Skip to the text

Articulus 61

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI : PROFECTUS INDE ABRAHAM.

PEREGRINATIO Abrahæ in Gerara, et quid ei acciderit ibi, describitur in præsenti capitulo. Profectus inde Abraham, id est, recedens a convalle Mambre, ut in Scholastica historia exponitur: unde constat quod non habitavit in monte tempore subversionis Pentapolis; in terram australem, hoc est, eundo in terram quæ erat versus austrum, respectu vallis præfatæ, vel simpliciter versus austrum, habitavit inter Cades et Sur, id est inter loca sic dicta, et peregrinatus est in Geraris. Secundum Augustinum, Gerara fuit civitas, cujus rex fuit Abimelech, de quo paulo post subditur, et fuit in Palæstina.1 Infra vero habetur, quod Abimelech fuit rex Palæstinorum. Denique causam, ob quam Abraham locum suæ habitationis, sicut nunc scribitur, permutavit, aliqui dicunt fuisse, quia subversa Pentapoli, pauci ibant circa vallem in qua morabatur, et ita non poterat ibi hospitalitatem magnam exercere: ideo ivit ad locum præfatum, ut ibi copiosius hospitalitati insisteret. Verumtamen, ut apparet, propter hoc non indiguit ingredi Palæstinam, sed in terra Chanaan, ad quam erat desuper vocatus, potuisset hoc ipsum peragere. Dixitque de Sara uxore sua, Soror mea est, videlicet ne Palæstini auferrent eam sibi violenter, et interficerent eum, ne viderentur adulterium exercere cum ea. Multa circa hæc scribi possent, de quibus pertranseo, quia in expositione duodecimi capituli sunt inducta.

Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam, id est, fecit eam sibi adduci, quia percepit quod esset valde formosa. Mirumque est, quod femina illa tunc nonagenaria, adhuc erat tam concupiscibilis, pulchra, et vivax. Circa quod fertur, quod Hebræi asserunt pulchritudinem et vivacitatem atque teneritudinem suæ carnis, mansisse in ea usque ad ultimum vitæ. Quod si verum est, supernaturale fuisset: ideo credibilius reor, quod ex naturali complexione et bono regimine, et jucunda atque pacifica conversatione cum suo marito, et forsan ex aliqua speciali, occultaque causa seu influentia naturali, permansit in ea tamdiu vigor et speciositas corporis, non tamen modo prætacto usque ad finem vitæ suæ; sed paulatim decreverunt. Nempe in quibusdam hominibus ex occultis influentiis et naturalibus inexsistentiis fuerunt aliqua valde specialia dona naturæ: de quo plurima dici possent ex astrologorum doctrina.

Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi. Ut enim Josephus, expositoresque referunt, statim ut Abimelech tulerat eam, incidit ægritudinem magnam. Desperantibus autem medicis de regis curatione, Deus per angelum apparuit regi in somno, aperiens ei causam suæ infirmitatis. Aliam quoque plagam induxit Deus cunctis mulieribus regis, ut patet in fine hujus capituli. En morieris propter mulierem quam tulisti; habet enim virum: id est propter culpam quam commisisti, tollendo hanc feminam a suo marito. Istud fuit comminatio, non assertio, vel si fuit assertio, non fuit assertio absoluta, sed conditionata, ut sit sensus: Morieris mox de hac ægritudine, nisi pœnitens restituas feminam istam suo marito. Abimelech vero non tetigerat eam, quia divinitus exstitit impeditus per ægritudinem grandem. Et ait: Domine, num gentem ignorantem, id est, quæ ex ignorantia facti peccasse videtur, sed excusatur, et justam interficies quasi ream? quasi dicat, Non decet te. Nonne ipse, scilicet Abraham, dixit, Soror mea est; et ipsa ait, Frater meus est? In simplicitate cordis mei, id est recta et simplici intentione absque palliatione fallaci, et munditia manuum mearum, hoc est innocentia et sinceritate actionum mearum, feci hoc, quoniam intendebam eam uxorem accipere, et maritali affectu accedere.

Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris. An tota collocutio ista sit in visione et somno completa, an potius in vigilia terminata, quæri potest. Et tota in somno fieri poterat, sicut et tertio Regum legitur Deus Salomoni apparuisse, et facta collocutio inter eos.2 Deinde subjungitur ibi: Et intellexit Salomon quod somnium esset. Talis vero collocutio fuit intus in anima spiritualis et imaginaria ad aures cordis, non corporis, ad quam homo in somnis est aptior, quia tunc exteriores sensus quiescunt, propter quod in Job scribitur: Per somnium in visione nocturna, quando sopor irruit super homines, aperit Deus aures virorum, et instruit disciplina, ut avertat hominem ab impietate.3 Ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam, id est, per istam adversitatem retraxi te ab illicito concubitu, ne me offenderes peccando in proximum. Et istud est donum ac pietas Dei, quod per adversa sic impedit hominem a peccato. Quemadmodum autem homo per unum peccatum meretur relinqui a Deo, ita ut incidat in aliud, sicque peccatum illud est peccatum et causa peccati; sic homo per opera bona meretur præservari a Deo, ne peccet: meretur, inquam, de condigno aut congruo. Sicque fuit in isto Abimelech, ut constat ex textu. Præterea peccare in Deum, quandoque distinguitur contra peccare in proximum, ita quod peccata contra tria prima præcepta dicuntur peccata in Deum, quia sunt directe contra eum et contra præcepta quæ versantur circa ipsum. Peccata vero contra alia septem præcepta, vocantur peccata in proximum; quia directe et immediate sunt contra eum, et ei nociva. Ex consequenti vero sunt contra Deum, quoniam contra ejus præcepta; sed nunc peccare in Deum, acceptum est, prout includit peccata in proximum.

Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est, et orabit pro te, et vives: quum enim propheta sit et vir sanctus, gravius crimen esset ei suam auferri uxorem; estque idoneus orare pro te, nec latet eum, conjugem suam esse intactam a te. Et orabit pro te: ex his patet, quod Abimelech aliquantulum erat culpabilis in tollendo Saram ab Abraham, non satis ordinate et caute procedendo et inquirendo de statu Saræ, aut amore pulchritudinis ejus sensualiter affectatus, quamvis juxta expositionem præhabitam simplici corde tulerit eam. Bonis enim operibus sæpe miscentur aliqua mala. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. Circa hoc quæri posset, quare propter peccatum Abimelech Deus occidisset omnia ad ipsum spectantia, cur etiam ob hoc flagellavit omnes uxores ipsius: quorum responsio patet ex dictis in expositione duodecimi capituli, ubi habetur, qualiter rex Ægypti tulerit Saram, et qualiter propter hoc ipse et domus ejus fuerint maxime flagellati. Hæc namque historia quasi omnino cum illa coincidit.

Statimque de nocte consurgens Abimelech. Si tam infirmus erat quod medici de ejus desperaverant curatione, quomodo potuit tam cito consurgere? Dici potest, quod statim quum obtemperare proposuit revelationi divinæ, cœperit melius sentire. Vel aliorum ope erexit se, et fuit valde perterritus. Timor autem facit hominem quandoque ardua attentare, ut evadat periculum. Vocavit omnes servos suos, etc. Timueruntque omnes viri valde, omnes scilicet domestici ejus, istis auditis. Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, id est, die facta, fecit eum venire ad se, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quasi dicat, Exposuisti nos magno periculo, dicendo quod femina ista sit soror tua. Quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? id est, occasionem dedisti mihi magni excessus, et per consequens populo meo, qui mihi consentiendo aut me in similibus imitando, potuissent magnam incidere culpam. Ex quibus constat, quod ignorantia facti non excusat in toto, nisi debita adhibeatur diligentia, inquisitio, seu cautela. Rursusque expostulans causam verborum Abrahæ, ait: Quid vidisti ut hoc faceres? id est, quid te movit ad ita loquendum, et quo intuitu dixisti quod sit soror tua? Abimelech itaque vehementissime mirabatur, quod quum Abraham esset vir sanctus ac sapiens et propheta, dixit verba hujuscemodi, ex quibus secutum fuit tale malum, et majus sequi potuerat. Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens, hoc est tacitus intra me: Forsitan non est timor Dei in loco isto, id est in hominibus urbis hujus sive provinciæ, et interficient me propter uxorem meam, hoc est, ut eam liberius habeant: idcirco inveni istud consilium atque remedium, nec Deum tentavi, sed eo inspirante cognovi, quod ipse meam conjugem præservaret in Palæstina, sicut fecerat in Ægypto. Quæ circa istud dicenda essent, introducta sunt in expositione præfati capituli duodecimi.

Alias autem, id est, hoc est secundum alium respectum et sensum, seu alio modo quam puta, vere soror mea est, filia patris mei, non quod ipsa sit filia patris mei, aut matris meæ, tanquam nata immediate ab illo aut illa, sed filia est patris mei, videlicet Thare, quia ille est avus ipsius. Avi autem sæpe patres vocantur eorum, quorum sunt avi. Et non filia matris meæ, etc.: quia ut dicitur, Thare pater Abrahæ, habuit plures uxores, ex quarum una genuit Abraham, ex alia Aram, qui fuit immediatus pater Saræ et Lot. Sicque Sara et Lot attinebant Abrahæ ex parte patris sui, non ex parte matris suæ. Porro in Scholastica historia tanguntur alii sensus horum verborum, ita quod Abraham vocavit fratrem suum Aram, patrem Saræ, patrem suum, quia senior eo erat. Vel, ut hoc quod ait, patris, mei, intelligatur divisim, ut sit sensus: Ipsa est filia patris, supple, sui; mei, hoc est, qui est meus frater. Alii vero dicunt, quod ipso Aram mortuo, pater suus Thare duxit uxorem ejus in conjugem, et genuit Saram ex illa, suscitans filio suo defuncto semen ex conjuge ejus, et ita Thare fuisset immediatus pater Saræ. Sed prima expositio planior est, ut scilicet Sara dicatur soror Abrahæ eo modo, quo frater suus Lot supra vocatus est Abrahæ frater. Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, id est de terra et cognatione mea paterna, dixi ad eam: Hanc misericordiam, hoc est hunc pium effectum, facies mecum: utpote in omni loco ad quem ingrediemur, id est in omni populo alieno ad quem veniemus, dices quod frater tuus sim, ne occidant me desiderio te habendi. Nec hoc fuit mendosum, quia multum propinqui vocantur ad invicem frater et soror; nec fuit illicitum, quia interdum licet veritatem prudenter abscondere, ne malum contingat, quamvis mentiri non liceat.

Tulit ergo Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham, id est ipsi Abrahæ, pro molestia seu injuria aut culpa circa eum commissa, atque ad honorandum eum tanquam Dei amicum ac vatem, et item ad captandum benevolentiam ac amicitiam ejus, ut etiam provocaret eum ad orandum pro se ac mulieribus suis, totaque domo sua. Reddiditque illi Saram uxorem suam, et ait: Terra coram vobis est, id est, tota hæc regio mea in vestro prospectu est, et ad usum ac placitum vestrum parata; ubicumque tibi placuerit, habita cum tuis domesticis. Hoc singulariter dixit ad Abraham, tanquam ad patremfamilias, quem ceteros sequi oportet ad habitandum quo ipse elegerit. Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc est Abrahæ tuo marito quem fratrem tuum vocasti. Ex hoc patet, quod Abimelech dedit Abrahæ tantam pecuniam præter oves et boves, servos ac famulas. Hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt: id est, donum istud pecuniarium sit tibi ad pepla emenda, quibus faciem tuam tegas usque ad oculos, inter omnes apud quos fueris, ne ex inspectione pulchritudinis tuæ te ament, et viro tuo te subtrahant. Vel, in velamen oculorum tuorum, id est, ad operiendum oculos tuos quum per mortem fuerint clausi, utpote in præparationem funeris tui: ut elegans exstet irrisio; quasi dicat: Quum vetulam te esse jam noverim, potius te oportet cogitare de pertinentibus ad funebria, quam uti tali modo loquendi, per quem alii inducantur ad appetendum te pro uxore. Vel, Hoc erit tibi in velamen oculorum, id est pro memoriali verecundiæ quam nunc pateris, et ad operiendum oculos tuos ac faciem a pudore præsenti, seu ad relevandum et eripiendum te a confusione, quia per dona ista te etiam honoravi. Et quocumque perrexeris, memento te deprehensam. Hoc quidam exponit sic, id est, acceptam a me in uxorem. Sed non videtur quod Abimelech accepit Saram in conjugem, sicut nec Pharao, sed uterque eorum hoc facere intendebat. Est igitur sensus: Memento te deprehensam, hoc est, in modo loquendi illicito seu mendoso aut periculoso inventam, quia virum tuum vocasti fratrem tuum. Unde secundum Rabbi Paulum, dictio Hebraica hic posita, sonat redargutam.

Orante autem Abraham pro Abimelech et mulieribus suæ domus, sanavit Deus Abimelech, reddendo eum sanitati perfectæ, et uxorem ancillasque ejus, et pepererunt. Concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ, hoc est pro culpa commissa in ablatione Saræ a suo marito. Per uxorem autem Abimelech, intelligitur uxor ejus vel principalis, vel unica. Et per ancillas illius, intelliguntur ejus concubinæ, aut conjuges servorum suorum.

Præterea, juxta spiritualem intelligentiam, per Abraham, ut dictum est sæpe, significatus est Christus;4 per Saram, Ecclesia, quæ est soror Christi, et uxor seu sponsa ipsius. Dicitur autem soror Christi duplici ratione. Primo, propter communionem naturæ humanæ in utrisque. Secundo, propter spiritualem regenerationem et obedientiam præceptorum, sicut ait Salvator: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse meus frater et soror et mater est.5 Per Abimelech quoque significantur principes mundi, seu invisibiles potestates, qui voluerunt Ecclesiam violare, nec potuerunt: quorum principum mundorum quidam per inspirationem, aut alio modo correpti, conversi sunt, et ex ignorantia sua aliqualiter excusabantur, quemadmodum fatetur Paulus : Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Nam et aliqui principes tales, fuerunt corporaliter castigati propter excessus suos in Christi Sponsam, quos et Deus præservavit, ne gravius peccarent in eam. Denique principes sic conversi, retulerunt servis quæ ipsis acciderant, et quanta eis instarent supplicia, nisi pœnitèrent de sua transgressione contra Christi Ecclesiam, eamque Christo offerrent : et ita plures ministri perterriti, sunt conversi, quibus Christus advocatus interpellatorque hominum apud Patrem veniam impetravit, qui magna Domino munera obtulerunt, et suos ministros fecerunt Christo subjectos ; sicque de cetero cum suis familiis spiritualiter fecundi effecti, semen, in quo cultus Dei ac fides catholica aucti sunt, genuerunt.

Footnotes

  1. Gen. xxi, 33. ↩

  2. III Reg. m, 5, 15. ↩

  3. Job xxxiii, 15-17. ↩

  4. Sensus spiritualis. ↩

  5. Matth. xii, 50. ↩

Chapter 62 of 104