Skip to the text

Articulus 62

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI PRIMI : VISITAVIT AUTEM DOMINUS SARAM, ETC.

VISITAVIT autem Dominus Saram, hoc est, supernaturalem fecunditatem tradidit ei, sicut promiserat ei per angelicam assertionem, et implevit quæ locutus est. Concepitque et peperit filium in senectute sua, videlicet nonagenaria, tempore quo prædixerat ei Deus, hoc est die eodem quo ei prædictum fuit ab angelo, anno scilicet revoluto ab illo die, juxta quod supra dictum est : Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara. Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac. Hoc enim nomen prænuntiatum fuit ei ab angelo, quemadmodum supra legitur :1 Ait Dominus ad Abraham : Sara pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac. Et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, prout superius habitum est : Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Porro, quod sequitur, quum centum esset annorum, non refertur ad verbum immediate præcedens, videlicet, Præceperat : sed ad verbum istud, Circumcidit : quando enim præceptum circumcisionis accepit a Domino, fuit nonaginta annorum ; sed dum illud implevit in Isaac, centenarius fuit. Ideo subditur : Hac quippe ætate patris, natus est Isaac, id est, quum pater suus Abraham erat centum annorum.

Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : hoc est, causam ridendi et gloriandi ac admirandi de magnitudine beneficiorum suorum, præstitit mihi Deus, concedendo mihi hunc filium supra naturam. Quicumque audierit ista, non solum corporali, sed interiori auditu, corridebit, hoc est, gratulabitur mihi de beneficiis mihi desuper datis.2 Hinc puer ille vocatus est Isaac, quod risus interpretatur, ut dictum est. Rursumque ait Sara : Quis auditorum, id est eorum qui ista audierint, crederet Abraham, hoc est ipsi Abrahæ, quod Sara lactaret filium quem peperit ei, videlicet Abrahæ, jam seni ?3 Ista sunt verba exsultantis. Quasi dicat : Partus iste tam supernaturalis ac mirus est, quia et ex naturali dispositione atque ex senio sterilis fui, quod vix aliquis crederet, si recitaretur ei res ista ab Abraham.4 Refert Lyra, quod in Hebræo habetur pluraliter, Filios. Deinde narrat fabulam Judæorum, dicentium quod Sara in die ablactationis filii sui Isaac, lactavit et filios vicinarum mulierum, quæ suspicando dicebant, quod Sara non accepisset filium illum ex Abraham, sed ab alia muliere pro pretio.56 Cui fabulæ obviat quod dictum est, Quem peperit ei jam seni. Certum est equidem, quod filios illos non peperit Abrahæ. Sara quoque tamdiu gravida fuit, quod vicini ejus eam concepisse noverunt.

Crevit igitur puer, scilicet Isaac, et ablactatus est, quum esset trimus, hoc est trium annorum, ut in Scholastica habetur historia. Et hoc erat magnæ dilectionis, quod Sara jam anus lactavit filium suum uberibus propriis, quasi cum lacte corporis cupiens ei bonitatem infundere suæ mentis. Fecitque Abraham grande convivium suis domesticis, vicinis et amicis, in die ablactationis ejus, videlicet Isaac, qui in die illa puer primo accessit ad mensam patris, et quia extunc puer tanti roboris fuit, quod major spes apparebat de ejus perduratione in vita. Quumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: Ejice ancillam hanc, et filium ejus; non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac.

Secundum Lyram, pro Ludentem, in Hebræo habetur, Messahet, quod multa significat, videlicet ludentem, idololatrantem, occidentem, et coeuntem, seu lascivientem. Et dicit quod translator noster, videlicet S. Hieronymus, videtur hanc æquivocationem ignorasse, aut non advertisse: quod non censetur bene sonare, quum B. Hieronymus quamperitissimus fuerit in Hebræo, quamque diligentissimus in transferendo. Denique Rabbi Paulus hic scribit, quod prædictum verbum Hebraicum, significat ut frequenter ridentem, quandoque deridentem, interdum gaudentem, aliquando vero ludentem; nunquam vero significat idololatrantem, nec occidentem, nec coeuntem, seu lascivientem. Unde translator noster bene se habuit, transferendo præfatam dictionem quandoque per ludum, interdum per risum seu gaudium, aliquando per irrisionem, nunquam vero per alia significata prædicta. Hæc Rabbi Paulus. Verum, tam Paulus iste quam Lyra affirmant, quod istud complexum, Cum Isaac, non est in Hebræo, neque de textu. Dicit itaque Lyra, quod secundum Hebræos dictio illa Hebraica, accipitur hic in triplici significatione. Primo, pro idololatrare, ut sit sensus, quod Sara vidit Ismaelem aliqua facientem quæ ad idololatriam pertinebant. Unde in Scholastica recitatur historia: Tradunt Hebræi, quod Ismael instigabat puerum Isaac, ut adoraret imagines luteas a se factas. Secundo, pro occidere, ut sit sensus, quod Sara consideravit, quod Ismael quærebat versute occidere Isaac, quatenus hereditatem acquireret. Tertio, pro lascivire, ita quod Sara perpendit Ismaelem esse lascivum: ideo timuit ne filium suum ad similia provocaret, idcirco dixit marito: Ejice ancillam hanc, etc.

Verumtamen expositiones præfatæ non solum ab Hebræis, sed et a Catholicis sunt prolatæ. Dicitur enim in Glossa: Vidisset ludentem, etc. Dupliciter hoc exponitur: vel quod Ismael idolis lusum fecit, vel quod adversus Isaac vindicavit sibi primogenita tanquam major ætate. In Scholastica quoque historia dicitur: Quum pueri luderent simul, Ismael lædebat Isaac. Intellexitque Sara in ludo persecutionem, quod scilicet Ismael post Abrahæ dormitionem vellet dominari fratri suo Isaac, tanquam major et senior eo. His consonat illud Apostoli ad Galatas:7 Is qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum spiritum, hoc est, Ismael Isaac fratrem suum. Rursus super illud, Ludentem, habetur in Glossa: Lubricum et lascivum esse docebat ipsum Isaac, sicut et ipse erat.

Insuper Rabbi Paulus testatur, quod locus iste melius exponitur ab aliis Hebræorum doctoribus, quam a Rabbi Salomone. Nam dicunt, quod Ismael videns tam grande celebrari convivium in die ablactationis Isaac, irrisit: ad innuendum quod nihilo minus ipse fieret heres, tanquam major natu atque legitime natus. Quod Sara attendens, dixit: Ejice, etc. Dicitur autem Agar ancilla, quia ancilla erat Abrahæ, antequam duceretur in conjugem, et mansit ancilla Saræ. Præterea Sara ex divino instinctu dixit: Ejice ancillam, etc. Nam Deo revelante cognovit, quod Isaac esset præelectus, et principalis filius Abrahæ, cui primogenita debebantur ex ordinatione divina. Quæritur, quæ fuit hereditas Abrahæ, quam Sara voluit pertinere ad Isaac, non ad Ismaelem, quum Deus non dederit Abrahæ hereditatem in terra promissionis, nec passum pedis. Respondetur, quod per hereditatem potest intelligi principalis et major opulentia Abrahæ, quam (ut infra habetur) reliquit Isaac filio suo.

Dure accepit hoc Abraham pro filio suo: id est, verba Saræ de ejectione Ismaelis, displicuerunt Abrahæ tanquam inclementia. Multum enim dilexerat Ismaelem, præsertim quum diu habuerit atque dilexerit eum ut unicum filium qui valde amatur. Abraham autem non scivit quod Sara protulit verba illa desuper mota. Gravis etiam videbatur Abrahæ ejectio ancillæ, quæ erat conjux ejus: idcirco dissimulavit ad tempus verba Saræ. Cui dixit Deus, in visione nocturna per angelum: Non tibi videatur asperum quod locuta est Sara super puero et super ancilla tua, etc., hoc est de amborum ejectione, quia in Isaac vocabitur tibi semen, id est, Isaac principalis filius tuus est, et ejus posteritas a te specialiter processisse dicetur, quia in eo et ejus posteritate complebuntur principalia illa quæ tibi feci promissa, et inde Christus nascetur. Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, id est, grandem populum faciam nasci ex Ismaele, quia semen tuum est, hoc est meritis tuis. Surrexit itaque Abraham mane: ex quo elicitur, quod in nocte præcedente facta sit ei revelatio ista; et tollens panem et utrem, id est vas seu lagenam aquæ, imposuit scapulæ ejus, etc. Per panem et aquam intelliguntur quæcumque cibaria et pocula.

Quæ quum abiisset, errabat in solitudine Bersabee, de qua dictum est ante. Quumque consumpta esset aqua, quæ erat in utre, abjecit, id est cum tristitia posuit, puerum Ismaelem subter unam arborem quæ ibi erat, puta abietem, ut habet translatio alia, forte ut puer siti deficiens, ad arborem reclinaretur, et ejus umbra a solis protegeretur ardore. Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere; dixit enim, Non videbo morientem puerum: putabat enim Agar Ismaelem mox ibi periclitaturum; et sedens contra, levavit vocem suam, et flevit ex tristitia, compassione et timore afflictionum sui firmi. Exaudivit autem Deus vocem pueri, id est fletum Agar pro filio suo; vel, vocem pueri, quia et ipse Ismael flebat, atque ut aliqui dicunt, de peccatis suis pœnituit. Jam enim erat decem et septem annorum, aut circiter. Nam tredecim fuit annorum tempore circumcisionis. Et post hoc, anno sequenti natus est Isaac, qui etiam fuit ad minus trium annorum tempore suæ ablactationis, ut creditur. Imo quidam dicit, quod erat viginti annorum, quod non videtur. Vocavitque angelus Domini Agar de cœlo, hoc est, angelus de cœlo descendens, et in aere stans, vocavit ipsam Agar, dicens: Quid agis Agar? Noli timere. Exaudivit enim Deus vocem pueri, etc. Omnia ista erant consolatoria verba. Tolle puerum, et tene manum ejus. Aperuitque Dominus oculos ejus, videlicet Agar, id est, fecit eam videre quod ante non vidit. Ideo subditur: Quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem aqua, deditque puero bibere, etc. Factusque est juvenis sagittarius, habitavitque in deserto Pharan, id est urbis seu terræ sic dictæ. Factus est ergo ibi juvenis sagittarius, quia exercuit se ad sagittandum bestias, atque ut refert Lyra, Hebræi dicunt, quod exercuit prædas et latrocinia de transeuntibus. Unde de eo prædictum est: Manus ejus contra omnes. Et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti, de qua erat et ipsa.8

Eodem tempore dixit Abimelech rex Palestinæ, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. Jura ergo per Deum, ne noceas

Gen. xiv. 15. mihi et posteris meis, etc. Abimelech iste sciens neminem posse Deo resistere, cognoscens quoque Abraham esse Dei amicum, timuit eum propter adsistentiam Dei, quæ ei in omnibus adfuit; et forte Abimelech iste percepit, qualiter Abraham vicerat, Dei adjutus auxilio, quatuor reges, ut dictum est: idcirco iniit pactum pacis cum Abraham. Phicol autem verba regis approbando firmavit, et idem cum rege suo petebat. Dixitque Abraham: Ego jurabo. Et increpavit ipse Abraham Abimelech regem, propter puteum aquæ, quem vi abstulerant servi illius. Ille fuit puteus quem angelus ostendit Agar, quem puteum foderat Abraham ante Agar ejectionem. Servi autem Abimelech abstulerant puteum istum Abrahæ violenter pro gregibus aliis adaquandis, ut in Scholastica habetur historia. Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem, sed et tu non indicasti mihi hucusque. In quo patet patientia Abrahæ, et quod querulosus non fuit, sed tantum damnum et vim pertulit patienter, quum tamen aqua sit illis in partibus pretiosa. Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech, id est, de propriis bobus et ovibus dedit ipsi Abimelech munera, tanquam principi terræ. Percusseruntque ambo fœdus, id est, pactum amicitiæ inierunt cum juramento. Et statuit Abraham septem agnas seorsum, quas dedit regi in testimonium, et in memoriale quod ipse Abraham puteum illum fodisset, et pertineret ad se, ne sibi amplius auferretur. Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, id est puteus septem, propter septem præfatas agnas; vel puteus juramenti, quia Abraham et Abimelech ibi fœdus cum juramento firmarunt. BEER enim interpretatur puteus; SABA, septem aut juramentum. Quocirca scribit Hieronymus: Isaac non est natus in valle Mambre, sed in Geraris, ubi Bersabee usque hodie oppidulum est. In Scholastica vero historia continetur: puteo illo circumstans regio dicta est Bersabee. In littera vero exprimitur ratio nominis putei, quum dicitur :

Vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque juravit, et inierunt fœdus pro puteo Juramenti, etc., id est, pro hoc quod puteus ille pertineret ad Abraham, specialiter tamen pro causa alia jam dicta.

Reversique sunt Abimelech et Phicol cum suis ministris in terram Philistinorum, quæ est terra Palæstinæ, seu pars ipsius: hoc est, ad urbem suæ habitationis, quæ fuit in terra Philistiim, quam tamen non erant in toto egressi, veniendo ad Abraham. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, etc., id est, copiam arborum circa puteum illum, forsan ut de fructibus arborum domestici et hospites sui reficerentur: et secundum Augustinum, ipse emerat spatium illud, in quo nemus plantavit. Et fuit colonus terræ Philistinorum vel ut alii habent, Palæstinorum, multis diebus, habitando in ea quasi in aliena: dicuntque aliqui, quod habitavit in ea annis viginti quinque. Postremo, quod Abraham dicitur non accepisse hereditatem in terra repromissionis, seu in ista, nec passum pedis, ut in Actis dicitur, Augustinus intelligit de hereditate sibi a Domino danda, non de hereditate pretio empta.

Juxta mysticos sensus, per supernaturalem fecundationem partumque Saræ, intelligitur superadmirabilis nativitas Christi de Virgine, a Sancto Spiritu fecundata. Christus quoque est risus et gaudium omnium electorum, quoniam ipse est Desideratus cunctis gentibus, eoque nato angeli cecinerunt: Gloria in altissimis Deo. Et angelus dixit pastoribus: Evangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie Salvator. Per Abraham potest intelligi Deus Pater; et per centenariam ejus ætatem, æternitas Dei Patris, qua invariabiliter perdurante, Virgo sacratissima genuit Filium ejus. Insuper Virgo dignissima dicere quivit cum Sara: Risum fecit mihi Deus, id est, materiam summæ exsultationis contulit mihi, faciendo me matrem Unigeniti sui inviolatam. Quicumque audierit, corridebit mihi: quia

Act. vii, 5.

Sensus mysticus.

Agg. n. 8.9

Luc. n. 10, 11, 14.10 universi fideles congratulantur in hoc beatissimæ Virgini. Quod autem hæc Virgo filium lactavit, tam supernaturale erat, quod quasi incredibile videbatur.

Præterea, quod Abraham fecit convivium in die ablactationis Isaac, hoc designat, quod Deo præcipue placet abstractio fidelium a carnalibus oblectamentis. Propter quod loquitur Isaias: Quem docebit Dominus scientiam?11 et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere. Per crudelem vero lusum Ismaelis cum Isaac, figurata est derisio Christi et ejus fidelium, ab induratis atrocibusque Judæis, ac ceteris perfidis. Quod et Apostolus ad Galatas exponendo disseruit, quod electi et spirituales Israelitæ a carnalibus illis Judæis persecutionem sunt passi.12 Per ejectionem demum ancillæ et filii ejus de domo Abrahæ, significata est reprobatio perfidæ Synagogæ, et carnalium filiorum ipsius, ac omnium qui ex solo servili timore serviunt Christo, qui omnes ab electorum Ecclesia repelluntur. Insuper, per hoc quod Abraham imposuit ipsi Agar panes et utrem aquæ, datur intelligi, quod infideli Synagogæ Deus reliquit sua carnalia sacramenta, et litteralem atque insipidam Scripturarum expositionem. Propter quod errat in solitudine, tanquam deserta a Deo, et filiis suis in captivitatem redactis compatitur. Per hoc vero quod angelus hanc Agar vocavit, et filio ejus subvenit per putei aquam, notatur finalis conversio Judæorum, et eorum per Baptismum salvatio.

Insuper per hoc, quod Abimelech cum suis venit ad Abraham, eo quod videret Deum esse cum eo, signatum est, quod principes sæculi, gloriam Christi in ejus Ecclesia conspicientes, ad ipsum conversi sunt, et promiserunt obedientiam ei, abrenuntiando diabolo in Baptismo. Viderunt namque qualiter Christus per suos discipulos idololatriam undique dissipavit, et infinita, solique omnipotenti Deo possibilia fecit miracula. Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ, quem vi abstulerant servi illius: hoc est, Christus per suos ministros reprehendit principes conversos, saltem in sacramentali eorum confessione, pro hoc quod permiserunt infideles satellites suos impedire fideles ab usu Baptismi, gratiamque Baptismatis præripere seu auferre pro posse hominibus. Quod tamen aliquando contigit, ignorantibus ipsis principibus, nec cognoverunt quam enorme fuerit hoc peccatum, quousque illuminati fuerunt a Christo. At vero per hoc, quod Abraham tulit oves et boves, et dedit eas Abimelech, insinuatur quod conversis principibus Christus adjunxit fideles innocentes et onus divinorum præceptorum promptissime bajulantes, ad ædificandum et confortandum principes illos. Qui principes quandoque tam virtuose se habuerunt, quod Christus populo suo eos præfecit. Percusseruntque ambo fœdus: quia Salvator veniam et salutem eis promisit, ipsi quoque Christo se obtulerunt, et fidelitatem promiserunt eidem. Et statuit Abraham septem agnas seorsum. Per agnas has intelliguntur septem dona Spiritus Sancti, quæ in Ecclesia locum sortiuntur specialem atque præcipuum, quæ Christus largitur conversis, in testimonium quod ipse fodit puteum istum, hoc est, quatenus ipsi per dona illa clare cognoscant et fateantur, quod Dominus Jesus Christus sacramentum Baptismi primo instituit. Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, hoc est puteus septem, seu puteus juramenti. In Baptismo etenim infunduntur his, qui baptizantur, septem dona Spiritus Sancti, et ipsi in Baptismo se obligant Deo. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, id est, circa fontem Baptismi in Ecclesia fundavit ac stabilivit multitudinem fidelium copiosam, qui sunt arbores fructuosæ simul locatæ.

Footnotes

  1. 1 Tim. 1, 13. ↩

  2. Gen. xvi, 19. ↩

  3. Ibid. xvi, 19. ↩

  4. Ibid. 12. ↩

  5. Ibid. xvii, 19. ↩

  6. Gen. xviii, 19. ↩

  7. Galat. IV, 29. ↩

  8. Gen. xvi, 12 ↩

  9. Agg. ii, 8. ↩

  10. Luc. ii, 10, 11, 14. ↩

  11. Is. xxviii, 9. ↩

  12. Galat. iv, 29. ↩

Chapter 63 of 104