Articulus 60
DE SPIRITUALIBUS DOCUMENTIS ET SENSIBUS EJUSDEM CAPITULI NONIDECIMI.
EX hujus capituli exordio edocemur, ut exemplo Lot opera misericordiæ diligamus, et peregrinis hilariter occurramus, eosque rogemus humiliter ut divertant ad nos, quibus humanitatis officia affectuose sunt impendenda; pauperibus quoque hospitalitas est piissime exhibenda. Domum viri hospitalis ingressi sunt angeli, et liberaverunt eumdem. Domos vero hospitibus non patentes ingressus est ignis, et immisericordes combussit. Insuper edocemur ex Sodomorum subversione, quantum turpissima vitia ista displiceant Deo essentialiter sancto. Vitanda sunt ergo consortia mollium, et omnis carnalis contactus, ac quidquid carnalem provocat motum : et super omnia abominanda ac evitanda est consuetudo pravissima, quæ et pudorem omnem expellit, frontemque meretricis efficit homini, ita ut de suis non verecundetur spurcitiis, imo ut loquitur Isaias, Peccatum suum prædicet quasi Sodoma nec abscondat, sed glorietur quum impie fecerit;12 nec æquanimiter correptiones sustineat, sed in corripientem magis consurgat. Vitemus Sodomitarum carnalitatem, inverecundiam, obdurationem, incorrigibilitatem.
Præterea per generos Lot, quibus ipse Lot videbatur quasi ludens loqui, significantur insipientes, vani et obstinati, qui verba exhortantium et comminantium eis divini districtionem judicii non verentur, imo derident, quemadmodum ad Ezechielem loquitur Dominus de induratis Judæis: Audiunt sermones meos ex te, et non faciunt eos, sed in canticum oris sui vertunt illos. Amplius, unicuique nostrum dicit quotidie per inspirationem internam angelus custos suus :3 Salva animam tuam, virtuose vivendo. Noli respicere post tergum tuum, id est, ad pristina vitia tua non revertaris, nec ea quæ propter Deum deseruisti, denuo appetas. Melius namque est non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti, ne tibi contingat illud veri Proverbii : Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti. Nec stes in omni circa regione, hoc est, impiis et iniquis in nullo peccato consentias, nec in aliqua re terrena figas cordis tui affectum;4 sed in monte salvum te fac. Potest per montem intelligi Christus, et item Ecclesia ac celsitudo virtutum, seu ipsa perfectio aut eremitica vita. Qui autem nondum idoneus est perfectionem amplecti, et contemplativam aut eremiticam assumere vitam, dicat cum Lot : Quœso, Domine mi, non possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, id est, ne tentationibus vincar, et complere non possim quod inchoavi. Est civitas hic juxta, ad quam possum confugere, parva. Per civitatem hanc parvam, potest intelligi devotum cœnobium, socialisque vita, seu conversatio activa timentium Deum et custodientium præcepta, sine quorum custodia non est salus : in quibus salvare se debet, qui vitam anachoreticam perfectam seu contemplativam aggredi nequit, sive non audet.
At vero punitio Sodomorum per ignem sulfureum, fuit figura futuri judicii et exustionis terræ per ignem conflagrationis, ac typus infernalis incendii, quemadmodum sanctus apostolus Judas in sua scribit Canonica : Sodoma et Gomorrha et finitimæ civitates simili modo fornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.5 Per uxorem vero Lot retro adspicientem, et versam in statuam salis, intelliguntur ingrati et recidivantes, atque a Religione apostatantes, qui instar statuæ salis indurantur et amaricantur propriis perversitatibus, ac contra alios faciliter exacerbantur, quorum tamen periclitationis exemplo, electorum ac sapientum corda salubriter condiuntur, ita quod timoratiores, custoditioresque fiunt, et territi plus purgantur. Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino, intuitus est Sodomam. Sic sapientes et virtuosi cor suum tradunt diluculo ad vigilandum ad proprium Creatorem, maneque adstant Domino, et vident quoniam non Deus volens iniquitatem ipse est.67 Cujus metuenda pensant judicia, et perpendunt qualiter sæpe punit iniquos, quomodo etiam justo judicio permittit eos quotidie in graviora corruere vitia, quod est maxima ira ac ultio Dei, qui protestatur : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.8
Ascendit Lot de Segor, et mansit in monte. Sic aliqui in vita activa et sociali bene exercitati, ascendere possunt aut debent ad apicem vitæ contemplativæ, aut solitariæ ac perfectæ : in qua tamen nisi valde custodite et temperate se habeant, poterunt præcipitari et falli. Porro per urbibus, habere in se cives et habitatores duas filias Lot, possunt intelligi ratio superior atque inferior, quæ ex patre suo concipiunt, quando a Patre luminum visitantur et adimplentur. Rursus hæ duæ filiæ, accipi possunt appetitus sensitivus et sensus exterior, quæ patrem suum vino inebriant, dum hominem ad gulam præcipitant, a quo tunc pravam concipiunt prolem, videlicet passionum et concupiscentiarum exsecutionem ac sensuum imitationem . Patet demum ex præinductis, quanta vitia oriuntur ex gula.9 Hoc item ex præhabitis innotescit, quam salubre sit justos, seu vere religiosos, propter quos Deus omnipotens multa impendit bona civibus ceteris, et urbes a diversis præservat periculis. Nam Sodomæ pepercisset, si decem justi fuissent in ea. Postremo per Moab, qui interpretatur, ex patre, intelliguntur reprobi et iniqui, quibus ait Salvator: Vos ex patre diabolo estis. Per Ammon vero, qui interpretatur, filius populi mei, designantur hæretici, qui ex christiano populo prodierunt, et Christi nomine gloriari se jactant, imo se solos veraciter Christianos dici et esse præsumunt.10
Footnotes
Chapter 61 of 104