et Lot ingressus est Segor.

Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham, et etiam super Seboim et Adamam, sulfur et ignem a Domino de cælo, id est sulfureum ignem a se ipso. Vel, Dominus, id est angelus in Dei virtute hæc ministerialiter exsequens, pluit ignem istum a Domino Deo principaliter hæc agente, de cælo aereo, puta de aere, in quo virtute divina angelicoque obsequio generabatur seu fiebat hujusmodi ignis, sicut et manna. Et subvertit, hoc est, per ignem istum combussit, et angelo exsequente destruxit atque demersit, civitates has, et omnem circa regionem, id est terram illam Pentapolis, universos habitatores urbium præfatarum, qui fuerunt calidissimo ac fœtidissimo igne isto combusti, ut pœna corresponderet culpæ eorum, quia in Sodomiticis vitiis fuit et est intensissimus ardor libidinis, ac maximus fœtor turpitudinis tam immanis.

De hac eversione in Scholastica historia recitatur: Pluit Dominus super terram illam ignem sulfureum, ut terra fieret et maneret sterilis in æternum sine spe germinandi, et versa est regio illa in lacum salsum ac sterilem, qui dicitur mare Mortuum, quia nec pisces nec aves vivere possunt in eo. Navem non patitur, nec aliquam aliam materiam, nisi bituminatam. Si quid non vivens ponatur in eo, statim submergitur; si quid vivum aliqua arte submerseris, superexsilit. Lucerna ardens, in eo supernatat; exstincta, demergitur. In multis locis nigras glebas bituminis evomit, idcirco lacus Asphalti, id est stagnum bituminis, appellatur. Dicitur quoque, quod poma nata in arboribus circumpositis, usque ad maturitatem coloris sunt viridis; si autem ea jam matura scindas, intus favillam invenies. Lacus iste vocatur etiam vallis Salinarum. Forte fit ibi sal, aut lapides salis circa inveniuntur. Hæc in præfata Historia. Denique istud quod dictum est de pomis illis incisis, quod intus favillam habent quasi intus combusta, fidem facit historiæ huic de subversione Pentapolis, ut Josephus contestatur, qui etiam loquitur: Præ nimia levitate, etiam gravissima in lacum projecta, ascendunt.9 Nam et Vespasianus quosdam, vinctis post tergum manibus, jussit ibi projici in profundum; et omnes, tanquam vi spiritus seu venti sursum impulsi, desuper fluitabant. De hac re scriptum est in libro Sapientiæ: Sapientia justum, videlicet Lot, a pereuntibus impiis liberavit, descendente igne in Pentapolim;10 quibus in testimonium nequitiæ, fumigabunda constat terra deserta, et incerto tempore fructus habentes arbores. In quibus verbis tangitur aliud signum seu testimonium veritatis præfatæ subversionis, videlicet fumigatio terræ illius irrecuperabiliter, inhabitabiliterque subversæ.

Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. Et hoc fecit Deus justo judicio, quoniam contra præceptum angelicum corpore ac mente retrospexit, faciem suam versus Sodomam dirigendo, cum inordinato affectu ad ea quæ ibi reliquit. Sed cur in similitudinem salis potissimum versa est? Respondetur, quod Deus hoc fecit ad innuendum quod sicut sal est condimentum ciborum, sic punitio mulieris illius sit condimentum animarum fidelium: quæ ejus exemplo sic condiuntur sapore sapientiæ, quod non audent similia perpetrare, id est inobedire, et pristina vitia iterare, vel ad ea quæ propter Deum reliquerant, mente reverti. Ideo ait Salvator: Memores estote uxoris Lot. Itemque :11

Nemo ponens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Refert Lyra, quod secundum Hebræos, femina ista vespere præcedente noluit suo marito porrigere sal ad condimentum ciborum pro angelis, quoniam instar concivium suorum Sodomitarum, affectum ad peregrinos et hospites non habebat :12 idcirco in salis statuam est conversa, ut sua punitio corresponderet suo peccato. Hinc in libro Sapientiæ legitur : Incredibilis animæ memoria stans figmentum salis :13 quod Josephus recitat se vidisse, et hactenus permanere.

Circa hæc quæritur, quando et ubi versa sit uxor Lot in statuam salis. Nam juxta ordinem litteræ, videtur id factum post ingressum Lot in Segor, et post descensum ignis in Pentapolim. Et mirum, si uxor Lot non est secum Segor ingressa. Ad hoc dici potest, quod circa ingressum in Segor, antequam urbem illam intravit, ex inordinata affectione et curiositate retrospexit, ut videret quid accidisset Pentapoli, igne mox descendente. Insuper quæritur, ubi manserit anima mulieris illius. Ad hoc respondendum videtur, quod violando præceptum, peccavit mortaliter; et si ante mortem suam non pœnituit, inde damnata est. Si vero in ipso momento conversionis corporis sui in statuam salis, pœnituit, est salvata, et mors ista potuit culpæ suæ esse purgatio. Deinde quæritur, qua justitia Deus punivit infantulos Sodomitarum. Respondetur, quemadmodum supra dictum est de infantibus submersis diluvio. Expediebat quippe infantibus illis talis occisio. Filii quoque, quantum ad corpus, interdum puniuntur pro suorum peccatis parentum, ut supra dicebatur diffusius.

Præterea quæritur, an habitatores Pentapolis per illam punitionem temporalem et valde acerbam, evaserint damnationem æternam. Et videtur, quod imo, quia non vindicabit Dominus bis in id ipsum. Hieronymus quoque hoc sentire videtur. Et respondendum, quod temporalis pœna, quantumlibet magna, nullum iniquum de culpa purgat, nullum de inferno præservat, nisi pœniteat. Idcirco qui in sua a sulfureo illo igne incensione non pœnituerunt veraciter, de temporali incendio ad ignem corruerunt inferni. Postremo de celeritate subversionis illius legitur in Propheta : Sodoma subversa est in momento. Pœna etiam Sodomitarum gravior fuit pœna in diluvio submersorum, quia et pœna ignis, præsertim sulfurei, acerbior est subversione in aqua :14 propter quod multi, ut pœnam ignis evaderent, prosilierunt in gurgitem. Terra quoque quæ fuit operta diluvio, postea viruit, et protulit fructum; non sic terra Pentapolis. Gravius ergo peccaverunt Sodomitæ, quam qui perierunt diluvio, utpote magis contra naturam.

Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino, id est in loco illo in quo die præcedenti loquebatur cum angelo, qui sibi in Dei persona apparuit, intuitus est Sodomam et Gomorrham, id est versus locum ubi ante suam eversionem steterunt, et universam terram regionis illius, puta Pentapolis, quæ dicitur a πέντε, quod est quinque, et πόλις, civitas. Porro, quod Abraham dicitur adspexisse universam terram illam, per synecdochen accipi potest. Viditque ascendentem favillam de terra illa combusta, quasi fornacis fumum, qui erumpit de clibano in quo saxa coquuntur. Ad istud intuendum exivit Abraham ex pia et caritativa sollicitudine atque compassione. Quum enim subverteret Dominus civitates regionis illius, recordatus est Abrahæ, id est, per pietatis suæ effectum ostendit se memorem esse justitiæ, meritorumque Abrahæ, propter cujus preces et merita liberavit Lot cum conjuge sua ac sobole : ideo subditur, et liberavit Lot de subversione urbium, in quibus, id est in quarum una, habitaverat, vel in quibus successive moratus est. Magis tamen apparet, quod non nisi in Sodoma habitavit. Sic ergo Lot fuit de subversione ista liberatus, non tantum meritis suis, sed et meritis Abrahæ, cujus excellens perfectio per verba hæc commendatur. Hinc asserit Augustinus : Innuit Scriptura, Deum liberasse Lot magis meritis Abrahæ quam ipsius Lot. Verumtamen Lot adeo justus fuit, ut princeps apostolus sacratissimus Petrus de ipso testetur : Adspectu et auditu justus erat, habitans inter eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus affligebant.15 Nam et angelus dixit ad Lot : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. Si ergo potuit uni urbi veniam seu pœnæ dilationem suis precibus obtinere, quid potuit pro se ipso ?

Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, in quem nolebat prius ascendere, quamvis Dominus hoc moneret ; timuerat enim manere in Segor, ne forte subverteretur : nam vidit facinora civium ejus. Et mansit in spelunca, quæ fuit in aliqua parte montis, ipse et duæ filiæ ejus cum eo. Dixitque major ad minorem, id est filia senior ad juniorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ, id est ducere nos in uxores et fecundare ; veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo successive; ut servare possimus ex patre nostro semen, hoc est, ut prolem acquiramus ex eo, per quam conservetur genus humanum in terra. Juxta expositores communiter, istæ puellæ ex quadam ignorantia et simplicitate putabant genus humanum per ignem Sodomorum deletum, quemadmodum tempore Noe fuit per aquas consumptum, ita quod sicut tunc nemo remansit in terra præter exsistentes in arca, ita nunc nemo remansisset præter patrem earum et eas in spelunca pariter exsistentes. Nam et a patre suo aliquid didicerunt de consummatione mundi per ignem, quod tamen non intellexerunt perfecte : ideo non libidine, sed posteritatis amore invenerunt istud consilium, ne periret genus humanum, putantes in casu tantæ necessitatis excusari incestum cum proprio genitore, vel in toto, vel a tanto : et utique excusabantur a tanto, non tamen (ut apparet) a toto. Debuerant enim potius uti consilio patris sui, qui senex ac sapiens erat, et informationem ab ipso accipere, neque feminea levitate ad tam detestabilem prorumpere commixtionem.

Sed mirum, quod putabant perisse genus humanum præter se, quum paulo ante essent de Segor adhuc stante egressæ. Ad hoc quidam respondent, quod angelus revelavit ipsi Lot Segor esse mox subvertendam, et quod ei præcepit ut inde cum suis filiabus exiret. Quod si verum est, non peccasset Lot inde egrediendo, nec ex infidelitate inde exisset : cujus oppositum multi affirmant. Ait quippe Hieronymus : Quare Lot de Segor transivit ad montem, quum prius prætulerit habita-tio nem Segor refugio montis ? Respondemus veram esse Hebræorum conjecturam de Segor, quod frequenter sit obruta terræ motu, propter quod Lot timuit, dicens : Si ceteris urbibus adhuc stantibus, ista sic obruta est, quanto magis in communi ruina seu plaga non poterit liberari? et hanc infidelitatis occasionem, causam incestus fuisse. Qui enim ceteras urbes vidit subversas, et Segor adhuc stare, seque Dei auxilio erutum, non debuit ambigere de eo quod audierat sibi concessum, videlicet se salvandum esse in Segor. His consonat quod Strabus ait : Lot inexcusabilis est. Primum, quia non credidit angelo a quo audierat se posse salvari in Segor; deinde, quia inebriatus est : et fuit in eo unum peccatum causa peccati alterius.

Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, hoc est de sero. Et ingressa est major, dormivitque cum patre. At ille non sensit nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. Sicut refert Hieronymus, Judæi istud oppugnant tanquam incredibile, quia natura humana non capit, aliquem coire, et non sentire nec scire hoc : ideo aliqui dicunt quod non sensit, id est, non cognovit nec advertit quod fuit filia sua, sed ebrietate sopitus, et immemor mortis suæ uxoris, putavit se esse cum sua uxore : idecirco Scriptura non dicit, quod non sensit quando cognovit mulierem seu filiam, sed quod non sensit quando accubuit filia sua et quando surrexit, hoc est, quando lectum intravit, et juxta eum se collocavit, nec quando exivit de lecto, quoniam totum hoc fecit patre dormiente. Huic solutioni objici potest quod paulo post de alia filia subditur: Et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexit. Hinc reor dicendum, quod utique vigilando cognovit filias, et cognoscendo eas, sensit realiter voluptatem, sed non sensit intellectualiter, id est, nec in copula illa, neque post eam discrevit per rationis judicium proprium actum illum, nimia ebrietate prorsus convictus. In omnibus quidem commune est, quod tempore coitus magnitudo voluptatis rationem absorbet, ut Aristoteles, Origenes et Augustinus testantur. Sed Lot fuit tam ebrius, quod nec post actum illum advertit aut discrevit quid egerit. Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo; demus ei vinum bibere etiam hac nocte, et dormies cum eo, etc. In isto secundo incestu filiæ videntur magis inexcusabiles quam in primo: poterat enim semen servari ex Lot per imprægnationem et partum unius filiæ suæ, nec ob semen servandum necesse fuit ambas a patre cognosci, quum et totum genus humanum ex uno viro, unaque femina sit exortum.

Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo. Istud rursus mirabile est, quod unaquæque filiarum, quæ virgines erant, concepit ex primo concubitu. Nam ut Scholastica historia protestatur, Dicitur impossibile esse ut in defloratione fiat conceptus. Verumtamen textus non dicit expresse, quod semel dumtaxat utraque sit cognita; sed doctores affirmant, quod non repetebant concubitum, quod sic accipi potest, quod post conceptum non repetebant. Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab, quod interpretatur, ex patre: sicque filia ista tanquam impudibunda, per appellationem filii sui publicavit suum cum patre incestum. Ex littera demum sequi videtur, quod Lot non cognovit se cum propriis filiabus esse commixtum, quousque illæ hoc aperuerunt. Erat enim tanta ebrietate oppressus, quod sobrietate redeunte non recordabatur quod in ebrietate commisit. Ipse est pater Moabitarum, etc., quia populus iste a Moab est propagatus. Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, quod interpretatur, filius populi mei. Quasi dicat, Iste est filius quem concepi ex quodam de populo meo: sicque verecundior fuit quam alia, et aliqualiter texit incestum. Ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

Footnotes

  1. IV Reg. xix, 35. ↩

  2. Exod. xii, 29. ↩

  3. Luc. IX, 25. ↩

  4. IV Reg. VI, 18. ↩

  5. Luc. XXIV, 16. ↩

  6. Sap. XIX, 16. ↩

  7. Jer. XLIV, 22. ↩

  8. Is. xv, 5. ↩

  9. De Bello Jud. IV, 27. ↩

  10. Sap. x, 6, 7. ↩

  11. Luc. xvii, 32. ↩

  12. Luc. ix, 62. ↩

  13. Sap. x, 7. ↩

  14. Thren. iv, 6. ↩

  15. Il Petr. u. 8. ↩

Chapter 60 of 104