Skip to the text

Articulus 63

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SECUNDI : QUÆ POSTQUAM GESTA SUNT, TENTAVIT DEUS ABRAHAM.

RECITATUR deinde magnitudo perfetionis Abrahæ, in obedientia et fide, excellentia quoque promissionum desuper sibi factarum. Quæ postquam gesta sunt, hoc est, post expletionem eorum quæ scripta sunt capitulo præcedenti, tentavit Deus Abraham. Aliter tentat Deus, aliter caro, aliter mundus, aliterque diabolus. Deus etenim tentat homines, ut probet, ut coronet, ut alios inde ædificet. Tentat, inquam, ut probet, non ut ipse aliquid discat, experiatur, aut sciat, sed ut eum quem tentat, ostendat probatum, fidelem, idoneum : sicque virtus ejus aliis ad eorum ædificationem patescat, sicque is quem tentat, gloriosius coronetur. Diabolus autem tentat ut fallat; caro titillat, et materialiter seu occasionaliter incitat. Qualiter vero intelligendum sit, quod scriptum est alibi, Deus neminem tentat, et de multiplici tentatione; qualiter etiam tentare diversimode conveniat Deo et mundo ac carni atque diabolo, super septem Canonicas, præsertim Jacobi, diffuse scripsi.1

Jacob. 1, 13.

Itaque Deus tentavit Abraham, id est, experimentum seu probationem sumpsit de fide et obedientia ejus; et dixit ad eum in visione nocturna, sive in somno factum sit hoc, sive in vigilia, et per angelicam apparitionem ac subministrationem locutus est: Abraham, Abraham. Repetitio nominis, indicium est amoris ac familiaritatis, atque excitandæ attentionis. Circa quod loquitur Origenes: Vir iste prius vocabatur Abram, et nusquam legimus, quod hoc nomine vocaverit eum Deus, aut dixerit ad eum, Abram. Non enim vocandus fuit a Deo nomine delendo, sed nomine quod ipse Deus donavit. At ille respondit: Adsum. Forsitan ex vocatione illa, et nominis sui ingeminatione evigilavit, quemadmodum primo Regum habetur de Samuele, qui Deo vocante eum atque dicente, Samuel, Samuel, surrexit de somno, et cucurrit ad Heli. Ait illi: Tolle, id est tecum accipe, filium tuum unigenitum quem diligis Isaac, et vade in terram Visionis, id est in Judæam, præsertim in illam Judææ partem, quæ inter montana est sita: quæ dicitur terra Visionis, quoniam ipsa a longe, et de ea a longe videri poterat, ut in Scholastica historia continetur; vel quia in ea habuit Abraham plures visiones seu apparitiones et revelationes divinas, quemadmodum ex præhabitis elucescit. Unde in Isaia Jerusalem seu Judæa vallis Visionis vocatur, quo scribitur, Onus vallis Visionis; quoniam fuit terra habitationis Prophetarum, quibus copiosissime factæ sunt revelationes et visiones cœlestes.2

1 Reg. 1, 4, 5.

Is. xxii, 1.

Quidam per terram Visionis, intelligit montem qui fuit tunc prope Jerusalem, in quo monte Dominus jussit ipsum Isaac sibi offerri: qui mons dicitur terra Visionis, quia ab eo poterat terra promissionis in circuitu late ac longe videri. Sed hoc reprobat Rabbi Paulus, quoniam Deus primo non ostendit Abrahæ montem in quo Isaac immolari debebat, sed terram in qua erat mons ille: et istud apparet verum, præsertim quoniam Deus loquitur de terra Visionis, et de monte isto quasi de duobus locis distinctis, dicendo: Vade in terram Visionis, atque ibi † offer eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Reprobat quoque Rabbi Paulus, quod dictum est, terram promissionis potuisse in circuitu conspici a monte præfato : quia visio talis impediebatur per alios montes in circuitu Jerusalem exsistentes. Sed istud non videtur efficaciter dictum. Nam dici posset, quod mons ille fuit altior aliis montibus, imo in Scholastica fertur historia : In summitate montium Judææ, erat monticulus eminentior aliis, dictus mons Moria.

Unde subjungitur : Atque ibi offer eum in holocaustum, super unum montium quem monstravero tibi, id est, ad majestatis meæ honorem, filium tuum carissimum macta sive occide, atque occisum totum corpus ejus combure, ut cineres tantum de ipso remaneant. Istud erat difficillimum opus, in quo obedientia poterat perfecte examinari. Denique Deus volens fidem et obedientiam Abrahæ plene probare, jussit ei occidere filium, de quo jam sæpe promissiones a Deo accepit, quod in ipso vocaretur ei semen, et quod reges et nationes nascerentur ex filio illo. Ea quoque verba protulit Deus, quæ erant maxime inflammativa cordis paterni ad filium illum, dicens : Tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac, ut ex hoc augeretur difficultas implendi præceptum, et Abrahæ obedientia plenius commendaretur. Hinc etiam jussit Deus, ut iret ad locum ita remotum. Unde Josephus refert : Abraham nimium diligebat ipsum Isaac, quum esset unigenitus, eique a Deo pro munere et in senectute concessus ; et ipse puer parentes suos provocavit ad suum favorem atque amorem, eo quod omni virtuti studeret, et parentum haberet sollicitudinem, et affectum circa Dei religionem. Erat autem unigenitus Abrahæ ex Sara. Nec dubium quin Abraham diligebat Ismaelem ; sed per verba illa, Quem diligis, datur intelligi, quod valde specialiter dilexit Isaac, quemadmodum Evangelista Joannes, de se ipso dicendo, Hic est discipulus ille, quem diligebat Jesus, insinuat se specialiter dilectum a Domino Jesu.3

Insuper, secundum Hieronymum, mons in quo Dominus jussit Isaac immolari, fuit mons Moria, qui postea additus est civitati Jerusalem, et in ea inclusus, in quo Salomon templum construxit, juxta illud : Cœperunt ædificare templum in monte Moria. Dicit autem Rabbi Paulus, quod in monte hoc celebrata est passio Christi, et quod in eo Christus se obtulit Patri :4 quod non est idonee dictum, quia in monte Calvariæ passus est Christus ; tamen in monte isto aut prope fuit cœnaculum, in quo Salvator cum Apostolis agnum comedit paschalem, et altaris instituit Sacramentum.5

Igitur Abraham de nocte consurgens : in quo patet fervida suæ mentis promptitudo ad obediendum, quia non præstolabatur usque ad auroram ; stravit asinum suum, id est, præparavit eum ad portandum ligna pro holocausto penitus comburendo, ducens secum duos juvenes, etc., qui (secundum Hebræos) fuerunt Ismael atque Eliezer. Quod non videtur verum, quantum ad Ismaelem, qui (ut capitulo habetur præhabito) jam fuit de domo Abrahæ separatus, atque in deserto Pharan cœperat commorari. Abraham autem præceptum hoc Dei nec conjugi suæ, nec servorum alicui manifestavit, ne impediretur per eos, ut Josephus scribit. Quumque conscidisset ligna in holocaustum, hoc est, pro igne holocaustum consumpturo, quod videtur fecisse antequam iter arripuit, abiit ad locum quem præceperat ei Deus accedere. Die autem tertio elevatis oculis vidit locum, videlicet montem, procul, et Deo revelante cognovit, quod ille esset mons, in quo filium immolaret. Dicunt verò nonnulli, quod Bersabee, ubi Abraham habitavit, viginti leucis distabat a monte hoc. Denique sanctus hic Patriarcha habuit gratiam discretionis spirituum, qua cognovit quæ revelationes essent vere a Deo, et quod jussio ista tam mira et inaudita, quæ prima facie videbatur naturali juri ac legi contraria, erat ab ipso veraciter.

Dixitque ad pueros suos : Exspectate hic cum asino. Noluit enim in illorum præsentia filium immolare, ne illi ex compassione reniterentur aut ulularent. Pueri isti fuerunt duo servi Abrahæ, ut Glossa insinuat. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Videtur sanctus vir in hoc esse mentitus, hoc est, contra propriam mentem seu intentionem locutus, quoniam intendebat filium immolare, nec reverti cum eo. Ad hoc quidam respondent, quod Abraham dixit verba ista prophetice, non tamen advertens quid diceret. Non enim intendebat quod Isaac reverteretur cum eo, idcirco non fuit prophetia proprie dicta, ad quam præcipue pertinet intellectus propheticorum verborum, juxta illud in Daniele, Intelligentia est opus, hoc est principale in visione; sed fuit prophetia large accepta, quoniam Spiritu Sancto movente, sic protulit verba, sicut futurum erat. Verum contra hoc objici potest. Nam Abraham ex deliberatione et proposito protulit verba hæc, ergo sensum eorum advertit, et aliquem sensum intendebat in eis, sicque advertit quid dixit. Aut ergo intendebat pueris insinuare, quod ipse cum filio suo, adoratione completa, rediret ad eos, aut non: si sic, ergo videbatur contra intentionem propriam loqui; si non, ergo nihilo minus fuit ibi falsa et fallax significatio horum verborum. Ad istud videtur posse dupliciter responderi: primo, quod verba Abrahæ vera erant juxta illum loquendi modum, quo duo seu plures dicuntur aliquid facere, quod unus aut quidam eorum efficiunt: juxta quod genus loquendi quidam exponunt, quod discipuli leguntur indignati propter effusionem unguenti super caput Salvatoris, et quod latrones improperabant ei in cruce. Secundo, quod Abraham indubitanter credebat filium suum a Domino suscitandum, si immolaretur: sicque tam se quam filium suum credebat rediturum ad pueros, sive simul et statim, sive seorsum ac successive. Ait quippe Apostolus ad Hebræos: Fide Abraham obtulit, id est, offerre proposuit Isaac, in quo susceperat promissiones, arbitrans quia et a morte suscitare potens est Deus. Hinc loquitur Augustinus: Quum Abraham immolaturus fuisset filium, laudatur credidisse confestim suscitandum eumdem; nec hæsitavit quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus. Alcuinus quoque: Indubitanti, inquit, animo mactare filium Abraham voluit, laudabilis in constantia offerendi, et in fide suscitandi.

Tulit quoque ligna holocausti, id est, Abraham deposuit ligna illa de dorso asini, et imposuit super Isaac filium suum: quod factum est ordinante sic Spiritu Sancto, propter mysterium infra tangendum. Ipse vero portabat in manibus suis ignem et gladium. In una etenim manu portavit ignem, ad comburendum corpus filii immolandi; in alia, gladium ad mactandum. Quumque duo pergerent simul, dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna hic sunt: ubi est victima holocausti, id est hostia quæ in holocaustum offeretur? Circa hoc loquitur Origenes: Quomodo, putas, filius mox immolandus, per verba hæc viscera concussit paterna? Iterum ait circa verba paulo ante posita, scilicet, Ego et puer, quum adoraverimus, revertemur: Dic mihi, Abraham, vere dicis hoc, an fallis? Si vere, ergo non offers filium; si fallis, hoc tantum Patriarcham non decet. Verum, inquit, dico: et holocaustum offero puerum, et cum ipso redeo ad vos; quoniam fides mea hæc est, quod potens est Deus eum suscitare a mortuis. Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Quidam dicunt, quod Abraham dixit istud prophetice, quia arietem fuerat oblaturus. Verumtamen sicut Abraham putavit se statim oblaturum proprium filium, ita per verba hæc, quibus veritatem caute celavit, intendebat ad litteram dicere, Deus exhibebit mihi, quid immolem ei, utpote te ipsum, inspirando tibi piam voluntatem, qua absque rebellione accedes, ut immoleris in holocaustum.

Pergebant ergo pariter, et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo6789 ædificavit Abraham altare, etc. : in quo loco construxit et Salomon postea altare, secundum Hebræos. Aliqui etiam dicunt, quod Abraham fecit altare illud de terra. Unde in Scholastica historia legitur : Statuit aram de terra. Quumque colligasset Isaac filium suum. Non ideo ligavit filii sui manus ac pedes, ne filius non ligatus, effugeret sive resisteret, quia nec potuisset ligare invitum, et antequam incepit eum ligare, exposuit ei divinum præceptum de sua immolatione, et cur ligaretur. Cur ergo eum ligavit? Respondetur, ut in hoc servaretur ritus quo et alia animalia quæ in holocaustum immolabantur, ligata offerebantur; et ut per hoc Christi ligatio atque in cruce confixio figurarentur; vel etiam ne Isaac ex naturali mortis horrore se forsitan tempore percussionis moveret. Mortem enim naturaliter refugiebat, quum de beatissimo principe Apostolorum Christus prædixerit : Alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Et rursus, quatenus ex ista colligatione magis commendaretur obedientia et constantia Abrahæ, et subjectio ac patientia Isaac. Posuit eum in altare, hoc est super altare illud, videlicet super struem lignorum, id est super ligna illa quæ super altare ordinate composuit, ut super ea filius suus apte jaceret ad occidendum et comburendum.10

Præterea circa hoc Josephus asserit, quod Abraham dixit ad Isaac : Sicut ex voluntate Dei ingressus es mirabiliter mundum, et precibus magnis impetratus a Domino, gaudioseque natus, sic oportet te mirabiliter egredi mundum : ideo Dominus jussit te ei offerri, quasi quem dignum judicavit mori non ægritudine, peste, gladio, aut aliqua passione humana. His verbis (ut recitat Lyra) Josephus dicit Abraham addidisse : Sicque Deus recipiet animam tuam secum perpetuo. Subditque Lyra, quod verba Josephi vera sint, dempta ultima ista particula, quod scilicet Dominus dixerit Isaac animam secum perpetuo permansuram. Nam Deus multa prædixit futura per Isaac, quæ tunc nondum erant impleta.

Verumtamen in Scholastica historia verba Josephi aliter, veriusque (ut censetur) narrantur, quum dicitur : Deus dignum duxit, animam tuam vocare ad se cum sacrificiis et orationibus, et suscitabit te propter promissiones implendas : sicque Isaac libens et promptus accessit ad aram ac mortem. Attamen istam particulam, Suscitabit te, etc., non inveni in Josepho, sed Apostolus in epistola ad Romanos testatur, quod Abraham arbitrabatur Deum posse filium immolatum a morte resuscitare.11 Insuper Josephus dicit, et communiter sic allegant expositores, quod Isaac erat tunc triginta quinque annorum. Ex quo patet, quod pater suus non colligavit eum invitum.

Verumtamen Rabbi Paulus his contradicit, quia si sponte accessisset ad immolationem, hoc fuisset maxime meritorium, et non minus quam quod Abraham voluit eum offerre : sicque valde mirabile esset, quod scriptura ista non commendaret Isaac de tantis meritis suis, sicut commendat Abraham de obedientia sua. Hinc Rabbi Paulus allegat, et sequitur quosdam Hebræos, dicentes quod Isaac erat tunc quindecim annorum, et quasi invitus accessit ad aram; nec tamen sit inde culpandus, quia adhuc in puerili fuit ætate, in qua nondum habebat perfecte usum liberi arbitrii, et hoc probat, quia in littera puer vocatur. Non enim habetur in Scriptura, ut homo triginta annorum et ultra vocetur puer. Sed omnia ista Rabbi Pauli verba videntur inepta, et sæpius miror quod loquitur tam indocte. Nam dato quod Isaac non fuisset nisi quindecim annorum, tamen tantæ fuisset ætatis, quod satis compos exstitisset mentis, satisque libero utens arbitrio ad promerendum ac demerendum. Et si invitus accessisset ad immolationem, postquam pater suus vir tam sanctus retulit sibi id esse a Deo præceptum, fuisset ex hoc valde culpandus. Denique consequenter in littera evidenter insinuatur, quantam gratiam Deus præstiterit ipsi Isaac, et benedixerit eum : per quod obedientia ejus manifestatur, approbata ac remunerata a Domino. Josephus quoque narrat, quod Isaac auditis verbis patris sui, delectatus fuit in sapientia ejus, et libentissime ea accepit, dicens se paratum obedire, etiam si solus pater suus id sibi præciperet; imo melius sibi esse non nasci, quam non obedire voluntatibus Dei ac patris sui. In Scripturis quoque non solum homines triginta annorum et amplius, imo et plusquam quadraginta annorum, pueri appellantur. Unde in Zacharia habetur, quod angelus unus dixit ad alium:12 Curre et loquere ad puerum istum, videlicet ad Zachariam prophetam, qui tunc erat grandævæ ætatis. Christus quoque post resurrectionem dixit Apostolis: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Inter quos fuit sacratissimus Petrus, qui tunc erat multo plusquam triginta annorum:13 imo Joannes apostolus tunc erat annorum triginta aut plus; siquidem sexagesimo nono post Christi passionem anno defunctus est, quum centenarius esset.

Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. Assumpsit etenim cor virile et constans, ac animum pro fidei efficacia rigorosum, quum tamen sanctus Abraham esset naturaliter valde mansuetus, pius ac dulcis. Et ecce angelus Domini de cœlo clamavit, etc. Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam læsionis aut pœnæ. Nunc satis probata et declarata est fides et obedientia tua, nec innocentis filii tui sanguinem sitit Deus, sed tuarum declarationem virtutum, ad ædificationem aliorum. Dicit autem Hieronymus, et habetur in Glossa præcedentis capituli: Verum est illud linguæ Hebraicæ idioma, quod omnis filius ad comparationem parentis, infans vocatur et parvulus. Romæ quoque usque hodie, omnes filii infantes dicuntur. Hæc Hieronymus. In Scriptura etiam servi ac subditi, communiter pueri nuncupantur. Nunc cognovi, id est, per istum virtuosum effectum jam radicaliter alios cognoscere feci, quod timeas Deum filiali timore, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, id est, paratus eras occidere eum mei intuitu et amore, atque ad majestatis meæ honorem. Hanc communem hujus verbi, Cognovi, expositionem reprobat aliqualiter Rabbi Paulus, quia per istum effectum ipse Abraham cognoscere fecit se Deum timere: sicque aptius dixisset Scriptura seu angelus, Nunc cognoscere fecisti, etc. Sed ista objectio nullius vigoris est, quoniam Deo jubente, inspirante et confortante, Abraham fecit hoc opus: ideo magis adscribendum est Deo quam Abrahæ. Posset tamen expositio Rabbi Pauli, verbum præfatum metaphorice exponentis, aliquo modo salvari, ut sit sensus: Nunc cognovi, id est, per modum cognoscentis aliquid de novo me habeo, quia viso isto effectu, majora tibi promitto quam ante. Hæc autem verba locutus est angelus in Dei persona.

Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hœrentem cornibus, quem assumens, obtulit holocaustum pro filio, id est loco seu vice filii sui quem obtulisset. Dicunt Hebræi, ut recitat Lyra, quod aries ille fuit ibi paratus a creatione mundi, hoc est, a sexta die, qua primo facta sunt animalia terræ: quod rationi et Scripturis contrariatur, nec dignum est reprobatione. Aliqui autem dixerunt, quod aries fuit ibi de novo formatus; sed verius creditur, quod angelico ministerio fuit ibi de novo adductus, quod et Rabanus protestatur. Præterea dicunt Judæi, Isaac ab immolatione liberatum, et arietem pro eo oblatum prima die Septembris, in cujus rei memoriam tunc solennizant, et cornibus pecorum clangunt, quod vocant festum tubarum. Appellavitque Abraham nomen loci illius, Dominus videt. Vel quia Deus ibi pie et per approbationem adspexit ipsum Abraham et opera ejus; vel quia fecit ibi videri seu cognosci obedientiam ejus ac filii sui. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit: hoc est, ipsi Judæi nomen illud complexum, Dominus videt, traxerunt in verbum vulgare, ita quod quando in angustiis positi sunt, dicunt:14 In monte Dominus videbit, id est, sicut Deus misertus est Abrahæ et Isaac in monte illo, Abraham revocando ab interfectione carissimi filii, et ipsum filium ab occisione, sic misereatur et nostri.

Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cœlo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus. De hoc Dei juramento tractat diffuse Apostolus ad Hebræos, dicendo: Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret majorem, juravit per semetipsum. Quia fecisti rem hanc, etc., id est, paratus fuisti unigenitum tuum mihi offerre, et multa ad hoc dispositiva egisti, benedicam tibi, augendo in te spiritualia ac temporalia bona, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli, et velut arenam quæ est in littore maris, hoc est innumerabiliter, ut sæpius expositum est.15 Tamen quod ait, Sicut stellas, coaptatur ad bonos atque electos, qui splendent instar stellarum, in præsenti per gratiam, et in regno per gloriam. Porro quod ait, Et velut arenam, aptatur malis et reprobis, tam ex Esau quam ex Ismaele, et aliis Abrahæ filiis, natis, cupidis ac terrenis. Nihilo minus, ut in libris Moysis patet, hinc inde utrumque frequenter ad electos refertur. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, id est, posteri tui adversarios suos debellabunt, eorumque urbes ac patrias possidebunt:16 quod sub Josue ac postea sæpe constat impletum; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, hoc est in Christo, videlicet in ipso credendo, ut supra plenius fuit elucidatum. In fide et enim Christi, et virtute ac merito suæ saluberrimæ passionis, multi ex omni hominum natione consequuntur salutem. Quia obedisti voci meæ. Non est hoc intelligendum, quod obedientia Abrahæ promeruit de condigno, ut in semine suo, puta in Christo, omnes gentes benedictionem consequerentur: imo hoc Christus proprie meruit, cujus meriti meritum obedientiæ fuit figura; sed et de congruo obedientia Abrahæ aliquo modo cooperabatur ad hoc, ut causa meritoria dispositiva. His promissionibus Dei auditis, Abraham et Isaac, qui ambo eas audierunt, osculabantur se invicem cum gaudio magno, et præter spem se amplectebantur.

His itaque gestis, nuntiatum est Abrahæ, quod Melcha genuisset filios Nachor fratri suo, id est, quod ipsa Melcha soror Saræ uxoris Abrahæ, peperisset suo marito nomine Nachor, qui fuit Abrahæ frater, filios; primogenitum Hus, de quo (secundum Hieronymum) natus est sanctus Job, in cujus exordio libri habetur: Vir fuit in terra Hus, nomine Job, ut plenius scripsi ibidem;17 et Buz fratrem ejus, de quo natus est Eliu filius Barachel Buzites, qui nimis arroganter ac fervide contra Job disputavit. Circa hæc scribit Hieronymus, et habetur in Glossa:18 De stirpe Hus descendit Job. Male ergo existimant ipsum Job esse de stirpe Esau. Nam quod in fine libri Job habetur, quod de Syro sermone translatus sit, et quartus ab Esau, et reliqua quæ ibi continentur, in Hebraico non habentur. Post Hus, natus est de Melcha Buz, ex cujus genere fuit Balaam divinus, sicut Hebræi tradunt, qui in Job dicitur Eliu:19 primo vir sanctus et prophetes Dei, qui dum postea per inobedientiam et desiderium munerum, populum Israel maledicere cupivit, divinus vocatus est. Hæc Hieronymus.

Camuel quoque patrem Syrorum, qui ab eo exorti sunt. Porro (secundum Hieronymum) Camuel est pater Damasci, pro qua hic ponitur Syria. Et Bathuel. Propter hunc Bathuelem, qui est unus de octo filiis Melchæ, recitatur hic generatio ista, quia de Bathuele nata est Rebecca, de qua infra habetur, qualiter facta sit Isaac uxor. Qualiter autem Thare habuit tres filios, scilicet Abraham, Nachor et Aran, et quod Abraham duxerit Saram filiam fratris sui, nomine Aran, in conjugem; Nachor vero acceperit Melcham filiam Aran in uxorem, ita quod uxores Abrahæ et Nachor fratris sui, fuerunt sorores, quarum frater fuit Lot, scriptum est supra undecimo capitulo.20

Footnotes

  1. Jacob. i, 13. ↩

  2. 1 Reg. iii, 4, 5. ↩

  3. Joann. XIII, 23; XXI, 7. ↩

  4. Il. Par. III. ↩

  5. Marc. XIV, 15, 16. ↩

  6. Hebr. xi, 17. ↩

  7. Luc. xxiii, 39. ↩

  8. Ibid. xxvii, 44. ↩

  9. Matth. xxvi, 8. ↩

  10. Joann. XXI, 18. ↩

  11. Rom. IV, 17. ↩

  12. Zach. u. 4. ↩

  13. Joann. xxi, 5. ↩

  14. Zach. ii, 4. ↩

  15. Hebr. vi, 13. ↩

  16. Josue xiv et xv. ↩

  17. Job 1, 1. ↩

  18. Ibid. xxxii et seq. ↩

  19. Num. xxii, 5 et seq. ↩

  20. Job i, 1. ↩

Chapter 64 of 104