Articulus 64
EXPOSITIO MYSTICA EJUSDEM CAPITULI VICESIMI SECUNDI.
ABRAHAM frequenter designat quemcumque fidelem ac justum. Quemadmodum in exordio hujus capituli tentavit Deus Abraham, de quo scriptum est in libro Judith, Abraham pater noster tentatus est, et per multas tribulationes probatus, amicus Dei effectus est;1 et in primo libro Machabæorum, Abraham in tentatione inventus est fidelis: sic et Deus electos suos ac justos in hoc sæculo multipliciter tentat, exercet, flagellat, quemadmodum scriptum est, Tanquam aurum in fornace probavit electos.2 Hujus igitur Patriarchæ exemplo conemur in omni tentatione, adversitate et jussione esse fideles, constantes, atque promptissime obedientes.3 Tolle filium tuum unigenitum, etc. Sic et nos debemus Dei intuitu et amore omnem hominem, quantumcumque nobis dilectum, familiarem aut singularem hortari, ut Deo totum se mancipet; et propter ipsum universa relinquens, caritate succendi, et nil sui sibi relinquere, totusque Dei esse nitatur: et ita se offerat super unum montium, quem Deus sibi monstraverit, hoc est, in aliquo ordine sancto, quem ei inspiraverit Spiritus Sanctus.
Insuper Abraham, in quantum obtulit per mentis promptitudinem filium suum carissimum, habet figuram Dei Patris, qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.4 Sic enim (ut Evangelista testatur) Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.5 Per hoc quoque, quod Deus præcepit sibi Isaac immolari in terra Visionis et monte sublimi, præfigurabatur, quod in eadem terra et monte Calvariæ offerendus fuerat Christus. Rursus per hoc, quod Abraham ducens Isaac ad offerendum, duxit secum et juvenes duos, significatum est, quod Deus Pater duos populos, scilicet gentiles et Judæos, Christo per fidem conjunxit, qui et ejus passione redempti sunt. Et juvenes illos non permisit Abraham interesse immolationi filii sui, per quod significatum est, quod solus Christus pro mundi salute sit passus, et item quod tempore suæ passionis quasi omnes recesserunt ab eo.6 Vixque perpauci manserunt in fide, propter quod ait in Psalmo:7 Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. Per hoc vero quod Abraham eis locutus est, Exspectate hic cum asino, ego et puer, etc., revertemur ad vos, præfigurabatur, quod post Christi passionem multi ex eis fuerant convertendi, per quorum asinum potest eorumdem infidelitas et stultitia designari.
Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum. Hoc fuit præfiguratio evidens, quod Deo Patre volente, unigenitus Filius suus propriis humeris crucem suam bajulavit usque ad supplicii sui locum. Nec mirum si Deo Patri adscribatur, quod crudeles perfidissimique Judæi animo fecerunt perverso, quum princeps Apostolorum testetur: Deus qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.8 Nempe quod illi fecerunt intentione nequissima, Deus fieri voluit, in quantum per Christi passionem procurata est mundi salvatio. Hinc subditur: Ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Per ignem ardor amoris, per gladium rigor justitiæ datur intelligi. Itaque Pater æternus portavit in manibus, hoc est, in omnipotentia et efficacia sua habebat tantam ad homines caritatem, tantum quoque justitiæ zelum contra eorum iniquitates, quod Unigenitum suum dedit ad patiendum, ut nec genus periret humanum, nec peccatum maneret inultum.9 Insuper per altare quod Abraham ædificavit, intelligitur mons in quo passus est Dominus, vel caritatis sublimitas, in qua et ex qua tanta pro nobis pati dignatus est. Per ligna vero, crux Salvatoris super quam positus et affixus est. At vero quod non Isaac, sed aries pro eo fuit oblatus, hoc signat, quod caro Christi seu ejus humanitas supplicia toleravit ac mortem, deitate ipsius impassibili permanente. Quemadmodum autem aries ille inter vepres hærebat, sic Christus inter homines ambulans et conversans, ab eis sustinuit multa; imo eorum infidelitas, ingratitudo, perversitas super omnia sibi displicuit, propter quod dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu patiar vos?
Amplius, locus seu lignum in quo passus est Filius Dei, rite vocatur, Dominus videt: quoniam hostia ibi oblata, fuit acceptissima Patri, qui crucem et vulnera Filii sui intuendo, invocantibus se propitiatur, et inspicit eos. Unde usque in præsens dicere possumus, In monte Dominus videbit, hoc est, quando sumus in tribulationibus et tentationibus constituti, ad hoc verba ista proferre debemus, quatenus Deus misereatur nostri in eis, sicut misertus est nostri, quando Filium suum voluit crucifigi pro nobis. Verumtamen (secundum Rabbi Paulum) in Hebræo habetur, Appellavit nomen loci illius, Dominus videat: ut nomen istud sit quasi oratio. Sic enim Christus oravit Patrem, ut merito suæ passionis misereretur hominibus. Secundum Hieronymum quoque, in Hebræo habetur: Unde usque hodie dicitur, In monte Dominus videbitur. Visus est enim Deus incarnatus in monte Calvariæ pendens, atque in monte illo nunc usque per fidem conspicitur: imo per meditationem dominicæ passionis et crucis, ad deitatis contemplationem ascenditur, ejusque beatifica fruitio obtinetur. Postremo per hoc, quod Deus promisit cum juramento tam multa et magna Abrahæ patriarchæ, postquam Isaac paratus fuit offerre, utpote quod semen suum innumerabiliter multiplicaret, et in semine suo cunctis benediceret gentibus, suamque posteritatem præponeret ac faceret suis hostibus dominari, quid aliud videtur præfiguratum, nisi quod Christo passo, omnes populi, tribus et linguæ conversi sunt? Tuncque reversus est Abraham ad pueros suos: id est, gentiles ac Judæos invitavit Deus ad Christi communionem, fidem ac legem, illorumque plurimos ac prorsus innumerabiles Christo incorporavit, et simul cum eis habitavit in Bersabee, quia in Ecclesia habitat Deus, et in cordibus demoratur fidelium.10
Footnotes
Chapter 65 of 104